author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
sequencelengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Agapetus I
1
EPISTOLA PRIMA AGAPETI PAPAE I AD JUSTINIANUM. Justiniani fidei libellum, quatenus conformis est sacris canonibus, confirmat.
Agapetus episcopus Justiniano Augusto.
Gratulamur, venerabilis imperator, quod tanto catholicae fidei ardore succenderis, ut omnibus piissimae vitae vestrae temporibus piam sollicitudinem circa servandam augendamque Ecclesiarum concordiam clementer exhibeas, et unam fidem, suaque per omnia firmitate consimilem omnibus populis Christianis cupias praedicari. Nec mirum in ejusmodi clementiam vestram placita Deo cogitatione persistere, cum non alius imperii vestri beatior sit provectus, quam religionis augmentum. Quapropter libenti hoc et prophetica voce cantabo: Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione , quod florentissimum principatum vestrum divinis quotidie inspicimus beneficiis adornari. Cupis enim, venerabilis imperator, ut tuae pietatis epistolam de fidei vestrae expositione nuper ad beatae memoriae praedecessorem nostrum Joannem Romanae sedis antistitem, per Hypatium atque Demetrium episcopos destinatam, et a praefato praesule roboratam nostra quoque auctoritate firmemus: laudamus, amplectimur: non quia laicis auctoritatem praedicationis admittimus, sed quia studium fidei vestrae patrum nostrorum regulis conveniens confirmamus atque roboramus. Per quod jam et unitas provenit Ecclesiae, et reliqua catholicae membra Ecclesiae ad ejus compagem Christianitatis constantia reditura confidimus. Cujus professionis vel epistolae vestrae tenorem inferius annectentes, studium, quod circa Deum integre geritis, nostra auctoritate firmamus, praedicantes hujusmodi fidem omnibus patrum nostrorum regulis convenire, et apostolicae sedis concordare dogmatibus: constituentes ut si quis nostrae catholicae fidei contraire tentaverit, quam pro submovenda haereticorum suspicione paternis regulis consonantem praesenti definitione firmamus, sanctae communionis efficiatur extraneus. Unde et Cyrum, ejusque sequaces, jam ante pro hac insania ab Ecclesiae catholicae communione suspensos, et in sua hactenus perfidia permanentes, nisi sub satisfactione canonica doctrinam apostolicam fuerint consecuti, nullatenus patimur eos sacrae communioni restitui: sed etiam ut haereticos anathemati subjicimus, ut qui nostris constitutionibus parere contempserit, ecclesiasticum statum puritatemque non maculet. Textus autem epistolae hic est: In nomine Domini nostri Jesu, etc., ut supra col. 35-36. Quamobrem petimus sanctitatem vestram, ut memoratam epistolam vestra auctoritate firmetis, et Cyrum vel sequaces ejus a communione habeatis alienos, donec statutis sanctitatis vestrae obtemperent. Exemplar subscriptionis. Divinitas te servet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. Data pridie iduum Martiarum Constantinopoli Flavio Belisario viro clarissimo consule. Is fuit annus Christi 535. Huic igitur, ut praedictum est, confessioni, et huic fidei quisquis contradicere praesumpserit, a catholica communione se noverit alienum. Datum XV calendas Aprilis, Constantinopoli Flavio Belisario viro clarissimo consule .
(Psal. CXXV)
[An. Chr. 535]
http://viaf.org/viaf/84481723
[]
Agapetus I
4
EPISTOLA IV, AD JUSTINIANUM. Justiniano gratias agit, quod sibi de electione in pontificem fuerit gratulatus; illius fidem laudans, ad catholicam fidem tuendam hortatur; lapsos episcopos cum honoribus recipi non posse respondet.
Agapetus episcopus Justiniano Augusto.
Licet de sacerdotii mei primitiis, pietatis divinae muneribus ad referendas essem gratias multipliciter obligatus, susceptis tamen, venerabilis imperator, per Heraclium venerabilem presbyterum filium nostrum vestrae serenitatis affatibus, quos aeterni fructus ubertate plenissimos destinastis, votorum meorum sunt in Domino gaudia geminata, quod adunatis felicitatis vestrae provectibus, tali mentis gloriosae proposito terrena vobis regna subjicitis, ut simul coelestia conquiratis. Cujus rei non sunt ambigua documenta, quando ita vestris, quae direxistis oraculis, catholicae professionis lumen irradiat, ut etiam beatis operibus enitescat. Siquidem illa est in Deo nostro plena et firma credulitas, quam spiritualium simul fructuum commendat ubertas, sicut Vas electionis annuntiat dicens: In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur . Quod enim majus fidei vestrae poterit opus existere, quam quod tantis apostolicam sedem charitatis et munificentiae titulis elevastis, ut ipsa etiam desideria sperantium transieritis? Et quidem hoc in vobis olim, sicut ego quoque probavi, per Dei gratiam semper floruit institutum, ut possibilitatis vestrae meritum quantitas ostenderet praestitorum, et ad hos provectus indeptae momenta potentiae tenderetis, ut benignitas vobis ingenita vota poscentium aut praeveniret, aut vinceret. Hinc est, quod usque ad principalis coronae fastigia, et ultra nunc usque prosperis vestra tranquillitas successibus gloriatur, neque unquam coelestibus fraudabitur adjumentis; quia scriptum est: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum . Unde ego quoque piissima vestrae liberalitatis eloquia, cum devotione gratulantis Ecclesiae, sicut praecepistis, divinis scripta feci mysteriis adhaerere, ut supernae majestatis obtutibus indefessis semper precibus ingerantur, et ad impetranda vobis retributionis vestrae praemia sit commemoratio sempiterna. Atque ideo, domine clementissime fili, obsequium salutationis uberrimae reverenter exsolvens, specialis vos sinibus charitatis amplector, sperans ut de mea devotione, quantum in me est, in iis quae pro ecclesiasticae pacis unitate praecipitis, vos vobis potius quae sunt catholica promittatis, juxta hoc quod dicit Apostolus: Ita quod in me est, promptum est et vobis . Nec in aliquo eorum in quibus licite possumus obedire, mansuetudinis vestrae nos adhortationibus credatis absistere, quia, sicut gentium Doctor asseruit: Spem habeo crescente fide vestra, et in vobis magnificari, secundum regulam nostram ; et ideo immensas Deo nostro gratias exhibeo, quod pro populi multiplicatione catholici tanto charitatis ardore fervetis, ut ubicunque vestrum propagatur imperium, regnum mox incipiat proficere sempiternum. Cujus studii benevolentiae vehementius insistentes, etiam nos in acquirendis eis, quos Arianam significatis vitare velle perfidiam, paternae traditionis existimatis declinare posse censuram, scilicet ut et in his honoribus, in quibus fuerunt apud haereticos, perseverent et promoveantur ad alios. Quapropter bonum hoc equidem, et summa laude praecipuum, quod omnes ovili dominico per veram fidem cupitis aggregare: sed non oportet nobis eos qui non recte ingredi moliuntur excipere, beato Paulo apostolo commonente: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum . Quantam autem paternarum constitutionum, si sic recipiantur , incurrant offensionem, ne quid pietatem vestram latere contingeret, ipsas quoque regulas credidi subnectendas, quae specialiter censuerant, ne quis talium reconciliatus, aut ecclesiastici ordinis provectibus augeatur, ut desideret honores ulterius possidere, quos se dubitare jam non debet culpabiliter amisisse: ex quibus pietas vestra melius poterit aestimare, si quo modo tam aperta et synodalia sedis apostolicae licet infringere constituta, cum sententia clamet Apostoli: Si tamen quae destruxi ea iterum reaedifico, praevaricatorem me ipse constituo . Et ideo securus cum ipsius apostoli voce profiteor quia confido in vobis, et in Domino, quod nihil aliud sentiatis . Etenim, sicut idem doctor asseruit: Certus sum et ego de vobis, quod pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ut possitis invicem monere . Si igitur hi de quibus indicastis ad fidem rectam legitime venire festinant, nostrae fidei regulas sequi non abnuant, dicente Domino: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et sequatur me . Quod si adhuc vituperandi honoris ambitionibus excitantur, et pro lucro sanctae fidei humanae gloriae pati damna formidant, ipsi pronuntiant necdum se a vitiis et errore discedere, et nos magis velle suis excessibus implicare. De talibus ergo dicit Apostolus: Aemulantur autem vos non bene, sed excludere vos volunt ut eos aemulemini . Quae cum ita sint, sancto studio vestro, quod Ecclesiam catholicam cupitis ampliari, nihil ex hoc, si tales in clero non recipiantur, credatis imminui, Apostolo praemonente: Quid enim si quidam eorum non crediderunt? Nunguid incredulitas eorum fidem Dei evacuavit? Absit . Nam licet simili studio charitatis pro multiplicatione fidelium ille beatus Petrus coelestis regni janitor traheretur, qui ut Judaeorum plures acquireret a doctrina et tramite regulari in non respuendo omni Judaismo descenderat, huic tamen ille junior vinctus in Domino Paulus se retulit obviasse dicens: Sed cum vidissem quod non recte ingrederentur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter vivis, quomodo gentes cogis judaizare ? Haec ergo per omnia Deo cordi vestro assidente pensantes, agnoscere poteritis, non occasionem nos excusationis inquirere, sed ea quae pro officii nostri ratione transcendere non possumus, vobis humiliter intimare, dicente Apostolo: Non enim possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate . Unde et de Stephani episcopi persona simul et causa non credatis alicujus nos studio defensionis impelli. Absit a quorumlibet mentibus Christianis, ut in quacunque persona, aut innocentiam redarguant, aut crimen absolvant. Sed universa quae apostolicae sedis nuper hac sunt parte disposita, illo semper studio manaverunt, quae principatui beati Petri vos quoque cupitis per omnia reservari, scilicet ne in his qui sedis ejus audientiam postulassent, sperata ipsius reverentia alterius sententia proveniret. Et ideo quia clementia vestra salubriter offerre dignata est, ut a legatis nostris omne negotium tractaretur, hanc operam his quos incontinenti dirigimus Deo auctore mandamus, ita tamen ut jam nunc communione nostra vir religiosus Achilles pro vestra jussione debeat gratulari. At vere de sacerdotio perfruendo, cum ad nos universa quae legati nostri cognoverint plenissima eorum fuerint relatione perlata, consideratis sanctorum canonum regulis, quas servari praecipitis, sequenda firmius censebuntur. Quod autem clementia vestra fratris et coepiscopi nostri Epiphanii dignata est excusare personam, quia in praedicti Achillis consecratione vestra potius jussio quam illius ordinatio praevenisset; credimus quod et ipse cognoverit jure culpatum, qui praeter alia quae deliquit, hoc certe excusare vix poterit, quod tam piissimo et clementissimo principi, beati quoque Petri privilegia defensanti, non vel opportune vel importune suggesserit quid in hac parte sedis apostolicae reverentiae deberetur. De quo simul negotio, sed et de Justiniana civitate, gloriosi natalis vestri conscia, nec non de nostrae sedis vicibus injungendis, quid, servato beati Petri quem diligitis principatu, et vestrae pietatis affectu, plenius deliberari contigerit, per eos quos ad vos dirigimus legatos celeriter intimamus. Superest ut, sicut a beato Petro indesinenter exposcimus, de salute et prosperitate vestri semper imperii gratulemur. Datum idibus Octobris .
(Galat. V) (Rom. VIII) (Rom. I) (II Cor. X) (II Cor. VI) (quod absit) (Galat. II) (Galat. V) (Rom. IV) (Matth. XVI) (Galat. IV) (Rom. III) (Galat. II) (II Cor. XIII) (Deo propitio)
[recuperandi] [anno Domini 531]
http://viaf.org/viaf/84481723
[]
Agapetus I
2
EPISTOLA II. AD EPISCOPOS AFRICANOS. Gratulatur quod ab haereticorum manibus evaserint incolumes, et ad ea de quibus Joannem consuluerant respondet.
Agapetus episcopus Reparato, Florentiniano, Datiano, et caeteris episcopis per Africam constitutis.
Jamdudum quidem, fratres amantissimi, de prosperitatibus vestris repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione . Sed et nunc cum litteras charitatis vestrae ad praedecessorem nostrum datas accepimus; pridem gaudia concepta renovamus, benedicentes Dominum sempiternum, qui liberavit nos ab inimicis nostris, et de manu omnium qui nos oderunt . Vobiscum enim recte nos dicimus, cum quibus et tribulati sumus. Nam cum unum corpus ubique sit Ecclesia, et apud nos quoque principalia compatiebantur et membra. Vester enim moeror nostra fuit semper afflictio, et de vestrorum omnium gemitu, imperante charitate visceribus, frequentabamus saepe singultus. Quae cum ita sint, redeuntibus Caio et Petro fratribus et coepiscopis nostris, atque Liberato diacono filio nostro proferimus sincerissimam consilii vestri charitatem: quoniam sicut et sapientes facere decebat et doctos, et immemores principatus apostolici non fuistis: sed quaestionis illatae volentes vincula dissolvere, ab ejus sede requisivistis aditum, cui potestas est indulta claustrorum. Unde nos ea quae de ejusmodi negotio in penetralibus Patrum constituta posuerunt libenter aperimus, et praesentibus alloquiis translata subnectimus, ut sine dubitatione possitis agnoscere, transcendi positos jamdudum terminos non licere. Itaque si vitare volumus offendiculum, quod a senioribus annuntiatum est, hoc sequamur. Carent enim excusatione quos praemonitos contingit excedere, et acerbitatem cumulat excessuum, quos ignorantia non tuetur. Hinc est ut quia in tantum Deus omnipotens erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui , ut de omnibus quorum iniquitati subjacuimus reconciliatione tractemus, ita sollicite remedia debeamus adhibere, ne incolumitatis nostrae sit incommodum quod curantur, aut medicina subeat maculam de vulnere, cui tribuere vult salutem. Sed ejusmodi praestemus officium in observatione pastorum, ne cum perdita volumus congregare, pereamus, et cum sub nimia relaxatione absolvimus, obnoxii cadamus in culpam: maxime cum priorum nostrorum sententia, redeuntes ad nos ex Arianis, quolibet modo, in qualibet aetate illius pestilentiae labe pollutos, tanta charitate in fide complexa est ejusmodi justitia, et sub dilectione redarguit, tanta ratiocinatione de ambitu honoris exclusi, ut erubescerent aliud magis quaerere quam redire. De eo vero quod piissima compunctione requisistis, utrum ad officium suum debent suscipi, aut eos non oportet omnino promoveri, an alimoniorum saltim utilitatibus adjuventur, laudamus hortamur, amplectimur, ut revera ejus promotionem aut officium in quo fuerint abnegantes, canonum vos reverentia judicent omnes appetere potius quam gerere cupiditatis ardorem. Venientes igitur ad fidem sincerissimam, nutriat humanitas, consoletur, prompta sit omnibus misericordia, in cujus remuneratione dictum est: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur . Illud quoque quod catholicos, qui praesunt aut militant Ecclesiae, sine sacerdotum suorum litteris suscipi a nobis minime debere mandatis, et canonibus est congruum, et disciplinis prodesse judicamus, ac fidei, qui permanendo in Ecclesiis in quibus militant, et ministerii sui poterunt assiduitate in Dei Salvatoris nostri amore fervescere, et quae in pervagatione rereprehensibilia sunt, vitare. Data V idus Septembris.
(Psal. CXXV) (Luc. I) (sicut decebat) (Luc. I) (sicut et nobis cautissime visum est) (quod avertat Dominus) (Matth. V)
http://viaf.org/viaf/84481723
[]
Agapetus I
3
EPISTOLA III. AD REPARATUM. Gratias agit, quod sibi de electione in pontificem fuerit litteris gratulatus, simul significans se ejus consultationibus respondisse, idemque per legatos praestiturum. Interea hortatur, ut quae pro fide catholica scripsit divulgari curet.
Agapetus Reparato episcopo Carthaginensi.
Fraternitatis tuae litteris indicasti post epistolam decessori meo dirigendam, inter navigii suscipiendi moras, quas hiemis continuatae generabat asperitas, ordinationem nostram tibi omnipotentis Dei beneficio nuntiatam, et gratulatum te fraternitatis affectu, quia pontificatus mihi divinitas indulsit officium, quod de sinceritate tua non sumus admirati. Sic enim te nobis alloquii directi praesentavit affectio, ut cum dilectissimas tuas litteras legerem, te viderim. Quapropter ipsa te, quam vidi, mente complectens, postulo misericordiam divinitatis, ut et in vobis quietis reparata gratia fructificet, et Deus omnipotens, qui mihi sacerdotis dedit donum, concedat et meritum. Praeterea ad ea quae Caius atque Petrus fratres et coepiscopi nostri, sed et Liberatus diaconus filius noster, ut apud nos agerent verbo a fraternitate tua sibi injuncta direxerunt, congruum putavimus verbo dare responsum, quod per legatos nostros reddere non moramur. Universa praeterea, quae inimicorum perversitas invaserat, charitati tuae metropolitana jura reparantes, hortamur, ut ea quae tuo vel aliorum nomine rescripsimus, universis debeas innotescere, metropolitani quippe auctoritate suffultum: ne quis se excusabiliter asserat ignorare quod sedis apostolicae principalitas canonum consideratione perscripsit. Data V idus Septembris post consulatum Paulini viri clarissimi.
(si Domino placuerit)
http://viaf.org/viaf/84481723
[]
Agapetus I
6
EPISTOLA VI. AD CAESARIUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Quod praedia juris Ecclesiae nullo titulo alienari debeant.
Dilectissimo fratri Caesario Agapetus.
Tanta est, Deo propitio, et ad ea libentissime concedenda quae alimoniis proficiunt pauperum, et circa tuae fraternitatis affectum, nostra devotio, ut onerosum nobis nullatenus esse judicemus, quod annui vestris desideriis postulatis. Sed revocant nos veneranda Patrum manifestissima constituta, quibus prohibemur praedia jure Ecclesiae, cui nos omnipotens Dominus praeesse constituit, quolibet titulo ad aliena jura transferre. Qua in re vestrae quoque sapientiae credimus esse gratissimum, quod in nullo contra priscae definitionis constituta vel regulas, pro qualibet occasione, vel sub cujuscunque personae respectu, venire praesumimus. Nec tenacitatis studio, aut saecularis utilitatis causa hoc facere nos credatis, sed divini consideratione judicii necesse nobis est quidquid sancta synodalis decrevit auctoritas inviolabiliter custodire. Quod ut charitati tuae indubitanter elucescat, ad locum de hoc articulo, ex constitutis Patrum fecimus revelari, quae cum praesentibus pariter affatibus vobis credimus dirigenda. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data XV calendas Augustas post consulatum Paulini junioris viri clarissimi .
[Anno Christi 535]
http://viaf.org/viaf/84481723
[]
Agapetus I
7
EPISTOLA VII. AD CAESARIUM EPISCOPUM ARELATENSEM. De Contumelioso, cum ad sedem apostolicam appellasset.
Dilectissimo fratri Caesario Agapetus.
Optaveramus, frater amantissime, ut episcopi Contumeliosi opinione integra permanente, nec tibi dudum fieret necessitas judicii, nec nobis causa censendi: maxime quia in supra scripti viri accusatione communis honoris reverentia quodammodo videtur incursata . Unde quatenus praesumptione, sicut asserit, innocentiae ad appellationis voluit auxilium convolare, orationibus assiduis hoc innitamur, ut eum cognitionis iteratae beneficium gratulationi omnium restituat absolutum. Delegaturi enim, Deo nostro adjuvante, sumus examen, ut secundum canonum venerabilium constituta, sub consideratione justitiae, omnia quae apud fraternitatem tuam de hujusmodi negotio acta gestave sunt, diligentissima vestigatione flagitentur. Neque enim praedictum virum convenit eventu prius habitae cognitionis urgeri, quippe cum et ipse judicium petierit. Non avertatur voluntas animi a precibus infirmorum, cum in necessitate fuerint, ne nobis, quod avertat Dominus, ea quae leguntur in Proverbiis, dici possint: Qui obturat aurem suam, ut non audiat infirmum, et ipse invocabit Dominum, et non erit qui exaudiet eum . Quid est enim infirmius episcopo Contumelioso, qui in tribulatione positus et de praeteriti judicii pudore confunditur, et cognitionis quae futura est exspectatione turbatur? quia quamlibet ei, quod optandum est, puritas forte suffragetur innocentiae, non potest judicii sollicitudinem non habere. Et nos quidem, quamvis culpatus a nobis Emeritus defensor memoratum episcopum reversum ad Ecclesiam suam charitatis tuae voluntate firmaverit, usque ad exitum judicii quod delegaverimus, episcopum Contumeliosum, reddita sibi modo propria substantia, suspensum interim volumus ab administratione patrimonii ecclesiastici, et celebratione missarum: quia id quod sibi viderat judicio fuisse sublatum, gloriosius, si ei veritas suffragatur, judicio receperit, quam usurpationibus occuparit. Melius autem fecerat fraternitas tua, si posteaquam sedis apostolicae appellatione interposita desideravit examen, circa personam ejus a tempore sententiae nihil permisisset imminui; ut esset integrum negotium, quod interposita provocatione quaereretur. Nam si in exsecutionem mittitur prima sententia, secunda non habet cognitio quod requirat. Addendum, quia etsi non esset praedictus episcopus judicationi refragatus, privatam magis potuit secundum canones expetere secessionem, quam severitatem religionis excipere. Suspensus igitur, sicut praelati sumus, episcopus Contumeliosus habeat tantum, quam praesumpsisse dicitur, celebrationem missarum, et patrimonio ecclesiae in gubernatione archidiaconi ejusdem ecclesiae constituto, ita ut alimonia sufficienter episcopo non negentur, visitatoriam in ejus loco praecipimus ordinari personam, et patienter exspectare judices, quos inspirante nobis Domino constituerimus audire. Praeterea, ne quid esset quod charitati tuae videatur incognitum, studio dilectionis constitutorum fecimus capitula subter adnecti, ut scientia communicemur canonum, sicut participamur affectu. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data decimo quinto calendas Augusti post consulatum Paulini junioris viri clarissimi .
(Prov. XXI)
[incusata] [Anno Chr. 535]
http://viaf.org/viaf/84481723
[]
Achardus S. Victoris
1
I. Ad Henricum II Anglorum regem.--Ut Richardum de Ely, thesaurarium suum, ad solvendam pauperibus et ecclesiis relictam a canonico Parisiensi pecuniam compellat.
HENRICO, Dei gratia gloriosissimo regi Anglorum, A. coenobii S. Victoris Parisiensis qualiscunque dictus abbas, salutem, et administratione regni temporalis aeternum promereri.
Canonicus quidam Parisiensis, F. nomine, sola liberalitate ductus, nullo amplioris acquisitionis interveniente intuitu, magistro Richardo de Ely thesaurario vestro viginti libras Parisiensis monetae usque ad diem diffinitum commisit. Contigit autem eumdem canonicum infra scriptum terminum ingredi viam universae carnis. Cum vero ageret in extremis, universam substantiam suam ecclesiis et pauperibus, aliis plus, aliis minus, pro consilio religiosorum virorum designavit. Unde et qui testamento ejus interfuerunt, ad praedictum Richardum nuntium in Angliam miserunt super exsolvenda praetexata pecunia submonentes. Ipse vero tanti immemor beneficii solvere contempsit. Majestati igitur vestrae pro ecclesiis et pauperibus pauper Christus supplicat, et patrocinium vestrum in hac causa sua speciali specialiter efflagitat; et ne transgressionis ejus in vos, quod absit! ex negligentia culpa redundet, potestate vobis divinitus data pecuniam Christi periculose renitentem ad reddendum compellatis, ut et zelus laetitiae in vobis evidenter appareat, et causa ecclesiarum et pauperum adjuta apud summum judicem pro vobis intercedat. Illud autem pro certo habeatis, quod in extremo mortis articulo praedictam pecuniam se gratis absque omni augmento antedicto Richardo coram tribus honestae existimationis sacerdotibus confessus est ad tempus commisisse. Valete.
http://viaf.org/viaf/7741792
[]
Achardus S. Victoris
2
II. Ad A. episcopum Lexoviensem.--Commendat ei ecclesiam suam.
Domino illustrissimo et omni dignissimo reverentia A. episcopo Lexoviensi, A. S. Victoris abbas, salutem et devotae charitatis obsequium.
Benignitati vestrae dignas referre grates non possumus, quia domum nostram et miro coluit affectu, et amplis sibi obligavit beneficiis. Illi igitur referendas committimus, cui facitis quidquid uni ex minimis suis facitis. Porro vestram flagitamus celsitudinem, et precibus obsecramus instantissimis, ne vester ille tepescat affectus, quem, vivente piae memoriae patre et praedecessore meo Gilduino abbate, vestra erga nos habuit pietas, ne contrahatur aliquatenus illa pristina vestrae charitatis latitudo; sed quo magis nunc indigemus, eo magis amplietur in dies. Vobis omnino sumus obnoxii omnes nos devoti servi vestri paratissimi pro vobis, ut debemus, promptissima facere voluntate quidquid potest humilitas nostra. Vestri nobis memoriam nullo die subducit oblivio. De caetero fratrem ad vos Reynerum mittimus pro qua causa ipse insinuabit. Sciatis autem ita se habere negotium pro quo mittitur, ut idem asseret, unde serenitati vestrae multas porrigimus preces, ut pio negotio piam porrigatis manum, et ut sua pauperibus debita solvantur impedendatis et consilium et opem. Beatitudinem vestram custodiat Christus Jesus, domine illustrissime et omni dignissime reverentia.
http://viaf.org/viaf/7741792
[]
Sergius IV
1
I. Sergius IV Andreae episcopo Parentino possessionem paroeciae Ruviniensis castellorumque duorum asserit. (Anno 1010.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 402.]
SERGIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANDREAE episcopo sanctae Parentinae Ecclesiae, pro te et tuis successoribus in perpetuum.
Congruum valde namque est ut ea quae a praedecessoribus nostris secundum sanctorum instituta canonum seu legum concessa sive confirmata sunt a nobis corroborentur, et firmiter corrigantur, ne post longa annorum curricula, instigante diabolo, aliquis contra sanctam matrem Ecclesiam insurgere et contra hanc nostram confirmationem conetur. Quapropter quod notum nobis pluries fecisti quod Joannes Aquileien. patriarcha olim invasisset Ruvinii parochiam, ubi quondam episcopatus dicitur fuisse, nec non duo castella cum quadam valle tempore praedecessoris nostri Sylvestri, atque privilegium, quod ab ipso accepisti, ostendere curasti nobis. In quo etiam quomodo ter vocatus fuisset, et qualiter ipsam trinam citationem pro nihilo duxisset, reperitur, atque quomodo ipse Sylvester piae memoriae Romanae Ecclesiae praesul deprecasset Henricum, qui eo tempore ducatum tenebat Bainariorum, ut supradictum patriarcham moneret ut ab infestatione sanctae Parentinae Ecclesiae recederet. Quod memoratus Henricus facere non potuit, eumque ad se vocare fecit, sed tempore distulit. Unde ipse Sylvester papa piae memoriae protestatus est canonum libros atque legum, in quibus praesentes capitulos reperit, hoc est in octuagesimo septimo titulo Africani concilii: « Placet ut quicunque episcopi plebes quas ad suam cathedr. existimant pertinere, non ita repetant ut causas suas judicantibus episcopis agant, sed alio remittere meruerint, sive volentibus sine non volentibus plebibus detrimentum patiantur. » Ex mundana etiam lege hoc recte facere posse cognovit. Nam cum de hoc Justinianus imperator in octavo libro Institutionum: « Si quis ausus propriam rem occupavit: si sua est, amittat; si aliena, ipsam aestimationem rei reddat. » Idcirco tanta auctoritate sanctorum Patrum atque legum suffultus, privilegium tibi facere praecepit, et eum paterne valere commendavit. Hoc ego cognoscens, supradicta loca, id est Ruvini parochia, et duo castella, et vallis, privilegii paginam tibi, et, sicut Sylvester praedecessor noster confirmavit, confirmo, atque in aeternum valere praecipio. Quod si aliquis patriarcha, aut episcopus, vel quaelibet magna parvaque persona contraire, vel tuos successores ultra de supradictis locis aliquam inconsuetudinem facere praesumpserit, sit fossus gladio mei anathematis, et, nisi cito resipuerit, cum Juda Domini mei traditore perpetualiter gemat. Scriptum per manus Benedicti gratia Dei notarii regionarii et scrinarii S. Romanae Ecclesiae, mense Martio ind. octava. Bene valete.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
2
II. Sergii IV, papae litterae, quibus Vediano cuidam castrum Scuriense titulo emphyteusis concedit. (Anno 1010.) [MURATORI, Antiq. Ital., I, 941.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio VEDIANO, Scuriensis castri domino, salutem et apostolicam benedictionem.
Manifestum est castrum quod Scuria dicitur temporibus beatae memoriae praedecessoris nostri papae Silvestri, ut etiam nunc vestra relatione comperimus, regia munificentia quondam per manus ejusdem beato Petro fuisse collatum, et a te nunc per innovationem sub censu annuo decem solidorum Raimundensis monetae oblatum. Nos itaque, eamdem suscipientes oblationem, quoniam id esse tuae voluntatis agnovimus, tibi a manu beatitudinis nostrae cum magna devotione suscipienti, et omni posteritati tuae castrum Scuriae cum omnibus pertinenciis et possessionibus ejus in perpetuum habere concedimus, et idem protectione sedis apostolicae communimus. Statuimus enim ut nulli omnino ecclesiasticae saecularive personae facultas sit idem castrum minuere, infestare vel suis usibus vindicare, sed quietum tibi, sicut a nobis concessum est, et integrum conservetur. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona temere, quod absit! adversus ista praesumpserit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur. Qui vero conservator exstiterit, omnipotentis Dei et apostolorum ejus Petri et Pauli gratiam misericorditer consequatur. Ego Sergius catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Gregorii sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis presbyteri, III Kalendas Aprilis, Dominicae Incarnationis anno millesimo decimo, indictione VIII.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
3
III. Sergius IV confirmat fundationem parochialis ecclesiae Sancti Michaelis apud Nonantulanum caenobium in agro Mutinensi, factam a Rodulpho ejusdem caenobii abbate. (Anno 1011.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 341.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Apostolatus nostri est proprium, quoties si qua sancta Ecclesia adjutorii aliquid seu corroborationis ab eo poposcerit, toties cum omni alacritate sese impetrasse congaudeat. Et ne aliqua improborum calliditas, sive adversariorum sanctae Ecclesiae astutia in posterum eidem addere praesumat calumniam, non solum dictis, sed etiam scriptis, quidquid a nobis sibi concessum fuerit, in perpetuum confirmare dignum duximus. Quapropter notum fore volumus omnibus Christianis fidelibus qualiter Rodulfus venerabilis abbas ecclesiae sanctae Nonantulensis, una cum omni congregatione fratrum seniorum monachorum, nutu divino et instigatione Spiritus sancti, qui mentes, quas repleverit, ad omnipotentis Dei obsequium, ejusdemque Sponsae, scilicet sanctae Ecclesiae, ineffabiliter accendit, praedicatione quoque fidelium praedictorum fratrum coegit habitatores atque agri cultores jam praefatae abbatiae nostrae . . . . . paroechiae decimas Deo dare, qui hactenus usque rerum suarum decimas Deo minime tribuebant: Q. . . . . mum scelus arbitrabantur, eo quod in Veteri ac Novo Testamento praecep. . . . . . meminerant non solum. . . . . Deo conferre decimas dierum. Ad quorum exhortationes, venerabilis videlicet abbatis et praedictae congregationis, omnes unanimiter sua corda inclinantes, contrito corde decimas Deo per annos singulos de omnibus quae possessuri erant, offerre voverunt, atque obnixe petierunt ut praedictas decimas, quas libenter Deo reddere dis. . . . . bant, ne in futuro laicis hominibus in beneficio darentur, nostro apostolico interdicerent praecepto. Propter hoc autem jam fatus abbas una cum consilio fratrum, nostram deprecatus est magnificentiam, ut constitueret de jam dictis decimis nostro largimine unam canonicam, suae etiam abbatiae subjectam in qua clerici diurnis ac nocturnis horis Domino, et ibidem convenienti populo sollicite divina exhiberent obsequia. Hae autem sunt fines decimarum illius praefatae canonicae: a Claudia Strata usque ad Porciolam: a Mucia vero usque ad Panarium flumen, et ultra quidquid et quantum a praedicti fluminis vill. . . . . . seu a Nonantulae habitatoribus laboratur. Et quidquid clerici in praefata canonica Deo communiter militantes juste acquirere poterunt. Nos vero precibus illius annuimus, quod cognovimus juste peti, . . . . denique constituta est in honore Sancti Michaelis canonica, ordinati sunt clerici archipresbyter . . . . . . . . lis, cui etiam archipresbytero hanc potestatem concessimus ut de criminalibus culpis ipse judicium indicat poenitentibus. Attamen, si necessitas incubuerit, ab aliquo episcopo expetat judicium, ne desideranti animae poenitentiam interim negare videatur. Eidemque vero archipresbytero cura sit pro omnibus, in divinis videlicet officiis, in luminariis, in architectis, in hospitibus, in decimis et in oblationibus dividendis inter caeteros, sic qualiter se recognoscat Deo redditurum rationem in die judicii; eique concessa est decima unius villae, quae dicitur Salicetus, ante alios propter curam sollicitudinis. Statuentes apostolica auctoritate ut quicunque hanc ordinationem, quam Deo auxiliante pro salute animarum fidelium ordinare jussimus, et ut ab errore pristino liberarentur, ampliare, vel observare studuerit, nostra solidetur benedictione. Qui autem, quod non optamus, violare tentaverit, aut consilium violandi dedederit, aut a subjectione sancti monasterii canonicam subtrahere cupiverit, seu laicis decimam in beneficio dare voluerit, anathematis vinculo feriatur. Quod ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, hoc decretum nostro cancellario scribere praecepimus, nostrisque litteris, ut superius praelibavimus, ac impressione nostri sigilli corroboravimus. Et praefato abbati Rodulfo atque omnibus fratribus in hoc decreto unanimiter facto scribere praecepimus. Bene valete. + Datum per manum Petri episcopi sanctae Praenestinae Ecclesiae, et bibliothecarii sacri palatii, anno Domini millesimo undecimo, VI Kalendas Junii, indictione IX. Rodulfus abbas jussione apostolicae sedis in hoc decreto manu propria subscripsi. Ego Frogerius prior manu mea subscripsi. Laurentius presbyter et monachus manu mea subscripsi. Gulferius monachus manu mea subscripsi. Gregorius presbyter et monachus manu mea subscripsi. Liuzo monachus subscripsi.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
5
V. Sergii papae IV privilegium pro monasterio Rivipullensi. (Anno 1011.) [COCQUELINES, Bullar. ampl. Collect., I, 312].
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, OLIVAE religioso abbati Sanctae Mariae dominae nostrae monasterii quod situm est in comitatu Ausonae in valle Rivipollensis inter duo flumina, tibi tecumque manentibus, et per te tuis illorumque successoribus, salus, et pax, et apostolica benedictio, quoad mundus permaneat. Amen.
Cum constet Dominum Deum nostrum honorem sanctae universalis Ecclesiae incessanter a propagatoribus beatae fidei augmentare, necesse est ab illo totius jure regiminis ei concedere censura justi moderaminis liberalitatem, malorumque procul ab ea pellere pervasionem. Quocirca, quoniam convenit apostolicae pietati benigna petentibus succurrere compassione, ideo nos tuis justis annuentes precibus, omnes proprietates sive possessiones ipsius loci, fines vel limites cum adjacentiis praecipuorum praediorum, cum omnibus ecclesiis, parochiis, villis, fundis, casis casalibus terris, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis, areis, torculariis, aquis, aquarum ductibus, viis, molendinis, molendinariis cum suis caput aquis, et suis piscatoriis cultum et incultum, et quaecunque beata gloriosa virgo Maria ex collationibus fidelium in coenobio Rivipollensi retinere videtur, nostro apostolico confirmamus privilegio. Concedimus itaque praedicto monasterio, quod in circuitu ejus habetur, alodem ex latere uno pergentem, quod discurrit per Tamarice, et infundit in Tezer; ab alio latere per aquaeductum qui discurrit ultra villam Molas cum eadem villa Molas, et infundit in Tezer, deinde ascendit per torrentem ultra Engordans, et ascendit per Fornellos usque in Serram super silvam de Ordina, et pervenit in pago super Vilarzellum; ab ipso Vilarzello pervenit usque in pogium Calvellum, deinde pervenit in Serra super Guausago minore, et infundit in rivum Sancti Laurentii usque in flumen Freber, deinde ascendit per rivulum qui discurrit ad villam Babos, et pervenit ad villam Stamariz, et infundit in Tezer, et affrontat in villam Archamala, et inde in pogium Salomonis usque in villa Molas cum suis terminibus, quacunque auctoritatem habet in eadem valle per plurima loca. Simili modo constituimus de valle de Tentarios, villa Aramancias, Stuiolo major, ipsa Grivolosa, et alios per plurima loca. Piscationes quoque aquarum de Tezer a Risbamala usque ad Spata, et de Freter de ipsa corba usque in Tezer. Mercati vero praefati loci. teloneum et omnem justitiam ibi peragendam ab integro concedimus. Parochiam de ipsa valle, ecclesiam Sancti Petri cum caeteris ecclesiis sibi subditis, sicut Gotmarus episcopus ibidem concessit, vel successores ejus Idalcherius et Georgius episcopi cum decimis atque primitiis absque tributo. Alodem quod dicitur Matamala cum ecclesia Sanctae Mariae, et ecclesia de pugio Machonosio cum decimis et primitiis. Et habet affrontationes ex latere uno in pugo Transvadoni, pergit per ipsum rivolum usque ad alium qui pergit per ipsa loca, et injungit in torrentes qui discurrunt de Serra Viniclos usque ad Cinctum contra Tremolosa, et pergit per Serram usque ad portellam de Villalonga, et descendit in torrentem, descendit per Lobaria, et injungit in pugio Transvadoni. Et in eadem valle Matemala alodem qui fuit Rodulphi episcopi, et parochiam de Vineolas, cum decimis et primitiis, quas Georgius episcopus concessit sancto Salvatori absque tributo, sicut in ipsa dote resonat; et alodem ipsum quem dicunt Campmanandati cum terminis et adjacentiis, totam videlicet villam. Et in Guausago alodem qui fuit de Guisallo et Seniofredo cum ecclesia, cum terminis et adjacentiis. Et alodem qui fuit de Joanne cum domo, terris et vineis, et ipsum boscum Libertini. Et in villa Stamariz ipsum alodem cum terminis, vel adjacentiis. Et in villa Aenove ipsum alodem, qui fuit de Tellemar, vel de ejus haeredibus cum terminis, et alodem quem tenet Petrus presbyter. Et in ipsa Silva, quae dicunt Guvalosa, cum terminis et adjacentiis. Et in Salton, alodem cum boscis, quos dedit dictus domnus Oliba, et boscum qui fuit de Sperandeo et de Ortes, cum terminis vel adjacentiis. Et alodem de Sasitos, et ipsos condaminas de Archamala, et alodem de Balbos, et alodem de Monteliols, et alodem de Guidmondi cum terris, vineis, silvis, cum ecclesia, et decimis, et primitiis cum finibus et terminis suis absque tributo. Alodem vero qui dicitur Salselles cum ecclesia S. Petri, cum decimis, et primitiis, cum finibus et terminibus suis absque tributo. In pago Berguitano locum Brositano alodem sicut in illorum judicio resonat, et parochia Sanctae Mariae cum ecclesiis sibi subditis, id est, palatium Rodgarium et ipsa Pera, cum decimis et primitiis absque tributo. Ecclesiam S. Vincentii, quae est in Albiols cum alode et decimis et primitiis. Et in locum qui dicitur Suburbano alodum cum ecclesiis in villa quae dicitur Guargalam. In locum qui dicitur Pontus, alodem cum ecclesiis, quas dedit Guifredus comes Sanctae Mariae ut alium alodem de Gargalam cum ecclesiis et decimis, et primitiis et terminis, et alodem de Nabars cum terminibus, et alodem de Nureo, et alodem de Montesclau, et alodes Torrentis profundi, et alodes de Folcunaria, et alodes ad calcem de castro Balzarens, et alodes de Begua, et de Anzano, et alodes dela Doixosa, qui fuerunt Bonifilii, et Lobatoni, vel de caeteris. Et ipsam vallem Marles cum villas et molendinos, et ecclesiam Sanctae Mariae cum decimis et primitiis, et alodibus cum suis terminis vel adjacentiis. Et alodes de Gaminacos, et ecclesia de Monte Clauso, et alodes de Benemide, et alodes de Serra, qui fuit Delanti, et alodes de Spurigia, et de Callers, et ipsae valles de Boscedano cum villis, vel illorum terminos, et alodes de Palam. In civitate Minorissa alodem, id est casas, terras, vineas et alodes qui fuerunt de aliis hominibus. In Monte Serrato alodem cum ecclesia Sancti Petri, et Sancti Martini, et in cacumine Montis Serrati ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Asiseli, cum terris, et vineis, et molendinis, et silvis, atque garricis, et alodem qui dicitur Evelosa cum terris, vineis, molendinis, silvis, atque garricis; et in civitate Barchinona casas, cum curtibus, puteis, hortis, terris, vineis, quae sunt infra civitatem et terminos ejus, et alode de Camma cum ecclesia et decimis, et primitiis, et terminibus, et Enoiosa cum suis pertinentiis. In comitatu qui dicitur Valles, casas cum curtes, hortos, terras, et vineas, et alodem de Digno, vel Engelfredo, et alodem de Canobellas, et alodem Mationa. In comitatu Ausona alodem palatii, et alodem qui dicitur Oligo, et Danielis villarem, alodem Saniliare, et alodem de Elzedelo cum terminibus, et boscos Rochae Felicis, alodem Planezas. Et in comitatu Auzona alios alaudes in multis locis, id est ipsa Deveza, et in Wistiliano casas, terras, vineas quamplurinas, et alodium, qui fuit de Borello comite de Paliares Miralie, cum suis terminis, et ipsos alodes quos dedit Gualdus ad Sanctam Mariam, sicut ille tenebat, et pro donatione scribere fecit, et alodem quod Guillelmus dedit in Albedano cum terris, casis, et vineis, cultis vel incultis, et alodem de Serra, qui fuit de Gafredo, et alodem de Juniolosa, et alodem de Galinde campus qui fuit de Guiscafredus clericus, et alodes de Lociana, qui fuerunt Guillelmo filio Ermenairi, et alodem de Guisado cum molendinis, et alodes de Ovalo, quos dedit Gandamurus et Honestus, et Oliba clerici, vel cuncti homines, et alodes de Jonna, et alodes de rivo de Peras, et alodes de Saturano cum suis terminis, et alodem de valle Oriola cum suis terminis. In comitatu Cerdaniense, valle Lilitense villa Armonedo cum decimis et primitiis, cum alode qui dicitur Lilledo, et Genebredo, pogium de Maranegas, et Marola. In locum qui dicitur Guarexer, ipso alode cum ecclesia, decimis et primitiis. In Cerdania alodem qui dicitur alozos, cum ecclesia, decimis et primitiis, alodem de Bar. Et in eadem Cerdania, alodes de Arreguall, et de Nassobell et de Monteliano, et de Bar, et Adoll. Et in Labertells alodem cum molendinis, et alodem de Villa-vetere cum ipsis ecclesiis, et alodem de Evall, et de Bellich, et de Masolio et de sancta Eulalia, et de Engils, et de Ger, et de Palaciol, et de Villa-Lobs, et de Oligua, et de Anama, et de Salciep, et de Equaleges, et de Ur, et de Centaflorida, et de Angastuna, et de Estavar, et de Salagosa de Sed, et de Palaciolo, et de Valfamelica, et de Ezer, et de Esna, et de Psanezas et de Saltegual, et de Miella, et de Ventolano, et de Closellos, et de Obzello et de Campancionos, Macana et de Meramors, et de Urriols, et de Cols cum pasturas, et Armonedum jamdictum cum ipsos boscos, et calino, et ipsas pasturas, et ecclesiam Sancti Romani cum terminibus, et alodes de pujo Malello, qui ibidem est, et Gomses, et Scurrigeres, et in eadem Cerdania in pluribus locis, casas, curtes, cum vineis et terris. Et in comitatu Urgellitanensi alodem qui dicitur Exeduli cum ecclesia Sancti Michaelis. Et in castro Cardona alodem quem dicunt Pradis, et caeteris aliis; et alodes de Scorbario cum ecclesiis et suis terminibus, et alodes de Cordinello cum ecclesia Sancti Cucuphatis cum suis terminibus, et alodes de Lagno, et Castrobono in eodem comitatu alias terras et vineas. In valle Confluenti alodem, qui dicitur Evol, cum ipsa salices et pasturas. Et in eadem valle in multis locis vineas, et alodem de Sodames, et alodes de Wincedo, et de Macanos, et alodem de Sagamano cum ecclesia Sancti Clementis cum suis alodibus, et in Soliano alodem, et in Corneliano terras et vineas; et in Arriano casas, terras et vineas, et alodem de Monsedo, et Vitamarias, et alodem de Fenestredo. In loco qui dicitur Bulla, terras et vineas, et casas, cum decimis et primitiis. In Vintolano terras et vineas. In campajonos casas, terras et vineas - et in Rippas terras, casas et vineas. In Macana casas, vineas, terras. Et in comitatu Rossolionensi alodem de Tason, et Amasos de Petra-calce. Et in valle Speri alodem de Etaloris et alodem de Hermis. In comitatu Paloriensi alodes qui sunt in Basturcius cum ecclesiis, vel suis alodibus. In comitatu Bisuldunensi alodes qui fuerunt de Corbo, et Argilagarios, Valle-alta, Juviniano, cum casis, vineis et terris; in locum qui dicitur Judaicas, ecclesia S. Petri cum casas, terras et vineas, cum decimis et primitiis, et oblationibus, et suis terminis vel adjacentiis. Et in Vernedas casis et terris, et alodem de Fulgosa, et de Secundella, et in Aqualia et alodem de Bag, qui fuit de Ramardo, et Porrarias, et alodem de-Blacarder cum boscis, pasturis et molendinis, et alodem de Brania, et ipsam tertiam partem de villa Palazol cum terminis et finibus suis: et alodes de Basso et de Viguilar et de Rivocano; et de Villalonga, et de Pineda, et alode de Bagonos: in comitatu Gerundensi in villa quam dicunt Celiano ipso alode, et alode de Emulano. In comitatu Cerdaniae ipsum alodem, quod fuit Gualdaldi vicecomitis, cum ecclesiis superpositis, quae ibi sunt, sive in locum, quem vocant in Valle vetere ecclesiam Sancti Martini, et Sancti Saturnini cum finibus et terminis, decimis et primitiis. Item in valle Asperi, villam quam dicunt Hermas cum finibus et terminis suis ac silvis. In Roveraso casas, cum terris et vineis, et eremis; item in Berguitano in villa Donegua: in comitatu Empuradense alodem de stagno salso. Et in Petralatense alodem de Castillione, et de Valle-mala cum terminibus. Haec igitur quaecunque diximus, vel quaecunque non dicimus praedia acquisita vel acquirenda ad sanctae Dei Genitricis coenobium in valle Rivipollensis situm pertinentia, auctoritate illi firmantur a nobis apostolica. Statuimus autem ut, quando abbas ipsius monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona pro cupiditate, pecuniae causa, neque pro qualibet favoris inanis gloria ibidem constituantur abbates, sed a cunctis ibi de gentibus servis Dei secundum Deum, et juxta Benedicti Patris regulam eligantur abbates. Damus quoque licentiam ipsius loci abbati ubicunque vel a qualibuscunque episcopis suos clericos ordinandi, a qualicunque ei sede placuerit Chrisma accipiendi, et ut a nullo episcopo, nec ab ullo in cujus suum est monasterium episcopio, nec ab alio possit excommunicari, vel aliqua ad eumdem monasterium pertinens ecclesia. Statuimus etiam ut quisquis poenitens a liminibus exclusus Ecclesiae quandiu ibi steterit, abeat licentiam introeundi et omne divinum officium audiendi. Concedimus quoque abbati vel monachis, et omnibus clericis ad monasterium pertinentibus, licentiam, nisi voluerint spontanee vel rogati, ad synodum non eundi. Confirmamus igitur et stabilimus amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio, nullus comes, nullus judex, neque ulla magna parvaque persona aliquam vim vel invasionem in eodem coenobio aut in suis pertinentiis facere praesumat, pro quo et sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione promulgantes decernimus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum neque quis illum frangere tentet. Si quis autem, quod non credimus, nec timens Deum, et nostrum parvipendens privilegium, quod concedimus, verbo factove disrumpere tentaverit, hunc quisquis ille fuerit, de parte Dei omnipotentis, sanctique ejus apostoli Petri, et nostra, qui ejus fungimur vice, perpetuis, nisi resipuerit, anathematis vinculis obligamus. Si quis autem hujus sancti coenobii adjutor existens, illum in quo potuerit elegerit et amaverit, hic Dei omnipotentis interventu apostolica repletus benedictione crescere se gaudeat in virtutem de virtute: sitque portio ejus paradisus, haereditas illius Dominus Christus, pax et consolatio ejus, ubi semper et gaudium et dolor nullus. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Novembris, indictione decima. Bene valete.
(etenim sicut sunt a nobis adjudicatae, nam justae sunt)
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
6
VI. Sergius IV papa confirmat fundationem monasterii S. Petri Feniliotensis, et bona ad illud spectantiu. (Anno 1011.) [COCQUELINES, Bullar. ampl. collect., I, 314.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Si domus excellentissimae speculationis sanctissimae matris nostrae Ecclesiae impellimur curam satagere, et ob studium divini cultus pro religione sacrorum locorum promovemur praecogitare illorum sublimitatem atque stabilitatem, ut soli Deo servitium valeant habitantes in ea impendere; hoc nobis decet pio labore assuescere, ut animae Christo dicatae, quae se in diebus vitae illorum servituti contradiderunt, perseverent, sub ejus militia imperturbatae, nec non et illa illic maneant per auctoritatem nostrae sedis apostolicae, auctoritate nobis concessa, sub ejus videlicet, cujus nos fruimur vice, fide tenus firma, quae votive a Christianis in Dei laudibus contradita sunt. Igitur omnibus episcopis, ducibus, comitibus, et sanctae Dei Ecclesiae primatibus praesentibus scilicet et futuris fidelibus, notum esse volumus quia dilectus et specialis filius noster Bernardus comes gloriosus suggessit apostolatui nostro quod in comitatu Feniolensi vellet secundum institutionem canonicae auctoritatis monasterium construere in quodam venerabili loco, qui est consecratus in honore sancti Petri apostoli, deprecans ut idem monasterium nostrae apostolicae praeceptionis muniremus privilegio. Cujus petitionem salubrius ob amorem Dei adimplere studentes decernimus per hujus nostri privilegii dignitatem, ut omnia quae antiquitus cujuscunque generis in eodem votive contradita sunt loco, sive praedia, sive in decimis, sive in primitiis, sive in caeteris redhibitionibus ecclesiasticis, perenniter persistere jubemus ibidem mancipata alodia, vel quae praefatus comes in eodem subrogat loco, vel quae moderno videntur ad eumdem locum tempore pertinere, per hanc nostri privilegii auctoritatem in praenominato subrogamus loco; quorum nomina sunt haec: ecclesiam Sanctae Mariae de Valle, et ecclesiam Sancti Andreae. et ecclesiam Sancti Martini de villa Prinianas, et ecclesiam Sancti Jacobi cum decimis et primitiis, et alodiis, et redhibitionibus illarum, hactenus et alodium de villa Archanis cum terminis, et finibus suis, nempe et alodium quod Wadallus de eodem loco abbas in villa S. Felicis acquisivit sive per parentes, sive per qualemcunque vocem: similiter et alodium de villa Regulella, et quod Pontius frater jam dicti abbatis ibidem votive subrogavit. Haec omnia praedia supra nominata a fidelibus ibi collata, vel quae deinceps fuerint acquisita cum eodem monasterio sub sanctae Romanae Ecclesiae et nostrae sedis apostolicae recipimus munimine, hoc statuentes ut deinceps nulla unquam subrogata persona praefatam ecclesiam atque monasterium cum suis omnibus supra taxatis sub jure alterius ecclesiae eam subjugare praesumat neque placitos publicos, sive per homicidia, vel pro cujuscunque culpa valeat peragere vel functionem sive temporale servitium ex eodem monasterio exigere; sed liceat abbati praefato, et successoribus suis sub nostrae institutionis servitio quiete vivere, nec licentia sit cuiquam magnae parvaeque personae ex ejus rebus omnibusque ad eum pertinentibus exinde auferre, sed omnia in eodem loco per nostri privilegii auctoritatem perenniter maneant dotata. Concedimus etiam praefato abbati et successoribus suis chrisma de quacunque sede ejus placuerit recipi, vel clericos eorum ordinandi. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis in eodem sancto loco concessa sunt, et a nobis pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt, refragare, aut in quoquam praesumpserit transgredi, sciat se nostri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo, et ejus atrocissimis pompis atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christu aeterni incendii supplicio concremandum. At vero qui pio intuitu observator in omnibus exstiterit, custodiens hujus nostri privilegii statuta, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur et vitae aeternae effici mereatur particeps in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Novembris, indictione decima. Bene valete.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
7
VII. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Canigonensi. (Anno 1011.) [COCQUELIN., t. I, p. 315.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Quoniam divina annuente pietate sedula mos in nostris praedecessoribus exstitit prosperis sive adversis omnium hominum diligentius vigilare, et in necessitatibus subvenire, quo malum in animo resecare possimus, bonum vero apostolicis benedictionibus corroborare: quapropter nos, qui eorum gestamus infulam, illorum utique volumus vestigia sequi, ut omnes videlicet homines sub nostris temporibus a Deo constituti gaudeant, et Deo auxiliante perenniter nomen tantae dignitatis decus, et commoda ferant. Ideo quia Christo distribuente Petri principis apostolorum vicem gestamus, hoc quod facimus inconvulsum manere volumus, ut nulla laicalis persona seu episcoporum vel clericorum nostris obstet praeceptis aut contradicat, ne in multis maledictionibus incurrat. Igitur quia postulastis a nobis, Guifrede dilecte comes, quatenus ecclesiam sancti Martini tibi concederemus, ut pro tuorum peccatorum, sive tuorum parentum remissione in ea monasterium faceres, et de tuis siquidem praediis illi sanctae Ecclesiae concederes; haec, charissime fili petitio nobis bona videtur, et annuente summo Rege illam praefatam ecclesiam cum omnibus pertinentiis tibi concedimus, et apostolica auctoritate confirmamus, et eam in perpetuam inconvulsam manere sancimus. Concedimus etiam praelibatae ecclesiae ut nunquam obnoxia sit servituti alterius, semper sit libera et apostolicis privilegiis exaltata, per se in aevum maneat sublimata. Quas autem possessiones aut praedia seu confinia cum suis omnibus pertinentiis rebusque cunctis usque huc acquisitis, vel quas in perpetuum acquisierit, id est praedia, villas scilicet, ecclesias, cum illarum pertinentiis, parochias, fundos, casas casales, costales, terras cultas vel incultas, campos, silvas, vineas, prata, pecorum pascua, areas, torcularia, aquas, aquarum ductus, vias molendinas, molendinarios cum suis caputaquis, et piscatoriis, cum salinis, et clibanis piceis, omnia acquisita, vel acquirenda Sancti Martini coenobio in valle Confluenti in monte Canigonensi in pace tenere, et possidere sine alicujus inquietudinis damno decrevimus. Statuimus autem ut, quando abbas ipsius monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona cupiditatis pecuniae causa, neque pro qualicunque favoris inanis gloria ibidem constituantur abbates; sed a cunctis ibidem degentibus servis Dei secundum Deum juxta Benedicti Patris regulam eligantur abbates. Confirmamus ergo, et stabilimus amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio, nullus comes, nullus judex, nullus episcopus, nullus abbas aliquam vim vel invasionem ac subjugationem in eodem coenobio aut in suis omnibus pertinentiis facere praesumat. Pro quo sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione promulgantes decernimus ut nulla unquam magna parvaque persona ullo ingenio, cujuscunque sit ordinis, hujus nostri apostolici privilegii ausus sit frangere. Si quis autem, quod non credimus, parvipendens privilegium nostrum disrumpere tentaverit, de parte Dei omnipotentis, sanctique ejus apostoli Petri, et nostra, qui ejus fungimur vicem, perpetuis, nisi resipuerit, anathematis vinculis obligamus. Si quis autem sancti coenobi hujus adjutor existens, illum in quo potuerit elegerit, ditaverit et amaverit, hic Dei omnipotentis interventu apostolica repletus benedictione scandere se gaudeat in virtutem de virtute. Scriptum per manus Benedicti notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Novembris, indictione decima. Bene valete.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
8
VIII. Sergius IV papa monasterium Arulense sub protectione sedis apostolicae recipit, et a cujuscunque personae, etiam episcopi ordinarii, jurisdictione eximit. (Anno 1011.) [COCQUELIN., Bullar. ampl. Collect. I, 316.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Domino filio GAUZBERTO religioso abbati venerabilis monasterii sanctae ac perpetuae Virginis Mariae dominae nostrae, quod situm est in Asperiensi valle, atque comitatu, tibi tuisque successoribus in perpetuum.
Tunc summae apostolicae dignitatis apex in hoc divini prospectus nitore dignoscitur praefulgere, cum in exercendis Dei laudibus sui impensius studebit laboris exercere certamen. Ob hoc debita nos Ecclesiae apostolicae pastoralis compulsi sollicitudinis cura, quaeque ad stabilitatem piorum pertinere dignoscitur locorum, ubertim promulgari, et apostolicae institutionis censura confirmari, et cum solo apostolo Petro legamus, omnium tam clericorum, quam laicorum esse curam divinitus a Domino concessam, illius vicariam sua vice praesenti saeculi dispositione, et tutare omnia atque in omnibus prosperis seu in adversis subvenire auctoritate apostolica. Nos ergo qui ejus, quamvis immeriti, vicem gerimus, suffragante Deo, monasterium praefatae perpetuae Virginis Mariae amodo deinceps tenere, defendere, atque protegere sub nostro jure nostroque patrocinio disposuimus, et ut privilegii sedis apostolicae infula decoretur sub jure et dictione, sicut diximus, sanctae nostrae cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae, constitutam nullius ecclesiae alterius jurisdictionibus submittatur. Pro qua re vestris propriis desideriis obtemperare satagimus. Postulastis enim a nobis quatenus per nostri privilegii auctoritatem concederemus, et confirmaremus praefato monasterio scilicet cellulas, et praedia cum mansionibus, vel possessionibus ad eumdem locum pertinentibus. Confirmamus etiam in praefatum monasterium cellam scilicet Albaniani cum ecclesias duas ibidem constitutas, ecclesiam namque Sancti Petri, nempe et Sancti Michaelis archangeli cum decimis et primitiis et oblationibus fidelium, sicuti in dotibus earum scripta reperiuntur. Terminos vero concedimus, vel confirmamus huic cellulae sicuti in vestro regali praecepto resonat. Mansos vero de villa Ollarias cum fundis, et possessionibus suis, alaudem etiam de custodia cum ecclesia Sanctae Mariae, sive ecclesiam Sancti Laurentii sibi subjectam, cum decimis et primitiis, et oblationibus fidelium. In Giro vero praedia ad eumdem locum pertinentia. Imprimitus in villa Pratis, mansos, cum fundis, agris, vinalibus, molindinariis vel caputaquis piscatoriis, cultum vel incultum ad eumdem locum a fidelibus antiquitus subrogatum et villare Cumquotus cum vineis et terris, et piscatoriis simul cum ipso alaude de Maures vel de Maniaches, vel de Madaloth cum terris et vineis cultum vel incultum, et Mansos de Bennato. Confirmamus etiam pascua gregibus vestris, etiam culmen de Vesias, sicut in praeceptis regalibus vobis constat esse concessum. Vallem etiam Riviferrarii, quam obtinuistis ex curia comitali, simul cum valle vetere Riviferrarii, quam obtinuistis superiori et subteriori cum ecclesia Sancti Martini Curtio Savini cum decimis, et primitiis, et oblationes fidelium, cellulam sancti Petri, et ecclesiam Sanctae Columbae, et ecclesiam Sancti Stephani cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium, simul cum ipsos decimos de Frexeno, et alaudem castelli curvi, et villam Cleranos, vel de Bonabosco, et mansos de Beceda, vel de Arlelas, Balnea quoque, et villare Cotaeleto, simul cum totam illam veterem vallem ad eumdem monasterium pertinentem sicut per praecepta regalia vel per donationes fidelium vobis antiquitus concessum fuit, vel moderno votive concessum est. Alaudem siquidem Palandani cum terris et vineis, et mansis et molendinis vel caputaquis. Et in Rivo-nigro mansos duos, cum terris et vineis ad eorumdem mansos pertinentibus. Ecclesiam montis Aurioli cum decimis, et primitiis et redhibitionibus, atque oblationibus fidelium simul cum ipso alaude de praefata villa Montis Aurioli. Praedictam vero ecclesiam Sancti Michaelis archangeli cum decimis et primitiis, et redhibitionibus, atque oblationibus fidelium. Confirmamus illi terminum ex parte una parochia Sancti Fructuosi de Castro-camelos, de alia vero parte in termino parochiae Sancti Joannis de villa Ulmos, de tertia denique parte termino Sancti Martini parochiae de Laurisione, de quarta siquidem parte in vinea communali simul cum ipso decimo de Poncione, vel de Illiardis sorore sua. Alaudem vero de villa Moletto, vel Molletello simul cum ecclesia Sancti Michaelis archangeli. Per nostri vero privilegii dignitatem damus praefatae ecclesiae termina de una parte in valle magna Ferraria, id est, in colle de Lebraria; de alia vero parte in termino de parochia Sancti Petri, qui dicitur Serra, vel de Aquabula; de tertia quoque parte in termino de Civennago, de quarta siquidem parte in parochia Sancti Saturnini. Quantum infra istis terminibus fundatum esse videtur, tam cultum quam incultum, et praenominatis possessionibus decimas, et primitias cum oblationibus fidelium his praelibatis parochiis ad possidendum perenniter contradimus. Praecipimus etiam auctoritate apostolica, ut nullus episcopus, omnisque generis persona infra jam dicta termina de his duabus praenominatis parochiis novellam sibi ecclesiam construere praesumat, nec clericos alios eligere ad eorum functiones peragendas nec alias ecclesias erigendas ad ministerium audiendum, nec ulla persona clericorum eis sacrum ministerium exerceat his qui praedicta termina videntur habitare, nisi tantummodo hi qui per manus abbatis praefati coenobii fuerint subrogati in his supra nominatis duabus parochiis. Qui aliter praesumpserit, nostrae auctoritatis sententia excommunicationis vinculo feriatur. Enim vero et confirmamus in praefato monasterio alios omnes alodios, qui a fidelibus Dei in praelibato monasterio collati reperiuntur, scilicet villam Tordarias, cum finibus suis, et villam Fullonicam cum ecclesia sancti Martini cum decimis et primitiis suis, et oblationes fidelium; nempe et villare qui vocatur Kasti cum ecclesia Sancti Joannis cum decimis et primitiis, et finibus suis. Plane quidem, et alaudem de villa Cassamolas, ecclesiam quoque Sanctae Mariae, quae dicitur Pannessiares sub tuitione domini Bernardi comitis, et abbatis praedicti monasterii ad construendum, et ordinandum cum dona fidelium quae ibi fuerint subrogata sine aliqua minoratione vel deterioratione. Stabilimus simul cum omnia ipsa quae deinceps videtur augmentare vel juste acquirere omnia in omnibus quidquid praefatum coenobium videatur habere, vel deinceps acquirere sub nostrae defensione certitudinis recipimus omnimodo: insuper censura apostolica statuentes sub divini judicii obtestatione, ut nullus Ecclesiae episcopus in praefato monasterio ditionem quamlibet, aut excommunicationem praesumat inferre, nec in eorum ecclesiis, neque in eorum possessionibus. Jubemus insuper ut omnes nocivae ecclesiasticae venditiones, vel commutationes, quae ab abbatibus vel episcopis olim de eodem monasterio factae sunt, ex auctoritate nostra omnino vacuae et invalidae persistant: quia scriptum est quia, quod semel offertur Deo auferre minime liceat. Damus etiam potestatem monachis ipsius loci secundum regulam Sancti Benedicti ex eorum propria congregatione, vel unde aptum esse perspexerint, abbatem eligendi, et synodum, nec ipsis nec clericis eorum non custodiri chrisma unde eis placuerit recipiendi, et clericos eorum, in quacunque sede elegerint ordinandi et ut omnis poenitens, quandiu ibi steterit, licentiam habeat ecclesiam introeundi, vel quid ibidem dictum fuerit audiendi. Haec igitur quaecunque supradiximus auctoritate illi confirmantur a nobis apostolica. Si quis autem, quod fieri non credimus, temerario ausu contra hujus nostri privilegii statuta, quod concedimus disrumpere tentaverit, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis et sancti Petri apostolorum principis atque nostra, qui ejus fungimur vice, anathematis vinculis indissolubiliter innodandum, et a regno Dei se sentiat alienatum. Praedictum vero monasterium nobis tributarium eligimus per singulos annos duos bizantios. Qui autem praedictum sanctum monasterium sanctae sedis tributarium in quo potuerit elegerit, et nostri privilegii observator exstiterit, pax super illum sit et misericordia benedictionis, in omnibus rebus locupletatus gratia sciat se adepturum gaudia sempiterna. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et scriniarii sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, in mense et indictione decima. Bene valete.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
9
IX. Privilegium Sergii IV papae pro monasterio Montis Majoris. (Anno 1009-1012.) [ Gall. Christ. nov., I, 104.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Notum omnibus fieri volumus, praecipue Amalrico archiepiscopo, Poncionique archiepiscopo, Eldiberto, Jocelino, Almerardo, et Frodoni episcopis, caeterisque tam clericis quam laicis, salutem et benedictionem apostolicam, etc. Sciatis quod Archinricus abbas ad nostram apostolicam sedem Aubertum monachum misit, ut nostra benedictione Stephanus episcopus ecclesiam S. Mariae, S. Joannis et S. Petri, ac Sancti Benedicti consecret ac benedicat. Id sciatis, facimus in ejus consecratione talem benedictionem et absolutionem concedimus, ut quicunque ad eam poenitens in consecratione ipsius advenerit, tale remedium percipiat. Ibi tertiam partem poenitentiae illi dimittimus, et ecclesiam usque apud caput anni ei reddimus, et pacem et capillos incidere habeat; et si mors in capite anni evenerit, vel infra annum, ex nostra parte absolutus permaneat, et si desiderans per infirmitatem annualiter venire nequiverit, et interveniente morte occubuerit, in eam absolutio permaneat. Aldibertus vero et Rainoardus qui hanc causam propter amorem Dei fieri in eorum potestate adjuvando cupiunt, de poenitentia de qua modo suspirant absoluti sint, et habeant integram licentiam et possibilitatem in quantum voluerint tam ipsi quam sui, augendi et crescendi eumdem locum noviter aedificatum, et coenobium Montis Majoris, quod juris est Romanae Ecclesiae, et sancti Petri, et nostri, tam in honoribus ecclesiasticis, quam in sui potestate habent, quam in caeteris possessionibus juxta piam petitionem venerabilis abbatis praedicti loci Archinrici, et modo et in futuro, sicut olim Lambertus pater eorumdem militum conveniendo scribere fecit. Quicunque vero huic loco Corteno vel Monti Majori bene fecerit, talem benedictionem accipiat, sicut diximus, et qui ad hanc ecclesiam ibit, securus de omnibus inimicis suis vadat, et qui ei aliquod impedimentum praestiterit, sciat is excommunicatum et anathematizatum. Si quis itaque, quod non optamus, temerario ausu, etc. Sergius sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae praesul. Petrus episcopus, Crescentius episcopus, Petrus episcopus, Gregorius et Stephanus episcopi. Datum Laterani per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
10
X. Sergius IV papa Amalricum Aquensem archiepiscopum ob Vexatum Montis Majoris monasterium redarguit. (Anno 1009-1012.) [ Gall. Christ. nov., I, 63.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis, ducibus, marchionibus et comitibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Nobis clamor nobilissimae comitissae Adelaidis delatus est, et monachorum S. Petri super filios Nebelongi, Rainaldum videlicet, Willelmum et Lanfredum, et archiepiscopum Amalricum Aquensem, qui fortiter devastant monasterium Montis Majoris, quod est sub potestate sancti Petri et nostra, et insuper villam quae nominatur Pertusus, per virtutem illorum depraedaverunt et cremaverunt, tandiu quousque inhabitabilis permanet. De qua causa, monemus et rogamus auctoritate apostolorum et nostra, supra dictum Aquensem archiepiscopum, ut ipse primus satisfaciat: deinde cum caeteris comprovincialibus archiepiscopis, episcopis, atque fidelibus Christianis, qui imperio Provinciae habitant, faciat venire infantes Nevelongi, et ad congruam emendationem illos admoneat de gravi damno, quod injuste intulerunt monasterio B. Petri. Si vos audierint et emendaverint, Deo gratias. Si autem contempserint obedire vobis et apostolicis praeceptis, excommunicamus illos, ac maledicimus ex parte Dei et S. Mariae, et auctoritate B. apostolorum, etc. Insuper rogo omnes vos qui Deum curam habere videmini, ut, sicut ego excommunico, similiter et vos faciatis, et constringantur vinculo anathematis, qui vi saeculari vastant atque dissipant sine voluntate abbatis et monachorum, terras retinent, quas nos et antecessores nostri tradidimus, et corroboravimus coenobio supra dicto.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
11
XI. Sergius IV papa Gratiano abbati et omnibus habitantibus in castello et civitate Corgnito praecipit ut ecclesias Peregrini et S. Michaelis Guidoni abbati Farfensi restituant. (Anno 1009-1012.[MABILL., Annal. ord. S. Bened. IV, 206.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, GRATIANO abbati, et omnibus habitantibus in castello Corgnito, salutem charissimam cum benedictione apostolica.
Nostra cura pastoralis talis est, Christo favente, ut discordantes clericos vel laicos ad concordiam revocemus. Ideo monemus te, praedicte Gratiane abba, et omnino jubemus ut, secundum praeceptum regulae Sancti Benedicti, humilies te sub Guidone abbate monasterii Sanctae Mariae quod ponitur in Farfa; et quidquid contra praelibatum monasterium injuste egisti, citius emendes, et ecclesias, quas jam dicto abbati contendis, scilicet Sancti Peregrini et Sancti Michaelis cum omnibus suis pertinentiis, reddas illi. Quod si facere nolueris, ab omni officio sacerdotali maneas alienus. Similiter mandamus omnibus praedictis hominibus, vel aliis, qui tibi contra hanc nostram jussionem adjutorium praestare voluerint, ut extra Ecclesiam maneant, usque dum per satisfactionem emendaverint.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
12
XII. Sergius IV Ecclesiae Bambergensi privilegia tribuit. (Anno 1009-1012.) [ Vide in BENEDICTO VIII privilegium pro eadem Ecclesia, ad an. 1013.] XIII. Sergius IV monasterii S. Vincentii Vulturnensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1012.) UGHELLI, Italia sacra, VI, 390.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, HILARIO venerabili abbati ex monasterio Christi martyris Vincentii, et pro te vener. monasterio, tuisque successoribus in perpetuum.
Cum magna nobis sollicitudine cura insistit pro universis Dei Ecclesiis, ac piis locis vigilan. ne aliquam necessitatis jacturam sustineat, sed magis propria utilitate stipendia consequatur; ideo convenit nos pastoralis tota mentis integritate eorumdem ven. locorum maximae stabilitatis integritate procurare, et sedule eorum utilitati subsidia illi conferre, et Deo nostro omnipotenti id quod pro ejus sancti nominis honore, etiam ad laudem atque gloriam ejus divinae majestatis venerabilium nostrorum etiam contulere locis, sitque ac optabilem nobis, quae ad ejus locum plenissimam misericordiam dignum hujusmodi pii operis in sidereis arcibus conferant remunerationem. Igitur quia petistis a nobis quatenus monasterium B. Vincentii martyris situm supra fluvium, quod dicitur Vulturnum, in territorio Beneventano partibus Samniae, una cum suis pertinentiis et monasteriis, videlicet monasterium B. Petri apostoli positum juxta fluvium Sabbati territorio Beneventano, sed et monasterium S. Dei genitricis Mariae in loco, qui dicitur Loco sano. Item monasterium Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, quod positum est in Alife, nec non et monasterium in honore S. Mariae aedificatum, videlicet in territorio Marsicano loco Apinianici, porro et monasterium S. Mauri infra comitatum Atinensem, etiam aliud monasterium S. Dei genitricis Mariae positum in territorio Pinnense in loco, quod Mosano dicitur; enimvero et monasterium aliud consecratum in honorem S. Dei genitricis Mariae in loco, qui dicitur Duas basilicas. Item et alia cella S. Mariae juxta fluvium Trinio, quoniam quidem, et cella S. Sossii in Liburia, locusque Pantano cum integro ipso Waldo pertinente ipsi monasterio S. Vincentii, quod habet fines de prima parte via antiqua, qui venit ad ducenta, qui decernit inter haec, terra, seu Waldo, et alia terra, et Waldo, qui fuit praedicti monasterii, et terra alia ipsius monasterii, et qualiter demergit via antiqua, qui vadit ad ipsa piscina jam dicti monasterii, et demergit via ipsa inter ipsas terras, et Waldo jam dicti monasterii, et terra alia ipsius monasterii, quae dicitur de Tortora, et terra de hominibus, qui ibi affines sunt, et sicut incipit super ipsa piscina, et qualiter revolvit super ipsa terra de eodem Waldo, et eadem terra de Tortora, et vadit ad ipsum Pantano praedicti monasterii, et perrexit per ipsum Pantanum, et Silva, et palude usque in ipso frigido. De quarta vero parte sine jam dicto frigido, et jam dicto laneo etiam una cum aliis monasteriis et cellis cum casis et casalibus, cum servis et ancillis utriusque sexus ibidem residentibus, vel cum omnia et in omnibus suis pertinentiis tibi, tuisque successoribus abbatibus, qui ibidem in tempore fuerint. Concedimus ut sub jurisdictione sanctae nostrae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae vobis attinendum nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittantur. Pro qua re piis desideriis faventes, ac nostra auctoritate quod exposcitur, mancipamur. Et ideo concedimus vobis vestrisque successoribus abbatibus licentiam apostolicae sedis nostrae, ut quamlibet Christianitatem indigentibus in praedicto vener. monasterio, qualis episcopus vobis ad invitandum jure volueritis habendi potestatem omnino concedimus ad Ecclesias confirmandas, seu abbatem consecrandum. Etiam similiter ordinationem de subdiaconibus, et diaconibus seu presbyteris per tempora faciendum, et ad omnem gradum ecclesiasticum ibidem in tempore adimplendum. Protestamur etiam nullus episcopus exinde debeat subdiaconum, diaconum, seu presbyterum ad suum concilium provocare, nisi sua fuerit voluntas, aut abbatem, vel monachum nullo modo judicare, vel excommunicare. Volumus etiam et apostolica injungimus auctoritate vobis vestrisque successoribus abbatibus, qui ibidem in tempore praeordinatus fuerit de qualicunque Ecclesia sacerdos, vel clerici venerint ad habitandum, aut in conversatione fratrum, sive monachicum suscipiendi habitum, se contulerit, statim recipiendi; chrisma vero et oleum sanctum a quali episcopo vobis voluntas fuerit, impetrandi. Liceat semper et secundum, ut diximus, sub apostolicam nostram potestatem, et omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato ven. monasterio ditionem quamlibet habere hanc auctoritatem, praeter sedem apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum solemnitatem quispiam celebrare praesumat. Statuentes apostolica insuper censura sub divini judicii obtestationibus, et validis atque atrocibus anathematis interdictionibus, ut nullus unquam praesumat quispiam alius cujuscunque dignitatis praeditus potestate, vel etiam in eodem venerabili monasterio, vel ejus causis incumbere, aut de rebus, et possessionibus, vel Ecclesiis subjectis, vel quidquid de his exinde inesse videtur quoquo modo auferre, aut alienare, nec quamlibet malitiam, aut jacturae molestiam ibidem sive pacis, sive barbaricis temporibus quoquomodo inferendum praefatum perenniter, ut dictum est tam pacis quam barbarici temporis firma stabilitate decernimus sub jurisdictione sanctae Ecclesiae nostrae permanen. Promulgantes nempe et hac auctoritate B. apostolorum principis coram Deo et terribili ejus examine pro futuro per hujus nostri apostolici privilegii, atque constituti sancimus, atque decernimus, ut loca quae ab abbatibus cujuslibet, quae vobis in eodem praefato vener. monasterio S. Vincentii mart. commutata, vel etiam concessa sunt, nec non et alias locorum possessiones, quae a regibus, ac ducibus, vel castaldeis, universis Christianis in eodem sancto loco largita atque oblata sunt, aut in posterum illic concessa fuerint, firma stabilitate juri ipsius praefati ven. monasterii existenda atque in perpetuum permanenda statuimus. Nec licentia sit, ut dictum est, et ejus, vel omnibus eidem monasterio pertinen. cuiquam magnae parvaeque personae auferre, aut praefato juxta id, quod subjectum eisdem ven. locis apostolicis constitutis, atque privilegiis consistat in concurrendum permaneat. Et liceat eosdem monachos de sua congregatione abbatem semper eligere, liceat ipsum abbatem, qui fuerint suos judicare monachos non solum virile monasterium, sed etiam muliebre monasterium sibi subjectum. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate ven. monasterii statuta sunt refragare, aut in quoquam transire discilium, anathematis vinculo innodatus, et cum diabolo, et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterno incendio concremandus deputetur. At vero qui pio intuitu observaturum, et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constitutum ad cultum Dei respicientibus, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur. Scriptum per manus Benedicti notarii regionarii, et scriniarii S. R. E. in mense Februario indict. X. Bene val. Data V Kal. Martiii per manus Petri, Domini gratia episcopi S. Praenestinae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno Dei propitio pontificatus domini nostri Sergii sanctissimi IV papae sedente anno 3, indict. supradicta decima.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
14
XIV. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Bellilocensi. (Anno 1012.) [ Gallia Christiana, vet. ed., I, 756.]
In nomine Domini Salvatoris nostri Jesu Christi, anno. . . . . propitio pontificatus domni nostri Sergii summi pontificis universis quarti papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, tertio, indictione X mense Aprilis die XIV.
Quia mens humana semper in cogitatione posita esse dignoscitur, et animi uniuscujusque pro diversis causis et sollicitudinibus, huc illuc divagando discurrit, nec valet omnia explere sermone, nec futura tenere memoria quae geritur; idcirco notum prudentissimis viris ingenuis, litterarum repertum est, ut quae mente inquirimus, litteris exaremus. Et ideo, ego Sergius divina gratia quartus sanctae Romanae Ecclesiae pontifex, servus servorum Dei, universae Ecclesiae populo notum esse volumus, praecipue successoresque nostri, et cohabitatoribus sacris Lateranensis palatii, qualiter ad nostram apostolicam sedem lamentando venit quemdam Hugo venerabili archiepiscopo sanctae Turonensis Ecclesiae, et de monasterium quem Fulco a noviter construxit, et pro animae suae remedium beati Petri apostoli ac nobis obtulit, proclamavit et querelam suam circa nos, ita disponere coepit dicens: « O Domine papa, cur consecratione monasterii quem Fulco vobis obtulit, quod infra nostri archiepiscopatus parochiam fundatum esse dignoscitur nobis auferri vultis? » Cum ego ab eodem Hugone archiepiscopo talia audissem, statim ad nostram praesentiam arcessere fecimus, episcopis cardin. presbyteris diaconibus, subdiaconibus, et non paucis de clero judicibus quoque Romuleis, multisque etiam viris nobilibus, ibi coram assistentibus, quorum nomina suis manibus inferius ascripta tenentur, et nunc seriatim intimare studemus, videlicet: archiepiscopo Lugdunensi Ecclesiae, Petrus episcopus Praenestinae, Benedictus episcop. Portuensis, Joannes qui et nomine vocatur Lavicaenensis Ecclesiae episcop., Gregorius episcop. Sylvae candidae, Petrus episcop. Vipernensis Ecclesiae. Amico presbyter cardinalis, Stephanus presbyter card., Joannes presbyter cardinalis, Crescentius presbyter card., Joannes archidiaconus sanctae Romanae Ecclesiae, Abbo diaconus, Joannes diaconus qui cognominatur de Beno opifex. Petrus diaconus a Chana patria; Crescentius Anpodiaconus oblacionario; Gregorius defensorum primicerius. Petrus ex alio Petro de pulchro dativorum judicibus. Stephanus qui vocatur de Bernardo, Petrus de Breperato, Berardo filius Crescentio ad puteum proba. Franco Camarlingo, et alio Franco de Deodato, caeterisque plurimis. Ante his omnibus praesentiam erexit se Benedictus Portuensis episcopus, et coram dicto archiepiscopo interpellavit, et dicere coepit: « Domine sanctissime Pater et senior cui Deus commisit summam potestatem et regimen totius sanctissimae Ecclesiae, qui huic archiepiscopo vestram sanctitatem. . . . Lamentat, et interpellat Ecclesiam et legem et justitiam postulat, venerabilique monasterio Fulco infra suam construxit parochiam, et vobis obtulit. Si vobis placet ipse archiepiscopus consecrare velit, ac nullatenus secundum statuta canonum et Justinianae legis, consecrationem ad dominium archiepiscopi auferri potuit. » Tunc Petrus Dei nutu unus ex nostris datum judici pro nos, et ad nostra vicem habere respondit: « Certe monasterium ipsum quae Fulco aedificavit sua propria haereditas fuit, et beati apostoli Petri Ecclesiam, et nostri seniori potestatis et dominii, monasterium et consecrationem perpetualiter, pro sua obtulit anima qualiter perdere a suo dominio debeat, ostendite? et nobis innotescite? Unum scio tantum, quia cujus est haereditas, ipsius et consecratio. » Igitur Hugo archiepiscopus cernens se nullum verum, aut rectum habere, et qualiter nos eum perdere deberemus, minime posse ostendere, mox profiteri et dicere coepit se peccasse, errasse, et coram omnipotentem Dominum et nostram sanctam Romanam Ecclesiam, nimis deliquisse eo quod injuste et absque aliqua ratione nobis exinde litigasse. Inde vero ex manu Gregorii episcopi Silvae Candidae recepit virgula, et per eamdem virgulam quam manu tenebat, consona voce, devota mente, cernentibus cunctis qui aderant, ipsum monasterium cum consecratione, et omnibus sibi pertinentibus, sicuti Fulco B. Petri apostoli et nobis, nostraeque apostolicae sedis pro sua obtulit anima, nobis ita refutavit, atque in perpetuum traditum esse affirmavit; his ita expletis publice constituit, atque in perpetuum permanendo firmiter stabilivit . . . in tempore amodo in antea in qualicunque persona hominum, tam sacerdotalis, quam laicalis, qualibet scriptura, vel privilegia, ex praedicto monasterio, et sua consecratio, vel pertinentia a me, vel a meis successoribus facta apparuerit, sciant omnes, quia partim et metu esse facta. Et si, quod absit! ipsam, ut dixi, scripturam a nobis factam apparuerit, irritam esse volo atque damnatam: et hanc notitiam refutationis brevis omni tempore firmam et stabilem astipulo permanere; dehinc ante unum nostrum coepiscopum videlicet Petrum Vipernensis Ecclesiae illic transmisimus, et nostra vice illud monasterium consecrari jussimus, contra quod constitutionis nostrae edictum, quaecunque moliri temerarie praesumpserit, anathematis maledictione teneatur, donec resipiscens, et ad satisfaciendum praedictae nostrae Ecclesiae, nostraeque praeceptionis redeat. Qui vero pio hortatu observator in omnibus exstiterit, custodiens hujus nostrae notitiae atque refutationis brevis, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur. Quam chartulam brevis refutationis Benedicto notario et scriniario sedis nostrae apostolicae pro futura memoria futuroque testimonio, et chartula scribendam praecepimus, ac sigillo nostro sigillari jussimus in mense et indictione suprascripta decima. Signum, ego Sergius sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae praesul. Petrus episcopus sanctae Praenestinae Ecclesiae et Bibliothecarius sacri palatii. Benedictus episcopus Portuensis. Gregorius episcopus Silvae Candidae. Homo episcopus Lavicanae Ecclesiae. Petrus episcopus sanctae Vipernensis Ecclesiae. Petrus defensor dativus judex. Petrus dativus judex. Petrus alius dativus judex. Richardus nobilis vir. Stephanus de Bernardo, Franco Deodato cubiculario dominico, Berardo filio, Crescentio ad puteum proba. Joannes archidiaconus sanctae Ecclesiae Romanae Abbo diaconus sanctae Romanae Ecclesiae. Joannes diaconus Sanctae Romanae Ecclesiae. Petrus diaconus. Crescentius subdiaconus. Benedictus diaconus. Amico cardinalis. Stephanus, Joannes, Crescentius, cardinales Sanctae Romanae Ecclesiae; Joannes prior subdiaconorum; Ramerius diaconus. Ego Benedictus scriniario S. Romanae Ecclesiae scriptor hujus notitiae refutationis brevis post omnium supradictorum subscriptiones factas, complevi et absolvi.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
15
XV. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Bellilocensi. (Anno 1012.) [ Gallia Christiana, vet. edit., tom. IV, p. 150.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae episcopis.
Notum esse volumus vobis quia quidam comes nomine Fulco construxit quoddam monasterium in suo proprio alodo, quod et S. Petro apostolorum principi tradidit, ac nostrae donationi, successorumque nostrorum in perpetuo jure submisit: quem locum ego per memetipsum sacrare non valens, quemdam nostrum suffraganeum episcopum illuc direxi, ut ipsum monasterium vice S. Petri ac nostra sacraret ac benediceret. Audivimus autem eidem loco multos habere invidos, quapropter benedictione expleta, si fuerit aliquis homo qui hujus loci servientibus, aut ad ipsum locum attinentibus, aliquam calumniam aut molestiam inferre voluerit, aut aliquis episcopus aut archiepiscopus, qui eos excommunicare vel maledicere voluerit, ipsi sint ex auctoritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et S. Petri apostolorum principis cui a Christo collata est potestas ligandi atque solvendi, omniumque sanctorum, et ex nostra auctoritate, omniumque episcoporum atque archiepiscoporum sanctae Romanae Ecclesiae, excommunicati atque anathematizati, sive maledicti, etc. Locus vero ille et omnes hujus loci servientes, nec non et adjutores ejus, sive amici ei ex eadem auctoritate superius dicta, sint absoluti et benedicti, nullamque timeant unquam excommunicationem atque maledictionem ab illo episcopo, neque archiepiscopo, qui vivere possit super terram.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Sergius IV
16
XVI. Sergius IV Michaelis archiepiscopi Salernitani jura metropolitana confirmat. (Anno 1012.) [UGHELLI, Italia sacra, VII, 377.]
SERGIUS, servus servorum Dei, dilectissimo nobis fratri meritoque honorabili MICHAELI, Salernitanae sedis archiepiscopo.
Quia vestri accepti beneficii memores esse debemus, et reverentiam fraternitatis vestrae erga nos et sanctam Romanam Ecclesiam praecipue exuberasse cognovimus, ideo merito ac jure recompensatione charitatis vestrae rependere vobis statuimus, quatenus liqueat omnibus Christi fidelibus, immenso honore honorandum fore, qui vicarium B. Petri apostolorum principis diligenter honoraverit; consensu ac voluntate nostrorum fratrum concedimus et confirmamus te Michaelem confratrem nostrum in ordine archiep. sicuti quondam Amato, cui primitus vestrae sedis archiepiscopatus Salernitanae a nostris antecessoribus datus fuit, ita vos nostra auctorit. quietus valeas possidere ac vigilantius custodire; tali namque ordine, ut fati sumus, id fieri decrevimus ut tu et successores tui in perpetuum habeatis licentiam et potestatem ordinandi consecrandique episcopos in his subjectis vobis locis hoc est Pestanae cum parochiis et adjacentiis super episcopatum Consanum cum parochiis et adjacentiis suis, necnon et episcopatum Acheruntinum, simul etiam et episcopatum Bisinianensem, et episcopatum Maluttanensem, atque episcopatum Cusentiae cum omnibus parochiis et adjacentibus eorum, sicuti in vestro anteriori usu pallii continetur, ut in ecclesia sanctae Dei Genitricis Mariae et beati Matthei apostoli et evangelistae cujus sacratissimum corpus possidetis atque vobis vestrisque successoribus concessum est. Post discessum siquidem tuum successores tui perveniant ad apostolicam sedem, ut usum pallii consecrationemque decretaliter suscipiant; et si successores nostri consecrare noluerint, licentia sit vestrae sanctae Ecclesiae ab episcopis vestris suffraganeis consecrari, et non habeant potestatem successores nostri in cunctis vestris episcopatibus, quos vobis subjecerunt deinceps in perpetuum aliquem episcopum consecrare, quod jam vobis concessum est. Quicunque autem hanc nostrae concessionem praeceptionis violare praesumpserit, perpetuo anathematis vinculo religetur, et haec nostra concessio stabilis et firma in perpetuum maneat. Scriptum per manus Joannis scriniarii S. Rom. Ecclesiae in mense Junio, ind. X. Dat. XV Kal. Julii per manum Gregorii episcopi et bibliothecarii S. sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus D. Sergii IV papae in sacratissima sede beati Petri apostolica III, indict. X, mense Junio, die sexta decima.
http://viaf.org/viaf/89638134
[]
Vulgrinus Bituricensis
1
I. V. Xantonensis episcopi ad Vulgrinum.
VULGRINO Dei gratia Bituricensi archiepiscopo, domino suo charissimo, VU. Xantonensis episcopus, salutem et obedientiam.
Sanctitati vestrae significamus quod Girardus ille Engolismensis Ecclesiam Dei in partibus nostris adeo perturbaverat, ut jam quaereretur inter nos cujus quis professionis esset. Et quia ipsius pravae persuasioni nos et comprovinciales episcopi assentire nolebamus, Pictavensem et Lemovicensem, fretus auxilio principis nostri, a sedibus suis expulit, et alios intrusit. Sed quia non habere poterat episcopos, non consecravit illos. Abbatem quoque Angeriacensem in nostra dioecesi existentem, a monasterio suo per manum comitis ejecit. Inter nos etiam principcemque nostrum tantam seminavit discordiam pro eo quod intrusos suos consecrare, imo exsecrare nolebamus, quod et nos et canonici nostri a sede nostra et ab urbe et Ecclesia ob metum et minas principis egressi sumus, derelictis domibus et possessionibus nostris justitiae gratia. Accidit autem ex divinae respectu pietatis, quod iste tam nefandus et sceleratus praecursor Antichristi Girardus Engolismensis quadam die cum per episcopatum nostrum transisset, ab Aimaro de Archiaco, milite strenuo, sororgio nostro captus haberetur, et captus modo tenetur. Cujus captio Ecclesiae nostrae et omni populo gaudium est et exsultatio quam maxima. Unde paternitati vestrae supplicamus ut Burdegalensi Ecclesiae, quae eum in archiepiscopum sibi elegit, et Agennensi, et Petragoricensi, et Pictavensi, et Lemovicensi episcopis, et nobis, et omni clero et populo litteras vestras transmittatis, per obedientiam omnibus inhibendo et praecipiendo ne in aliquo obediant Girardo, neque ullum ei honorem exhibeant, et quod a vobis excommunicatus sit, et quod episcopi omnes eum excommunicent in eisdem litteris imprimatis. Electionem quoque ejus quam de ipso Burdegalenses canonici violentia comitis in archiepiscopum fecerunt, quia sine electione et assensu omnium suffraganeorum episcoporum, imo contradicente Agennensi, facta est, cassetis, condemnetis, et ipsum Girardum perpetuo deponatis. Illis vero qui Girardum ceperunt, gratiam et absolutionem vestram impartiamini. Et illos qui violentiam aliquam pro deliberatione Girardi illis a quibus captus tenetur, inferre tentaverint, excommunicetis. Insuper vero Auxiensi archiepiscopo, et Burdegalensi Ecclesiae, et eorum suffraganeis per obedientiam praecipiatis, ut omnes illos publice excommunicent qui duci Aquitaniae auxilium impenderint, donec in hac Ecclesiae Dei perturbatione permanserit. Coepiscopis quoque nostris praecipiatis ut Aimaro de Archiaco pecunia et muneribus, auxiliisque aliis subveniant, ut se defendere possit adversus principem nostrum et Engolismensem comitem, qui pro deliberando Girardo ei minatur. Valete.
http://viaf.org/viaf/17960475
[]
Vulgrinus Bituricensis
2
II. G. Petragoricensis episcopi ad Vulgrinum.
Domino suo sanctissimo et venerabili VULGRINO Dei gratia primati Bituricensi, G., Petragoricensis Ecclesiae humilis minister, salutem et debitam obedientiam.
Novit paternitas vestra quanta persecutio in Burdegalensi provincia, et etiam in Bituricensi pro schismate Girardi Engolismensis exorta sit, et ob hoc quod nos qui in illa provincia sumus, maximam tribulationem sustinemus. Sed quia vos et regem Francorum in obedientia Domini papae Innocentii firmiter perseverare audivimus, valde gaudemus. Miramur tamen supra modum quod vos qui primas noster estis, necdum litteris vestris nos visitastis, nec in hac re confirmavistis. Majestati igitur vestrae persuademus, quatenus nos et omnes Burdegalenses suffraganeos de propositae obedientiae firmitate certificetis et confirmetis, atque litteris vestris securos nos faciatis, ut in quamcunque partem res aliquo casu declinaverit, vos semper nos manuteneatis, nec de proposita obedientia sine nobis aliquid permutetis, sed una nobiscum omnibus ad certum finem perveniatis. Et quidem G. Engolismensem, qui se Burdegalensem archiepiscopum sine nostro consilio fecit, et de obedientia nos impetit, respondeamus; oportet enim ut vos primatem nostrum et caput sequamur. Et vos sicut filios vestros et membra vestra in protectionis vestrae gremio nos foveatis et protegatis. Date et operam ut dominus rex Francorum nobis et omnibus Burdegalensium suffraganeis litteris suis suum manutentum de hac re et promittat et tribuat; quoniam multo securiores ob hoc erimus et firmiores, litteras vestras et regis nobis transmittite. Si possetis descendere usque Cadurcium, et nos ibi convenire, illud laudabile esset. Valeatis.
http://viaf.org/viaf/17960475
[]
Vulgrinus Bituricensis
3
III. V. Pictavorum episcopi ad Vulgrinum.
Domino suo et merito desiderabili VULGRINO Dei gratia archiepiscopo, VU. Pictavorum humilis sacerdos et exsul propter justitiam, salutem et benedictionem.
Petitionibus filiorum vestrorum suffraganeorum Burdegalensis Ecclesiae, praesertim justis paternitatis vestrae dulcedo facilem praebebit assensum. Postulant etenim omnes unanimiter sanctitatem vestram suppliciter orantes, quatenus Girardum Engolismensem haeresiarcham, sacrilegum, invasorem sedis Burdegalensis, excommunicatum reexcommunicetis, et tam suffraganeis quam clero Burdegalensi ne illum in archiepiscopum recipiant potestate a Deo vobis tradita sicut primas inhibeatis, et tam ipsum quam Petrum de Castro Aurardi vitulum inflatilem, et omnes eorum coadjutores, quorum dux est Vu. Bocherellus, in die festivitatis sanctae Mariae Magdalenae excommunicari et publicari faciatis: nos siquidem, quantum ad nos pertinet, tam nefandi sacrilegii invasores Satanae tradidimus in interitum carnis, et ab ecclesiasticis circumscripsimus honoribus et promotionibus. Quod utinam et vos in Vu. Bocherellum in virtute sancti Spiritus exerceatis.
http://viaf.org/viaf/17960475
[]
Vulgrinus Bituricensis
4
IV. Vulgrini ad Agennensem, Pictavensem, Petragoricensem, Xantonensem episcopos, clerum et populum Burdegalensem.
VULGRINUS, Dei gratia primas Ecclesiarum Aquitaniarum, venerabilibus fratribus et Catholicis sanctae Dei Ecclesiae filiis Agennensi, Pictavensi, Petragoricensi, Xantonensi episcopis, et clero et populo Burdegalensis provinciae, salutem et benedictionem.
Mementote, dilectissimi fratres, et mentibus vestris tenaciter imprimatur, quoniam haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Sancta Ecclesia Catholica quamvis plerumque concutiatur adversis, tamen invicta et immobilis in unitate et veritate fidei perseverat. Saepe accidit ut machinatione haereticorum et tyrannide principum a sedibus suis Catholici et religiosi expellerentur episcopi, nec tamen everti potuit Ecclesia Dei; quia enim aedificata est supra petram, non possunt adversus eam portae inferi praevalere. Quia igitur in partibus vestris aperta est porta inferi, caveant omnes Catholici ne per eam corruant, et ne descendant in infernum viventes. Quo utique corruunt et descendunt qui a Romana discedunt Ecclesia; qui putant Romanam Ecclesiam parietes esse, vel marmora. Catholici episcopi et Catholici cardinales, qui cum domino papa Innocentio persecutionem patiuntur propter justitiam, hi sunt Romana Ecclesia, non illi persecutores qui sacram sedem violenter tenendo violant, nec illi schismatici qui magis timuerunt hominem quam Deum; qui adhaerentes Petro Leonis, amisere petram justitiae, quae conculcabit leonem et draconem, et cito conteret sub pedibus suis omnem Satanae potestatem. Vos autem, fratres, fundamento petrae, super quod aedificare coepistis, firmiter inhaerete. Minas principum, damna possessionum, vexationes corporum contemnite, imo sicut disciplinam apprehendite, ut cum Apostolo confidenter et exsultando dicatis: « Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an persecutio, an gladius? Sed in his omnibus superamus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. » Scientes igitur quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, si adversa patimini propter justitiam, nolite terreri; sed et divina clementia, quae non patitur fideles tentari supra id quod possunt, statuet procellam in auram, et deducet suos in portum voluntatis eorum. Exhortamur ergo fraternitatem vestram ut conservetis Romanae Ecclesiae unitatem, et invicta virtute resistatis Girardo Engolismensi, qui manifesti schismatis ducem se et signiferum facit; qui modo a fructibus suis cognoscitur, cum antistites Lemovicensem et Pictavensem catholice et canonice ordinatos, a sedibus suis indecenter expulerit, cum in coelum os suum posuerit, et evidenter impugnet Catholicam veritatem. Nos autem excommunicationis sententiam, quam super eum et super fautores ejus dominus papa promulgavit, annuntiamus et observari praecipimus. Electionem quoque quam de eo jam excommunicato Burdegalenses clerici fecerunt, improbamus, et ne quis ei obediat prohibemus, etc.
(charitate foras mittente timorem)
http://viaf.org/viaf/17960475
[]
Vulgrinus Bituricensis
5
V. Ad eosdem.
VULGRINUS, Dei gratia primas Ecclesiarum Aquitaniae, venerabilibus ac dilectis in Christo fratribus Catholicis episcopis Burdegalensis Ecclesiae suffraganeis, salutem et benedictionem.
Gratias agimus Deo pro vobis, dilectissimi fratres, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Facti estis Ecclesiae Dei exemplum et speculum virtutis et fidei. Renovata est in vobis sanctorum martyrum fortitudo. Aliis curvantibus genua sua ante Baal, vos pro fide Catholica fideliter dimicatis, et Deo praestante virtutem, inventi estis in fide stabiles, et in opere efficaces. Vos estis qui fide creditis, et ore profitemini veritatem. Vos estis quos adversitatum turbo non frangit, quos tribulatio vel angustia a Christi charitate non separat. Quod nos quidem, qui in regimine primae sedis, auctore Deo, constituti sumus, Domino papae Innocentio, sicut sanctae sedis apostolicae praesuli, et Catholico universalis Ecclesiae pastori sincera devotione obedimus, nihilque est per quod ab ejus obedientia dimoveri possimus. In hac unitate nobiscum perseverant patriarchae et primates, metropolitani et episcopi innumerabiles. In hac unitate permanet dominus rex Francorum, similiter et rex Anglorum, rex Alemannorum, rex Hispanorum, et rex Hierosolymorum, duces ac principes fere totius orbis terrarum. Haec est Catholica, haec est universalis Ecclesia, quae fulget in Oriente et paret usque in Occidentem. Illa autem conventicula Girardi Engolismensis inania sunt et perniciosa, et cum seducant mulierculas oneratas peccatis, justis viris ac vere Catholicis nocere non praevalent, « quia necesse est haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant. » Vos igitur, fratres dilectissimi, constantes estote in defensione Catholicae veritatis. Confidite in eo qui dicit: « In mundo pressuram habebitis; sed confidite, quia ego vici mundum. » Sperate in eo qui imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna, qui et vobis tranquillitatem dabit et pacem. Certi vero sitis et securi de consilio et auxilio sanctae matris Bituricensis Ecclesiae. Voluntarii enim sumus, et paratos nos exhibemus tribulationibus vestris compati, et supportare onera vestra in charitate. Quod si Girardus ille, qui per invasionem Burdegalensis Ecclesiae archiepiscopum nominari se facit, obedientiam a vobis requirit, in promptu habet prudentia vestra quid ei respondeatis. Quam enim subjectionem vel obedientiam debeatis illi, quem Catholica Ecclesia in Remensi concilio pro schismate damnavit et excommunicavit, et ab omni ecclesiastico honore deposuit? Praeterea quem constat non esse Catholicum, constat non esse canonice institutum. His et aliis rationibus canonicis munita prudentia vestra falsitati impudenter obsistenti prudenter resistat, et domini papae Innocentii innocentiam sequendo, in Catholica unitate sine ulla mutatione aut titubatione persistat, ut legitime certantes, et usque in finem perseverantes, et salutem aeternam mereamini et coronam, quia « non coronabitur quis, nisi legitime certaverit; » quia « non qui coepit, sed qui perseveraverit, hic salvus erit. » Desideramus colloquium fraternitatis vestrae, et cum nobis Deus opportunitatem dederit, locum idoneum eligemus, et praenuntiabimus vobis. Valeat in Christo sinceritas vestra, venerabiles ac dilectissimi fratres.
http://viaf.org/viaf/17960475
[]
Matthaeus Albanensis
1
I. Diploma Matthaei Albanensis episcopi, nec non sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et legati, super concordia inter Henricum Senonensem archiepiscopum et canonicos Stampenses. (Anno 1127.) [FLEUREAU, Antiquités d' Estampes, p. 40.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego MATTHAEUS, Dei gratia Albanensis episcopus, sanctaeque Romanae Ecclesiae cardinalis legatus; GAUFRIDUS Carnotensis et BURCHARDUS Meldensis episcopi:
Notum fieri volumus cunctis fidelibus, tam futuris quam praesentibus, quod inter Senonensem archiepiscopum Henricum, et canonicos Stampenses hujusmodi, Deo auctore concordiam apud Sanctum Dionysium composuimus, quod idem archiepiscopus nostro, et religiosarum personarum quae aderant, consilio, benigne illis concessit ut ipsi in perpetuum sacerdotem in ecclesiam Sancti Basilii, quae ad ipsos pertinet, sine simonia provideant, nec ipse calumniam aliquam, nec debitum ex officio, sacerdoti illi imponet, et si persona ejus legitima et recipienda fuerit, archiepiscopus animarum illi curam concedet. Concessit etiam quod data sibi animarum cura, sacerdos ille praedictis canonicis censam tribuat, et eis plenam securitatem inde faciat, et archiepiscopus nullo modo, aut per se, aut per submissam personam censam illam canonicis illis impediet. Et ipse, sicut sacerdos et episcopus, concessit, et promisit quod hujusmodi concordiam integram et inconcussam servabit et tenebit.
http://viaf.org/viaf/34451801
[]
Matthaeus Albanensis
2
II. Authenticum cardinalium super compositione facta inter Stephanum episcopum Parisiensem et Theobaldum archidiaconum. (Anno 1127.) [ Cartulaire de Notre-Dame de Paris, tom. I, p. 28.]
Haec est concordia quam nos Matthaeus episcopus Albanensis et Joannes, de titulo Sancti Grisogoni, et Petrus de titulo Calixti, cardinales, inter dominum Stephanum, Parisiensem episcopum et Theobaldum, notarium archidiaconum ejusdem Ecclesiae, ex mandato domini papae composuimus. Non liceat archidiacono in ecclesiis presbyterum ponere. Episcopi autem erit ecclesias ordinare per archidiaconum tantum, sicut per ministrum suum; ita ut episcopus sacerdoti curam committat animarum; per archidiaconum vero ecclesiam et res assignet ecclesiae. Archidiacono sacerdotem ab officio suspendere nullatenus liceat, si episcopus in parochia fuerit; deponere autem omnino non liceat: neque poenitentias dare, sed neque reconciliare nisi ex licentia debebit episcopi. Excommunicare autem aliquem clericum aut absolvere archidiacono licet nisi per mandatum episcopi. Episcopus vero, quotiens expedierit, parochianos suos conveniet per archidiaconum et ad justitiam invitabit; quod si contempserint et justitias dictaverit, excommunicare licebit episcopo; factam vero excommunicationem archidiaconus observabit. Clericos vero ad ordines promoveri non facist archidiaconus, nisi per mandatum et sigillum episcopi, si tamen in provincia fuerit. Si vero episcopus tres menses abfuerit, et archidiaconus mandatum habebit episcopi, necessitate urgente, et clericos promoveri faciet, et ecclesias canonice poterit ordinare. Collectas vero episcopus, absque archidiacono, per parochiam ipsius non faciet, nisi aut Romam veniat, aut concilium in provincia celebretur, aut forte dominum papam in Ecclesia sua suscipiat; quod tamen consulto archidiacono faciet: in quibus quidem collectis, quia expensae omnes erunt episcopi, archidiaconus nullam habeat portionem. In caeteris vero communibus collectis, archidiaconus ut moris est tertiam partem obtineat. Archidiacono autem, in tota parochia, collectas sine episcopi non licebit. Quod si quis archidiacono de suo, precibus aut ultro, donare voluerit, nequaquam debebit episcopus contradicere. Debitum vero quod Franci catate vocant, quod archidiaconus debebat episcopo usque ad diem, precibus nostris et pacis amore, totum archidiacono dimisit episcopus. De caetero, archidiaconus omne debitum persolvet episcopo, ita tantum si in pace et concordia hac archidiaconus perseverat. De scholis vero, unde inter episcopum et canonicos Parisienses emersit discordia, dominus Theobaldus contra voluntatem episcopi nullatenus veniet. Si vero pacem hanc non observaverit archidiaconus, et si semel, secundo aut tertio admonitus erratum suum non emendaverit, aut justitiam facere contempserit, tunc licebit episcopo, sicut prius, debitum omne suum requirere. Si quis in parochia clericus, sive laicus, archidiacono aut alii injustitiam fecerit, et per eumdem archidiaconum emendare noluerit, si episcopus in loco fuerit et negotium ante se tractare voluerit, archidiaconus usque ad sententiam non procedat, sed causam suam ad episcopum deferat, qui ei canonicam in omnibus observet justitiam. Si vero episcopus absens fuerit, aut audire noluerit, archidiaconus justitiam faciat, ex mandato tamen episcopi, et hoc in laicos. Hanc concordiam fecimus, salva in omnibus apostolicae sedis et domini papae auctoritate et debita reverentia. Huic paci interfuerunt, et eorum consilio facta est, venerabiles fratres nostri Gaufridus Carnotensis et Burchardus Meldensis episcopi.
Actum est Romae apud Palladium, anno Dominicae Incarnationis 1127, pontificatus domini Honorii papae secundi anno tertio.
[Honorii] [non] [facere] [hunc]
http://viaf.org/viaf/34451801
[]
Matthaeus Albanensis
3
III. Matthaeus Albanensis electionem Udonis, S. Petri Carnotensis abbatis confirmat. (Anno 1128.) [MABILLON, Annal. Bened. VI, 164.]
Servorum Dei quieti sicut in praesenti consulere pium est, sic et in posterum providere opportunum. Proinde ego MATTHAEUS, Albanae Ecclesiae Dei gratia humilis episcopus, et sanctae Romanae atque apostolicae sedis cardinalis et in Galliis legatus, omnibus quibus oportuerit notum esse volo fidelibus, quia monasterio S. Petri Carnoti eam quam hactenus habuisse cognoscitur abbatem eligendi libertatem, praesente venerabili Gaufrido Carnotensi episcopo, ipsius suggestu atque rogatu, ex Romanae Ecclesiae auctoritate praesens in ejus monasterii capitulo praesidente ei Udone recens electo abbate, viva voce confirmaverim, et hoc idem scripto atque sigillo nostro me facturum promiserim. Hic ergo eamdem confirmationem repetentes, ex domni papae Honorii, cujus in Galliarum partious vicem gerimus, auctoritate, et ex Romanae, cui ipse praesidet, sedis potestate, scripto et sigillo isto decernimus atque statuimus, ut praefati monasterii S. Petri Carnoti capitulo ab omni tam ecclesiastica quam saeculari potestate omnino libera sit, et firma abbatis sui electio; et sicut hactenus licuit, perpetuo liceat monachis quancunque voluerint personam regulariter duntaxat sibi in abbatem eligere; itaque electum, sine cujusquam contradictione, sine praejudicio vel surreptione, locum firmiter obtinere. Quod decretum nostrum si quis unquam quolibet ingenio ausus fuerit aliquatenus scienter temerare, ex ipsius domni papae auctoritate, et ex sanctae atque apostolicae sedis majestate eum, quicunque ille fuerit, anathematizamus, atque a regno Christi et Dei, nisi hoc digna cum satisfactione emendaverit sequestramus.
http://viaf.org/viaf/34451801
[]
Matthaeus Albanensis
4
IV. Litterae Matthaei Albanensis episcopi, quibus Argentoliense monasterium abbatiae S. Dionysii, de sententia concilii Parisiensis apud S. Germanum a Pratis habiti, restituitur. (Anno 1129.) [LABBE, Concil. t. X, col. 936.]
In nomine summi Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, MATTHAEUS, divinae gratiae dispositione Albanensis episcopus et apostolicae sedis legatus.
Quoniam ad nostrae dignitatis potestatem pertinere constat circa ecclesiasticae cultum religionis summa sollitudine fideliter elaborare, immunda cuncta eliminare, utilia quoque studiose supplantare, ideo summopere nobis injuncto officio oportet invigilare. Ea propter cum nuper in praesentia domini serenissimi regis Francorum Ludovici, cum fratribus nostris coepiscopis, Remensi scilicet archiepiscopo R. Parisiensi episcopo Stephano, Carnotensi episcopo G. Suessionensi episcopo G. aliisque quamplurimis, de sacri ordinis reformatione per diversa Galliarum, in quibus tepuerat, monasteria, Parisius ageremus, subito in communi audientia conclamatum est super enormitate et infamia cujusdam monasterii sanctimonialium, quod dicitur Argentolium, in quo paucae moniales multiplici infamia, ad ignominiam sui ordinis degentes, multo tempore spurca et infami conversatione omnem ejusdem loci affinitatem foedaverant. Cumque omnes qui aderant illarum expulsioni insisterent, venerabilis abbas S. Dionysii Suggerius, emunitatibus suis apostolicorum confirmatione certissimis in medium ostensis, praefatum monasterium ad jus ecclesiae suae pertinere satis evidenter ostendit. Unde nos, cum fratribus praenominatis participato consilio, et quia illud venerabile coenobium, potissimum in suis temporibus inter alia Galliae totius monasteria, Dei misericordia, et sanctorum martyrum intercessione, omni religione irradiatum vidimus, non solum ejus justitiae, verum etiam illarum miseriae consulentes, hanc ei injunximus obedientiam, ut illis in religiosis locatis monasteriis, ibidem monachos suos, qui Deo religiose deserviant, substitueret. Et ut haec nostrae restitutionis concessio tam sibi quam posteris firmissima in posterum habeatur, ei apostolica auctoritate, nostrique sigili corroboratione, in sempiternum confirmavimus: hoc idem, Parisiensi episcopo Stephano, in cujus parochia est, primum faciente et confirmante.
[Rainaldo] [Gaufrido] [Gosleno]
http://viaf.org/viaf/34451801
[]
Matthaeus Albanensis
1,000
V. Epistola Matthaei Albanensis episcopi ad fratres conscriptos, etc., abbates, etc.[D. BOUQUET, Recueil, tom. XIV, p. 419.]
Fratribus conscriptis coelestis curiae senatoribus, abbatibus illis qui condixere singulis annis Remis convenire pro monastici ordinis correctione, Matthaeus Dei gratia Albanensis episcopus, eorum frater et devotus amicus, gratia et pax a Deo patre et Domino Jesu Christo, et qui ab utroque procedit, Spiritu paracleto.
Vestrae strenuae probitatis et ardentissimae religionis fragrantia ad nos usque pervenit, et qui de sanctis studiis vestris procedit odor suavissimus viscera nostra replevit. Benedictus sit Deus, qui licet instante Antichristi tempore, cujus faciem, quemadmodum scriptum est, praecedet egestas, ad haec misera tempora tales reservavit personas; et ad tenebras effugandas, quae quasi palpabiles sua tetra caligine monasticum ordinem in partibus illis offuscaverant, vos tanquam clara lumina sideraque rutilantia constituit; et non solum vestra propria loca, verum etiam alia quaedam sanctitatis vestrae radiis irradiavit, et in ruinosa monastici ordinis fabrica in frigidis illis regionibus, tanquam firmas et immobiles columnas super bonum firmamentum, quod est Christus, fundavit et stabilivit! Et quemadmodum illa evangelica devotaque mulier pretiosum super pedes Domini effudit unguentum, et tota domus odore repleta est; ita et vos, postquam vestras odoriferas aperuistis thecas, odor gratissimus atque suavissimus circumquaque diffusus est, et merito cantare potestis: « Nardus mea dedit odorem suavitatis. » Bona siquidem aromata quanto magis tractantur atque teruntur, tanto suavius aspirant, tantoque delectabilius redolent. Quoniam quidem in claustris vestris, quae prius tanquam delubra voluptatum exstiterant, in quibus habitabat ericius, ululae morabantur, sirenae cantabant, saltabant pilosi; nunc expulsis illis viriliterque damnatis, gloriosa Christi ovilia delectabiliaque praesepia reparastis, iis quibus nunc pascit Christus et pascitur, reficit et reficitur, nutrit et nutritur, fovet et fovetur, gaudet et delectatur. Nam religio quae ibi floruit, et humilitas quae ibi viget, et obedientia quae ibi regnat, et charitas quae ibi omnes attrahit, et amplectitur et saginatur, bona mater sanctaque Rebecca docuit dilectum filium suum Jacob cibos praeparare, quibus pater Isaac, qui risus interpretatur, libenter vescitur; vos quoque mater gratia cibos praeparare docuit, quibus verus risus verumque gaudium nostrum Dominus Jesus Christus libenter et delectabiliter, nec non cum magna aviditate vescitur, etc.
( In subsequentibus autem institutum in claustris perpetuum silentium reprehendit, decurtatam psalmodiam, neglecta solitudinis studio ruralia et menualia opera, minoratum quoque humilitatis erga religionis cultum; ac tandem sic concludit: « Dilectissimi, quaeso, redite ad cor, et no ite ambulare in magnis neque in mirabilibus super vos. » )
http://viaf.org/viaf/34451801
[]
Matthaeus Albanensis
6
VI. Charta Matthaei Albanensis episcopi pro ecclesia S. Martini de Campis. [DUCHENE, Hist. des cardinaux français, tom. II, p. 80.]
Ego MATTHAEUS Albanensis episcopus et sedis apostolicae legatus, notum facio tam praesentibus quam futuris, quod in nostra Hyenuillae, et fratrum nostrorum Reginandi Remensis archiepiscopi, Gosleni Suessionensis, Bartholomaei Laudunensis, Simonis Noviomensis, Gaufredi Carnotensis, Joannis Aurelianensis, Stephani Parisiensis, Burchardi Meldensis episcoporum, Gaufredi S. Medardi Suessionensis, Sugerii S. Dionysii abbatum praesentia, charissimus filius noster Ludovicus rex, nostro et omnium praedictorum rogatu, et etiam precibus, Adelaidis reginae, Radulphi Vermendensis comitis, necnon et Philippi filii regis, in regem designati, terram quam apud Pontisaram ecclesia Sancti Martini de Campis habebat, ab omnibus consuetudinibus ad res pertinentibus liberam fecerit, excepta sola expeditione per propriam vel dapiferi sui personam submonita.
http://viaf.org/viaf/34451801
[]
Petrus Abaelardus
1
EPISTOLA PRIMA Quae est historia calamitatum Abaelardi, ad amicum scripta CAP. I. CAP. II. CAP. III. CAP. IV. CAP. VI. CAP. VII. CAP. VIII. CAP. IX. CAP. X. CAP. XI. CAP. XII. CAP. XIII. CAP. XIV. CAP. XV.
ARGUMENTUM.-- Hanc epistolam ex monasterio divi Gildasii, in minore Britannia sito, quod tunc ipse Petrus Abaelardus abbas regebat, scribit ad amicum, cujus nomen tota epistola, licet prolixa, nec ipse edit, nec etiam Heloissa, cum hujus epistolae meminit in secunda. Est autem narratoria. Toto enim epistolae textu suam vitam ante actam ab infantia ad illud usque tempus, quo hanc scripsit, diligenter enarrat; nullam tamen Joannis Rozolini mentionem facit, quo philosopho doctissimo praeceptore usum Otho Frisingensis episcopus, gravis scriptor, qui eodem vivebat tempore, affirmat. Caeterum quid, quo animo egerit vel scripserit, quid passus sit, quanta invidia aemuli in eum exarserint, graphice describit, atque obtrectatoribus suis cursim ex occasione breviter et argute respondet. Denique hanc epistolam potius ad propriam, quam ad amici consolationem scripsisse videtur, scilicet ut et praesentes calamitates ex recordatione praeteritarum lenius ferret, et imminentium periculorum timorem facilius detergeret. Nullas enim amici molestias cum suis confert, ut ex comparatione graviores appareant.
Saepe humanos affectus aut provocant, aut mitigant amplius exempla quam verba. Unde post nonnullam sermonis ad praesentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem scribere decrevi, ut in comparatione mearum, tuas aut nullas, aut modicas tentationes recognoscas, et tolerabilius feras. De loco nativitatis Petri Abaelardi et de parentibus ejus. --Ego igitur oppido quodam oriundus, quod in ingressu minoris Britanniae constructum, ab urbe Nannetica versus Orientem octo credo milliariis remotum, proprio vocabulo Palatium appellatur. Sicut natura terrae meae vel generis animo levis, ita et ingenio exstiti ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur. Unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscunque filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est. Me itaque primogenitum suum quanto chariorem habebat, tanto diligentius erudiri curavit. Ego vero quanto amplius et facilius in studio litterarum profeci, tanto ardentius in eis inhaesi, et in tanto earum amore illectus sum, ut militaris gloriae pompam cum haereditate et praerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curiae penitus abdicarem ut Minervae gremio educarer. Et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophiae documentis praetuli, his armis alia commutavi, et tropaeis bellorum conflictus praetuli disputationum. Proinde diversas disputando perambulans provincias, ubicunque hujus artis vigere studium audieram, Peripateticorum aemulator factus sum. De persecutione magistri sui Guillelmi. De rectione ipsius apud Melidunum, apud Corbolium et apud Parisios. De recessu ejus a Parisiensi civitate ad Melidunum, regressu ad montem S. Genovefae et repatriatione. --Perveni tandem Parisios, ubi jam maxime disciplina haec florere consueverat, ad Guillelmum scilicet Campellensem praeceptorem meum in hoc tunc magisterio re et fama praecipuum: cum quo aliquantulum moratus primo ei acceptus, postmodum gravissimus exstiti, cum nonnullas scilicet ejus sententias refellere conarer, et ratiocinari contra eum saepius aggrederer, et nonnunquam superior in disputando viderer. Quod quidem et ipsi, qui inter conscholares nostros praecipui habebantur, tanto majori sustinebant indignatione, quanto posterior habebar aetatis et studii tempore. Hinc calamitatum mearum, quae nunc usque perseverant, coeperunt exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa est invidia. Factum tandem est ut supra vires aetatis meae de ingenio meo praesumens, ad scholarum regimen adolescentulus aspirarem, et locum, in quo id agerem, providerem, insigne videlicet tunc temporis Meldunum castrum , et sedem regiam. Praesensit hoc praedictus magister meus, et quo longius posset scholas nostras a se removere conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est, ut priusquam a suis recederem, scholas nostras et provisum mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terrae nonnullos ibidem habebat aemulos, fretus eorum auxilio voti mei compos exstiti, et plurimorum mihi assensum ipsius invidia manifesta conquisivit. Ab hoc autem scholarum nostrarum exordio ita in arte dialectica nomen meum dilatari coepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim exstingueretur. Hinc factum est ut de me amplius ipse praesumens, ad castrum Corbolii, quod Parisiacae urbi vicinius est, quantocius scholas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores disputationis assultus nostra daret opportunitas. Non multo autem interjecto tempore ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Francia quasi remotus, quaerebar ardentius ab iis, quos dialectica sollicitabat doctriua. Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate jamdudum convaluissem, praeceptor meus ille Guillelmus Parisiensis archidiaconus, habitu pristino commutato ad regularium clericorum ordinem se convertit, ea, ut referebant, intentione ut quo religiosior crederetur, ad majorem praelationis gradum promoveretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic suae conversionis habitus aut ab urbe Parisiaca, aut a consueto philosophiae studio eum revocavit; sed in ipso quoque monasterio, ad quod se causa religionis contulerat, statim more solito publicas exercuit scholas. Tum ego ad eum reversus ut ab ipso rhetoricam audirem, inter caetera disputationum nostrarum conamina, antiquam ejus de universalibus sententiam patentissimis argumentorum disputationibus ipsum commutare, imo destruere compuli. Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis; quorum quidem nulla esset in essentia diversitas, sed sola multitudine accidentium varietas. Sic autem istam suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non essentialiter, sed indifferenter diceret. Et quoniam de universalibus in hoc ipso praecipua semper est apud dialecticos quaestio, ac tanta ut eam Porphyrius quoque in Isagogis suis, cum de universalibus scriberet, diffinire non praesumeret, dicens: Altissimum enim est hujusmodi negotium. Cum hanc ille correxisset , imo coactus dimisisset sententiam, in tantam lectio ejus devoluta est negligentiam, ut jam ad dialecticae lectionem vix admitteretur: quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota hujus artis consisteret summa. Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut ii, qui antea vehementius magistro illo nostro adhaerebant, et maxime nostram infestabant doctrinam, ad nostras convolarent scholas, et ipse, qui in scholis Parisiacae sedis magistro nostro successerat, locum mihi suum offerret, ut ibidem cum caeteris nostro se traderet magisterio, ubi antea suus ille et noster magister floruerat. Paucis itaque diebus ibi me studium dialecticae regente, quanta invidia tabescere, quanto dolore aestuare coeperit magister noster, non est facile exprimere. Nec conceptae miseriae aestum diu sustinens, callide aggressus est me etiam tunc removere. Et quia in me quod aperte ageret non habebat, ei scholas auferre molitus est, turpissimis objectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam aemulo meo in locum ejus subtituto. Tunc ego Meledunum reversus, scholas ibi nostras, sicut antea, constitui; et quanto manifestius ejus me persequebatur invidia, tanto mihi auctoritatis amplius conferebat, juxta illud poeticum: Non multo autem post, cum ille intelligeret fere omnes discipulos de religione ejus plurimum haesitare, et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod videlicet a civitate minime recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum cum scholis suis ad villam quamdam ab urbe remotam. Statimque ego Meleduno Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia, ut diximus, locum nostrum ab aemulo nostro fecerat occupari, extra civitatem in monte S. Genovefae, scholarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus, qui locum occupaverat nostrum. Quo audito, magister noster statim ad urbem impudenter rediens, scholas quas tunc habere poterat, et conventiculum fratrum ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum, quem deseruerat , ab obsidione nostra liberaturus. Verum, cum illi prodesse intenderet, maxime nocuit. Ille quippe antea aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime propter lectionem in qua plurimum valere credebatur. Postquam autem magister advenit, omnes penitus amisit, et sic a regimine scholarum cessare compulsus est. Nec post multum tempus, quasi jam ulterius de mundana desperans gloria, ipse quoque ad monasticam conversus est vitam. Post reditum vero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scholares nostri, tam cum ipso quam cum discipulis ejus habuerint, et quos fortuna eventus in his bellis dederit nostris, imo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa jamdudum edocuit. Illud vero Ajacis et temperantius loquar, et audacter proferam. . . . . . si quaeritis hujus Fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. Quod si ego tacerem, res ipsa clamat, et ipsius rei finis indicat. Dum vero haec agerentur charissima mihi mater Lucia repatriare me compulit. Quae videlicet post conversionem Berengarii patris mei ad professionem monasticam, idem facere disponebat. Quo completo, reversus sum in Franciam, maxime ut de divinitate addiscerem, quando jam saepefatus magister noster Guillelmus in episcopatum Catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister ejus Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat. Quomodo Laudunum venit ad magistrum Anselmum. --Accessi igitur ad hunc senem, cui magis longaevus usus, quam ingenium vel memoria nomen comparaverat. Ad quem si quis de aliqua quaestione pulsandum accederet incertus, redibat incertior. Mirabilis quidem erat in oculis auscultantium, sed nullus in conspectu quaestionantium. Verborum usum habebat mirabilem, sed sensu contemptibilem, et ratione vacuum. Cum ignem accenderet, domum suam fumo implebat, non luce illustrabat. Arbor ejus tota in foliis aspicientibus a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus, et diligentius intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus , seu illam veterem quercum, cui Pompeium Lucanus comparat, dicens: Hoc igitur comperto, non multis diebus in umbra ejus otiosus jacui. Paulatim vero me jam rarius ad lectiones ejus accedente, quidam tunc inter discipulos ejus eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem. Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis suggestionibus ei me invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die, ut post aliquas sententiarum collationes, nos scholares invicem jocaremur. Ubi cum me quidam animo intentantis interrogavisset, quid mihi de divinorum lectione librorum videretur, qui nondum nisi in physicis studueram, respondi saluberrimum quidem hujus lectionis esse studium ubi salus animae cognoscitur, sed me vehementer mirari, quod his qui litterati sunt, ad expositiones sanctorum intelligendas, ipsa eorum scripta vel glossae non sufficiant, ut alio scilicet non egeant magisterio . Irridentes plurimi qui aderant, an hoc ego possem et aggredi praesumerem, requisierunt. Respondi me id si vellent experiri paratum esse. Tunc conclamantes et amplius irridentes: Certe, inquiunt, et nos assentimus. Quaeratur, inquam , et tradatur nobis expositor alicujus inusitatae scripturae, et probemus quod vos promittitis. Et consenserunt omnes in obscurissima Ezechielis prophetia. Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem invitavi. Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum. Indignatus autem respondi non esse meaeconsuetudinis per usum proficere, sed per ingenium; atque adjeci vel me penitus desiturum esse, vel eos pro arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et primae quidem lectioni nostrae pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacrae lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui adfuerunt in tantum lectio illa grata exstitit, ut eam singulari praeconio extollerent, et me secundum hunc nostrae lectionis tenorem ad glossandum compellerent. Quo quidem audito, ii qui non interfuerant coeperunt ad secundam et tertiam lectionem certatim accedere , et omnes pariter de transcribendis glossis, quas prima die incoeperam, in ipso eorum initio plurimum sol liciti esse. De persecutione magistri Anselmi in eum. --Hinc itaque praedictus senex vehementi commotus invidia, et quorumdam persuasionibus jam adversum me, ut supra memini, extunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi coepit quam antea Guillelmus noster in philosophia. Erant autem tunc in scholis hujus senis duo, qui caeteris praeeminere videbantur, Albericus scilicet Remensis, et Loculphus Lombardus: qui quanto de se majora praesumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit incoeptum glossandi opus in loco magisterii sui amplius exercere. Hanc videlicet causam praetendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scholarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris calumnia, quae nemini unquam ulterius acciderat. Quae quanto manifestior, tanto mihi honorabilior exstitit. et persequendo gloriosiorem effecit. CAP. V. Quomodo reversus Parisius glossas suas, quas Lauduni legere coeperat, consummavit. --Post paucos itaque dies Parisius reversus, scholas mihi jam dudum destinatas atque oblatas, unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi, atque ibi in ipso statim scholarum initio glossas illas Ezechielis, quas Lauduni incoeperam, consummare studui. Quae quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum jam crederent, quam in philosophica viderant. Unde utriusque lectionis studio scholae nostrae vehementer multiplicatae quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent, ex fama te quoque latere non potuit. Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat, et mundana tranquillitas vigorem enervat animi, et per carnales illecebras facile resolvit, cum jam me solum in mundo superesse philosophum aestimarem, nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini coepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et quo amplius in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et divinis immunditia vitae recedebam. Constat quippe philosophos, nedum divinos, id est sacrae lectionis exhortationibus intentos, continentiae decore maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia, licet nolenti, contulit; ac primo luxuriae, deinde superbiae. Luxuriae quidem, his me privando quibus exercebam; superbiae vero, quae mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur, juxta illud Apostoli: « Scientia inflat ; » illius libri, quo maxime gloriabar, combustione me humiliando. Cujus nunc rei utramque historiam verius ex ipsa re, quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt. Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam, et ab excessu et frequentatione nobilium feminarum studii scholaris assiduitate revocabar, nec laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis hujus fastigio prosterneret; imo superbissimum, nec acceptae gratiae memorem divina pietas humiliatum sibi vindicaret. Quomodo in amorem Heloissae lapsus vulnus inde tam mentis quam corporis traxit. --Erat quippe in ipsa civitate Parisius adolescentula quaedam nomine Heloissa, neptis canonici cujusdam, qui Fulbertus vocabatur, qui eam quanto amplius diligebat, tanto diligentius in omnem quam poterat scientiam litterarum promoveri studuerat. Quae cum per faciem non esset infima, per abundantiam litterarum erat suprema. Nam quo bonum hoc, litteratoriae scilicet scientiae, in mulieribus est rarius: eo amplius puellam commendabat, et in toto regno, nominatissimam fecerat. Hanc igitur, omnibus circumspectis, quae amantes allicere solent, commodiorem censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti quippe tunc nominis eram, et juventutis et formae gratia praeeminebam, ut quamcunque feminarum nostro dignarer amore, nullam vererer repulsam. Tanto autem facilius hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam et habere et diligere noveram, nosque etiam absentes scriptis internuntiis invicem liceret praesentare, et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic semper jucundis interesse colloquiis. In hujus itaque adolescentulae amorem totus inflammatus, occasionem quaesivi qua eam mihi domestica et quotidiana conversatione familiarem efficerem, et facilius ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum praedicto puellae avunculo quibusdam ipsius amicis intervenientibus, quatenus me in domum suam, quae scholis nostris proxima erat, sub quocunque procurationis pretio susciperet. Hanc videlicet occasionem praetendens, quod studium nostrum domestica nostrae familiae cura plurimum praepediret, et impensa nimia nimium me gravaret. Erat autem cupidus ille valde, atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus duobus facile assensum assecutus sum, et quod optabam obtinui, cum ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret, et neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam crederet. Super quo vehementer me deprecatus, supra quam sperare praesumerem votis meis accessit, et amori consuluit: eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quoties mihi a scholis reverso vacaret, tam in die quam in nocte, ei docendae operam darem, et eam si negligentem sentirem vehementer constringerem. In qua re quidem quanta ejus simplicitas esset vehementer admiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiamsi nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius flecterem? Sed duo erant, quae eum maxime a turpi suspicione revocabant, amor videlicet neptis, et continentiae meae fama praeterita. Quid plura? Primum domo una conjungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque disciplinae amori penitus vacabamus, et secretos regressus , quos amor optabat, studium lectionis offerebat. Apertis itaque libris plura de amore quam de lectione verba se ingerebant, plura erant oscula quam sententiae. Saepius ad sinus quam ad libros reducebantur manus; crebrius oculos amor in se reflectebat quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis haberemus, verbera quandoque dabat amor, non furor; gratia, non ira, quae omnium unguentorum suavitatem transcenderent. Quid denique? nullus a cupidis intermissus est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum. Et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in fastidium vertebantur. Et quo me amplius haec voluptas occupaverat, minus philosophiae vacare poteram, et scholis operam dare. Taediosum mihi vehementer erat ad scholas procedere, vel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori vigilias et diurnas studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut jam nihil ex ingenio, sed ex usu cuncta proferrem; nec jam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret carmina, essent amatoria, non philosophiae secreta. Quorum etiam carminum pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his maxime quos vita simul oblectabat . Quantam autem moestitiam, quos gemitus, quae lamenta nostri super hoc scholares assumerent, ubi videlicet hanc animi mei occupationem, imo perturbationem praesenserunt, non est facile vel cogitare. Paucos enim jam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem praeter eum, ad cujus ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puellae avunculum. Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnunquam suggestum fuisset, credere non poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam suae neptis amicitiam; tum etiam propter anteactae vitae meae continentiam cognitam. Non enim facile de his, quos plurimum diligimus, turpitudinem suspicamur. Nec in vehementi dilectione turpis suspicionis labes potest inesse. Unde et illud est beati Hieronymi in epistola ad Sabinianum : « Solemus mala domus nostrae scire novissimi, ac liberorum ac conjugum vitia vicinis canentibus ignorare. Sed quod novissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes deprehendunt, non est facile unum latere. » Sic itaque pluribus evolutis mensibus et de nobis accidit. O quantus in hoc cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium dolor ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione puellae sum afflictus! quantos moeroris ipsa de verecundia mea sustinuit aestus! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur. Neuter sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem haec corporum maxima erat copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et verecundiae transacta jam passio inverecundiores reddebat, tantoque verecundiae minor exstiterat passio, quanto convenientior videbatur actio. Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula. Non multo autem post puella se concepisse comperit, et cum summa exsultatione mihi super hoc illico scripsit, consulens quid de hoc ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque nocte avunculo ejus absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim sustuli, et in patriam meam sine mora transmisi. Ubi apud sororem meam tandiu conversata est, donec pareret masculum quem Astrolabium nominavit. Avunculus autem ejus post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto aestuaret dolore, quanto afficeretur pudore nemo nisi experiendo cognosceret. Quid autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias ignorabat. Si me interficeret, seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum mutuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et invitum alicubi coercere nullatenus valebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum providerem, quod eum si valeret, vel auderet, citius aggredi non dubitarem. Tandem ego ejus immoderatae anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor, tanquam de summa proditione, meipsum vehementer accusans, conveni hominem supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem, ipse constitueret. Nec ulli mirabile id videri asserens, quicunque vim amoris expertus fuisset, et qui quanta ruina summos quoque viros ab ipso statim humani generis exordio mulieres dejecerint, memoria retineret. Atque ut amplius eum mitigarem supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam scilicet quam corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto fieret, ne famae detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et osculis eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet. Dehortatio supradictae puellae a nuptiis. Illam tamen ducit in uxorem. --Illico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi, ut uxorem facerem. Illa tamen hoc minime approbante, imo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Jurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Quaerebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus poenas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret, quantae maledictiones, quanta damna Ecclesiae, quantae philosophorum lacrymae hoc matrimonium essent secuturae. Quam indecens, quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me feminae dicarem, et turpitudini tantae subjacerem. Detestabatur vehementer hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset, atque onerosum . Praetendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exhortans Apostolus ait: « Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccabit. Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem parco vobis » Et iterum: « Volo autem vos sine sollicitudine esse . » Quod si nec Apostoli consilium, nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii jugo susciperem, saltem, inquit, philosophos consulerem, et quae super hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem. Quod plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Hieronymi in primo contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum intolerabilibus nuptiarum molestiis, assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus astrinxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophicae rationes tali fine concludens: « Hoc, inquit, et hujusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum? » Idem in eodem: « Cicero, inquit, rogatus ab Hircio ut post repudium Terentiae, sororem ejus duceret; omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophiae operam pariter dare. Non ait operam dare, sed adjunxit pariter, nolens quidquam agere quod studio aequaretur philosophiae. » Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honestae conversationis statum. Quae enim conventio scholarium ad pedissequas, scriptoriorum ad cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stylorum sive calamorum ad fusos? Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus intentus pueriles vagitus, nutricum, quae hos mitigant, naenias, tumultuosam familiae tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit? Quis etiam inhonestas illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit? Id, inquies, divites possunt, quorum palatia vel domus amplae diversoria habent, quorum opulentia non sentit expensas, nec quotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non est, inquam, haec conditio philosophorum quae divitum, nec qui opibus student vel saecularibus implicantur curis, divinis seu philosophicis vacabunt officiis. Unde et insignes olim philosophi mundum maxime contemnentes, nec tam relinquentes saeculum quam fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt, ut in unius philosophiae requiescerent amplexibus. Quorum unns et maximus Seneca Lucilium instruens ait : « Non cum vacaveris philosophandum est; omnia negligenda sunt, ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est. » Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas. Non enim ubi interrupta est manet. Resistendum est occupationibus, nec explicandae sunt, sed submovendae. Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui vere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophiae, qui nobiles in gentibus exstiterunt, philosophi. In omni namque populo tam gentili scilicet quam Judaico, sive Christiano, aliqui semper exstiterunt fide seu morum honestate caeteris praeeminentes, et se a populo aliqua continentiae vel abstinentiae singularitate segregantes. Apud Judaeos quidem antiquitus Nazaraei, qui se Domino secundum legem consecrabant, sive filii prophetarum Eliae vel Elisaei sectatores, quos beato attestante Hieronymo , monachos legimus in Veteri Testamento. Novissime autem tres illae philosophiae sectae, quas Josephus in libro Antiquitatum XVIII distinguens, alios Pharisaeos, alios Sadducaeos, alios nominat Essaeos. Apud nos vero monachi, qui videlicet aut communem apostolorum vitam, aut priorem illam et solitariam Joannis imitantur. Apud gentiles autem, ut dictum est, philosophi. Non enim sapientiae vel philosophiae nomen tam ad scientiae perceptionem, quam ad vitae religionem referebant, sicut ab ipso etiam hujus nominis ortu didicimus, ipsorum quoque testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini libro VIII, De civitate Dei, genera quidem philosophorum distinguentis: « Italicum genus auctorem habuit Pythagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophiae nomen exortum. Nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vitae aliis praestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientiae; quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. » Hoc itaque loco cum dicitur, « qui modo quodam laudabilis vitae aliis praestare videbantur, » aperte monstratur sapientes gentium, id est philosophos ex laude vitae potius quam scientiae sic esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint, non est nostrum modo exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere. Si autem sic laici gentilesque vixerunt, nulla scilicet professione religionis astricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes praeferas voluptates, ne te praecipitem haec Charibdis absorbeat, ne obscenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui si clerici praerogativam non curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si reverentia Dei contemnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet. Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam foedo casu hanc philosophiae labem ipse primo luerit, ut deinceps caeteri exemplo ejus cautiores efficerentur. Quod nec ipse praeterit Hieronymus ita in primo contra Jovinianum de ipso scribens Socrate: « Quodam autem tempore, cum infinita convitia ex superiore loco ingerenti Xantipae restitisset, aqua profusus immunda nihil respondit amplius, quam capite deterso : Sciebam, inquit, futurum ut ista tonitrua imber sequeretur. » Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi charius existeret, mihique honestius amicam dici quam uxorem, ut me ei sola gratia conservaret, non vis aliqua vinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conventu nostro percipere gaudia, quanto rariora. Haec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset stultitiam, nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrymans perorationem suam tali fine terminavit. Unum, inquit, ad ultimum restat, ut in perditione duorum minor non succedat dolor quam praecessit amor. Nec in hoc ei, sicut universus agnovit mundus, prophetiae defuit spiritus. Nato itaque parvulo nostro sorori meae commendato Parisius occulte revertimur, et post paucos dies nocte secretis orationum vigiliis in quadam ecclesia celebratis, ibidem summo mane, avunculo ejus atque quibusdam nostris vel ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confoederamur. Moxque occulte divisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque vidimus, dissimulantes plurimum quod egeramus. Avunculus autem ipsius, atque domestici ejus, ignominiae suae solatium quaerentes, initum matrimonium divulgare, et fidem mihi super hoc datam violare coeperunt. Illa autem e contra anathematizare et jurare quia falsissimum esset. Unde vehementer ille commotus, crebris eam contumeliis afficiebat. Quod cum ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quamdam sanctimonialium prope Parisius, quae Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque erudita. Vestes quoque ei religionis, quae conversioni monasticae convenirent, excepto velo, aptari feci, et his eam indui. Quo audito, avunculus et consanguinei seu affines ejus opinati sunt me nunc sibi plurimum illuxisse , et ab ea moniali facta me sic facile expedire. Unde vehementer indignati, et adversum me conjurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta hospitii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto, crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa admiratione mundus excepit: eis videlicet corporis mei partibus amputatis, quibus id quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt, oculis et genitalibus privati sunt. Quorum alter ille fuit supradictus serviens: qui cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est. De plaga corporis ejus. Fit monachus in monasterio S. Dionysii: Heloisa sanctimonialis apud Argenteolum. --Mane autem facto, tota ad me civitas congregata quanta stuperet admiratione, quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu perturbarent: difficile, imo impossibile est exprimi. Maxime vero clerici, ac praecipue scholares nostri intolerabilibus me lamentis et ejulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris laederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et temporali casu haec humiliata, imo penitus esset exstincta. Quam justo Dei judicio in illa corporis mei portione plecterer, in qua deliqueram. Quam justa proditione is, quem antea prodideram, vicem mihi retulisset. Quanta laude mei aemuli tam manifestam aequitatem efferrent. Quantam perpetui doloris contritionem plaga haec parentibus meis et amicis esset collatura. Quanta dilatatione haec singularis infamia universum mundum esset occupatura. Qua mihi ulterius via pateret, qua fronte in publicum prodirem omnium digitis demonstrandus , omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abominatio, ut homines amputatis vel attritis testibus eunuchizati intrare Ecclesiam tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Levit. XXII, 24: « Omne animal, quod est contritis, vel tonsis, vel sectis, ablatisque testiculis, non offeretis Domino. » Deut. XXIII, 1: « Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis, et abscisso veretro, Ecclesiam Dei. » In tam misera me contritione positum confusio, fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monasticorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen prius ad imperium nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia Sancti Dionysii, illa in monasterio Argenteoli supradicto. Quae quidem, memini, cum ejus adolescentiam a jugo monasticae regulae tanquam intolerabili poena plurimi frustra deterrerent ei compatientes, in illam Corneliae querimoniam inter lacrymas et singultus prout poterat prorumpens, ait: . Atque in his verbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altare tulit, et se monasticae professioni coram omnibus alligavit. Vix autem de vulnere adhuc convalueram, cum ad me confluentes clerici tam ab abbate nostro, quam a meipso continuis supplicationibus efflagitabant; quatenus quod hucusque pecuniae vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum , ab ipso esse cum usuris exigendum: et qui divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem. Et ob hoc maxime Dominica manu me nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris, et tumultuosa vita saeculi abstractus, studio litterarum vacarem. Nec tam mundi quam Dei vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra, ad quam me contuleram, saecularis admodum vitae atque turpissimae. Cujus abbas ipse, quo caeteris praelatione major, tanto vita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim, modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad quotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi, occasionem nacti sunt, qua me a se removerent. Diu itaque illis instantibus atque importune pulsantibus abbate quoque nostro et fratribus intervenientibus, ad cellam quamdam recessi, scholis more solito vacaturus. Ad quas quidem tanta scholarium multitudo confluxit, ut nec locus hospitiis, nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni meae convenientius erat, sacrae plurimum lectioni studium intendens, saecularium artium disciplinam, quibus amplius assuetus fueram, et quas a me plurimum requirebant, non penitus abjeci; sed de his quasi hamum quemdam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad verae philosophiae lectionem attraherem, sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Historia meminit ecclesiastica. Cum autem in divina Scriptura non minorem mihi gratiam, quam in saeculari Dominus contulisse videretur, coeperunt admodum ex utraque lectione scholae nostrae multiplicari, et caeterae omnes vehementer attenuari. Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi. Qui in omnibus quae poterant mihi derogantes, duo praecipue absenti mihi semper objiciebant: quod scilicet proposito monachi valde sit contrarium saecularium librorum studio detineri, et quod sine magistro ad magisterium divinae lectionis accedere praesumpsissem, ut sic videlicet omne mihi doctrinae scholaris exercitium interdiceretur, ad quod incessanter episcopos, archiepiscopos, abbates et quascunque poterant religiosi nominis personas incitabant. De libro Theologiae suae, et persecutione quam sustinuit a condiscipulis. Concilium contra eum. -- Accidit autem mihi ut ad ipsum fidei nostrae fundamentum humanae rationis similitudinibus disserendum primo me applicarem, et quemdam theologiae tractatum De unitate et Trinitate divina scholaribus nostris componerem, qui humanas et philosophicas rationes requirebant, et plus quae intelligi quam quae dici possent efflagitabant, dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem, quam intelligentia non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et ridiculosum esse aliquem aliis praedicare quod nec ipse nec illi quos doceret intellectu capere possent. Domino ipso arguente quod « caeci essent duces caecorum . » Quem quidem tractatum cum vidissent et legissent plurimi, coepit in commune omnibus plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc quaestionibus videbatur. Et quoniam quaestiones istae prae omnibus difficiles videbantur, quanto earum major exstiterat gravitas, tanto solutionis earum censebatur major subtilitas. Unde aemuli mei vehementer accensi concilium contra me congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet et Lotulfus, qui jam defunctis magistris eorum et nostris, Guillelmo scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque etiam ipsis tanquam haeredes succedere. Cum autem utrique Remis scholas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Rodulphum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Praenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quemdam sub nomine concilii in Suessionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus illud opus clarum, quod de Trinitate composueram, mecum afferrem. Et factum est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi praedicti aemuli nostri ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus lapidarent, dicentes me tres Deos praedicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum fuerat. Accessi autem, mox ut ad civitatem veni, ad legatum; eique libellum nostrum inspiciendum et dijudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem vel satisfactionem, obtuli. Ille autem statim mihi praecepit libellum ipsum archiepiscopo, illisque aemulis meis deferre, quatenus ipsi me judicarent, qui me super hoc accusabant, ut illud in me etiam compleretur: « Et inimici nostri sunt judices . » Saepius autem illi inspicientes atque revolventes libellum, nec quid in audientia proferre adversum me auderent invenientes, distulerunt usque in finem concilii libri, ad quam anhelabant, damnationem. Ego autem singulis diebus antequam sederet concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam disserebam, et cum magna admiratione omnes qui audiebant tam verborum apertionem quam sensum nostrum commendabant. Quod cum populus et clerus inspiceret, coeperunt adinvicem dicere: « Ecce nunc palam loquitur, et nemo in eum aliquid dicit. » Et concilium ad finem festinat, maxime in eum ut audivimus, congregatum. Nunquid judices cognoverunt, quia ipsi potius, quam ille, errant? Ex quo aemuli nostri quotidie magis ac magis inflammabantur. Quadam autem die Albericus ad me animo intentatis cum quibusdam discipulis suis accedens, post quaedam blanda colloquia dixit se mirari quoddam, quod in libro illo notaverat: quod scilicet cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit, negarem tamen Deum seipsum genuisse. Cui statim respondi: « Super hoc, si vultis, rationem proferam. » -- « Non curamus, inquit ille, rationem humanam, aut sensum nostrum in talibus, sed auctoritatis verba solummodo. » Cui ego: « Vertite, inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem. » Et erat praesto liber quem secum ipse detulerat. Revolvi ad locum, quem noveram, quem ipse minime compererat, aut qui nonnisi mihi nocitura quaerebat. Et voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem sententia intitulata: Augustinus De Trinitate lib. I : « Qui putat ejus potentiae Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est; sed nec spiritalis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino res est, quae seipsam gignat. » Quod cum discipuli ejus, qui aderant, audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquomodo protegeret: « Bene, inquit, est intelligendum. » Ego autem subjeci , « hoc non esse novellum, sed ad praesens nihil attinere, cum ipse verba tantum, non sensum requisisset. Si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei ostendere secundum ejus sententiam, quod in eam lapsus esset haeresim, secundum quam is qui pater est sui ipsius filius sit. » Quo ille audito, statim quasi furibundus effectus, ad minas conversus est, asserens nec rationes meas, nec auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit. Extrema vero die concilii, priusquam residerent, diu legatus ille atque archiepiscopus cum aemulis meis et quibusdam personis deliberare coeperunt, quid de meipso et libro meo statueretur, pro quo maxime vocati fuerant. Et quoniam ex verbis meis, aut scripto quod erat in praesenti, non habebant quod in me praetenderent, omnibus aliquantulum conticentibus, aut jam mihi minus aperte detrahentibus, Gaufridus Carnotensis episcopus, qui caeteris episcopis et religionis nomine et sedis dignitate praecellebat, ita exorsus est: « Nostis, domini omnes qui adestis, hominis hujus doctrinam, qualiscunque sit, ejusque ingenium, in quibuscunque studuerit multos assectatores et sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi ejus vincam a mari usque ad mare palmites suos extendisse. Si hunc praejudicio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte multos vos offensuros sciatis, et non deesse plurimos qui eum defendere velint; praesertim cum in praesenti scripto nulla videamus, quae aliquid obtineant apertae calumniae, et quia juxta illud Hieronymi: Semper in propatulo fortitudo aemulos habet, feriuntque summos fulgura montes: Videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia, quam ei ex justitia conquiramus. » Falsus enim rumor, ut praedictus doctor meminit , cito opprimitur, et vita posterior judicat de priore. Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma ejus vel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus penitus obmutescat. Juxta illam saltem beati Nicodemi sententiam, qua Dominum ipsum liberare cupiens, aiebat: « Nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat? » Quo audito statim aemuli mei obstrepentes exclamaverunt: O sapiens consilium, ut contra ejus verbositatem contendamus, cujus argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non posset! Sed certe multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nicodemus juxta legis sanctionem invitabat. Cum autem episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia via eorum invidiam refrenare attentat, dicens ad discussionem tantae rei, paucos qui aderant non posse sufficere, majorisque examinis causam hanc indigere. In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam meam, hoc est monasterium Sancti Dionysii, abbas meus, qui aderat, me reduceret; ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis diligentiori examine quid super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic novissimo consilio, et caeteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut missam celebraret, antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam constitutam mandavit, revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi exspectaturo quod condictum fuerat. Tunc aemuli mei nihil se egisse cogitantes, si extra dioecesim suam hoc negotium ageretur, ubi videlicet judicium minime exercere valerent, qui scilicet de justitia minus confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum esse, si ad aliam audientiam causa haec transferretur, et periculosum fieri si sic evaderem. Et statim ad legatum concurrentes, ejus immutaverunt sententiam, et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione damnaret, atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio perenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad damnationem libelli satis hoc esse debere, quod nec Romani pontificis, nec Ecclesiae auctoritate commendatum legere publice praesumpseram, atque ad transcribendum jam pluribus eum ipse praestitissem. Et hoc perutile futurum fidei Christianae, si exemplo mei multorum similis praesumptio praeveniretur. Quia autem legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi consilio nitebatur , sicut et archiepiscopus illorum. Quod cum Carnotensis praesensisset episcopus, statim machinamenta haec ad me retulit, et me vehementer hortatus est, ut hoc tanto lenius tolerarem, quanto violentius agere eos omnibus patebat. Atque hanc tam manifestae invidiae violentiam eis plurimum obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem. Nec de clausura monasterii ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus hoc faciebat, post paucos dies, cum hinc recesserit, me penitus liberaturum. Et sic me, ut potuit, flentem flens et ipse consolatus est. De combustione ipsius libri. De persecutione abbatis sui et fratrum in eum. --Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine meipsum compulerunt propria manu librum memoratum meum in ignem projicere. Et sic combustus est, ut tamen cum nihil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit, quod in libro scriptum deprehenderat, solum Deum Patrem omnipotentem esse. Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit, hoc nec de puerulo aliquo credi debere, quod adeo erraret: « Cum communis, inquit, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. » Quo audito Terricus quidam scholarum magister irridendo subintulit illud Athanasii , « et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. » Quem cum episcopus suus increpare coepisset, et reprimere quasi reum, qui in majestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait : « Sic fatui filii Israel, non judicantes neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel. Revertimini ad judicium, et de ipso judice judicate, » qui talem judicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis: qui cum judicare deberet, ore se proprio condemnavit. Divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberate. Tunc archiepiscopus assurgens verbis, prout oportebat, commutatis sententiam legati confirmavit, dicens: « Revera Domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus. Et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, nec est audiendus. Et modo si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa prout oportet vel approbetur, vel improbetur atque corrigatur. » Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem; adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse, nisi ut Symbolum Athanasii recitarem, quod quivis puer aeque facere posset. Ac ne ex ignorantia praetenderem excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fecerunt, Legi inter suspiria, singultus et lacrymas prout potui. Inde quasi reus et convictus abbati Sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum ejus tanquam ad carcerem trahor. Statimque concilium solvitur. Abbas autem et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa exsultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes consolari frustra nitebantur. Deus qui judicas aequitatem, quanto tunc animi felle, quanta mentis amaritudine teipsum infamis arguebam, te furibundus accusabam, saepius repetens illam beati Antonii conquestionem: « Jesu bone, ubi eras? » Quanto autem dolore aestuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta desperatione perturbarer, sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam cum his quae in corpore passus olim fueram, quanta nunc sustinerem; et omnium hominum me aestimabam miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in comparatione hujus injuriae, et longe amplius famae quam corporis detrimentum plangebam: cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera intentio amorque fidei nostrae induxissent, quae me ad scribendum compulerant. Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes, ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque nostri aemuli id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur. Qui statim poenitentia ductus post aliquos dies, cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidiae, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit; ubi fere quotquot erant olim jam, ut supra memini, infestos habebam, cum eorum vitae turpitudo et impudens conversatio me suspectum penitus haberent, quem arguentem graviter sustinerent. Paucis autem elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit, qua me perdere molirentur. Fortuitu namque mihi quadam die legenti occurrit quaedam Bedae sententia, qua in expositione Actuum apostolorum asserit. Dionysium Areopagitam Corinthiorum potius quam Atheniensium fuisse episcopum. Quod valde eis contrarium videbatur, qui suum Dionysium esse illum Areopagitam jactitant, quem ipsum Atheniensem episcopum gesta ejus fuisse profitentur. Quod cum reperissem, quibusdam circumstantium fratrum quasi jocando monstravi, testimonium scilicet illud Bedae, quod nobis objiciebatur. Illi vero valde indignati dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldonium abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Graeciam diu perlustravit, et rei veritate agnita in gestis illius, quae conscripsit, hanc veraciter dubitationem removit. Unde cum unus eorum importuna interrogatione pulsaret: quid mihi super hac controversia, Bedae videlicet atque Huldonii, videretur, respondi: Bedae auctoritatem, cujus scripta universae Latinorum frequentant Ecclesiae, gratiorem mihi videri. Ex quo illi vehementer accensi clamare coeperunt, nunc me patenter ostendisse, quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens, quo singulariter gloriaretur, cum eorum patronum Areopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi: nec me hoc denegasse, nec multum curandum esse, utrum ipse Areopagita an aliunde fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi vero ad abbatem statim concurrentes, quod mihi imposuerant nuntiaverunt. Qui libenter hoc audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui quanto caeteris turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc concilio suo congregato, et fratribus congregatis, graviter mihi comminatus est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me vindictam sumeret, tanquam regni sui gloriam et coronam ei auferente. Et me interim bene observare praecepit, donec me regi traderet. Ego autem ad regularem disciplinam, si quid deliquissem, frustra me offerebam. Tunc ego nequitiam eorum exhorrens, utpote qui tandiu tam adversam habuissem fortunam, penitus desperatus quasi adversum me universus conjurasset mundus, quorumdam consensu fratrum mei miserantium, et quorumdam discipulorum nostrorum suffragio, nocte latenter aufugi, atque ad terram comitis Theobaldi proximam, ubi antea in cella moratus fueram, abscessi. Ipse quippe et mihi aliquantulum notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum compatiebatur. Ibi autem in castro Privigni morari coepi, in cella videlicet quadam Trecensium monachorum, quorum prior antea mihi familiaris exstiterat, et valde dilexerat. Qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia me procurabat. Accidit autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad praedictum comitem pro quibusdam suis negotiis veniret. Quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatenus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolveret et licentiam daret vivendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret. Ipse autem, et qui cum eo erant, in consilio rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent. Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire, et hoc suae dedecus immensum fore. Maximae namque gloriae sibi imputabant, quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi caeteris omnibus abbatiis contemptis; et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium, si eis abjectis ad alios transmearem. Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt. Imo mihi statim comminati sunt, quod nisi festinus redirem, me excommunicarent. Et priori illi, ad quem refugeram, modis omnibus interdixerunt, ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito, tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus. Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc, quod a praedecessore ejus petieram, indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus amicis quibusdam nostris, regem et consilium ejus super hoc compellavi, et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus ejus, quaesivit ab eis cur me invitum retinere vellent, ex quo incurrere facile scandalum possent, et nullam utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum convenire possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse, ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subjecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia. Unde me facile regis et suorum assensum consequi credideram. Sicque actum est. Sed ne gloriationem suam, quam de me habebat, monasterium amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatiae subjugarem. Hocque in praesentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum. Ego itaque ad solitudinem quamdam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli, ibique a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terrae oratorium quoddam in nomine sanctae Trinitatis ex calamis et culmo primum construxi. Ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare: « Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine . » Quod cum cognovissent scholares, coeperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis herbis agrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere. Et vere eos priores philosophos imitari crederes, de quibus et Hieronymus in libro secundo contra Jovinianum his commemorat verbis: « Per sensus quasi per quasdam fenestras vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus. Si Circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum; si splendore gemmarum, vestium, et caeteris hujusmodi, per oculorum fenestras animae capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras nostras . Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostrae mentis intraverint, ubi erit liberbertas? ubi fortitudo ejus? ubi de Deo cogitatio? Maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas voluptates, et recordationem vitiorum cogat animam compati, et quodam modo exercere quod non agit. His igitur rationibus invitati multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comae, et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multae oculorum auriumque illecebrae, ne per luxum et abundantiam copiarum animae fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pythagoraei hujusmodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverant. » Sed et ipse Plato cum dives esset et torum ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophiae elegit academiam villam ab urbe procul non solum desertam, sed et pestilentem, ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent. Talem et filii prophetarum Eliseo adhaerentes vitam referuntur duxisse . De quibus ipse quoque Hieronymus, quasi de monachis illius temporis, ad Rusticum monachum inter caetera ita scribit : « Filii prophetarum, quos monachos in Veteri legimus Testamento, aedificabant sibi casulas prope fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis agrestibus victitabant. » Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium casulas suas aedificantes, eremitae magis quam scholares videbantur. Quanto autem illuc major scholarium erat confluentia, et quanto duriorem in doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi aemuli aestimabant gloriosum, et sibi ignominiosum. Qui cum cuncta quae poterant in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant, atque ita juxta illud Hieronymi, me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum; sic quoque , latentem invenit invidia. Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes dicebant: « Ecce mundus totus post eum abiit, nihil persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Exstinguere nomen ejus studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scholares ad manum habent, et civiles delicias contemnentes, ad solitudinis inopiam confluunt, et sponte miseri fiunt. » Tunc autem praecipue ad scholarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum fodere non valerem, et mendicare erubescerem. Ad artem itaque, quam noveram, recurrens , pro labore manuum ad officium linguae compulsus sum. Scholares autem ultro mihi quaelibet necessaria praeparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum, seu in expensis aedificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt . Quod cum in nomine sanctae Trinitatis esset fundatum, ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus ac tam desperatus divinae gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoriam hujus beneficii ipsum Paracletum nominavi. Quod multi audientes, non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo Patri Ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio, vel toti simul Trinitati secundum antiquam consuetudinem. Ad quam nimirum calumniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paracletum et Spiritum Paracletum nihil referre crederent. Cum ipsa quoque Trinitas et quaelibet in Trinitate persona sicut Deus vel adjutor dicitur, ita et Paracletus, id est consolator recte nuncupetur, juxta illud Apostoli: « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra . » Et secundum quod Veritas ait: « Et alium Paracletum dabit vobis . » Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa , quod domus Domini non ita Patri, vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum ejus, cujus est ipsa domus, de fronte vestibuli radere praesumat? aut cum se Filius in sacrificium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter ad Patrem orationes dirigantur, et hostiae fiat immolatio, cur ejus praecipue altare esse non videatur, cui maxime supplicatio et sacrificium agitur? Nunquid rectius ejus cui immolatur, quam illius qui immolatur, altare dicendum est? an melius Dominicae crucis, aut sepulcri, vel beati Michaelis, seu Joannis, aut Petri, aut alicujus sancti, qui nec ibi immolantur, nec eis immolatur, aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse confitebitur? Nimirum nec inter idololatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant. Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias, vel altaria dedicanda, quod ejus aliquod factum non existit, quod specialem ei solemnitatem tribuat. Sed haec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non aufert. Cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes solemnitatem, sicut Filius ex suo, Natalis sui festivitatem. Sicut enim Filius missus est in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam sibi vindicat solemnitatem. Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto. Non enim ita templum Patris, vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios ita scribens: « Qui adhaeret Domino, unus spiritus est . » Item: « An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non est vestri? » Quis etiam divinorum sacramenta beneficiorum, quae in Ecclesia fiunt, operationi divinae gratiae, qua Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua quippe et Spiritu sancto in baptismo renascimur, et tunc primo quasi speciale templum Deo constituimur. In consummatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur, quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum, si ei personae, cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale assignemus? Aut cujus personae rectius Ecclesia esse dicitur, quam ejus, cujus operationi cuncta, quae in Ecclesia ministrantur, beneficia specialiter assignantur? Non tamen hoc ita cogitamus , ut cum Paracletum primo nostrum vocaverimus oratorium, uni ipsum personae nos dicasse fateamur; sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoriam scilicet nostrae consolationis. Quanquam si illo quoque, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi adversum, licet consuetudini incognitum. De persecutione quorumdam quasi novorum apostolorum in eum. --Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc universum mundum perambulante, et illius poetici figmenti, quod echo dicitur, instar penitus recinente , quod videlicet plurimum vocis habeat, sed nihil subest: priores aemuli cum per se jam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt. Quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hi praedicando per mundum discurrentes, et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam saecularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum praecipuos a me averterent, et qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent. Deus ipse mihi testis est, quoties aliquem ecclesiasticarum personarum conventum adunari noveram, hoc in damnationem meam agi credebam. Stupefactus illico quasi supervenientis ictum fulguris, exspectabam ut quasi haereticus aut profanus in conciliis traherer aut Synagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elephantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur aemuli mei, quam beatum olim Athanasium haeretici. Saepe autem in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis, ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter inimicos Christi Christiane vivere. Quos tanto integre propitios me habiturum credebam, quanto me minus Christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent. De abbatia ad quam assumptus est, et persecutione tam filiorum, id est monachorum, quam tyranni in eum. --Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer, atque hoc extremum mihi superesset consilium, ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem: occasionem quamdam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longo saeviores, atque pejores. Erat quippe in Britannia minore in episcopatu Venetensi abbatia quaedam Sancti Gildasii Rivensis pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio cum assensu principis terrae vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetravit. Sicque me Francorum invidia ad Occidentem, sicut Hieronymum Romanorum expulit ad Orientem. Nunquam enim huic rei acquievissem, nisi ut quocunque modo has, quas incessanter sustinebam, oppressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara, et terrae lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima, et gens terrae illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in praecipitium se collidit, et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit; sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli, ibique ad horrisoni undas Oceani cum fugam mihi ulterius terrae postremitas non praeberet, saepe in orationibus meis illud revolvebam: « A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum . » Quanta enim anxietate illa etiam, quam regendam susceperam, indisciplinata fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam animae meae quam corporis pericula pensarem, neminem jam latere arbitror. Certum quippe habebam, quod si eos ad regularem vitam, quam professi fuerant, compellere tentarem, me vivere non posse. Quod si hoc inquantum possem non agerem, me damnandum esse. Ipsam etiam abbatiam tyrannus quidam in terra illa potentissimus ita jamdiu sibi subjugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adjacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios Judaeos exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus quotidianis, cum nihil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis et filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant quae poterant, ut cum in administratione ipsa deficerem, compellerer aut a disciplina cessare, aut omnino recedere. Cum autem tota terrae illius barbaries pariter exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adjutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant, intus mihi fratres incessanter insidiabantur, ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret, « foris pugnae, intus timores . » Considerabam, et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem, et quod nunc eis propter monachos dimissis, nec in ipsis, nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus incoeptis atque conatibus meis redderer, ut jam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet: « Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare . » Desperabam penitus, cum recordarer quae fugeram, et considerarem quae incurrerem, et priores molestias quasi jam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam: « Merito haec patior, qui Paracletum, id est consolatorem, deserens in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens ad certa confugi pericula. » Illud autem plurimum me cruciabat quod, oratorio nostro dimisso, de divini celebratione officii ita ut oporteret providere non poteram; quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis necessitudini sufficeret. Sed ipse quoque verus Paracletus mihi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio. Accidit namque ut abbas noster Sancti Dionysii praedictam illam Argenteoli abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa jam in Christo soror potius quam uxor Heloissa susceperat, tanquam ad jus monasterii sui antiquitus pertinentem, quocunque modo acquireret, et conventum inde sanctimonialium, ubi illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Quae cum diversis locis exsules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem, qua nostro consulerem oratorio. Illuc namque reversus, eam cum quibusdam aliis de eadem congregatione ipsi adhaerentibus ad praedictum oratorium invitavi. Eoque illis adductis, ipsum oratorium cum omnibus ei pertinentibus concessi et donavi, ipsamque postmodum donationem nostram assensu atque interventu episcopi terrae papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per privilegium in perpetuum corroboravit. Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam, et ad tempus plurimum desolatas, divinae misericordiae respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est, et se eis quoque verum exhibuit Paracletum, et circumadja centes populos misericordes eis atque propitios effecit. Et plus ut arbitror uno anno in terrenis commodis sunt multiplicatae, quam ego per centum si ibi permansissem. Quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior facile humanos commovet affectus, et earum virtus tam Deo quam hominibus est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium illi sorori nostrae, quae caeteris praeerat, Dominus annuit ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent: et omnes pariter ejus religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem patientiae mansuetudinem admirabantur. Quae quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius vacaret, tanto ardentius ejus praesentiam atque spiritualis colloquii monita hi qui foris sunt efflagitabant. De infamatione turpitudinis. --Cnm autem omnes earum vicini vehementer me culparent, quod earum inopiae minus quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem praedicatione valerem: coepi saepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo nec invidiae mihi murmur defuit, et quod me facere sincera charitas compellebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qui pristinae dilectae sustinere absentiam vix aut nunquam paterer. Qui frequenter illam beati Hieronymi querimoniam mecum volvens, qui ad Asellam de fictis amicis scribens , ait: « Nihil mihi objicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam objiceretur nisi cum Hierosolymam Paula proficiscitur. » Et iterum: « Antequam, inquit, domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene judicio dignus summo sacerdotio decernebar. Sed scio per bonam et malam famam pervenire ad regna coelorum. » Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis injuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens: O si tantam suspicionis causam aemuli mei in me reperirent, quanta me detrectatione opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia ab hac suspicione liberato, quomodo hujus perpetrandae turpitudinis facultate ablata suspicio remanet? Quae etiam tam impudens haec criminatio novissima? Adeo namque res ista omnem hujus turpitudinis suspicionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de Esther et caeteris regis Assueri puellis sacra narrat historia . Legimus et potentem illum reginae Candacis eunuchum universis ejus gazis praeesse . Ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt, quanto longius ab hac absistebant suspicione. Ad quam quoque penitus removendam maximum illum Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sanctae doctrinae intenderet, sibi ipsi manus intulisse ecclesiasticae Historiae liber VI continet. Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse, atque inde non modicum crimen incurrisse; id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum praepararet, ac tanto minore poena, quanto breviore ac subita, ut oppressus somno cum mihi manus injicerent nihil poenae fere sentirem. Sed quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione divitius plector, et plus ex detrimento famae quam ex corporis crucior diminutione. Sicut enim scriptum est: « Melius est nomen bonum quam divitiae multae . » Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam De vita et moribus clericorum: « Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est. » Idem supra: « Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus . Propter nos conscientia nostra sufficit in nobis. Propter nos fama nostra non pollui, sed pollere debet in nobis. Duae res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi; fama proximo. » Quid autem horum invidia ipsi Christo vel ejus membris, tam prophetis scilicet quam apostolis, seu aliis Patribus sanctis objiceret, si in eorum temporibus existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis praecipue videret sociatos. Unde et beatus Augustinus in libro De opere monachorum, ipsas etiam mulieres Domino Jesu Christo atque apostolis ita inseparabiles comites adhaesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad praedicationem procederent : « Ad hoc enim, inquit, et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum quae ad substantiam vitae hujus pertinerent. Et quisquis non putat ab apostolis fieri, ut cum eis sanctae conversationis mulieres cursitarent quocunque Evangelium praedicabant, Evangelium audiat et cognoscat quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. In Evangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates, et castella, evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae erant curatae a spiritibus immundis , et infirmitatibus, Maria, quae vocatur Magdalene, et Joanna uxor Cuzae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae quae ministrabant ei de facultatibus suis . » Et Leo nonus contra epistolam Parmeniani de studio monasterii: « Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abjicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter jaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse, beato Paulo dicente: Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens quia non dixit: Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi, sed circumducendi; scilicet ut mercede praedicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale conjugium. » Ipse certe Pharisaeus, qui intra se de Domino ait: « Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis esset mulier quae tangit eum, quia peccatrix est : » multo commodiorem, quantum ad humanum judicium spectat, turpitudinis conjecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti, aut qui matrem ejus juveni commendatam , vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari videbat, multo probabiliorem inde suspicionem contrahere. Quid etiam dixissent isti detractores nostri, si Malchum illum captivum monachum, de quo beatus scribit Hieronymus, eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent? Quanto id crimini ascriberent, quod egregius ille doctor cum vidisset, maxime commendans, ait: « Erat illic senex quidam nomine Malchus ejusdem loci indigena, anus quoque in ejus contubernio. Studiosi ambo religionis, et sic ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de Evangelio crederes, nisi quod Joannes in medio non erat. » Cur denique a detractione sanctorum Patrum se continent, quos frequenter legimus, vel etiam vidimus, monasteria quoque feminarum constituere atque eis ministrare, exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi mulierum praefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper virum mulieri quasi caput praeesse Apostolus statuat. In cujus etiam rei signo ipsam semper velatum habere caput praecipit . Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris abbates, ita et feminis abbatissae praeponantur, et ejusdem regulae professione tam feminae quam viri se astringant. In qua tamen pleraque continentur quae a feminis tam praelatis quam subjectis nullatenus possunt adimpleri. In plerisque etiam locis ordine perturbato naturali ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse, quanto eis amplius habent praeesse, et jugum illud in eos gravissimum exercere. Quod satyricus ille considerans ait: . Hoc ego saepe apud me pertractando, quantum mihi liceret, sororibus illis providere, et earum curam agere disposueram; et quo me amplius revererentur, corporali quoque praesentia eis invigilare. Et cum me nunc frequentior ac major persecutio filiorum quam olim fratrum affligeret, ad eas de aestu hujus tempestatis quasi ad quemdam tranquillitatis portum recurrerem, atque ibi aliquantulum respirarem, et qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum. Ac tanto id mihi fieret magis saluberrimum, quanto id earum infirmitati magis esset necessarium. Nunc autem ita me Satanas impedivit, ut ubi quiescere possim, aut etiam vivere, non inveniam: sed vagus et profugus ad instar maledicti Cain ubique circumferar : quem, ut supra memini, « foris pugnae, intus timores » incessanter cruciant, imo tam foris quam intus timores incessanter, pugnae pariter et timores. Et multo periculosior et crebrior persecutio filiorum adversum me saevit quam hostium. Istos quippe semper praesentes habeo, et eorum insidias jugiter sustineo. Hostium violentiam in corporis mei periculum video, si a claustro procedam. In claustro autem filiorum, id est monachorum mihi tanquam abbati, hoc est patri, commissorum tam violenta quam dolosa incessanter sustineo machinamenta. O quoties veneno me perdere tentaverunt! sicut et in beato factum est Benedicto. Ac si haec ipsa causa, qua ille perversos deseruit filios, ad hoc ipsum me patenter tanti Patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet opponens periculo temerarius Dei tentator potiusquam amator; imo meipsius peremptor invenirer. A talibus autem eorum quotidianis insidiis cum mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem, in ipso altaris sacrificio intoxicare me moliti sunt, veneno scilicet calici immisso. Qui etiam quadam die cum Namneti ad comitem in aegritudine sua visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo cujusdam fratris mei carnalis, per ipsum qui in comitatu nostro erat famulum veneno interficere machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt. Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram, hoc cibo per ignorantiam usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille, qui hoc praesumpserat, tam conscientiae suae quam testimonio ipsius rei perterritus aufugeret. Extunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter jam coepi eorum prout poteram insidias declinare, etiam a conventu abbatiae me subtrahere, et in cellulis cum paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo praesensissent, corruptos per pecuniam latrones in viis aut semitis, ut me interficerent, opponebant. Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei canalem confringens. Et multo me amplius haec fractura afflixit et debilitavit, quam prior plaga. Quandoque horum indomitam rebellionem per excommunicationem coercens, quosdam eorum, quos magis formidabam, ad hoc compuli, ut fide sua seu sacramento publice mihi promitterent, se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in aliquo inquietaturos. Qui publice et impudentissime tam fidem datam quam sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem Romani pontificis Innocentii, legato proprio ad hoc destinato, in praesentia comitis et episcoporum, hoc ipsum jurare compulsi sunt, et pleraque alia. Nec sic adhuc quieverunt. Nuper autem cum illis, quos praedixi, ejectis ad conventum abbatiae rediissem, et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos pejores quam illos reperi. Quos jam quidem non de veneno, sed de gladio in jugulum meum tractantes cujusdam proceris terrae conductu vix evasi. In quo etiam adhuc laboro periculo, et quotidie quasi cervici meae gladium imminentem suspicio, ut inter epulas vix respirem: sicut de illo legitur, qui cum Dionysii tyranni potentiam atque opes conquisitas maximae imputaret beatitudini, filo latenter appensum super se gladium aspiciens , quae terrenam potentiam felicitas consequatur edoctu est. Quod nunc quoque ipse, de paupere monacho, in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus, ut nostro etiam exemplo eorum, qui id sponte appetunt, ambitio refrenetur. Haec, dilectissime frater in Christo, et ex diutina conversatione familiarissime comes, de calamitatum mearum historia, in quibus quasi a cunabulis jugiter laboro, tuae me desolationi atque injuriae illatae scripsisse sufficiat, ut, sicut in exordio praefatus sum epistolae, oppressionem tuam in comparatione mearum, aut nullam, aut modicam esse judices, et tanto eam patientius feras quanto minorem consideras. Illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de membris diaboli Dominus praedixit: « Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret . » Et: « Omnes, inquit Apostolus, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur . » Et alibi: « Haud quaero hominibus placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem . » Et Psalmista: « Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos . » Quod diligenter beatus attendens Hieronymus, cujus me praecipue in contumeliis detractionum haeredem conspicio, ad Nepotianum scribens , ait: « Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desinit placere hominibus, et servus factus est Christi. » Idem ad Asellam de fictis amicis : « Gratias ago Deo meo, quod dignus sim quem mundus oderit. » Et ad Heliodorum monachum : « Erras, frater, erras, si putas unquam Christianum persecutionem non pati. Adversarius noster tanquam leo rugiens devorare quaerens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus . » His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus, quanto injuriosius accidunt. Quae si non ad meritum nobis, saltem ad purgationem aliquam proficere non dubitemus. Et quoniam omnia divina dispositione geruntur, in hoc se saltem quisque fidelium in omni pressura consoletur, quod nihil inordinate fieri unquam summa Dei bonitas permittit, et quod quaecunque perverse fiunt optimo fine ipse terminat. Unde et ei de omnibus recte dicitur: « Fiat voluntas tua . » Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate Apostolica consolatio, quae dicit: « Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum . » Quod diligenter ille sapientissimus attendebat, cum in Proverbiis diceret: « Non contristabit justum quidquid ei acciderit . » Ex quo manifeste a justitia eos recedere demonstrat, quicunque pro aliquo suo gravamine his irascuntur, quae erga se divina dispensatione geri non dubitant; et se propriae voluntati magis quam divinae subjiciunt, et ei quod in verbis sonat, « fiat voluntas tua, » desideriis occultis repugnant, divinae voluntati propriam anteponentes. Vale.
(OVIDIUS, De remed. amor., I, 369.) (OVID. Metam., XIII, 89.) (Matth. XXI, 19; Marc. XI, 13) (LUCAN. Pharsal. lib. IV, 135.) (I Cor. VIII, 1) (credo) (epist. 48) (I Cor. VII, 27.) (ibid., 32) (epist. 73) (epist. 4 et 13) (cap. 2) (LUCAN. Pharsal., lib. VIII, 94) (Matth. XXV, 15) (Matth. XV, 14) (Deut. XXXII, 31) (cap. 1) (ep. 10) (Joan. VII, 51.) (in Symbolo ) (Dan. XIII, 48) (Psal. 54. 8) (Jer. IX, 21) (IV Reg. VI) (Epist. IV) (ut Quintilianus ait) (II Cor. I, 3) (Joan. XIV, 16) (I Cor. VI, 17) (ibid., 19.) (Deus scit) (sciat Deus) (Psal. LX, 3) (II Cor. VII, 5) (Luc. XIV, 30) (sciat Deus) (epist. XCIX) (Esther. II, 3) (Act. VIII, 27) (Prov. XXII, 1) (Rom. XII, 17) (cap. 4) (Luc. VIII, 1) (I Cor. IX, 5.) (Luc. VII, 39) (Joan. XIX, 27) (III Reg. XVII, 10) (Act. VI, 5.) (I Cor. XX, 5) (JUVEN., Sat. VI, V. 459) (Genes. IV, 14) (II Cor. VII, 5) (Cicer. 5, Tusc.) (Joan. XV, 20) (II Tim. III, 12) (Galat. I, 10) (Psalm. LII, 6) (epist. 2) (epist. 99) (epist. 1) (I Petr. V, 8.) (Psal. IX, 10) (Matth. VI, 26) (Rom. VIII, 28) (Prov. XII, 21)
[ al. ambulator] [ al. Meliduni castrum] [ al. tirocino] [ al. correxerit] [ al. dimiserit] [ al. ad caetera dialecticae] [ al. ad officium] [ al. Melidunum] [ al. discretos] [ al. dimiserat] [propter lectiones Prisciani, in quibus] [ al. compulsus] [quoniam] [ al. magistro] [ al. inclamantes] [ al. itaque] [ al. vobis] [ al. inexpertum] [ al. contendere, et concurrere] [ al. Lotulfus: sed Othoni Frisinghensi Leutaldus Novariensis] [ al. persecutum] [ al. gloriam] [ al. superiorem] [ al. facere] [ al. recessus] [ al. similis oblectat] [ al. inhonorosum] [ al. demisso] [ al. conversationi] [ al. illusisse] [ al. denotandus] [ al. correptionem] [ al. cederet] [ al. intentandum] [ al. subjunxi] [ al. assentatores] [ al. confusus] [ al. sapientis] [ al. utebatur] [ al. parvulo] [ al. errorum] [ al. necessum] [ al. antiqua] [ al. quod] [ al. Hilduinum et recte ] [ al. imposituri erant] [ al. Pruvini] [ al. congruere] [ al. potuerant] [ al. Qui] [ al. revertens] [ al. incolaverunt] [ al. honore] [ al. Paraclitum, et sic ubique ] [ al. divisa] [ al. festum] [ al. spirituale] [ al. agitamus] [ al. est] [ al. resonante] [ al. modicum] [ al. Ruiensis, et melius: vulgo de Ruys] [ al. damnificandum] [ al. compellerent] [ al. Argentolii] [ al. praediis] [ al. quanto] [ al. permovet] [ al. detractionis] [ f. diutius] [ al. malignis] [ al. Magnus] [ al. Parmenii] [ al. potestatem] [ al. dispensatione]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
2
EPISTOLA II. Quae est Heloissae ad Petrum deprecatoria.
ARGUMENTUM.-- Cum Heloissa quondam Abaelardi amica, postea uxor, ac tandem monasterio Paracletensi, quod ipse sibi discipulorum fortunis a fundamentis eduxerat, ab eo praefecta, epistolam ejus ad amicum legisset: hanc ad eum scribit, orans ut de suis periculis vel liberatione ad se rescribat, quo vel luctus, vel gaudii ejus particeps efficiatur. Expostulat etiam quod ad se post monasticam professionem non scripserit, eum antea plures amatorias mitteret litteras. Suum denique erga illum tum praeteriti temporis turpem et carnalem amorem, tum praesentis castum et spiritalem exponit: ac acerbe queritur se ab illo aeque non redamari. Est autem epistola multis affectibus et querulis planctibus more femineo affatim plena, ubi pectus femineum multa eruditione exuberans intueri liceat.
Domino suo, imo patri; conjugi suo, imo fratri; ancilla sua, imo filia; ipsius uxor, imo soror ABAELARDO HELOISSA. Missam ad amicum pro consolatione epistolam, dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto ardentius eam coepi legere, quanto scriptorem ipsum charius amplector, ut cujus rem perdidi, verbis saltem tanquam ejus quadam imagine recreer. Erant, memini, hujus epistolae fere omnia felle et absynthio plena, quae scilicet nostrae conversionis miserabilem historiam, et tuas, unice, cruces assiduas referebant. Complesti revera in epistola illa quod in exordio ejus amico promisisti, ut videlicet in comparatione tuarum suas molestias nullas vel parvas reputaret. Ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persecutionibus, deinde in corpus tuum summae proditionis injuria, ad condiscipulorum quoque tuorum, Alberici videlicet Remensis, et Lotulfi Lombardi exsecrabilem invidiam, et infestationem nimiam stylum contulisti. Quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologiae tuae opere, quid de teipso quasi in carcere damnato actum sit non praetermisisti. Inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti, et detractiones illas tibi gravissimas duorum illorum pseudoapostolorum a praedictis aemulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subortum de nomine Paracleti oratorio praeter consuetudinem imposito: denique ad intolerabiles illas et adhuc continuas vitae persecutiones, crudelissimi scilicet illius exactoris, et pessimorum, quos filios nominas, monachorum profectus miserabilem historiam consummasti. Quae cum siccis oculis neminem vel legere vel audire posse aestimem, tanto dolores meos amplius renovarunt quanto diligentius singula expresserunt, et eo magis auxerunt quo in te adhuc pericula crescere retulisti, ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et quotidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora exspectent. Per ipsum itaque, qui te sibi adhuc quoquomodo protegit, Christum obsecramus, quatenus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his, in quibus adhuc fluctuas, naufragiis certificare digneris, ut nos saltem quae tibi solae remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. Solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur, sive defertur. Quod si paululum haec tempestas quieverit, tanto amplius maturandae sunt litterae, quanto sunt jucundiores futurae. De quibuscunque autem nobis scribas, non parvum nobis remedium conferes; hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. Quam jucundae vero sint absentium litterae amicorum, ipse nos exemplo proprio Seneca docet, ad amicum Lucilium quodam loco sic , scribens: « Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes te mihi ostendis. Nunquam epistolam tuam accipio, quin protinus una simus. » Si imagines nobis amicorum absentium jucundae sunt, quae memoriam renovant, et desiderium absentiae falso atque inani solatio levant, quanto jucundiores sunt litterae, quae amici absentis veras notas afferunt? Deo autem gratias, quod hoc saltem modo praesentiam tuam nobis reddere nulla invidia prohiberis, nulla difficultate praepediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis. Scripsisti ad amicum prolixae consolationem epistolae, et pro adversitatibus quidem suis, sed de tuis. Quas videlicet tuas diligenter commemorans, cum ejus intenderes consolationi, nostrae plurimum addidisti desolationi, et dum ejus mederi vulneribus cuperes, nova quaedam nobis vulnera doloris inflixisti, et priora auxisti. Sana, obsecro, ipse quae fecisti, qui quae alii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico et socio gessisti, et tam amicitiae quam societatis debitum persolvisti; sed majore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius vocabulum potest excogitari. Quanto autem debito te erga eas obligaveris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur; et si omnes taceant, res ipsa clamat. Hujus quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus hujus oratorii constructor, solus hujus congregationis aedificator. Nihil hic super alienum aedificasti fundamentum. Totum quod hic est, tua creatio est. Solitudo haec feris tantum, sive latronibus vacans, nullam hominum habitationem noverat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, divinum erexisti tabernaculum, et Spiritus sancti proprium dedicasti templum. Nihil ad hoc aedificandum ex regum vel principum opibus intulisti, cum plurima posses et maxima, ut quidquid fieret, tibi soli posset ascribi. Clerici sive scholares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de beneficiis vivebant ecclesiasticis, nec oblationes facere noverant, sed suscipere, et qui manus ad suscipiendum non ad dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant. Tua itaque, vere tua haec est proprie in sancto proposito novella plantatio, cujus adhuc teneris maxime plantis frequens, ut proficiant, necessaria est irrigatio. Satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est haec plantatio: est infirma, etsi non esset nova. Unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem, juxta illud Apostoli: « Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit . » Plantaverat Apostolus atque fundaverat in fide per praedicationis suae doctrinam Corinthios, quibus scribebat. Rigaverat postmodum eos ipsius Apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum virtutum divina largita est gratia. Vitis alienae vineam, quam non plantasti, in amaritudinem tibi conversam, admonitionibus saepe cassis, et sacris frustra sermonibus excolis. Quid tuae debeas attende, qui sic curam impendis alienae. Doces et admones rebelles, nec proficis. Frustra ante porcos divini eloquii margaritas spargis . Qui obstinatis tanta impendis, quid obedientibus debeas considera. Qui tanta hostibus largiris, quid filiabus debeas meditare. Atque ut caeteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito, pensa, ut quod devotis communiter debes feminis, unicae tuae devotius solvas. Quot autem et quantos tractatus in doctrina, vel exhortatione, seu etiam consolatione sanctarum feminarum sancti Patres, et quanta eos diligentia composuerint, tua melius excellentia quam nostra parvitas novit. Unde non mediocri admiratione nostrae tenera conversionis initia tua jamdudum oblivio movit, quod nec reverentia Dei, nec amore nostri, nec sanctorum Patrum exemplis admonitus fluctuantem me et jam diutino moerore confectam, vel sermone praesentem, vel epistola absentem consolari tentaveris. Cui quidem tanto te majore debito noveris obligatum, quanto te amplius nuptialis foedere sacramenti constat esse astrictum; et eo te magis mihi obnoxium, quo te semper, ut omnibus patet, immoderato amore complexa sum. Nostri, charissime, noverunt omnes, quanta in te amiserim, et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio meipsam quoque mihi tecum abstulerit, et incomparabiliter major sit dolor ex amissionis modo quam ex damno. Quo vero major est dolendi causa, majora sunt consolationis adhibenda remedia. Non utique ab alio, sed a teipso, ut qui solus es in causa dolendi, solus sis in gratia consolandi. Solus quippe es qui me contristare, qui me laetificare, seu consolari valeas. Et solus es qui plurimum id mihi debeas, et tunc maxime cum universa quae jusseris intantum impleverim, ut cum te in aliquo offendere non possem, meipsam pro jussu tuo perdere sustinerem. Et quod majus est, dictuque mirabile, in tantam versus est amor insaniam, ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret. Cum ad tuam statim jussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem, ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. Nihil unquam in te nisi te requisivi; te pure, non tua concupiscens. Non matrimonii foedera, non dotes aliquas exspectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas adimplere studui. Et si uxoris nomen sanctius ac validius videtur, dulcius mihi semper exstitit amicae vocabulum; aut, si non indigneris, concubinae vel scorti. Ut quo me videlicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentiae tuae gloriam minus laederem. Quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti, in ea, quam supra memini, ad amicum epistola pro consolatione directa. Ubi et rationes nonnullas, quibus te a conjugio nostro infaustis thalamis revocare conabar, exponere non es dedignatus; sed plerisque tacitis, quibus amorem conjugio, libertatem vinculo praeferebam. Deum testem invoco, si me Augustus universo praesidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo praesidendum, charius mihi et dignius videretur tua dici meretrix quam illius imperatrix. Non enim quo quisque ditior sive potentior, ideo et melior: fortunae illud est, hoc virtutis. Nec se minime venalem aestimet esse quae libentius ditiori quam pauperi nubit, et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. Certe quamcunque ad nuptias haec concupiscentia ducit, merces ei potius quam gratia debetur. Certum quippe est eam res ipsas, non hominem sequi, et se, si posset, velle prostituere ditiori. Sicut inductio illa Aspasiae philosophae apud Socraticum Aeschinem cum Xenophonte et uxore ejus habita manifeste convincit. Quam quidem inductionem cum praedicta philosophia ad reconciliandos invicem illos proposuisset, tali fine conclusit: « Quia ubi hoc peregeritis, ut neque vir melior, neque femina in terris laetior sit: profecto semper id quod optimum putabis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimae, et haec quam optimo viro nupta sit. » Sancta profecto haec et plusquam philosophica est sententia ipsius potius sophiae quam philosophiae dicenda. Sanctus hic error, et beata fallacia in conjugatis, ut perfecta dilectio illaesa custodiat matrimonii foedera non tam corporum continentia quam animorum pudicitia. At quod error caeteris, veritas mihi manifesta contulerat. Cum quod illae videlicet de suis aestimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus universus non tam crederet quam sciret. Ut tanto verior in te meus amor existeret, quanto ab errore longius absisteret. Quis etenim regum aut philosophorum tuam exaequare famam poterat? Quae te regio, aut civitas, seu villa videre non aestuabat? Quis te, rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat, ac discedentem collo erecto, oculis directis non insectabatur? Quae conjugata, quae virgo non concupiscebat absentem, et non exardebat in praesentem? Quae regina vel praepotens femina gaudiis meis non invidebat vel thalamis? Duo autem, fateor, tibi specialiter inerant, quibus feminarum quarumlibet animos statim allicere poteras, dictandi videlicet et cantandi gratia. Quae caeteros minime philosophos assecutos esse novimus. Quibus quidem quasi ludo quodam laborem exercitii recreans philosophici, pleraque amatorio metro vel rhythmo composita reliquisti carmina, quae prae nimia suavitate tam dictaminis quam cantus saepius frequentata, tuum in ore omnium nomen incessanter tenebant, ut etiam illitteratos melodiae dulcedo tui non sineret immemores esse. Atque hinc maxime in amorem tui feminae suspirabant. Et cum horum pars maxima carminum nostros decantaret amores, multis me regionibus brevi tempore nuntiavit, et multarum in me feminarum accendit invidiam. Quod enim bonum animi vel corporis tuam non exornabat adolescentiam? Quam tunc mihi invidentem, nunc tantis privatae deliciis compati calamitas mea non compellat? Quem vel quam, licet hostem, primitus, debita compassio mihi nunc non emolliat? Et plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum innocens. Non enim rei effectus, sed efficientis affectus in crimine est. Nec quae fiunt, sed quo animo fiunt, aequitas pensat. Quem autem animum in te semper habuerim, solus qui expertus es judicare potes. Tuo examini cuncta committo, tuo per omnia cedo testimonio. Dic unum si vales, cum post conversionem nostram, quam tu solus facere decrevisti, in tantam tibi negligentiam atque oblivionem venerim, ut nec colloquio praesentis recreer, nec absentis epistola consoler; dic, inquam, si vales, aut ego quod sentio, imo quod omnes suspicantur dicam. Concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociavit, libidinis ardor potius quam amor. Ubi igitur quod desiderabas cessavit, quidquid propter hoc exhibebas pariter evanuit. Haec, dilectissime, non tam mea est quam omnium conjectura, non tam specialis quam communis, non tam privata quam publica. Utinam mihi soli sic videretur, atque aliquos in excusationem sui amor tuus inveniret, per quos dolor meus paululum resideret. Utinam occasiones fingere possem, quibus te excusando mei quoquomodo tegerem vilitatem. Attende, obsecro, quae requiro; et parva haec videris et tibi facillima. Dum tui praesentia fraudor, verborum saltem votis , quorum tibi copia est, tuae mihi imaginis praesenta dulcedinem. Frustra te in rebus dapsilem exspecto, si in verbis avarum sustineo. Nunc vero plurimum a te me promereri credideram, cum omnia propter te compleverim, nunc in tuo maxime perseverans obsequio. Quam quidem juvenculam ad monasticae conversationis asperitatem non religionis devotio, sed tua tantum pertraxit jussio. Ubi si nihil a te promerear, quam frustra laborem dijudica. Nulla mihi super hoc merces exspectanda est a Deo, cujus adhuc amore nihil me constat egisse. Properantem te ad Deum secuta sum habitu, imo praecessi. Quasi enim memor uxoris Loth retro conversae , prius me sacris vestibus et professione monastica quam teipsum Deo mancipasti. In quo, fateor, uno minus te de me confidere vehementer dolui atque erubui. Ego autem ad Vulcania loca te properantem praecedere vel sequi pro jussu tuo minime dubitarem. Non enim mecum animus meus, sed tecum erat. Sed et nunc maxime, si tecum non est, nusquam est. Esse vero sine te nequaquam potest. Sed ut tecum bene sit age, obsecro. Bene autem tecum fuerit, si te propitium invenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro rebus. Utinam, dilecte, sua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior esset! Sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo. Memento, obsecro, quae fecerim, et quanta debeas attende. Dum tecum carnali fruerer voluptate, utrum id amore, vel libidine agerem, incertum pluribus habebatur. Nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. Omnes denique mihi voluptates interdixi, ut tuae parerem voluntati. Nihil mihi reservavi, nisi sic tuam nunc praecipue fieri. Quae vero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius persolvis minus, imo nihil penitus, praesertim cum parvum sit quod exigeris, et tibi facillimum. Per ipsum itaque, cui te obtulisti, Deum te obsecro, ut quoquo modo potes tuam mihi praesentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo. Hoc saltem pacto, ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio. Cum me ad temporales olim voluptates expeteres, crebris me epistolis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloissam ponebas. Me plateae omnes, me domus singulae resonabant. Quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? Perpende, obsecro, quae debes, attende quae postulo; et longam epistolam brevi fine concludo. Vale, unice.
(epist. 48) (II Cor. III, 6) (Matth. VII, 6) (Deus scit) (sicut ipse nosti) ( al. notis) (Gen. XIX, 26) (Deus scit)
[ al., naufragus] [ al. studeres] [ al. compleam]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
3
EPISTOLA III. Quae est rescriptum Petri ad Heloissam.
ARGUMENTUM.-- Superiori epistolae Heloissae respondet Abaelardus, ac se candide excusat, quod tanto tempore ad illam non scripserit, minime de incuria in eam venisse: sed quod de prudentia, doctrina, pietate et religione ejus tantum confideret, ut eam vel exhortatione, vel consolatione non indigere crederet. Monet autem ut ad se rescribat, quid sibi exhortationis vel consolationis divinae ab eo rescribi velit; et ipse ejus desiderio faciet satis. Rogat eam, ut tam ipsa quam sacer ejus virginum ac viduarum chorus se apud Deum precibus juvet, quantas apud ipsum vires oratio maxime uxorum pro viris habeat, luculenter ex Scripturarum auctoritate disserens; et commemoratis precibus, quae hactenus in ipso monasterio pro se a sacris feminis fierent ad Deum singulis horis canonicis, alias item quae pro salute absentis fiant instituit. Praeterea rogat ut quocunque modo vel loco eum ex hac vita migrare contingeret, defuncti corpus ad Paracletense coenobium deferri, ibique sepeliri curaret.
HELOISSAE dilectissimae sorori suae in Christo ABAELARDUS frater ejus in ipso. Quod post nostram a saeculo ad Deum conversionem nondum tibi aliquid consolationis vel exhortationis scripserim, non negligentiae meae, sed tuae, de qua semper plurimum confido, prudentiae imputandum est. Non enim eam his indigere credidi, cui abundanter quae necessaria sunt divina gratia impertivit, ut tam verbis quam exemplis errantes valeas docere, pusillanimes consolari, tepidos exhortari, sicut et facere jam dudum consuevisti cum sub abbatissa prioratum obtineres. Quod si nunc tanta diligentia tuis provideas filiabus, quanta tunc sororibus, satis esse credimus ut jam omnino superfluam doctrinam vel exhortationem nostram arbitremur. Sin autem humilitati tuae aliter videtur, et in iis etiam quae ad Deum pertinent magisterio nostro atque scriptis indiges, super his quae velis scribe mihi, ut ad ipsam rescribam prout Dominus mihi annuerit. Deo autem gratias, qui gravissimorum et assiduorum periculorum meorum sollicitudinem vestris cordibus inspirans, afflictionis meae participes vos fecit, ut orationum suffragio vestrarum divina miseratio me protegat, et velociter Satanam sub pedibus nostris conterat. Ad hoc autem praecipue psalterium, quod a me sollicite requisisti, soror in saeculo quondam chara, nunc in Christo charissima, mittere maturavi. In quo videlicet pro nostris magnis et multis excessibus, et quotidiana periculorum meorum instantia juge Domino sacrificium immoles orationum. Quantum autem locum apud Deum et sanctos ejus fidelium orationes obtineant, et maxime mulierum pro charis suis, et uxorum pro viris, multa nobis occurrunt testimonia et exempla. Quod diligenter attendens Apostolus, sine intermissione orare nos admonet. Legimus Dominum Moysi dixisse: « Dimitte me ut irascatur furor meus . » Et Jeremiae: « Tu vero, inquit, noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi . » Ex quibus videlicet verbis manifeste Dominus ipse profitetur orationes sanctorum quasi quoddam frenum irae ipsius immittere, quo scilicet ipsa coerceatur, ne quantum merita peccantium exigunt ipsa in eos saeviat. Ut quem ad vindictam justitia quasi spontaneum ducit, amicorum supplicatio flectat, et tanquam invitum quasi vi quadam retineat. Sic quippe oranti vel oraturo dicitur: « Dimitte me, et ne obsistas mihi. » Praecipit Dominus ne oretur pro impiis. Orat justus, Domino prohibente, et ab ipso impetrat quod postulat, et irati judicis sententiam immutat. Sic quippe de Moyse subjunctum est: « Et placatus factus est Dominus de malignitate quam dixit facere populo suo . » Scriptum est alibi de universis operibus Dei: « Dixit, et facta sunt . » Hoc autem loco et dixisse memoratur quod de afflictione populus meruerat, et virtute orationis praeventus non implesse quod dixerat. Attende itaque quanta sit orationis virtus, si quod jubemur oremus; quando id quod orare Prophetam Deus prohibuit, orando tamen obtinuit, et ab eo quod dixerat eum avertit. Cui et alius propheta dicit: « Et cum iratus fueris, misericordiae recordaberis . » Audiant id atque advertant principes terreni, qui occasione praepositae et edictae justitiae suae obstinati magis quam justi reperiuntur, et se remissos videri erubescunt si misericordes fiant, et mendaces si edictum suum mutent, vel quod minus provide statuerunt non impleant, etsi verba rebus emendent. Quos quidem recte dixerim Jephtae comparandos, qui quod stulte voverat stultius adimplens unicam interfecit . Qui vero ejus membrum fieri cupit, tunc cum Psalmista dicit: « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine . » -- « Misericordia, » sicut scriptum est, « judicium exaltat, » attendens quod alibi Scriptura comminatur, « judicium sine misericordia in eum qui misericordiam non facit . » Quod diligenter ipse Psalmista considerans, ad supplicationem uxoris Nabal Carmeli juramentum , quod ex justitia fecerat, de viro ejus scilicet et ipsius domo delenda, per misericordiam cassavit. Orationem itaque justitiae praetulit, et quod vir deliquerat supplicatio uxoris delevit. In quo quidem tibi, soror, exemplum proponitur, et securitas datur, ut si hujus oratio apud hominem tantum obtinuit, quid apud Deum tua pro me audeat instruaris. Plus quippe Deus, qui pater est noster, filios diligit quam David feminam supplicantem. Et ille quidem pius et misericors habebatur, sed ipsa pietas et misericordia Deus est. Et quae tunc supplicabat mulier saecularis erat et laica, nec ex sanctae devotionis professione Domino copulata. Quod si ex te minus ad impetrandum sufficias, sanctus qui tecum est tam virginum quam viduarum conventus, quod per te non potes, obtinebit. Cum enim discipulis Veritas dicat: « Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum . » Et rursum: « Si duo ex vobis consenserint de omni re quam petierint, fiet illud a Patre meo : » quis non videat quantum apud Deum valeat sanctae congregationis frequens oratio? Si, ut Apostolus asserit, « multum valet oratio justi assidua , » quid de multitudine sanctae congregationis sperandum est? Nosti, charissima soror, ex homelia 28 beati Gregorii quantum suffragium invito seu contradicenti fratri oratio fratrum naturae attulerit. De quo jam ad extremum ducto quanta periculi anxietate miserrima ejus anima laboraret, et quanta desperatione et taedio vitae fratres ab oratione revocaret, quid ibi diligenter scriptum sit tuam minime latet prudentiam. Atque utinam confidentius te et sanctarum conventum sororum ad orationem invitet, ut me scilicet vobis ipse vivum custodiat, per quem, Paulo attestante, mortuos etiam suos de resurrectione mulieres acceperunt . Si enim Veteris et Evangelici Testamenti paginas revolvas, invenies maxima ressuscitationis miracula solis vel maxime feminis exhibita fuisse, pro ipsis vel de ipsis facta. Duos quippe mortuos suscitatos ad supplicationes maternas Vetus commemorat Testamentum, per Eliam scilicet , et ipsius discipulum Elisaeum . Evangelium vero trium tantum mortuorum suscitationem a Domino factam continet, quae mulieribus exhibita, maxime illud quod supra commemoravimus Apostolicum dictum rebus suis confirmant. « Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos . » Filium quippe viduae ad portam civitatis Naim suscitatum matri reddidit, ejus compassione compunctus . Lazarum quoque amicum suum ad obsecrationem sororum ejus, Mariae videlicet ac Marthae, suscitavit . Quo etiam archisynagogi filiae hanc ipsam gratiam ad petitionem patris impendente , « mulieres de resurrectione mortuos suos acceperunt. » Cum haec videlicet suscitata proprium de morte receperit corpus, sicut illae corpora suorum. Et paucis quidem intervenientibus hae factae sunt resuscitationes. Vitae vero nostrae conservationem multiplex vestrae devotionis oratio facile obtinebit. Quarum tam abstinentia quam continentia Deo sacrata quanto ipsi gratior habetur, tanto ipsum propitiorem inveniet. Et plerique fortassis horum qui suscitati sunt nec fideles exstiterunt, sicut nec vidua praedicta , cui non roganti filium Dominus suscitavit, fidelis exstitisse legitur. Nos autem invicem non solum fidei colligat integritas, verum etiam ejusdem religionis professio sociat. Ut autem sacrosanctum collegii vestri nunc omittam conventum, in quo plurimarum virginum ac viduarum devotio Domino jugiter deservit, ad te unam veniam, cujus apud Deum sanctitatem plurimum non ambigo posse, et quae potes mihi praecipue debere, maxime in tantae adversitatis laboranti discrimine. Memento itaque semper in orationibus tuis ejus, qui specialiter est tuus, et tanto confidentius in oratione vigila, quanto id esse tibi recognoscis justius, et ob hoc ipsi qui orandus est acceptabilius. Exaudi, obsecro, aure cordis, quod saepius audisti aure corporis. Scriptum est in Proverbiis: « Mulier diligens corona est viro suo . » Et rursum: « Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet jucunditatem a Domino . » Et iterum: « Domus et divitiae dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens . » Et in Ecclesiastico: « Mulieris bonae beatus vir . » Et post pauca: « Pars bona, mulier bona . » Et juxta auctoritatem apostolicam: « Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem . » Cujus quidem rei experimentum in regno praecipue nostro, id est Francorum, divina specialiter exhibuit gratia, cum ad orationem videlicet uxoris magis quam ad sanctorum praedicationem, Clodoveo rege ad fidem Christi converso regnum sic universum divinis legibus mancipaverunt, ut exemplo maxime superiorum ad orationis instantiam inferiores provocarentur. Ad quam quidem instantiam Dominica nos vehementer invitans parabola: « Ille, inquit, si perseveraverit pulsans, dico vobis quia si non dabit ei eo quod amicus illius sit, propter improbitatem ejus surgens dabit ei quotquot habet necessarios . » Ex hac profecto, ut ita dicam orationis improbitate, sicut supra memini, Moyses divinae justitiae severitatem enervavit , et sententiam immutavit. Nosti, dilectissima, quantum charitatis affectum praesentiae meae conventus olim vester in oratione solitus sit exhibere. Ad expletionem namque quotidie singularum horarum specialem pro me Domino supplicationem hanc offerre consuevit, ut responso proprio cum versu ejus praemissis et decantatis, preces his et collectam in hunc modum subjungeret. Responsum: « Non me derelinquas, nec discedas a me, Domine . » Versus: « In adjutorium meum semper intende, Domine . » Preces: « Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat . » Oratio : « Deus qui per servulum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quaesumus, ut tam ipsi quam nobis in tua tribuas perseverare voluntate. Per Dominum, » etc. Nunc autem absenti mihi tanto amplius orationum vestrarum opus est suffragio, quanto majoris anxietate periculi constringor. Supplicando itaque postulo, et postulando supplico, quatenus praecipue nunc absens experiar quam vera charitas vestra erga absentem exstiterit, singulis videlicet horis expletis hunc orationis propriae modum adnectens. Responsum: « Ne derelinquas me, Domine, pater et dominator vitae meae, ut non corruam in conspectu adversariorum meorum: ne gaudeat de me inimicus meus . Versus: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Ne gaudeat . » Preces: « Salvum fac servum tuum, Deus meus. sperantem in te. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto: et de Sion tuere eum. Esto ei, Domine, turris fortitudinis a facie inimici. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat . Oratio : Deus qui per servum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quaesumus, ut eum ab omni adversitate protegas, et ancillis tuis incolumem reddas. Per Dominum, » etc. Quod si me Dominus in manibus inimicorum tradiderit, scilicet ut ipsi praevalentes me interficiant, aut quocunque casu viam universae carnis absens a vobis ingrediar, cadaver, obsecro, nostrum ubicunque vel sepultum vel expositum jacuerit, ad coemeterium vestrum deferri faciatis, ubi filiae nostrae , imo in Christo sorores, sepulcrum nostrum saepius videntes, ad preces pro me Domino fundendas amplius invitentur. Nullum quippe locum animae dolenti de peccatorum suorum errore desolatae tutiorem ac salubriorem arbitror, quam eum qui vero Paracleto, id est consolatori proprie consecratus est, et de ejus nomine specialiter insignitus. Nec Christianae sepulturae locum rectius apud aliquos fideles, quam apud feminas Christo devotas consistere censeo. Quae de Domini Jesu Christi sepultura sollicitae , eam unguentis pretiosis, et praevenerunt et subsecutae sunt, et circa ejus sepulcrum studiose vigilantes, et sponsi mortem lacrymabiliter plangentes, sicut scriptum est: « Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum . » Primo ibidem de resurrectione ejus angelica apparitione et allocutione sunt consolatae, et statim ipsius resurrectionis gaudia, eo bis eis apparente, percipere meruerunt, et manibus contrectare. Illud autem demum super omnia postulo, ut quae nunc de corporis mei periculo nimia sollicitudine laboratis, tunc praecipue de salute animae sollicitae, quantum dilexeritis vivum exhibeatis defuncto, orationum videlicet vestrarum speciali quodam et proprio suffragio. Vive, vale, vivantque tuae, valeantque sorores Vivite, sed Christo , quaeso, mei memores.
(II Thess. V, 17) (Exod. XXXII, 10) (Jer. VII, 16) (Exod. XXXII, 14) (Psal. CXLVIII, 5) (Habac. III, 2) (Judic. XI, 39) (Psal. C, 1) (Jac. II, 13) (II Reg. III, 3) (Matth. XVIII, 20) (ibid., 19) (Jac. V, 16) (Hebr. XI, 35) (II Reg. XVII, 17) (IV Reg. IV, 34) (Hebr. XI, 35) (Luc. VII, 15) (Joan. XI, 44) (Marc. V, 42) (Luc. VII, 15) (Prov. XII, 4) (Prov. XVIII, 22) (Prov. XIX, 14) (Eccli. XXVI, 1) (ibid., 3) (I Cor. VII, 14) (Luc. XI, 8) (Exod. XXXII, 14) (Psal. XXXVII, 22) (Psal. LXIX, 1) (Psal. CI, 2) (Eccli. XXIII, 1) (Psal. XXXIV, 2) (Psal. CI, 2) (Marc. XVI, 1) (Matth. XXVII, 61)
[ al. mature] [ al. Oremus] [ al. Oremus] [ al. vestrae] [al. Domino ]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
4
EPISTOLA IV. Quae est rescriptum Heloissae ad Petrum.
ARGUMENTUM.-- Plena planctibus et doloribus est epistola. Plangit enim Heloissa et suam, et monacharum suarum, atque ipsius Abaelardi miseram conditionem, accepta planctus occasione ex postrema praecedentis epistolae parte, ubi de sua ex hac vita migratione meminit Abaelardus. Multis utitur affectibus, quibus lectorem ad compassionem suarum et Abaelardi movet, ut forte etiam lacrymas excutiat. Plangit et ipsius Abaelardi plagam. Multa etiam de ipsis in corpore carnalibus desideriis inardescentibus, quae aliquando cum ipso experta fuerat Abaelardo, conqueritur. Proinde exteriorem et apertam religionem suam non incongrue extenuat, ac illam simulationi potius quam pietati ascribit; se Abaelardi sui orationibus juvari postulat, atque suas laudes humiliter rejicit.
Unico suo post Christum unica sua in Christo. Miror, unice meus, quod praeter consuetudinem epistolarum, imo contra ipsum ordinem naturalem rerum, in ipsa fronte salutationis epistolaris me tibi praeponere praesumpsisti, feminam videlicet viro, uxorem marito, ancillam domino, monialem monacho et sacerdoti, diaconissam abbati. Rectus quippe ordo est et honestus, ut qui ad superiores vel ad pares scribunt, eorum quibus scribunt nomina suis anteponant. Sin autem ad inferiores, praecedunt scriptionis ordine qui praecedunt rerum dignitate. Illud etiam non parva admiratione suscepimus, quod quibus consolationis remedium afferre debuisti, desolationem auxisti, et quas mitigare debueras, excitasti lacrymas. Quae enim nostrum siccis oculis audire possit, quod circa finem epistolae posuisti, dicens: « Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet praevalentes interficiant, » etc. O charissime, quo id animo cogitasti, quo id ore dicere sustinuisti? Nunquam ancillulas suas adeo Deus obliviscatur, ut eas tibi superstites reservet. Nunquam nobis vitam illam concedat, quae omni genere mortis sit gravior. Te nostras exsequias celebrare, te nostras Deo animas convenit commendare, et quas Deo aggregasti ad ipsum praemittere, ut nulla amplius de ipsis perturberis sollicitudine, et tanto laetior nos subsequaris, quanto securior de nostra salute jam fueris. Parce, obsecro, domine, parce hujusmodi dictis, quibus miseras miserrimas facias, et ut ipsum quodcunque vivimus ne nobis auferas ante mortem « Sufficit diei malitia sua , » et dies illa omnibus, quos inveniet, satis secum sollicitudinis afferet omni amaritudine involuta. « Quid enim necesse est, » inquit Seneca, « mala arcessere, et ante mortem vitam perdere? » Rogas unice, ut quocunque casu nobis absens hanc vitam finieris, ad coemeterium nostrum corpus tuum afferri faciamus, ut orationum scilicet nostrarum ex assidua tui memoria ampliorem assequaris fructum. At vero quomodo memoriam tui a nobis labi posse suspicaris? aut quod orationi tempus tunc erit commodum, quando summa perturbatio nihil permittet quietum? cum nec anima rationis sensum, nec lingua sermonis retinebit usum? Cum mens insana in ipsum, ut ita dicam, Deum magis irata quam pacata, non tam orationibus ipsum placabit quam querimoniis irritabit? Flere tunc miseris tantum vacabit, non orare licebit, et te magis subsequi quam sepelire maturandum erit, ut potius et nos consepeliendae simus, quam sepelire possimus. Quae cum in te nostram amiserimus vitam, vivere te recedente nequaquam poterimus. Atque utinam nec tunc usque possimus! Mortis tuae mentio mors quaedam nobis est. Ipsa autem mortis hujus veritas quid, si nos invenerit, futura est? Nunquam Deus annuat, ut hoc tibi debitum superstites persolvamus, ut hoc tibi patrocinio subveniamus, quod a te penitus exspectamus. In hoc utinam te praecessurae, non secuturae! Parce itaque, obsecro, nobis; parce itaque unicae saltem tuae, hujusmodi scilicet supersedendo verbis, quibus tanquam gladiis mortis nostras transverberas animas, ut quod mortem praevenit ipsa morte gravius sit. Confectus moerore animus quietus non est, nec Deo sincere potest vacare mens perturbationibus occupata. Noli, obsecro, divinum impedire servitium, cui nos maxime mancipasti. Omne inevitabile, quod cum acciderit, moerorem maximum secum inferet, ut subito veniat optandum est, ne timore inutili diu ante cruciet, cui nulla succurri providentia potest. Quod et poeta bene considerans Deum precatur, dicens: Sit subitum quodcunque paras, fit caeca futuri Mens hominum fati. Liceat sperare timenti. Quid autem te amisso sperandum mihi superest? aut quae in hac peregrinatione causa remanendi, ubi nullum nisi te remedium habeam, et nullum aliud in te nisi hoc ipsum quod vivis omnibus de te mihi aliis voluptatibus interdictis, cui nec praesentia tua concessum est frui, ut quandoque mihi reddi valeam? O si fas sit dici crudelem mihi per omnia Deum! o inclementem clementiam! o infortunatam fortunam, quae jam in me universi conaminis sui tela in tantum consumpsit, ut quibus in alios saeviat jam non habeat; plenam in me pharetram exhausit, ut frustra jam alii bella ejus formident. Nec si ei adhuc telum aliquod superesset, locum in me vulneris inveniret. Unum inter tot vulnera metuit, ne morte supplicia finiam. Et cum interimere non cesset, interitum tamen quem accelerat timet. O me miserarum miserrimam! infelicium infelicissimam, quae quanto universis in te feminis praelata sublimiorem obtinui gradum, tanto hinc prostrata graviorem in te et in me pariter perpessa sum casum! Quanto quippe altior ascendentis gradus, tanto gravior corruentis casus. Quam mihi nobilium ac potentium feminarum fortuna unquam praeponere potuit aut aequare? Quam denique adeo dejecit et dolore conficere potuit? Quam in te mihi gloriam contulit? quam in te mihi ruinam intulit? Quam mihi vehemens in utramque partem exstitit, ut nec in bonis nec in malis modum habuerit? Quae ut me miserrimam omnium faceret, omnibus ante beatiorem effecerat. Ut cum quanta perdidi pensarem, tanto me majora consumerent lamenta, quanto me majora oppresserant damna; et tanto major amissorum succederet dolor, quanto major possessorum praecesserat amor, et summae voluptatis gaudia summa moeroris terminaret tristitia. Et ut ex injuria major indignatio surgeret, omnia in nobis aequitatis jura pariter sunt perversa. Dum enim solliciti amoris gaudiis frueremur, et ut turpiore, sed expressiore vocabulo utar, fornicationi vacaremus, divina nobis severitas pepercit. Ut autem illicita licitis correximus, et honore conjugii turpitudinem fornicationis operuimus, ira Domini manum suam super nos vehementer aggravavit, et immaculatum non pertulit torum qui diu ante sustinuerat pollutum. Deprehensis in quovis adulterio viris haec satis esset ad vindictam poena quam pertulisti. Quod ex adulterio promerentur alii, id tu ex conjugio incurristi, per quod jam te omnibus satisfecisse confidebas injuriis. Quod fornicatoribus suis adulterae, hoc propria uxor tibi contulit. Nec cum pristinis vacaremus voluptatibus, sed cum jam ad tempus segregati castius viveremus, te quidem Parisius scholis praesidente, et me ad imperium tuum Argenteoli cum sanctimonialibus conversante. Divisis itaque sic nobis adinvicem ut tu studiosius scholis, ego liberius orationi sive sacrae lectionis meditationi vacarem, et tanto nobis sanctius quanto castius degentibus, solus in corpore luisti quod duo pariter commiseramus. Solus in poena fuisti, duo in culpa: et qui minus debueras, totum pertulisti. Quanto enim amplius te pro me humiliando satisfeceras, et me pariter et totum genus meum sublimaveras, tanto te minus tam apud Deum quam apud illos proditores obnoxium poenae reddideras. O me miseram in tanti sceleris causa progenitam! O summam in viros summos et consuetam feminarum perniciem! Hinc de muliere cavenda scriptum est in Proverbiis: « Nunc ergo, fili, audi me, et attende verbis oris mei. Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus. Multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Viae inferi domus ejus penetrantes in inferiora mortis . » Et in Ecclesiaste: « Lustravi universa animo meo, et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus. Vincula enim sunt manus ejus. Qui placet Deo, effugiet eam. Qui autem peccator est, capietur ab illa . » Prima statim mulier de paradiso virum captivavit , et quae ei a Domino creata fuerat in auxilium, in summum ei conversa est exitium. Fortissimum illum Nazaraeum Domini et angelo nuntiante conceptum Dalila sola superavit, et eum inimicis proditum et oculis privatum ad hoc tandem dolor compulit, ut se pariter cum ruina hostium opprimeret . Sapientissimum omnium Salomonem sola quam sibi copulaverat mulier infatuavit, et in tantam compulit insaniam, ut eum quem ad aedificandum sibi Dominus templum elegerat, patre ejus David, qui justus fuerat, in hoc reprobato, ad idololatriam ipsa usque in finem vitae dejiceret, ipso, quem tam verbis quam scriptis praedicabat atque docebat, divino cultu derelicto . Job sanctissimus in uxore novissimam atque gravissimam sustinuit pugnam, quae eum ad maledicendum Deo stimulabat . Et callidissimus tentator hoc optime noverat, quod saepius expertus fuerat, virorum videlicet ruinam in uxoribus esse facillimam. Qui denique etiam usque ad nos consuetam extendens malitiam, quem de fornicatione sternere non potuit, de conjugio tentavit; et bono male est usus, qui malo male uti non est permissus. Deo saltem super hoc gratias, quod me ille ut supra positas feminas in culpam ex consensu non traxit, quam tamen in causam commissae malitiae ex affetu convertit. Sed et si purget animum meum innocentia, nec hujus reatum sceleris consensus incurrat; peccata tamen multa praecesserunt, quae me penitus immunem ab hujus reatu sceleris esse non sinunt. Quod videlicet diu ante carnalium illecebrarum voluptatibus serviens, ipsa tunc merui quod nunc plector, et praecedentium in me peccatorum sequentia merito facta sunt poena. Etiam malis initiis perversus imputandus est exitus. Atque utinam hujus praecipue commissi dignam agere valeam poenitentiam, ut poenae illi tuae vulneris illati ex longa saltem poenitentiae contritione vicem quoquo modo recompensare queam; et quod tu ad horam in corpore pertulisti, ego in omni vita, ut justum est, in contritione mentis suscipiam, et hoc tibi saltem modo, si non Deo, satisfaciam. Si enim vere miserrimi mei animi profitear infirmitatem, qua poenitentia Deum placare valeam non invenio, quem super hac semper injuria summae crudelitatis arguo, et ejus dispensationi contraria magis eum ex indignatione offendo, quam ex poenitentiae satisfactione mitigo. Quomodo etiam poenitentia peccatorum dicitur, quantacunque sit corporis afflictio, si mens adhuc ipsam peccandi retinet voluntatem, et pristinis aestuat desideriis? Facile quidem est quemlibet confitendo peccata seipsum accusare, aut etiam in exteriori satisfactione corpus affligere. Difficillimum vero est a desideriis maximarum voluptatum avellere animum. Unde et merito sanctus Job cum praemisisset: « Dimittam adversum me eloquium meum , » id est laxabo linguam, et aperiam os per confessionem in peccatorum meorum accusationem, statim adjunxit: « Loquar in amaritudine animae meae . » Quod beatus exponens Gregorius : « Sunt, inquit, nonnulli, qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. » Unde qui culpas suas detestans loquitur, restat necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut haec ipsa amaritudo puniat quidquid lingua per mentis judicium accusat. Sed haec quidem amaritudo verae poenitentiae quam rara sit beatus diligenter attendens Ambrosius : « Facilius, inquit, inveni qui innocentiam servaverunt, quam qui poenitentiam egerunt. » In tantum vero illae, quas pariter exercuimus, amantium voluptates dulces mihi fuerunt, ut nec displicere mihi, nec vix a memoria labi possint. Quocunque loco me vertam, semper se oculis meis cum suis ingerunt desideriis. Nec etiam dormienti suis illusionibus parcunt. Inter ipsa missarum solemnia, ubi purior esse debet oratio, obscena earum voluptatum phantasmata ita sibi penitus miserrimam captivant animam, ut turpitudinibus illis magis quam orationi vacem. Quae cum ingemiscere debeam de commissis, suspiro potius de amissis. Nec solum quae egimus, sed loca pariter et tempora, in quibus haec egimus, ita tecum nostro infixa sunt animo, ut in ipsis omnia tecum agam, nec dormiens etiam ab his quiescam. Nonnunquam et ipso motu corporis animi mei cogitationes deprehenduntur, nec a verbis temperant improvisis. O vere me miseram, et illa conquestione ingemiscentis animae dignissimam. « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? » Utinam et quod sequitur veraciter addere queam: « Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum . » Haec te gratia, charissime, praevenit, et ab his tibi stimulis una corporis plaga medendo multas in anima sanavit, et in quo tibi amplius adversari Deus creditur, propitior invenitur. More quidem fidelissimi medici, qui non parcit dolori, ut consulat saluti. Hos autem in me stimulos carnis, haec incentiva libidinis ipse juvenilis fervor aetatis, et jucundissimarum experientia voluptatum, plurimum accendunt, et tanto amplius sua me impugnatione opprimunt, quanto infirmior est natura quam oppugnant. Castam me praedicant, qui non deprehenderunt hypocritam. Munditiam carnis conferunt in virtutem, cum non sit corporis, sed animi virtus. Aliquid laudis apud homines habens, nihil apud Deum mereor, qui cordis et renum probator est, et in abscondito videt. Religiosa hoc tempore judicor, in quo jam parva pars religionis non est hypocrisis, ubi ille maximis extollitur laudibus, qui humanum non offendit judicium. Et hoc fortassis aliquo modo laudabile, et Deo acceptabile quoquo modo videtur, si quis videlicet exterioris operis exemplo quacunque intentione non sit Ecclesiae scandalo, nec jam per ipsum apud infideles nomen Domini blasphemetur, nec apud carnales professionis suae ordo infametur. Atque hoc quoque nonnullum est divinae gratiae donum, et cujus videlicet munere venit non solum bona facere, sed etiam a malis abstinere. Sed frustra istud praecedit, ubi illud non succedit, sicut scriptum est: « Declina a malo, et fac bonum . » Et frustra utrumque geritur quod amore Dei non agitur. In omni autem vitae meae statu, te magis adhuc offendere quam Deum vereor; tibi placere amplius quam ipsi appeto. Tua me ad religionis habitum jussio, non divina traxit dilectio. Vide quam infelicem, et omnibus miserabiliorem ducam vitam, si tanta hic frustra sustineo, nihil habitura remunerationis in futuro. Diu te, sicut multos, simulatio mea fefellit, ut religioni deputares hypocrisim; et ideo nostris te maxime commendans orationibus, quod a te exspecto a me postulas. Noli, obsecro, de me tanta praesumere, ne mihi cesses orando subvenire. Noli aestimare sanam, ne medicaminis subtrahas gratiam. Noli non egentem credere, ne differas in necessitate subvenire. Noli valitudinem putare, ne prius corruam quam sustentes labentem. Multis ficta sui laus nocuit, et praesidium quo indigebant abstulit. Per Isaiam Dominus clamat: « Popule meus, qui te beatificant ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant . » Et per Ezechielem: « Vae qui consuitis, » inquit, « pulvillos sub omni cubitu manus, et cervicalia sub capite aetatis universae ad decipiendas animas . » Econtra autem per Salomonem dicitur: « Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi, qui videlicet vulnera nesciunt palpare, sed pungere . » Quiesce, obsecro, a laude mea, ne turpem adulationis notam et mendacii crimen incurras; aut si quod in me suspicaris bonum, ipsum laudatum vanitatis aura ventilet. Nemo medicinae peritus interiorem morbum ex exterioris habitus inspectione dijudicat. Nulla quidquid meriti apud Deum obtinent, quae reprobis aeque ut electis communia sunt. Haec autem ea sunt, quae exterius aguntur, quae nulli sanctorum tam studiose peragunt, quantum hypocritae. « Pravum est cor hominis, et inscrutabile etiam; quis cognoscet illud? » Et sunt viae hominis quae videntur rectae; novissima autem illius deducunt ad mortem . Temerarium est in eo judicium hominis, quod divino tantum reservatur examini. Unde et scriptum est: « Ne laudaveris hominem in vita . » Ne tunc videlicet hominem laudes, dum laudando facere non laudabilem potes. Tanto autem mihi tua laus in me periculosior est, quanto gratior; et tanto amplius ea capior et delector, quanto amplius tibi per omnia placere studeo. Time, obsecro, semper de me potius quam confidas, ut tua semper sollicitudine adjuver. Nunc vero praecipue timendum est, ubi nullum incontinentiae meae superest in te remedium. Nolo me ad virtutem exhortans, et ad pugnam provocans, dicas: « Nam virtus in infirmitate perficitur ; » et: « Non coronabitur nisi qui legitime certaverit . » Non quaero coronam victoriae. Satis est mihi periculum evitare. Tutius evitatur periculum, quam committitur bellum. Quocunque me angulo coeli Deus collocet, satis mihi faciet. Nullus ibi cuiquam invidebit, cum singulis quod habebunt suffecerit. Cui quidem consilio nostro ut ex auctoritate quoque robur adjungam, beatum audiamus Hieronymum: « Fateor imbecillitatem meam, nolo spe victoriae pugnare, ne perdam aliquando victoriam. » Quid necesse est certa dimittere, et incerta sectari?
(Matth. VI, 34) (LUCAN. Pharsal., lib. II, 14, 15.) (Prov. VII, 24) (Eccle. VII, 26) (Gen. III, 6) (Judic. XVI, 4) (III Reg. XI, 7) (Job II, 9) (Job X, 1) (ibid.) (lib. IX Moral., c. 23) (lib. De poenit., c. 10) (Rom. VII, 24.) (ibid., 25) (Psal. XXXVI, 27) (Deus scit) (Isai. III, 12) (Ezech. XIII, 18) (Eccle. XII, 11) (Jer. XVII, 9.) (Prov. XIV, 12) (Eccli. XI, 30) (II Cor. XII, 9) (II Tim. II, 5)
[ al. vitae] [ al. abinvicem] [ al. corde] [ al. valetudinem]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
5
EPISTOLA V. Quae est rescriptum Petri rursus ad Heloissam.
ARGUMENTUM.-- Quatuor capitibus totam novissimam Heloissae epistolam constare dicit, argute respondet Abaelardus: singulorumque rationes prosequitur, non tam ut seipsum excuset, quam ut ipsam doceat, hortetur et consoletur Heloissam. Primo quidem rationem ponit, qua in postremis litteris suis nomen ejus suo praeposuerit. Secundo, quod suorum periculorum et mortis mentionem egerit, se ab ea adjuratum fecisse exponit. Tertium de laudum suarum rejectione approbat: modo id sincere et sine laudis fiat cupiditate. Quarto de sua utriusque conversionis occasione ad vitam monasticam fusius prosequitur. Plagam in corporis sui foeda parte, quam illa plangebat, sic extenuat: ut eam utrique saluberrimam, et multorum bonorum causam esse profiteatur, comparatione turpium ejusdem pudendae partis actorum: atque eam ob rem divinam extollit sapientiam et clementiam. Multa denique passim ponuntur ad doctrinam et exhortationem atque consolationem Heloissae. Ponitur et brevis oratio qua monachae Paracletenses Abaelardo et Heloissae Deum propitiarent.
Sponsae Christi servus ejusdem. In quatuor, memini, circa quae epistolae tuae novissimae summa consistit, offensae tuae commotionem expressisti. Primo quidem super hoc conquereris, quod praeter consuetudinem epistolarum, imo etiam contra ipsum naturalem ordinem rerum, epistola nostra tibi directa te mihi in salutatione praeposuit. Secundo, quod cum vobis consolationis potius remedium afferre debuissem, desolationem auxi, et quas mitigare debueram lacrymas excitavi. Illud videlicet ibidem adjungens: « Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet praevalentes interficiant, etc. » Tertio vero veterem illam et assiduam querelam tuam in Deum adjecisti, de modo videlicet nostrae conversionis ad Deum, et crudelitate proditionis illius in me commissae. Denique accusationem tui contra nostram in te laudem opposuisti, non cum supplicatione modica, ne id deinceps praesumerem. Quibus quidem singulis rescribere decrevi, non tam pro excusatione mea, quam pro doctrina vel exhortatione tua, ut eo scilicet libentius petitionibus assentias nostris, quo eas rationabilius factas intellexeris, et tanto me amplius exaudias in tuis, quanto reprehensibilem minus invenies in meis, tantoque amplius verearis contemnere, quanto minus videris dignum reprehensione. De ipso autem nostrae salutationis, ut dicis, ordine praepostero, juxta tuam quoque, si diligenter attendas, actum est sententiam. Id enim quod omnibus patet, tu ipsa indicasti, ut cum videlicet ad superiores scribitur, eorum nomina praeponantur. Te vero extunc me superiorem factam intelligas, quo domina mea esse coepisti, Domini mei sponsa effecta, juxta illud beati Hieronymi ad Eustochium ita scribentis : « Haec idcirco, domina mea, Eustochium, scribo. Dominam quippe debeo vocare sponsam Domini mei. » Felix talium commercium nuptiarum; ut homunculi miseri prius uxor, nunc in summi regis thalamis sublimeris. Nec ex hujus honoris privilegio priori tantummodo viro, sed quibuscunque servis ejusdem regis praelata. Ne mireris igitur si tam vivus quam mortuus me vestris praecipue commendem orationibus, cum jure publico constet apud dominos plus eorum sponsas intercedendo posse, quam ipsorum familias, dominas amplius quam servos. In quarum quidem typo regina illa et summi regis sponsa diligenter describitur, cum in psalmo dicitur: « Astitit regina a dextris tuis . » Ac si aperte dicatur, ista juncto latere sponso familiarissime adhaeret, et pariter incedit, caeteris omnibus quasi a longe absistentibus vel subsequentibus. De hujus excellentia praerogativae sponsa in Canticis exsultans, illa ut ita dicam, quam Moyses duxit , Aethiopissa dicit: « Nigra sum, sed formosa, filiae Hierusalem. Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum . » Et rursum: « Nolite considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol . » In quibus quidem verbis cum generaliter anima describatur contemplativa, quae specialiter sponsa Christi dicitur, expressius tamen ad vos hoc pertinere ipse etiam vester exterior habitus loquitur. Ipse quippe cultus exterior nigrorum aut vilium indumentorum, instar lugubris habitus bonarum viduarum mortuos quos dilexerant viros plangentium, vos in hoc mundo, juxta Apostolum, vere viduas et desolatas ostendit, stipendiis Ecclesiae substentandas . De quarum etiam viduarum luctu super occisum earum sponsum Scriptura commemorat, dicens: « Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum . » Habet autem Aethiopissa exteriorem in carne nigredinem, et quantum ad exteriora pertinet, caeteris apparet feminis deformior; cum non sit tamen in interioribus dispar, sed in plerisque etiam formosior atque candidior, sicut in ossibus seu dentibus. Quorum videlicet dentium candor in ipso etiam commendatur sponso, cum dicitur: « Et dentes ejus lacte candidiores . » Nigra itaque in exterioribus, sed formosa in interioribus est ; quia in hac vita crebris adversitatum tribulationibus corporaliter afflicta, quasi in carne nigrescit exterius, juxta illud Apostoli: « Omnes qui volunt pie vivere in Christo tribulationem patientur . » Sicut enim candido prosperum, ita non incongrue nigro designatur adversum. Intus autem quasi in ossibus candet, quia in virtutibus ejus anima pollet, sicut scriptum est: « Omnis gloria ejus filiae regis ab intus . » Ossa quippe, quae interiora sunt, exteriori carne circumdata, et ipsius carnis, quam gerunt vel sustentant, robur ac fortitudo sunt, bene animam exprimunt, quae carnem ipsam, cui inest, vivificat, sustentat, movet atque regit, atque ei omnem valitudinem ministrat. Cujus quidem est candor sive decor, ipsae quibus adornatur virtutes. Nigra quoque est in exterioribus, quia dum in hac peregrinatione adhuc exsulat, vilem et abjectam se tenet in hac vita; ut in illa sublimetur, quae est abscondita cum Christo in Deo, patriam jam adepta. Sic vero eam sol verus decolorat, quia coelestis amor sponsi eam sic humiliat, vel tribulationibus cruciat, ne eam scilicet prosperitas extollat. Decolorat eam sic, id est dissimilem eam a caeteris facit, quae terrenis inhiant, et saeculi quaerunt gloriam, ut sic ipsa vere lilium convallium per humilitatem efficiatur: non lilium quidem montium, sicut illae videlicet fatuae virgines, quae de munditia carnis, vel abstinentia exteriore apud se intumescentes, aestu tentationum aruerunt. Bene autem filias Jerusalem, id est imperfectiores alloquens fideles, qui filiarum potius quam filiorum nomine digni sunt, dicit: « Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol . » Ac si apertius dicat: Quod sic me humilio, vel tam viriliter adversitates sustineo, non est meae virtutis, sed ejus gratiae, cui deservio. Aliter solent haeretici vel hypocritae, quantum ad faciem hominum spectat, spe terrenae gloriae sese vehementer humiliare, vel multa inutiliter tolerare. De quorum quidem hujusmodi abjectione vel tribulatione, quam sustinent, vehementer mirandum est, cum sint omnibus miserabiliores hominibus, qui nec praesentis vitae bonis, nec futurae fruuntur. Hoc itaque sponsa diligenter considerans, dicit: « Nolite mirari cur id faciam. » Sed de illis mirandum est, qui inutiliter terrenae laudis desiderio aestuantes terrenis se privant commodis, tam hic quam in futuro miseri. Qualis quidem fatuarum virginum continentia est, quae a janua sunt exclusae . Bene etiam, quia nigra est, ut diximus, et formosa, dilectam et introductam se dicit in cubiculum regis, id est in secretum vel quietem contemplationis, et lectulum illum de quo eadem alibi dicit: « In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea . » Ipsa quippe nigredinis deformitas occultum potius quam manifestum, et secretum magis quam publicum amat. Et quae talis est uxor, secreta potius viri gaudia quam manifesta desiderat, et in lecto magis vult sentiri quam in mensa videri. Et frequenter accidit, ut nigrarum caro feminarum quanto est in aspectu deformior, tanto sit in tactu suavior; atque ideo earum voluptas secretis gaudiis quam publicis gratior sit et convenientior, et earum viri ut illis oblectentur magis eas in cubiculum introducunt quam ad publicum educunt. Secundum quam quidem metaphoram bene spiritalis sponsa, cum praemisisset: « Nigra sum, sed formosa , » statim adjunxit: « Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum , » singula videlicet singulis reddens. Hoc est, quia formosa, dilexit; quia nigra, introduxit. Formosa, ut dixi, intus virtutibus, quas diligit sponsus; nigra exterius corporalium tribulationum adversitatibus. Quae quidem nigredo, corporalium scilicet tribulationum, facile fidelium mentes ab amore terrenorum avellit, et ad aeternae vitae desideria suspendit, et saepe a tumultuosa saeculi vita trahit ad secretum contemplationis. Sicut in Paulo illo videlicet nostrae, id est monachalis vitae primordio actum esse beatus scribit Hieronymus. Haec quoque abjectio indumentorum vilium secretum magis quam publicum appetit, et maxima utilitatis ac secretioris loci, qui nostrae praecipue convenit professioni, custodienda est. Maxime namque ad publicum procedere pretiosus provocat cultus, quem a nullo appeti nisi ad inanem gloriam et saeculi pompam beatus Gregorius inde convincit : « Quod nemo his in occulto se ornat, sed ubi conspici queat. » Hoc autem praedictum sponsae cubiculum illud est, ad quod ipse sponsus in Evangelio invitat orantem, dicens: « Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum . » Ac si diceret: Non in plateis vel publicis locis, sicut hypocritae. Cubiculum itaque dicit secretum a tumultibus et aspectu saeculi locum, ubi quietius et purius orari possit: qualia sunt scilicet monasticarum solitudinum secreta, ubi claudere ostium jubemur, id est aditus omnes obstruere ne puritas orationis casu aliquo praepediatur, et oculus noster infelicem animam depraedetur. Cujus quidem consilii, imo praecepti divini multos hujus habitus nostri contemptores adhuc graviter sustinemus, qui, cum divina celebrant officia claustris vel choris eorum reseratis, publicis tam feminarum quam virorum aspectibus impudenter se ingerunt, et tunc praecipue cum in solemnitatibus pretiosis polluerint ornamentis, sicut et ipsi quibus ostentant, saeculares homines. Quorum quidem judicio tanto festivitas habetur celebrior, quanto in exteriori ornatu est ditior, et in epulis copiosior. De quorum quidem caecitate miserrima et pauperum Christi religioni penitus contraria tanto est silere honestius quanto loqui turpius. Qui penitus judaizantes consuetudinem suam sequuntur pro regula, et irritum fecerunt mandatum Dei per traditiones suas, non quod debeat, sed quod soleat attendentes. Cum, ut beatus etiam meminit Augustinus, Dominus dixerit: « Ego sum veritas , » non ego sum consuetudo. Horum orationibus, quae aperto scilicet fiunt ostio, qui voluerit se commendet. Vos autem quae in cubiculum coelestis regis ab ipso introductae atque in ejus amplexibus quiescentes, clauso semper ostio ei totae vacatis, quanto familiarius ei adhaeretis, juxta illud Apostoli: « Qui adhaeret Domino unus spiritus est , » tanto puriorem et efficaciorem habere confidimus orationem, et ob hoc vehementius earum efflagitamus opem. Quas etiam tanto devotius pro me faciendas esse credimus, quanto majore nos invicem charitate colligati sumus. Quod vero mentione periculi in quo laboro, vel mortis quam timeo, vos commovi, juxta ipsam quoque tuam factum est exhortationem, imo etiam adjurationem. Sic enim prima, quam ad me direxisti, quodam loco continet epistola: « Per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatenus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his, in quibus adhuc fluctuas, naufragiis certificare digneris; ut nos saltem quae tibi solae remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. Solent enim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent. Et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive defertur. » Quid igitur arguis quod vos anxietatis meae participes feci, ad quod me adjurando compulisti? Nunquid in tanta vitae, qua crucior, desperatione gaudere vos convenit? Nec doloris sociae, sed gaudii tantum vultis esse; nec flere cum flentibus, sed gaudere cum gaudentibus? Nulla major verorum et falsorum differentia est amicorum, quam quod illi adversitati, isti prosperitati se sociant. Quiesce, obsecro, ab his dictis, et hujusmodi querimonias compesce, quae a visceribus charitatis absistunt longissime. Aut si adhuc in his offenderis, me tamen in tanto periculi positum articulo, et quotidiana desperatione vitae, de salute animae sollicitum esse convenit, et de ipsa, dum licet, providere. Nec tu, si me vere diligis, hanc exosam providentiam habebis. Quinetiam, si quam de divina erga me misericordia spem haberes, tanto amplius ab hujus vitae aerumnis liberari me cuperes, quanto eas conspicis intolerabiliores. Certum quippe tibi est quod quisquis ab hac vita me liberet, a maximis poenis eruet. Quas postea incurram incertum est, sed a quantis absolvar dubium non est. Omnis vita misera jucundum exitum habet, et quicunque aliorum anxietatibus vere compatiuntur et condolent, eas finiri desiderant; et cum damnis etiam suis, si quos anxios vident vere diligunt, nec tam commoda propria quam illorum in ipsis attendunt. Sic diu languentem filium mater etiam morte languorem finire desiderat, quem tolerare ipsa non potest, et eo potius orbari sustinet quam in miseria consortem habere. Et quicunque amici praesentia plurimum oblectatur, magis tamen beatam esse vult ejus absentiam quam praesentiam miseram. Quia quibus subvenire non valet aerumnis, tolerare non potest. Tibi vero nec nostra vel etiam misera concessum est frui praesentia. Nec ubi tuis in me commodis aliquid provideas, cur me miserrime vivere malis quam felicius mori non video. Quod si nostras protendi miserias in commoda tua desideras, hostis potius quam amica convinceris. Quod di videri refugis, ab his obsecro, sicut dixi, quiesce querimoniis. Approbo autem, quod reprobas, laudem; quia in hoc ipso te laudabiliorem ostendis. Scriptum est enim: « Justus in primordio accusator est sui ; » et: « Qui se humiliat, se exaltat . » Atque utinam sic sit in animo tuo sicut in scripto! Quod si fuerit, vera est humilitas tua, ne pro nostris evanuerit verbis. Sed vide, obsecro, ne hoc ipso laudem quaeras quo laudem fugere videris, et reprobes illud ore quod appetas corde. De quo ad Eustochium virginem sic inter caetera beatus scribit Hieronymus : « Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter favemus, et quanquam nos respondeamus indignos, et callidior rubor ora suffundat, attamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. » Talem et lascivae calliditatem Galatheae Virgilius describit, quae quod volebat fugiendo appetebat, et simulatione repulsae amplius in se amantem incitabat: Et fugit ad salices, inquit, et se cupit ante videri. Antequam lateat cupit se fugientem videri, ut ipsa fuga, qua reprobare consortium juvenis videtur amplius acquirat. Sic et laudes hominum dum fugere videmur, amplius erga nos excitamus, et cum latere nos velle simulamus, ne quis scilicet in nobis quid laudet agnoscat, amplius attendimus in laudem nostram imprudentes , quia eo laude videmur digniores. Et haec quidem quia saepe accidunt dicimus, non quia de te talia suspicemur, qui de tua non haesitamus humilitate. Sed ab his etiam verbis te temperare volumus, ne his qui te minus noverint videaris, ut ait Hieronymus , fugiendo gloriam quaerere. Nunquam te mea laus inflabit, sed ad meliora provocabit, et tanto studiosius quae laudavero amplecteris, quanto mihi amplius placere satagis. Non est laus nostra testimonium tibi religionis, ut hinc aliquid extollentiae sumas. Nec de commendatione cujusquam amicis credendum est, sicut nec inimicis de vituperatione. Superest tandem ut ad antiquam illam, ut diximus, et assiduam querimoniam tuam veniamus, quia videlicet de nostrae conversionis modo Deum potius accusare praesumis, quam glorificare, ut justum est, velis. Hanc jamdudum amaritudinem animi tui tam manifesto divinae misericordiae consilio evanuisse credideram. Quae, quanto tibi periculosior est, corpus tuum pariter et animam conterens, tanto miserabilior est et mihi molestior. Quae cum mihi per omnia placere, sicut profiteris, studeas, hoc saltem uno ut me non crucies, imo ut mihi summopere placeas, hanc depone. Cum qua mihi non potes placere, neque mecum ad beatitudinem pervenire. Sustinebis illuc me sine te pergere, quem etiam ad Vulcania profiteris te sequi velle? Hoc saltem uno religionem appete, ne a me ad Deum, ut credis, properantem dividaris; et tanto libentius, quanto quo veniendum nobis est beatius est, ut tanto scilicet societas nostra sit gratior, quanto felicior. Memento quae dixeris. Recordare quae scripseris, in hoc videlicet nostrae conversionis, modo, quo mihi Deus amplius adversari creditur, propitiorem mihi sicut manifestum est exstitisse. Hoc uno saltem haec ejus dispositio tibi placeat, quod mihi sit saluberrima, imo mihi pariter et tibi, si rationem vis doloris admittat. Nec te tanti boni causam esse doleas, ad quod te a Deo maxime creatam esse non dubites. Nec quia id tulerim plangas, nisi cum martyrum passionum, ipsiusque Dominicae mortis commoda te contristabunt. Nunquid si id mihi juste accidisset, tolerabilius ferres, et minus te offenderet? Profecto si sic fieret, eo modo contingeret quo mihi esset ignominiosius, et inimicis laudabilius, cum illis laudem justitia et mihi contemptum acquireret culpa. Nec jam quisquam quod actum est accusaret, ut compassione mei moveretur. Ut tamen et hoc modo hujus amaritudinem doloris leniamus, tam juste quam utiliter id monstrabimus nobis accidisse, et rectius in conjugatos quam in fornicantes ultum Deum fuisse. Nosti post nostri confoederationem conjugii, cum Argenteoli cum sanctimonialibus in claustro conversabaris, me die quadam privatim ad te visitandam venisse, et quid ibi tecum meae libidinis egerit intemperantia in quadam etiam parte ipsius refectorii, cum quo alias diverteremus, non haberemus. Nosti, inquam, id impudentissime tunc actum esse in tam reverendo loco et summae Virgini consecrato. Quod, etsi alia cessent flagitia, multo graviore dignum sit ultione. Quid pristinas fornicationes et impudentissimas referam pollutiones, quae conjugium praecesserunt? Quid summam denique proditionem meam, qua de te ipsa tuum, cum quo assidue in ejus domo convivebam, avunculum tam turpiter seduxi? Quis me ab eo juste prodi non censeat, quem tam impudenter ante ipse prodideram? Putas ad tantorum criminum ultionem momentaneum illius plagae dolorem sufficere? Imo tantis malis tantum debitum esse commodum? Quam plagam divinae sufficere justitiae credis ad tantam contaminationem, ut diximus, sacerrimi loci suae matris? Certe, nisi vehementer erro, non tam illa saluberrima plaga in ultionem horum conversa est, quam quae quotidie indesinenter sustineo. Nosti etiam quando te gravidam in meam transmisi patriam, sacro te habitu indutam monialem te finxisse, et tali simulatione tuae, quam nunc habes, religioni irreverenter illusisse. Unde etiam pensa quam convenienter ad hanc te religionem divina justitia, imo gratia traxerit nolentem, cui verita non es illudere, volens ut in ipso luas habitu quod in ipsum deliquisti, et simulationis mendacio ipsa rei veritas remedium praestet, et falsitatem emendet. Quod si divinae in nobis justitiae nostram velis utilitatem adjungere, non tam justitiam quam gratiam Dei quod tunc egit in nobis poteris appellare. Attende itaque, attende, charissima, quibus misericordiae suae retibus a profundo hujus tam periculosi maris nos Dominus piscaverit, et a quantae Charibdis voragine naufragos licet invitos extraxerit, ut merito uterque nostrum in illam perrumpere posse videatur vocem: « Dominus sollicitus est mei . » Cogita et recogita, in quantis ipsi nos periculis constituti eramus, et a quantis nos eruerit Dominus: et narra semper cum summa gratiarum actione quanta fecit Dominus animae nostrae ; et quoslibet iniquos de bonitate Domini desperantes nostro consolare exemplo, ut advertant omnes quid supplicantibus atque petentibus fiat, cum tam peccatoribus et invitis tanta praestentur beneficia. Perpende altissimum in nobis divinae consilium pietatis, et quam misericorditer judicium suum Dominus in correptionem verterit, et quam prudenter malis quoque ipsis usus sit, et impietatem pie deposuerit, ut unius partis corporis mei justissima plaga duabus mederetur animabus. Confer periculum et liberationis modum. Confer languorem et medicinam. Meritorum causas inspice, et miserationis affectus admirare. Nosti quantis turpitudinibus immoderata mea libido corpora nostra addixerat, ut nulla honestatis vel Dei reverentia in ipsis etiam diebus Dominicae passionis, vel quantarumcunque solemnitatum ab hujus luti volutabro me revocaret. Sed et te nolentem, et prout poteras reluctantem et dissuadentem, quae natura infirmior eras, saepius minis ac flagellis ad consensum trahebam. Tanto enim tibi concupiscentiae ardore copulatus eram, ut miseras illas et obscenissimas voluptates, quas etiam nominare confundimur, tam Deo quam mihi ipsi praeponerem: nec tam aliter consulere posse divina videretur clementia, nisi has mihi voluptates sine spe ulla omnino interdiceret . Unde justissime et clementissime licet cum summa tui avunculi proditione, ut in multis crescerem, parte illa corporis sum minutus, in qua libidinis regnum erat, et tota hujus concupiscentiae causa consistebat, ut juste illud plecteretur membrum, quod in nobis commiserat totum, et expiaret patiendo quod deliquerat oblectando, et ab his me spurcitiis, quibus me totum quasi luto immerseram, tam mente quam corpore circumcideret; et tanto sacris etiam altaribus idoniorem efficeret, quanto me nulla hinc amplius carnalium contagia pollutionum revocarent. Quam clementer etiam in eo tantum me pati voluit membro, cujus privatio et animae saluti consuleret, et corpus non deturparet, nec ullam officiorum ministrationem praepediret . Imo ad omnia quae honeste geruntur, tanto me promptiorem efficeret, quanto ab hoc concupiscentiae jugo maximo amplius liberaret. Cum itaque membris his vilissimis, quae pro summae turpitudinis exercitio pudenda vocantur, nec proprium sustinent nomen, me divina gratia mundavit potius quam privavit, quid aliud egit quam ad puritatem munditiae conservandam sordida removit et vitia? Hanc quidem munditiae puritatem nonnullos sapientium vehementissime appetentes inferre etiam sibi manum audivimus, ut hoc a se penitus removerent concupiscentiae flagitium. Pro quo etiam stimulo carnis auferendo et Apostolus perhibetur Dominum rogasse, nec exauditum esse . In exemplo est ille magnus Christianorum philosophus Origenes , qui ut hoc in se penitus incendium exstingueret, manus sibi inferre veritus non est; ac si illos ad litteram vere beatos intelligeret, qui se ipsos propter regnum coelorum castraverunt , et tales illud veraciter implere crederet, quod de membris scandalizantibus nobis praecipit Dominus, ut ea scilicet a nobis abscindamus et projiciamus , et quasi illam Isaiae prophetiam ad historiam magis quam ad mysterium duceret, per quam caeteris fidelibus eunuchos Dominus praefert, dicens: « Eunuchi, si custodierint Sabbata mea, et elegerint quae volui, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit . » Culpam tamen non modicam Origenes incurrit, dum per poenam corporis remedium culpae quaerit. Zelum quippe Dei habens, sed non secundum scientiam, homicidii incurrit reatum, inferendo sibi manum. Suggestione diabolica vel errore maximo id ab ipso constat esse factum, quod miseratione Dei in me est ab alio perpetratum. Culpam evito, non incurro. Mortem mereor, et vitam assequor. Vocor, et reluctor. Insto criminibus, et ad veniam trahor invitus. Orat Apostolus, nec exauditur . Precibus instat, nec impetrat. Vere Dominus sollicitus est mei . Vadam igitur et narrabo quanta fecit Dominus animae meae . Accede et tu, inseparabilis comes, in una gratiarum actione, quae et culpae particeps facta es et gratiae. Nam et tuae Dominus non immemor salutis, imo plurimum tui memor, qui etiam sancto quodam nominis praesagio te praecipue suam fore praesignavit, cum te videlicet Heloisam ex proprio nomine suo, quod est Heloim insignivit; ipse. inquam, clementer disposuit in uno duobus consulere, quos diabolus in uno nitebatur exstinguere. Paululum enim antequam hoc accideret, nos indissolubili lege sacramenti nuptialis invicem astrinxerat, cum cuperem te mihi supra modum dilectam in perpetuum retinere, imo cum ipse jam tractaret ad se nos ambos hac occasione convertere. Si enim mihi antea matrimonio non esses copulata, facile in discessu meo a saeculo, vel suggestione parentum, vel carnalium oblectatione voluptatum, saeculo inhaesisses. Vide ergo quantum sollicitus nostri fuerit Dominus, quasi ad magnos aliquos nos reservaret usus, et quasi indignaretur aut doleret illa litteralis scientiae talenta quae utrique nostrum commiserat, ad sui nominis honorem non dispensari; aut quasi etiam de incontinentissimo servulo vereretur, quod scriptum est: « Quia mulieres faciunt etiam apostatare sapientes . » Sicut de sapientissimo certum est Salomone . Tuae vero prudentiae talentum quantas quotidie Domino referat usuras, quae multas Domino jam spirituales filias peperisti, me penitus sterili permanente, et in filiis perditionis inaniter laborante. O quam detestabile damnum! quam lamentabile incommodum, si carnalium voluptatum sordibus vacans paucos cum dolore pareres mundo, quae nunc multiplicem prolem cum exsultatione parturis coelo! Nec esses plus quam femina, quae nunc etiam viros transcendis, et quae maledictionem Evae in benedictionem vertisti Mariae. O quam indecenter manus illae sacrae, quae nunc etiam divina revolvunt volumina, curae muliebris obscenitatibus deservirent! Ipse nos a contagiis hujus coeni, a voluptatibus hujus luti dignatus est erigere , et ad seipsum vi quadam attrahere, qua percussum voluit Paulum convertere, et hoc ipso fortassis exemplo nostro alios quoque litterarum peritos ab hac deterrere praesumptione. Ne te id igitur, soror, obsecro, moveat, nec patri paterne nos corrigenti sis molesta; sed attende quod scriptum est: « Quos diligit Deus, hos corripit . Castigat autem omnem filium quem recipit . » Et alibi: « Qui parcit virgae, odit filium . » Poena est haec momentanea, non aeterna; purgationis, non damnationis. Audi prophetam, et confortare: « Non judicabit Dominus bis in idipsum, et non consurget duplex tribulatio . » Attende summam illam et maximam Veritatis adhortationem: « In patientia vestra possidebitis animas vestras . » Unde et Salomon: « Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium . » Non te ad lacrymas aut ad compunctionem movet unigenitus Dei innocens pro te et omnibus ab impiissimis comprehensus, distractus, flagellatus, et velata facie illusus, et colaphizatus, sputis conspersus, spinis coronatus, et tandem in illo crucis tunc tam ignominioso patibulo inter latrones suspensus, atque illo tunc horrendo, et exsecrabili genere mortis interfectus? Hunc semper, soror, verum tuum et totius Ecclesiae sponsum prae oculis habe, mente gere. Intuere hunc exeuntem ad crucifigendum pro te et bajulantem sibi crucem. Esto de populo et mulieribus, quae plangebant et lamentabantur eum, sicut Lucas his verbis narrat: « Sequebatur autem multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum . » Ad quas quidem benigne conversus, clementer eis praedixit futurum in ultionem suae mortis exitium, a quo quidem, si saperent, cavere sibi per hoc possent. « Filiae, » inquit, « Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? » Patienti sponte pro redemptione tua compatere, et super crucifixo pro te compungere. Sepulcro ejus mente semper assiste, et cum fidelibus feminis lamentare et luge. De quibus etiam ut jam supra memini scriptum est: « Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum . » Para cum illis sepulturae ejus unguenta, sed meliora spiritualia quidem, non corporalia: haec enim requirit aromata qui non suscepit illa. Super his toto devotionis affectu compungere. Ad quam quidem compassionis compunctionem ipse etiam per Jeremiam fideles adhortatur, dicens: « O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus . » Id est, si super aliquo patiente ita est per compassionem dolendum, cum ego scilicet solus sine culpa quod alii deliquerint luam. Ipse autem est via per quam fideles de exsilio transeunt ad patriam. Qui etiam crucem, de qua sic clamat, ad hoc nobis erexit scalam. Hic pro te occisus est unigenitus Dei, oblatus est quia voluit . Super hoc uno compatiendo dole, dolendo compatere. Et quod per Zachariam prophetam de animabus devotis praedictum est comple: « Plangent, » inquit, « planctum quasi super unigenitum, et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti . » Vide, soror, quantus sit planctus his, qui regem diligunt super morte primogeniti ejus et unigeniti. Intuere quo planctu familia, quo moerore tota consumatur curia: et, cum ad sponsam unigeniti mortui perveneris, intolerabiles ululatus ejus non sustinebis. Hic tuus, soror, planctus; hic tuus sit ululatus, quae te huic sponso felici copulasti matrimonio. Emit te iste non suis, sed seipso. Proprio sanguine emit te, et redemit. Quantum jus in te habeat vide, et quam pretiosa sis intuere. Hoc quidem pretium suum Apostolus attendens, et in hoc pretio quanti sit ipse, pro quo ipsum datur, perpendens, et quam tantae gratiae vicem referat adnectens: « Absit mihi, » inquit, « gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo . » Major es coelo, major es mundo; cujus pretium ipse Conditor mundi factus est. Quid in te, rogo, viderit, qui nullius eget, ut pro te acquirenda usque ad agonias tam horrendae atque ignominiosae mortis certaverit? Quid in te, inquam, quaerit nisi teipsam? Verus est amicus, qui teipsam, non tua, desiderat. Verus est amicus, qui pro te moriturus dicebat: « Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis . » Amabat te ille veraciter, non ego. Amor meus, qui utrumque nostrum peccatis involvebat, concupiscentia, non amor dicendus est. Miseras in te meas voluptates implebam, et hoc erat totum quod amabam. Pro te, inquis, passus sum, et fortassis verum est; sed magis per te, et hoc ipsum invitus. Non amore tui, sed coactione mei. Nec ad tuam salutem, sed ad dolorem. Ille vero salubriter, ille pro te sponte passus est, qui passione sua omnem curat languorem, omnem removet passionem. In hoc, obsecro, non in me tua tota sit devotio, tota compassio, tota compunctio. Dole in tam innocentem tantae crudelitatis perpetratam iniquitatem; non justam in me aequitatis vindictam, imo gratiam, ut dictum est, in utrosque summam. Iniqua enim es, si aequitatem non amas; et iniquissima, si voluntati, imo tantae gratiae Dei scienter es adversa. Plange tuum reparatorem, non corruptorem; redemptorem, non scortarem; pro te mortuum Dominum, non viventem servum, imo nunc primum de morte vere liberatum. Cave, obsecro, ne, quod dixit Pompeius moerenti Corneliae, tibi improperetur turpissime: Vivit post praelia Magnus: Sed fortuna perit; quod defles, illud amasti. Attende, precor, id, et erubesce, nisi admissas turpitudines impudentissimas commendes. Accipe itaque, soror, accipe, quaeso, patienter quae nobis acciderunt misericorditer. Virga haec est patris, non gladius persecutoris. Percutit pater ut corrigat, ne feriat hostis ut occidat. Vulnere mortem praevenit, non ingerit; immittit ferrum ut amputet morbum. Corpus vulnerat, et animam sanat. Occidere debuerat, et vivificat. Immunditiam resecat, ut mundum relinquat. Punit semel ne puniat semper, patitur unus ex vulnere ut duobus parcatur a morte. Duo in culpam, unus in poena. Id quoque tuae infirmitati naturae divina indulgetur miseratione, et quodam modo juste. Quo enim naturaliter sexu infirmior eras, et fortior continentia, poenae minus eras obnoxia. Refero Domino in hoc gratias, qui te tunc et a poena liberavit, et ad coronam reservavit; et cum me una corporis mei passione semel ab omni aestu hujus concupiscentiae, in qua una totus per immoderatam incontinentiam occupatus eram, refrigeravit ne corruam; multas adolescentiae tuae majores animi passiones ex assidua carnis suggestione reservavit ad martyrii coronam. Quod licet te audire taedeat et dici prohibeas, veritas tamen id loquitur manifesta. Cui enim semper est pugna, superest et corona; quia non coronabitur nisi qui legitime certaverit . Mihi vero nulla superest corona, quia nulla subest certaminis causa. Deest materia pugnae, cui ablatus est stimulus concupiscentiae. Aliquid tamen esse aestimo, si, cum hinc nullam percipiam coronam, nonnullam tamen evitem poenam, et dolore unius momentaneae poenae multis fortassis indulgeatur aeternis. Scriptum est quippe de hujus miserrimae vitae hominibus, imo jumentis: « Computruerunt jumenta in stercoribus suis . » Minus quoque meritum meum minui conqueror, dum tuum crescere non diffido. Unum quippe sumus in Christo, una per legem matrimonii caro. Quidquid est tuum, mihi non arbitror alienum. Tuus autem est Christus, quia facta es sponsa ejus. Et nunc, ut supra memini, me habes servum, quem olim agnoscebas dominum; magis tibi tamen amore nunc spirituali conjunctum, quam timore subjectum. Unde et de tuo nobis apud ipsum patrocinio amplius confidimus, ut id obtineam ex tua quod non possum ex oratione propria. Et nunc maxime cum quotidiana periculorum aut perturbationum instantia nec vivere me, nec orationi sinat vocare. Nec illum beatissimum imitari potentem Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, et de tam longinquo venerat adorare in Jerusalem . Ad quem revertentem missus est ab angelo Philippus apostolus, ut eum converteret ad fidem: quod jam ille meruerat per orationem vel sacrae lectionis assiduitatem. A qua quidem ut nec in via tunc vacaret licet ditissimus et gentilis, magno divinae dispensationis actum est beneficio ut locus ei Scripturae occurreret, qui opportunissimam conversionis ejus occasionem apostolo praeberet. Ne quid vero hanc petitionem nostram impediat, vel impleri differat, orationem quoque ipsam, quam pro nobis Domino supplices dicatis, componere, et mittere tibi maturavi. Deus, qui ab ipso humanae creationis exordio femina de costa viri formata nuptialis copulae sacramentum maximum sanxisti, quique immensis honoribus vel de desponsata nascendo, vel miracula inchoando nuptias sublimasti, meaeque etiam fragilitatis incontinentiae utcunque tibi placuit olim hoc remedium indulsisti, ne despicias ancillulae tuae preces, quas pro meis ipsis charique mei excessibus in conspectu majestatis tuae supplex effundo. Ignosce, o benignissime, imo benignitas ipsa; ignosce et tantis criminibus nostris, et ineffabilis misericordiae tuae multitudinem culparum nostrarum immensitas experiatur. Puni, obsecro, in praesenti reos, ut parcas in futuro. Puni ad horam, ne punias in aeternum. Accipe in servos virgam correctionis, non gladium furoris. Afflige carnem, ut conserves animas. Adsis purgator, non ultor; benignus magis quam justus. Pater misericors, non austerus Dominus. Proba nos, Domine, et tenta, sicut de semetipso rogat Propheta . Ac si aperte diceret: Prius vires inspice, ac secundum eas tentationum onera moderare. Quod et beatus Paulus fidelibus tuis promittens, ait. « Potens est enim Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere . » Conjunxisti nos, Domine, et divisisti quando placuit tibi, et quo modo placuit. Nunc quod, Domine, misericorditer coepisti, misericordissime comple. Et quos a se semel divisisti in mundo, perenniter tibi conjungas in coelo. Spes nostra, pars nostra, exspectatio nostra, consolatio nostra, Domine, qui es benedictus in saecula. Amen. Vale in Christo, sponsa Christi, in Christo vale, et Christo vive, Amen.
(epist. 22) (Psal. XLIV, 10) (Num. XII, 1) (Cant. I, 4) (ibid., 5) (I Tim. V, 16) (Matth. XXVII, 61) (Gen. XLIX, 12) (Cant. I, 4) (II Tim. III, 12) (Psal. XLIV, 14) (Cant. I, 5) (Matth. XXV, 1) (Cant. III, 1) (Cant. I, 4) (ibid., 3) (homil. 40, in Luc. XVI) (Matth. VI, 6) (Joan. XIV, 16) (I Cor. VI, 17) (Prov. XVIII, 17) (Luc. XVIII, 14) (epist. 22) (VIRGIL., Eclog. III, 21.) (epist. 22) (Psal. XXXIX, 18) (Psal.LXV) (I Cor. XII, 7) (Euseb., Hist. eccles. lib. VI, c. 7) (Matth. XIX, 12) (Matth. XVIII, 9) (Isai. LVI, 4) (I Cor. XII, 8) (Psal. XXXIX, 18) (Psal. LXV, 16) (Eccli. XIX, 2) (III Reg. XI, 1) (Prov. III, 12) (Hebr. XII, 6) (Prov. XIII, 24) (Num. I, 9) (Luc. XXI, 19) (Prov. XVI, 32) (Luc. XXIII, 27) (ibid., 28.) (Luc. XXIII, 27) (Jer. I, 12) (Isa. LIII, 7) (Zach. XII, 10) (Galat. VI, 14) (Joan. XV, 13) (LUCAN. Phars., l. VIII, 84, 85.) (I Tim. II, 5) (Job I, 17) (Act. VIII, 29) (Psal. XXV, 2) (I Cor. X, 13)
[ al. conversationis] [ al. adsistentibus] [ al. humilitatis] [ al. accendimus] [ al. impudentes] [ al. prorumpere] [ al. jam] [ al. intercideret] [ al. impediret] [ al. eruere] [ al. Flagellat] [ al. Num] [ al. ferit hostis] [ al. tanquam meis] [ al. Hoc]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
6
EPISTOLA VI. Quae est ejusdem Heloissae ad eumdem Petrum.
ARGUMENTUM.-- Duo potissimum in hac epistola sibi et suis monachabus Heloissa rescribi ab Abaelardo exorat: quorum alterum est, ut eas doceat unde monacharum ordo originem duxit. Alterum est, ut eis aliquam scribat regulam, et certam vivendi formulam praescribat, quae solis conveniat feminis, quod a nullo sanctorum Patrum antea tentatum fuerat. Hoc ut peteret, adducta videtur quibusdam Benedictinae Regulae capitibus, quae a feminis vix aut nullo omnino modo sine maximo periculo impleri possunt: de quibus tam docte disserit, ut ipsam regulam solis viris, non autem feminis a sancto institutore scriptam convincere videatur. Unde indignum judicat tam gravia femineo sexui infirmiori onera imponi, quam virili fortiori. Suam autem et ipsa opinionem apponit, quare sancti Patres monachabus regulas non praescripserint, asserens feminis sufficere, si clericis et viris ecclesiasticis saecularibus, vel monachis, qui canonici regulares dicuntur, in continentia et abstinentia non sint inferiores. Prolixe etiam de moderata dispensatione et discreta consideratione beati Benedicti, qua suam temperavit Regulam, atque de ipsa Regulae observantia disputat: nimirum de interdicto esu carnium, et concesso vini usu. Fusius quoque de operibus exterioribus agit cum ipsorum extenuatione, quibus interiora praefert. Postremo monet Abaelardum, ut tanta discretione cuncta sive de jejuniorum vel divinorum ratione temperet, ut feminei sexus consultum velit infirmitati. Et hic feminae eruditionem, et pectus omni doctrina refertum animadvertere poteris. Quid enim pretiosae mercis in tam divite apotheca non invenias, sive philosophiam, sive theologiam, vel etiam eloquentiam requiras? O saeculum illud felix, talem intueri feminam, in qua quid primum, quid postremum admireris addubites!
Domino specialiter, sua singulariter. Ne me forte in aliquo de inobedientia causari queas, verbis etiam immoderati doloris tuae frenum impositum est jussionis, ut ab his mihi saltem in scribendo temperem, a quibus in sermone non tam difficile quam impossibile est providere. Nihil enim minus in nostra est potestate quam animus, eique magis obedire cogimur quam imperare possimus. Unde et cum nos ejus affectiones stimulant, nemo earum subitos impulsus ita repulerit, ut non in effecta facile prorumpant, et se per verba facilius effluant quae promptiores animi passionum sunt notae. Secundum quod scriptum est: « Ex abundantia cordis os loquitur . » Revocabo itaque manum a scripto, in quibus linguam a verbis temperare non valeo. Utinam sic animus dolentis parere promptus sit, quemadmodum dextera scribentis. Aliquod tamen dolori remedium vales conferre, si non hunc omnino possis auferre. Ut enim insertum clavum alius expellit, sic cogitatio nova priorem excludit. Cum alias intentus animus priorum memoriam dimittere cogitur aut intermittere. Tanto vero amplius cogitatio quaelibet animum occupat, et ab aliis deducit, quanto quod cogitatur honestius aestimatur, et quo intendimus animum magis videtur necessarium. Omnes itaque nos Christi ancillae, et in Christo filiae tuae, duo nunc a tua paternitate supplices postulamus, quae nobis admodum necessaria providemus. Quorum quidem alterum est, ut nos instruere velis unde sanctimonialium ordo coeperit, et quae nostrae sit professionis auctoritas. Alterum vero est, ut aliquam nobis regulam instituas, et scriptam dirigas, quae feminarum sit propria, et ex integro nostrae conversationis statum habitumque describat: quod nondum a Patribus sanctis actum esse conspeximus. Cujus quidem rei defectu et indigentia nunc agitur, ut ad ejusdem Regulae professionem tam mares quam feminae in monasteriis suscipiantur, et idem institutionis monasticae jugum imponitur infirmo sexui aeque ut forti. Unam quippe nunc Regulam beati Benedicti apud Latinos feminae profitentur aeque ut viri. Quam sicut viris solummodo constat scriptam esse, ita et ab ipsis tantum impleri posse tam subjectis pariter quam praelatis. Ut enim caetera nunc omittam Regulae capitula, quid ad feminas quod de cucullis, femoralibus et scapularibus ibi scriptum est? Quid denique ad ipsas de tunicis aut de laneis ad carnem indumentis, cum earum humoris superflui menstruae purgationes haec omnino refugiant? Quid ad ipsas etiam quod de abbate statuitur , ut ipse lectionem dicat evangelicam, et post ipsam hymnum incipiat? Quid de mensa abbatis seorsim cum peregrinis et hospitibus constituenda? Nunquid nostrae convenit religioni, ut vel nunquam hospitium viris praebeat, aut cum his quos susceperit viris abbatissa comedat? O quam facilis ad ruinam animarum virorum ac mulierum in unum cohabitatio! Maxime vero in mensa, ubi crapula dominatur et ebrietas, et vinum in dulcedine bibitur, in quo est luxuria. Quod et beatus praecavens Hieronymus, ad matrem et filiam scribens meminit, dicens : « Difficile inter epulas servatur pudicitia. » Ipse quoque poeta luxuriae turpitudinisque doctor libro amatoriae artis intitulato quantam fornicationis occasionem convivia maxime praebeant studiose exsequitur, dicens: Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas, Permanet, et coepto stat gravis ille loco . . . Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit: Tunc dolor et curae, rugaque frontis abit . . . Illic saepe animos juvenum rapuere puellae. Et Venus in venis, ignis in igne furit. Nunquid et si feminas solas hospitio susceptas ad mensam admiserint, nullum ibi latet periculum? Certe in seducenda muliere nullum est aeque facile ut lenocinium muliebre. Nec corruptae mentis turpitudinem ita prompte cuiquam mulier committit sicut mulieri. Unde et praedictus Hieronymus maxime saecularium accessus feminarum vitare propositi sancti feminas adhortatur. Denique si viris ab hospitalitate nostra exclusis solas admittamus feminas, quis non videat quanta exasperatione viros offendamus, quorum beneficiis monasteria sexus infirmi egent, maxime si eis a quibus plus accipiunt minus aut omnino nihil largiri videantur? Quod si praedictae Regulae tenor a nobis impleri non potest, vereor ne illud apostoli Jacobi in nostram quoque damnationem dictum sit: « Quicunque totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus . » Quod est dicere: De hoc ipso reus statuitur qui peragit multa, quod non implet omnia. Et transgressor legis efficitur ex uno, cujus impletor non fuerit nisi omnibus consummatis ejus praeceptis. Quod ipse statim diligenter exponens apostolus adjecit: « Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis . » Ac si aperte dicat: Ideo quilibet reus fit de transgressione uniuscujuslibet praecepti, quia ipse Dominus, qui praecipit unum, praecipit et aliud. Et quodcunque legis violetur praeceptum, ipse contemnitur qui legem non in uno, sed in omnibus pariter mandatis constituit. Ut autem praeteream illae Regulae instituta, quae penitus observare non possumus, aut sine periculo non valemus: ubi unquam ad colligendas messes conventus monialium exire, vel labores agrorum habere consuevit? aut suscipiendarum feminarum constantiam uno anno probaverit, easque tertio perlecta Regula, sicut in ipsa jubetur , instruxerit? Quid rursum stultius quam viam ignotam, nec adhuc demonstratam aggredi? Quid praesumptuosius quam eligere ac profiteri vitam quam nescias, aut votum facere quod implere non queas? Sed et cum omnium virtutum discretio sit mater, et omnium bonorum mediatrix sit ratio, quis aut virtutem aut bonum censeat quod ab istis dissentire videatur? Ipsas quippe virtutes excedentes modum atque mensuram, sicut Hieronymus asserit , inter vitia reputari convenit. Quis autem ab omni ratione ac discretione sejunctum non videat, si ad imponenda onera eorum, quibus imponuntur, valitudines prius non discutiantur, ut naturae constitutionem humana sequatur industria? Quis asinum sarcina tanta , qua dignum judicat elephantem? Quis tanta pueris aut senibus quanta viris injungat? Tanta debilibus scilicet quanta fortibus, tanta infirmis quanta sanis, tanta feminis quanta maribus? Infirmiori videlicet sexui quanta et forti? Quod diligenter beatus papa Gregorius attendens, Pastoralis sui cap. 14, , tam de admonendis quam de praecipiendis ita distinxit: « Aliter igitur admonerdi sunt viri, atque aliter feminae; quia illis gravia, istis vero sunt injungenda leviora: et alios magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant. » Certe et qui monachorum regulas scripserunt, nec solum de feminis omnino tacuerunt, verumetiam illa statuerunt quae eis nullatenus convenire sciebant: satis commode innuerunt nequaquam eodem jugo regulae tauri et juvencae premendam esse cervicem, quia quos dispares natura creavit aequari labore non convenit. Hujus autem discretionis beatus non immemor Benedictus , tanquam omnium justorum spiritu plenus, pro qualitate hominum aut temporum cuncta sic moderatur in Regula , ut omnia, sicut ipsemet uno concludit loco, mensurate fiant. Primo itaque ab ipso incipiens abbate praecipit , eum ita subjectis praesidere, ut secundum unius, inquit, cujusque qualitatem vel intelligentiam ita se omnibus conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat, suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum . Discernat et tempora, cogitans discretionem sancti Jacob dicentis: « Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die . » Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens ,sic omnino temperet, ut et fortes sit quod cupiant, et infirmi non refugiant. Ad hanc quidem dispensationis moderationem indulgentia pertinet puerorum, senum et omnino debilium, lectoris seu septimanariorum, coquinae ante alios refectio, et in ipso etiam conventu de ipsa cibi vel potus qualitate seu quantitate pro diversitate hominum providentia. De quibus quidem singulis ibi diligenter scriptum est . Ipsa quoque statuta jejunii tempora pro qualitate temporis vel quantitate laboris ita relaxat, prout naturae postulat infirmitas. Quid obsecro? ubi iste, qui sic ad hominum et temporum qualitatem omnia moderatur, ut ab omnibus sine murmuratione proferri queant, quae instituuntur; quid, inquam, de feminis provideret, si eis quoque pariter ut viris Regulam institueret? Si enim in quibusdam Regulae rigorem pueris, senibus et debilibus pro ipsa naturae debilitate vel infirmitate temperare cogitur, quid de fragili sexu provideret, cujus maxime debilis et infirma natura cognoscitur? Perpende itaque quam longe absistat ab omni rationis discretione, ejusdem Regulae professione tam feminas quam viros obligari, eademque sarcina tam debiles quam fortes onerari. Satis esse nostrae arbitror infirmitati, si nos ipsis Ecclesiae rectoribus, et qui in sacris ordinibus constituti sunt, clericis, tam continentiae quam abstinentiae virtus aequaverit. Maxime, cum Veritas dicat: « Perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus . » Quibus etiam pro magno reputandum esset, si religiosos laicos aequiparare possemus. Quae namque in fortibus parva censemus, in debilibus admiramur. Et juxta illud Apostoli: « Virtus in infirmitate perficitur . » Ne vero laicorum religio pro parvo ducatur, qualis fuit Abrahae, David, Job , licet conjugatorum, Chrysostomus in Epistola ad Hebraeos sermone 7 nobis occurrit, dicens : « Sunt multa in quibus poterit laborare ut bestiam illam incantet. Quae sunt ista? labores, lectiones, vigiliae. Sed quid ad nos haec, inquit, qui non sumus monachi? Haec mihi dicis? Dic Paulo, cum dicit: » Vigilantes in omni patientia et oratione ; cum dicit: « Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. » Non enim haec monachis scribebat tantum, sed omnibus qui erant in civitatibus. Non enim saecularis homo debet aliquid amplius habere monacho quam cum uxore concumbere tantum. Hic enim habet veniam, in aliis autem nequaquam; sed omnia aequaliter sicut monachi agere debet. Nam et beatitudines, quae a Christo dicuntur , non monachis tantum dictae sunt. Alioquin universus mundus peribit, et in angustum inclusit ea quae virtutis sunt. Et quomodo honorabiles sunt nuptiae, quae nobis tantum impediunt? Ex quibus quidem verbis aperte colligitur, quod quisquis evangelicis praeceptis continentiae virtutem addiderit, monasticam perfectionem implebit. Atque utinam ad hoc nostra religio conscendere posset, ut Evangelium impleret, non transcenderet, ne plusquam Christianae appeteremus esse. Hinc profecto, ni fallor, sancti decreverunt Patres, non ita nobis sicut viris generalem aliquam Regulam quasi novam legem praefigere, nec magnitudine votorum nostram infirmitatem onerare, attendentes illud Apostoli: « Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio . » Et iterum: « Lex autem subintravit ut abundaret delictum . » Idem quoque maximus continentiae praedicator de infirmitate nostra plurimum confidens, et quasi ad secundas nuptias urgens juniores viduas: « Volo, » inquit, « juniore snubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario . » Quod et beatus Hieronymus saluberrimum esse considerans, Eustachio de improvisis feminarum votis consulit his verbis : « Si autem et illae, quae virgines sunt, ob alias tamen culpas non solvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus sancti in lupanar? Rectius fuerat homini subisse conjugium, ambulasse per plana, quam altiora intendentem in profundum inferni cadere. » Quarum etiam temerariae professioni sanctus Augustinus consulens, in libro De continentia viduali ad Julianum scribit his verbis : « Quae non coepit deliberet, quae aggressa est perseveret. Nulla adversario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. » Hinc etiam canones nostrae infirmitati consulentes decreverunt, diaconissas ante quadraginta annos ordinari non debere, et hoc cum diligenti probatione, cum a viginti annis liceat diaconos promoveri. Sunt et in monasteriis, qui regulares dicuntur canonici beati Augustini, quamdam, ut aiunt, regulam profitentes, qui se inferiores monachis nullatenus arbitrantur, licet eos et vesci carnibus et lineis uti videamus. Quorum quidem virtutem si nostra exaequare infirmitas posset, nunquid pro minimo habendum esset? Ut autem de omnibus cibis tutius ac lenius indulgeatur, ipsa quoque natura providit, quae majore scilicet sobrietatis virtute sexum nostrum praemunivit. Constat quippe multo parciore sumptu et alimonia minore feminas quam viros sustentari posse, nec eas tam leviter inebriari physica protestatur. Unde et Macrobius Theodosius Saturnialiorum libro VII meminit his verbis : « Aristoteles mulieres, inquit, raro inebriantur, crebro senes. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor. Docent praecipue assiduae purgationes superfluo exonerantes corpus humore. Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit, nec facile cerebri sedem ferit fortitudine ejus exstincta. » Item : « Muliebre corpus crebris purgationibus deputatum, pluribus consertum foraminibus ut pateat in meatus, et vias praebeat humori in egestionis exitum confluenti. Per haec foramina vapor vini celeriter evanescit. Contra senibus siccum est corpus, quod probat asperitas et scallor cutis. » Ex his itaque perpende quanto tutius ac justius naturae et infirmitati nostrae cibus quislibet et potus indulgeri possit, quarum videlicet corda crapula et ebrietate gravari facile non possunt, cum ab illa nos cibi parcitas, ab ista feminei corporis qualitas, ut dictum est, protegat. Satis nostrae esse infirmitati et maximum imputari debet, si continenter ac sine proprietate viventes, et officiis occupatae divinis, ipsos Ecclesiae duces vel religiosos laicos in victu adaequemus, vel eos denique qui regulares canonici dicuntur, et se praecipue vitam apostolicam sequi profitentur. Magnae postremo providentiae est, his qui Deo se per votum obligant, ut minus voveant, et plus exsequantur, ut aliquid semper debitis gratia superaddat. Hinc enim per semetipsam Veritas ait: « Cum feceritis omnia quae praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus . » Ac si aperte diceret: Ideo inutiles et quasi pro nihilo, ac sine meritis reputandi, quia debitis tantum exsolvendis contenti nihil ex gratia superaddidimus. De quibus quidem gratis superaddendis ipse quoque Dominus alibi parabolice loquens, ait: « Sed et si quid supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi . » Quod quidem hoc tempo multi monasticae religionis temerarii professores si diligentius attenderent, et in quam professionem jurarent, animadverterent, atque ipsum Regulae tenorem studiose perscrutarentur, minus per ignorantiam offenderent et per negligentiam peccarent. Nunc vero indiscrete omnes fere pariter ad monasticam conversationem currentes inordinate suscepti, inordinatius vivunt, et eadem facilitate qua ignotam Regulam profitentur, eam contemnentes, consuetudines quas volunt pro lege statuunt. Providendum itaque nobis est, ne id oneris feminae praesumamus, in quo viros fere jam universos succumbere videamus, imo et deficere. Senuisse jam mundum conspicimus, hominesque ipsos cum caeteris, quae mundi sunt, pristinum naturae vigorem amisisse, et juxta illud Veritatis, ipsam charitatem non tam multorum quam fere omnium refriguisse . Ut jam videlicet pro qualitate hominum ipsas propter homines scriptas vel mutari, vel temperare necesse sit Regulas. Cujus quidem discretionis ipse quoque beatus non immemor Benedictus ita se monasticae discretionis rigorem temperasse fatetur, ut descriptam a se Regulam comparatione priorum institutorum nonnisi quamdam honestatis institutionem, et quamdam conversationis inchoationem reputet, dicens : « Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere. Caeterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum Patrum, quarum observatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis. » Item : « Quisquis ergo ad coelestem patriam festinas, hanc minimam inchoationis Regulam, adjuvante Christo, perfice, et tunc demum ad majora doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies. » Qui, ut ipse ait , cum legamus olim sanctos Patres uno die psalterium explere solere, ita psalmodiam tepidis temperavit, ut in ipsa per hebdomadam distributione psalmorum, minore ipsorum numero monachi quam clerici contenti sint . Quid etiam tam religioni quietique monasticae contrarium est, quam quod luxuriae fomentum maxime praestat et tumultus excitat, atque ipsam Dei in nobis imaginem, qua praestamus caeteris, id est rationem delet? Hoc autem vinum est, quod supra omnia victui pertinentia plurimum Scriptura damnosum asserit, et caveri admonet. De quo et maximus ille sapientum in Proverbiis meminit, dicens; « Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Quicunque his delectatur, non erit sapiens : cui vae, cujus patri vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui suffusio oculorum? nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo, et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam? » Item: « Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum; quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas, ne forte bibant et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis . » Et in Ecclesiastico scriptum est: « Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos . » Ipse quoque Hieronymus ad Nepotianum scribens de vita clericorum, et quasi graviter indignans quod sacerdotes legis ab omni, quod inebriare potest, abstinentes, nostros in hac abstinentia superent: « Nequaquam, » inquit, « vinum redoleas, ne audias illud philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. » Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat , et lex vetus prohibet: « Qui altario deserviunt, vinum et siceram non bibant . » Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur quae inebriare potest, sive illa quae fermento conficitur, sive pomorum succo, aut favi decoquitur in dulcedinem, et herbarum potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Ecce quod regum deliciis interdicitur, sacerdotibus penitus denegatur, et cibis omnibus periculosius esse constat. Ipse tamen tam spiritalis vir beatus Benedictus dispensatione quadam praesentis aetatis indulgere monachis cogitur . « Licet, » inquit, « legamus vinum monachorum omnino non esse; sed quia nostris temporibus hoc monachis persuaderi non potest, » etc. Legerat, ni fallor, quod in Vitis Patrum scriptum est his verbis : « Narraverunt quidam abbati pastori de quodam monacho, quia non bibebat vinum, et dixit eis quia vinum monachorum omnino non est. » Item post aliqua: « Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi cenidum vini. Et extollens unus de senibus parvum vas calicem portavit ad abbatem Sisoi, et dedit ei. Et bibit semel, et secundo, et accepit, et bibit. Obtulit ei et tertio. Sed non accepit, dicens: Quiesce, frater, an nescis quia est Satanas? » Et iterum de abbate Sisoi : « Dicit ergo Abraham discipulis ejus: Si occurritur in Sabbato et Dominica ad ecclesiam, et biberit tres calices, ne multum est? Et dixit senex: Si non esset Satanas, non esset multum. » Ubi unquam, quaeso, carnes a Deo damnatae sunt vel monachis interdictae? Vide, obsecro, et attende qua necessitate Regulam temperet in eo etiam quod periculosius est monachis, et quod eorum non esse noverit. Quia videlicet hujus abstinentia temporibus suis monachis jam persuaderi non poterat. Utinam eadem dispensatione et in hoc tempore ageretur, ut videlicet in his, quae media boni et mali atque indifferentia dicuntur, tale temperamentum fieret, ut quod jam persuaderi non valet professio non exigeret, mediisque omnibus sine scandalo concessis, sola interdici peccata sufficeret; et sic quoque in cibis sicut in vestimentis dispensaretur, ut quod vilius comparari posset ministraretur, et per omnia necessitati, non superfluitati consuleretur. Non enim magnopere sunt curanda quae nos regno Dei non praeparant, vel quae nos minime Deo commendant. Haec vero sunt omnia quae exterius geruntur, et aeque reprobis ut dejectis, aeque hypocritis ut religiosis communia sunt. Nihil quippe inter Judaeos et Christianos ita separat sicut exteriorum operum et interiorum discretio, praesertim cum inter filios Dei et diaboli sola charitas discernat, quam plenitudinem legis et finem praecepti Apostolus vocat . Unde et ipse hanc operum gloriam prorsus extenuans, ut fidei praeferat justitiam, Judaeam alloquens, dicit: « Ubi est gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei. Arbitramur eum hominem justificari per fidem sine operibus legis . » Item: « Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum . Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam . » Et rursum: « Ei, inquit, qui non operatur, credenti autem in Deum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei . » Idem etiam omnium ciborum esum Christianis indulgens, et ab his ea quae justificant, distinguens: « Non est, » inquit, « regnum Dei esca et petus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto . » Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur, aut scandalizetur, aut infirmetur. Non enim hoc loco ulla cibi comestio interdicitur, sed comestionis offensio, qua videlicet quidam ex conversis Judaeis scandalizabantur, cum viderent ea quoque comedi quae lex interdixerat. Quod quidem scandalum apostolus etiam Petrus cupiens evitare, graviter ab ipso est objurgatus, et salubriter correctus. Sicut ipsemet Paulus ad Galatas scribens commemorat, . Quibus rursus Corinthiis scribens: « Esca autem nos non commendat Deo . » Et rursum: « Omne quod in macello venit manducate . Domini est terra et plenitudo ejus . » Et ad Colossenses: « Nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu . » Et post aliqua: « Si mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeritis neque gustaveritis, neque contrectaveritis quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praeceptum et doctrinas hominum . » Elementa hujus mundi vocat prima legis rudimenta secundum carnales observantias, in quarum videlicet doctrina quasi in addiscendis litteralibus elementis primo se mundus, id est, carnalis adhuc populus exercebat. Ab his quidem elementis, id est carnalibus observantiis tam Christi quam sui mortui sunt, cum nihil his debeant, jam non in hoc mundo viventes, hoc est inter carnales figuris intendentes et decernentes, id est distinguentes quosdam cibos vel quaslibet res ab aliis, atque ita dicentes: « Ne tetigeritis haec vel illa . » Quae scilicet tacta, vel gustata, vel contrectata, inquit Apostolus, sunt in interitu animae ipso suo usu, quo videlicet ipsis ad aliquam etiam utimur humilitatem ; secundum, inquam, praeceptum et doctrinas hominum, id est carnalium et legem carnaliter intelligentium, potius quam Christi vel suorum. Hic enim cum ad praedicandum ipsos destinaret apostolos, ubi magis ipsi ab omnibus scandalis providendum erat, omnium tamen ciborum esum eis ita indulsit, ut apud quoscunque suscipiantur hospitio, ita sicut illi victitent, edentes scilicet et bibentes quae apud illos sunt . Ab hac profecto Dominica suaque disciplina illos recessuros ipse jam Paulus per Spiritum providebat. De quibus ad Timotheum scribit, dicens: « Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit, ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, et enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es . » Quis denique Joannem ejusque discipulos abstinentia nimia se macerantes ipsi Christo ejusque discipulis in religione non praeferat, si corporalem oculum ad exterioris abstinentiae intendat exhibitionem? De quo etiam ipsi discipuli Joannis adversus Christum et suos murmurantes, tanquam adhuc in exterioribus judaizantes, ipsum interrogaverunt Dominum, dicentes: « Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? » Quod diligenter attendens beatus Augustinus, et quid inter virtutem et virtutis exhibitionem referat attendens, ita quae fiunt exterius pensat, ut nihil meritis superaddant opera. Ait quippe sic in libro De bono conjugali : « Continentia, non corporis, sed animae virtus est. Virtutes autem animi aliquando in corpore manifestantur, aliquando in habitu, sicut martyrum virtus apparuit in tolerando passiones. » Item : « Jam enim erat in Job patientia, quam noverat Dominus et cui testimonium perhibebat , sed hominibus innotuit tentationis examine. » Item: « Verum ut apertius intelligatur quomodo sit virtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquar de exemplo, de quo nullus dubitat Catholicorum. Dominus Jesus quod in veritate carnis esurierit, et sitierit, et manducaverit, et biberit, nullus ambigit eorum qui ex ejus Evangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiae virtus a cibo et potu, quanta erat in Joanne Baptista? Venit enim Joannes non manducans et bibens, et dixerunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: Ecce homo vorax et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum . » Item: « Deinde ibi subjecit cum de Joanne ac de se illa dixisset: Justificata est sapientia a filiis suis , qui virtutem continentiae vident in habitu animi semper esse debere; in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari, sicut virtus patientiae sanctorum martyrum. » Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Joanne qui passus non est; sic non est impar meritum continentiae in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit. Et illius enim caelibatus, et illius connubium pro distributione temporum Christo militaverunt. Sed continentiam Joannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat. Illo itaque tempore cum et lex dies patriarcharum subsequens maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israel ; et qui non poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis ut diceretur: « Qui potest capere capiat; qui habet, operetur; qui operari noluerit, non se habere mentiatur . » Ex his liquide verbis colligitur solas apud Deum merita virtutes obtinere; et quicunque virtutibus pares sunt quantumcunque distent operibus, aequaliter ab ipso promereri. Unde quicunque sunt vere Christiani, sic toti circa interiorem hominem sunt occupati, ut eum scilicet virtutibus ornent, ac vitiis mundent, ut de exteriori nullam vel minimam assumant curam. Unde et ipsos legimus apostolos ita rusticane et velut inhoneste in ipso etiam Domini comitatu se habuisse, ut velut omnis reverentiae atque honestatis obliti, cum per sata transirent spicas vellere, fabricare et comedere more puerorum non erubescerent. Nec de ipsa etiam manuum ablutione, cum cibos essent accepturi, sollicitos esse. Qui, cum a nonnullis quasi de immunditia arguerentur, eos Dominus excusans: « Non lotis, » inquit, « manibus manducare, non coinquinat hominem . » Ubi et statim generaliter adjecit, ex nullis exterioribus animam inquinari; sed ex his tantum quae de corde prodeunt, « quae sunt, » inquit, « cogitationes, adulteria, homicidia , » etc. Nisi enim prius prava voluntate animus corrumpatur, peccatum esse non poterit quidquid exterius agatur in corpore. Unde et bene ipsa quoque adulteria sive homicidia ex corde procedere dicit, quae et sine tactu corporum perpetrantur, juxta illud: « Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est in corde suo . » Et: « Omnis qui odit fratrem suum, homicida est . » Et tactis vel laesis corporibus minime peraguntur, quando videlicet per violentiam opprimitur aliqua, vel per justitiam coactus judex interficere reum. « Omnis » quippe « homicida, » sicut scriptum est, « non habet partemin regno Dei . » Non itaque magnopere quae fiunt, sed quo animo fiant pensandum est, si illi placere studemus, qui cordis et renum probator est, et in abscondito videt, qui judicabit occulta hominum. « Paulus » inquit, « secundum Evangelium meum , » hoc est secundum meae praedicationis doctrinam. Unde et modica viduae oblatio, quae fuit duo minuta, id est quadrans , omnium divitum oblationibus copiosis praelata est ab illo cui dicitur: « Bonorum meorum non eges , » cui magis oblatio ex offerente quam offerens placet ex oblatione, sicut scriptum est: « Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus . » Ut videlicet prius devotionem offerentis inspiceret, et sic ex ipso donum oblatum gratum haberet. Quae quidem animi devotio tanto major in Deo habetur, quanto in exterioribus quae fiant minus confidimus. Unde et Apostolus post communem ciborum indulgentiam, de qua, ut supra meminimus, Timotheo scribit, de exercitio quoque corporalis laboris adjunxit, dicens: « Exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio admodum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae ; » quoniam pia mentis in Deum devotio, et hic ab ipso meretur necessaria, et in futuro perpetua. Quibus quidem documentis quid aliud docemur quam Christiane sapere, et cum Jacob de domesticis animalibus refectionem patri providere? Non cum Esau de silvestribus curam sumere , et in exterioribus judaizare. Hinc et illud est Psalmistae: « In me sunt Deus vota tua, quae reddam laudationes tibi . » Ad hoc quoque illud adjunge poeticum: Ne te quaesiveris extra. Multa sunt et innumerabilia tam saecularium quam ecclesiasticorum doctorum testimonia, quibus ea quae sunt exterius et indifferentia vocantur, non magnopere curanda esse docemur. Alioquin legis opera, et servitutis ejus, sicut ait Petrus, importabile jugum evangelicae libertati esset praeferendum, et suavi jugo Christi, et ejus oneri levi. Ad quod quidem suave jugum et onus leve per semetipsum Christus nos invitans: « Venite, » inquit, « qui laboratis et onerati estis . » Unde et praedictus apostolus quosdam jam ad Christum conversos, sed adhuc opera legis retinere censentes vehementer objurgans, sicut in Actibus apostolorum scriptum est, ait: « Viri fratres, quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus; sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi? » Et tu ipse, obsecro, non solum Christi, verum etiam hujus imitator apostoli, discretione sicut et nomine sic operum praecepta moderare, ut infirmae convenit naturae, et ut divinae laudis plurimum vacare possimus officiis. Quam quidem hostiam exterioribus omnibus sacrificiis reprobatis Dominus commendans, ait: « Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua, et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me . » Nec id quidem ita loquimur, ut laborem operum corporalium respuamus, cum necessitas postulaverit. Sed ne ista magna putemus quae corpori serviunt, et officii divini celebrationem praepediunt , praesertim cum ex auctoritate apostolica id praecipue devotis indultum sit feminis ut alienae procurationis sustententur officiis magis quam de opere proprii laboris. Unde ad Timotheum Paulus: « Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quae verae viduae sunt sufficiat » Veras quippe viduas dicit quascunque Christo devotas, quibus non solum maritus mortuus est, verum et mundus crucifixus est, et ipsae mundo. Quas recte de dispendiis Ecclesiae tanquam de propriis sponsi sui redditibus sustentari convenit. Unde et Dominus ipse matri suae procuratorem apostolum potius quam virum ejus praevidit et apostoli septem diaconos , id est Ecclesiae ministros, qui devotis ministrarent feminis, instituerunt. Scimus quidem et Apostolum Thessalonicensibus scribentem quosdam otiose vel curiose viventes adeo constrinxisse, ut praeciperet quoniam si quis non vult operari non manducet ; et beatum Benedictum maxime pro otiositate vitanda opera manuum injunxisse. Sed nunquid Maria otiose sedebat, ut verba Christi audiret? Martha tam ei quam Domino laborante, et de quiete sororis tanquam invida murmurante, quasi quae sola pondus diei et aestus portaverit? Unde et hodie frequenter murmurare eos cernimus, qui in exterioribus laborant, cum his qui divinis occupati sunt officiis terrena ministrant. Et saepe de his, quae tyranni rapiunt, minus conqueruntur, quam quae desidiosis, ut aiunt, istis et otiosis exsolvere coguntur. Quos tamen non solum verba Christi audire, verum etiam in his assidue legendis et decantandis occupatos considerant esse. Nec attendunt non esse magnum, ut ait Apostolus, si eis communicent corporalia, a quibus exspectant spiritualia . Nec indignum esse, ut qui terrenis intendunt, his qui spiritualibus occupantur deserviant. Hinc etenim ex ipsa quoque legis sanctione ministris Ecclesiae haec salubris otii libertas concessa, ut tribus Levi nihil haereditatis terrenae perciperet, quo expeditius Domino deserviret; sed de labore aliorum decimas et oblationes susciperet . De abstinentia quoque jejuniorum, quam magis vitiorum quam ciborum Christiani appetunt, si quid Ecclesiae institutioni superaddi decreveris, deliberandum est, et quod nobis expedit instituendum. Maxime vero de officiis ecclesiasticis, et de ordinatione psalmorum providendum est, ut in hoc saltem, si placet, nostram exoneres infirmitatem. Ne cum psalterium per hebdomadam expleamus, eosdem necesse sit psalmos repeti. Quam etiam beatus Benedictus , cum eam pro visu suo distribuisset, in aliorum quoque actione sua id reliquit admonitio, ut si cui melius videretur aliter ipsos ordinaret. Attendens videlicet quod per temporum successionem Ecclesiae decor creverit, et quae prius rude susceperat fundamentum, postmodum aedificii nacta est ornamentum. Illud autem prae omnibus diffinire te volumus quid de evangelica lectione in vigiliis nocturnis nobis agendum sit. Periculosum quippe videtur eo tempore ad nos sacerdotes aut diaconos admitti, per quos haec lectio recitetur, quas praecipue ab omni hominum accessu atque aspectu segregatas esse convenit; tum ut sincerius Deo vacare possimus, tum etiam ut a tentatione tutiores simus. Tibi nunc, domine, dum vivis, incumbit instituere de nobis quid in perpetuum tenendum sit nobis. Tu quippe post Deum hujus loci fundator, tu per Deum nostrae congregationis es plantator, tu cum Deo nostrae sis religionis institutor. Praeceptorem alium post te fortassis habiturae sumus, et qui super alienum aliquid aedificet fundamentum. Ideoque veremur de nobis minus futurus sollicitus, vel a nobis minus audiendus, et qui denique, si aeque velit, non aeque possit. Loquere tu nobis, et audiemus. Vale.
(Matth. XII, 34) (cap. 55) (cap. 11) (cap. 56) (epist. 47) (OVID. lib. I De arte amandi, 233.) (epist. 13 et 22) (Jac. II, 10) (ibid., 11) (cap. 48) (epist. 8) (cap. 48) (cap. 2) (cap. 64) (Isai. XLII, 3) (Gen. XXXIII, 13) (cap. 37, 38, 39) (cap. 41) (Luc. VI, 40) (II Cor. XII, 9) (cap. 4) (Rom. XIII, 14) (Matth. V, 3) (Rom. IV, 15) (Rom. V, 20) (I Tim. V, 14) (epist. 22) (cap. 9) (cap. 5) (ibid.) (Luc. XVII, 10) (Luc. X, 35) (Matth. XXIV, 12) (cap. ult.) (ibid.) (cap. 18) (Prov. XX, 1) (Prov. XXIII, 29.) (Prov. XXXI, 4) (Eccli. XIX, 2) (epist. 2) (I Tim. III, 3) (Levit. X, 9) (cap. 40) (part. II) (ibid.) (Rom. XIII, 10) (Rom. III, 27) (Rom. IV, 2) (Gen. XV, 6) (Rom. IV, 5) (Rom. XIV, 17) (Galat. XIV, 11) (I Cor. VIII, 8) (I Cor. X, 25) (Psal. XXIII, 1) (Coloss. II, 16) (ibid., 20) (ibid., 21) (Luc. X, 8) (I Tim. IV, 1) (Marc. II, 18.) (cap. 21) (ibid.) (Job I, 8) (Matth. XI, 19) (ibid.) (Deut. XXV, 7) (Galat. IV, 4) (Matth. XIX, 12) (Matth. XII, 1) (Matth. XV, 18) (ibid., 19) (Matth. V, 28) (I Joan. III, 15) (ibid.) (Rom. II, 16) (Marc. XII, 42) (Psal. XV, 2) (Gen. IV, 4) (I Tim. IV, 7) (Gen. XXVII, 6) (Psal. LV, 12) (PERS. Satyr. I, 7.) (Matth. XI, 28) (Act. XV, 10.) (Psal. XLIX, 12) (I Tim. V, 16.) (Joan. XIX, 26) (Act. VI, 5) (II Thess. III, 10) (cap. 48) (Luc. X, 39.) (I Cor. IX, 11) (Num. XVIII, 21) (cap. 18)
[ al. conversionis et professionis] [ al. moderatrix] [ f. deest onerat, vel quid simile ] [part. III, admonit. 1] [ al. profiteri] [ al. Jacob] [ al. adaequare] [ al. quilibet] [ al. conversionem] [ al. essent] [ al. vilitatem, et in al. cod. utilitatem] [ al. contactu] [ al. ipsa] [ al. quas] [ al. ex] [ al. impediunt] [ al. providit] [ al. aliud]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
7
EPISTOLA VII. Quae est rursum Petri ad Heloissam, De origine sanctimonialium.
ARGUMENTUM.-- Abaelardus ab Heloissa superiore epistola rogatus, ut ei et sodalibus ejus, de origine ordinis monialium scriberet; hac epistola ejus et illarum voluntati amplissime respondet: ipsumque ordinem a primitiva Ecclesia, imo et ab ipso Domini servatoris sacro deducit collegio, et quid Philo Judaeus, quid Tripartita historia de primis ascetis narrent recenset. Sexum autem femineum in singulis ejus gradibus miris effert laudibus, nec solum in Christianis vel Judaeis, sed etiam in gentilibus sive paganis feminis laudes virginitatis latissime percurrit. Nihil denique tota fere continet epistola, quam feminei sexus elegantissimum encomium; latius tamen virginitatis laudem prosequitur, cujus etiam apud paganos miri actus legantur.
Charitati tuae, charissima soror, de ordine tuae professionis tam tibi quam spiritualibus filiabus tuis suscitanti, unde scilicet monialium coeperit religio, paucis si potero succincteque rescribam. Monachorum siquidem sive monialium ordo a Domino nostro Jesu Christo religionis suae formam plenissime sumpsit. Quamvis et ante ipsius Incarnationem nonnulla hujus propositi tam in viris quam in feminis praecesserit inchoatio. Unde et Hieronymus ad Eustochium scribens : « Filios, » inquit, « prophetarum, quos monachos legimus in Veteri Testamento, » etc. Annam quoque viduam templo et divino cultui assiduam evangelista commemorat, quae pariter cum Simeone Dominum in templo suscipere , et prophetia repleri meruerit. Finis itaque Christus justitiae, et omnium bonorum consummatio, in plenitudine temporis veniens, ut inchoata perficeret bona, vel exhiberet incognita; sicut utrumque sexum vocare venerat atque redimere, ita utrumque sexum in vero monachatu suae congregationis dignatus est adunare, ut inde tam viris quam feminis hujus professionis daretur auctoritas, et omnibus perfectio vitae proponeretur quam imitarentur. Ibi quippe cum apostolis caeterisque discipulis, cum matre ipsius sanctarum legimus conventum mulierum : quae scilicet saeculo abrenuntiantes, omnemque proprietatem abdicantes, ut solum possiderent Christum, sicut scriptum est: « Dominus pars haereditatis meae , » devote illud compleverunt, quo omnes secundum regulam a Domino traditam conversi saeculo ad hujus vitae communitatem initiantur: « Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus . » Quam devote autem Christum hae beatissimae mulieres ac vere moniales secutae fuerint, quantamque gratiam et honorem devotioni earum tam ipse Christus quam postmodum apostoli exhibuerint, sacrae diligenter historiae continent. Legimus in Evangelio murmurantem Pharisaeum, qui hospitio Dominum susceperat, ab ipso esse correctum, et peccatricis mulieris obsequium hospitio ejus longe esse praelatum . Legimus et Lazaro jam resuscitato cum caeteris discumbente, Martham sororem ejus solam mensis ministrare, et Mariam copiosi libram unguenti pedibus Dominicis infundere, propriisque capillis ipsos extergere, hujusque copiosi unguenti odore domum ipsam impletam fuisse, ac de pretio ipsius, quia tam inaniter consumi videretur, Judam in concupiscentiam ductum, et discipulos indignatos esse . Satagente itaque Martha de cibis, Maria disposuit de unguentis; et quem illa reficit interius, haec lassatum refovet exterius. Nec nisi feminas Domino ministrasse Scriptura commemorat evangelica . Quae proprias etiam facultates in quotidianam ejus alimoniam dicarant, et ei praecipue hujus vitae necessaria procurabant. Ipse discipulis in mensa, ipse in ablutione pedum humillimum se ministrum exhibebat . A nullo vero discipulorum, vel etiam virorum, hoc eum suscepisse novimus obsequium; sed solas, ut diximus, feminas in his vel caeteris humanitatis obsequiis ministerium impendisse. Et sicut in illo Marthae, ita in isto novimus obsequium Mariae . Quae quidem in hoc exhibendo tanto fuit devotior, quanto ante fuerat criminosior. Dominus aqua in pelvim missa illius ablutionis peregit officium. Hoc vero ipsa ei lacrymis intime compunctionis, non exteriori aqua exhibuit. Ablutos discipulorum pedes linteo Dominus extersit. Haec pro linteo capillis usa est. Fomenta unguentorum insuper addidit, quae nequaquam Dominum adhibuisse legimus. Quis etiam ignoret mulierem in tantum de ipsius gratia praesumpsisse, ut caput quoque ejus superfuso delibuerit unguento? Quod quidem unguentum non de alabastro extractum, sed fracto alabastro memoratur effusum, ut nimiae devotionis vehemens exprimeretur desiderium, quae ad multum ulterius usum illud reservandum censebat, quo in tanto usa sit obsequio. In quo etiam ipsum jam unctionis defectum factis ipsis exhibet, quem antea Daniel futurum praedixerat, postquam videlicet ungeretur Sanctus sanctorum . Ecce enim Sanctum sanctorum mulier inungit, et eum pariter hunc esse quem credit, et quem verbis propheta praesignaverat, factis ipsa proclamat. Quae est ista, quaeso, Domini benignitas, aut quae mulierum dignitas, ut tam caput quam pedes suos ipse nonnisi feminis praeberet inungendos? Quae est ista, obsecro, infirmioris sexus praerogativa, ut summum Christum omnibus Spiritus sancti unguentis ab ipsa ejus conceptione delibutum mulier quoque inungeret , et quasi corporalibus sacramentis eum in regem et sacerdotem consecrans, Christum, id est unctum corporaliter ipsum efficeret? Scimus primum a patriarcha Jacob in typum Domini lapidem unctum fuisse. Et postmodum regum sive sacerdotum unctiones, seu quaelibet unctionum sacramenta nonnisi viris celebrare permissum est. Licet baptizare nonnunquam mulieres praesumant. Lapidem olim patriarcha templum, nunc et altare pontifex oleo sanctificat. Viri itaque sacramenta figuris imprimunt. Mulier vero in ipsa operata est veritate, sicut et ipsa protestatur Veritas, dicens. « Bonum opus operata est in me . » Christus ipse a muliere, Christiani a viris inunguntur. Caput ipsum scilicet a femina, membra a viris. Bene autem effudisse unguentum, non stillasse super caput ejus mulier memoratur. Secundum quod de ipso sponsa in Canticis praecinit, dicens: « Unguentum effusum nomen tuum . » Hujus quoque unguenti copiam per illud, quod a capite usque ad oram vestimenti defluxit , Psalmista mystice praefigurat, dicens: « Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Quod descendit in oram vestimenti ejus . » Trinam David unctionem, sicut et Hieronymus in psalmo 25 meminit, accepisse legimus trinam, et Christum sive Christianos. Pedes quippe Domini, sive caput, muliebre susceperunt unguentum. Mortuum vero ipsum Joseph ab Arimathaea et Nicodemus, sicut refert Joannes, cum aromatibus sepelierunt. Christiani quoque trina sanctificantur unctione: quarum una fit in baptismo, altera in confirmatione, tertia vero infirmorum est. Perpende itaque mulieris dignitatem, a qua vivens Christus bis inunctus, tam in pedibus scilicet quam in capite, regis et sacerdotis suscepit sacramenta. Myrrhae vero et aloes unguentum, quod ad conservanda corpora mortuorum adhibetur, ipsius Dominici corporis incorruptionem futuram praesignabat, quam etiam quilibet electi in resurrectione sunt adepti . Priora autem mulieres unguenta singularem ejus tam regni quam sacerdotii demonstrant dignitatem. Unctio quidem capitis superiorem, pedum vero inferiorem. Ecce regis etiam sacramentum a muliere suscipit, qui tamen oblatum a viris sibi regnum suscipere respuit, et ipsis eum in regem rapere volentibus aufugit . Coelestis, non terreni regis mulier sacramentum peragit; ejus, inquam, qui de semetipso postmodum ait: « Regnum meum non est de hoc mundo . » Gloriantur episcopi cum applaudentibus populis terrenos inungunt reges, cum mortales consecrant sacerdotes, splendidis et inauratis vestibus adornati. Et saepe his benedicunt, quibus Dominus maledicit. Humilis mulier non mutato habitu, non praeparato cultu, ipsis quoque indignantibus apostolis haec in Christo sacramenta peragit, non praelationis officio, sed delationis merito. O magnam fidei constantiam! o inestimabilem charitatis ardorem, quae omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet! Murmurat Pharisaeus dum a peccatrice pedes Dominici inunguntur; indignantur patenter apostoli, quod de capite quoque mulier praesumpserit. Perseverat ubique mulieris fides immota, de benignitate Domini confisa, nec ei in utroque Dominicae commendationis desunt suffragia. Cujus quidem unguenta quam accepta, quam grata Dominus habuerit, ipsemet profitetur cum sibi haec reservari postulans indignanti Judae dixit: « Sine illam ut in die sepulturae meae servet illud . » Ac si diceret: Ne repellas hoc ejus obsequium a vivo, ne devotionis ejus exhibitionem in hac quoque re auferas defuncto. Certum quippe est, sepulturae quoque Dominicae sanctas mulieres aromata parasse. Quod tunc ista utique minus satageret, si nunc repulsa verecundiam sustinuisset. Qui etiam quasi de tanta mulieris praesumptione discipulis indignantibus, et ut Marcus meminit, in eam frementibus, cum eos mitissimis fregisset responsis, in tantum hoc extulit beneficium, ut ipsum Evangelio inserendum esse censeret, et cum ipso pariter ubique praedicandum esse praediceret , in memoriam scilicet et laudem mulieris, quae id fecerit in quo non mediocris arguebatur praesumptionis. Quod nequaquam de aliis quarumcunque personarum obsequiis auctoritate Dominica sic commendatum esse legimus atque sancitum. Qui etiam viduae pauperis eleemosynam omnibus templi praeferens oblationibus , quam accepta sit ei feminarum devotio diligenter ostendit. Ausus quidem est Petrus seipsum et coapostolos suos pro Christo omnia reliquisse profiteri. Et Zachaeus desideratum Domini adventum suscipiens dimidium bonorum suorum pauperibus largitur, et in quadruplum si quid defraudavit, restituit . Et multi alii majores in Christo seu pro Christo fecerunt expensas, et longe pretiosiora in obsequium obtulerunt divinum, vel pro Christo reliquerunt. Nec ita tamen Dominicae commendationis laudem adepti sunt, sicut feminae. Quarum quidem devotio quanta semper erga eum exstiterit, ipse quoque Dominicae vitae exitus patenter insinuat. Hae quippe, ipso apostolorum principe negante, et dilecto Domini fugiente, vel caeteris dispersis apostolis, intrepidae perstiterunt, nec eas a Christo vel in passione, vel in morte formido aliqua, vel desperatio separare potuit. Ut eis specialiter illud Apostoli congruere videatur: « Quis nos separabit a charitate Dei? Tribulatio an angustia? » . Unde Matthaeus, cum de se pariter et caeteris retulisset: « Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt . » perseverantiam postmodum supposuit mulierum, quae ipsi etiam crucifixo quantum permittebatur assistebant. « Erant, » inquit, « ibi mulieres multae a longe quae secutae fuerant Jesum a Galilaea, ministrantes ei . » Quas denique ipsius quoque sepulcro immobiliter adhaerentes idem diligenter evangelista describit, dicens: « Erant autem Maria Magdalene, et altera Maria sedentes contra sepulcrum . » De quibus etiam mulieribus Marcus commemorans, ait: « Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome. Et cum esset in Galilaea sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam . » Stetisse autem juxta crucem, et crucifixo se etiam astitisse Joannes, qui prius aufugerat, narrat; sed perseverantiam praemittit mulierum, quasi earum exemplo animatus esset ac revocatus. « Stabant, » inquit, « juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalenae. Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem , » etc. Hanc autem sanctarum constantiam mulierum, et discipulorum defectum longe ante beatus Job in persona Domini prophetavit, dicens: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos . » In osse quippe, quod carnem et pellem sustentat et gestat, fortitudo est corporis. In corpore igitur Christi, quod est Ecclesia, os ipsius dixit Christianae fidei stabile fundamentum, sive fervor ille charitatis, de quo canitur: « Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem . » De quo et Apostolus: « Omnia, » inquit, « suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet . » Caro autem in corpore pars interior est, et pellis exterior. Apostoli ergo interiori animae cibo praedicando intendentes, et mulieres corporis necessaria procurantes, carni comparantur et pelli. Cum itaque carnes consumerentur, os Christi adhaesit pelli; quia scandalizatis in passione Domini apostolis, et de morte ipsius desperatis, sanctarum devotio feminarum perstitit immobilis, et ab osse Christi minime recessit; quia fidei, vel spei, vel charitatis constantiam in tantum retinuit, ut nec a mortuo mente disjungerentur aut corpore. Sunt et viri naturaliter tam mente quam corpore feminis fortiores. Unde et merito per carnem, quae vicinior est ossi, virilis natura; per pellem muliebris infirmitas designatur. Ipsi quoque apostoli, quorum est reprehendendo lapsus aliorum mordere, dentes Domini dicuntur. Quibus tantummodo labia, id est verba potius quam facta remanserant, cum jam desperati de Christo magis loquerentur, quam pro Christo quid operarentur. Tales profecto illi erant discipuli, quibus in castellum Emmaus euntibus, et loquentibus adinvicem de his omnibus quae acciderant, ipsis apparuit, et eorum desperationem correxit. Quid denique Petrus vel caeteri discipulorum praeter verba tunc habuerunt, cum ad Dominicam ventum esset passionem, et ipse Dominus futurum eis de passione sua scandalum praedixisset? « Et si omnes, » inquit Petrus, « scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor . » Et iterum: « Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt . » Dixerunt, inquam, potius quam fecerunt. Ille enim primus et maximus apostolorum, qui tantam in verbis habuerat constantiam, ut Domino diceret: « Tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire . » Cui tunc et Dominus Ecclesiam suam specialiter committens, dixerat: « Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos , » ad unam ancillae vocem ipsum negare non veretur. Nec semel id agit, sed tertio ipsum adhuc viventem denegat, et a vivo pariter omnes discipuli uno temporis puncto fugiendo devolant; a quo nec in morte vel mente vel corpore feminae sunt disjunctae. Quarum beata illa peccatrix mortuum etiam quaerens, et Dominum suum confitens, ait: « Tulerunt Dominum de monumento . » Et iterum: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti, et ego eum tollam . » Fugiunt arietes, imo et pastores Dominici gregis; remanent oves intrepidae. Arguit hos Dominus tanquam infirmam carnem, quod in articulo etiam passionis suae nec una hora cum eo potuerunt vigilare. Insomnem ad sepulcrum illius noctem in lacrymis feminae ducentes, resurgentis gloriam primae videre meruerunt. Cui fideliter in mortem quantum dilexerint vivum, non tam verbis quam rebus exhibuerunt. Et de ipsa etiam, quam circa ejus passionem et mortem habuerunt sollicitudinem, resurgentis vita primae sunt laetificatae. Cum enim, secundum Joannem, Joseph ab Arimathaea, et Nicodemus corpus Domini ligantes linteis cum aromatibus sepelirent, refert Marcus de earum studio, quod Maria Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. De his quoque Lucas commemorat, dicens: « Secutae autem mulieres, quae cum Jesu venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus, et revertentes paraverunt aromata . » Nec satis videlicet habentes aromata Nicodemi, nisi et adderent sua. Et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Juxta Marcum vero, cum transisset Sabbatum, summo mane in ipso die resurrectionis venerunt ad monumentum Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome. Nunc quoniam devotionem earum ostendimus, honorem quem meruerint prosequamur. Primo angelica visione sunt consolatae de resurrectione Domini jam completa; demum ipsum Dominum primae viderunt et tenuerunt. Prior quidem Maria Magdalene, quae caeteris ferventior erat. Postea ipsa simul, et aliae, de quibus scriptum est, quod post angelicam visionem, « exierunt de monumento, currentes nuntiare discipulis resurrectionem Domini. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Tunc ait Jesus: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam. Ibi me videbunt . » De quo et Lucas prosecutus, ait: « Erat Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec . » Quas etiam ab angelo primum fuisse missas ad apostolos nuntiare haec non reticet Marcus, ubi angelo mulieribus loquente scriptum est: « Surrexit, non est hic. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam . » Ipse etiam Dominus primo Mariae Magdalenae apparens, ait illi: « Vade ad fratres meos, et dic eis: ascendo ad Patrem meum . » Ex quibus colligimus has sanctas mulieres quasi apostolas super apostolos esse constitutas. Cum ipsae ad eos vel a Domino vel ab angelis missae summum illud resurrectionis gaudium nuntiaverunt, quod exspectabatur ab omnibus, ut per eas apostoli primum addiscerent quod toti mundo postmodum praedicarent. Quas etiam post resurrectionem Domino occurrente salutari ab ipso evangelista supra memoravit, ut tam occursu suo quam salutatione quantam erga eas sollicitudinem et gratiam haberet ostenderet. Non enim aliis proprium salutationis verbum, quod est, « Avete, » cum legimus protulisse; imo ista salutatione antea discipulos inhibuisse, cum eis diceret: « Et neminem per viam salutaveritis . » Quasi hoc privilegium nunc usque devotis feminis reservaret, quod per semetipsum eis exhiberet immortalitatis gloria jam potitus. Actus quoque apostolorum cum referant statim post Ascensionem Domini apostolos a monte Oliveti Jerusalem redisse, et illius sacrosancti conventus religionem diligenter describant, non est devotionis sanctarum mulierum perseverantia praetermissa, cum dicitur: « Hi erant omnes perseverantes unanimiter in orationibus cum mulieribus, et Maria matre Jesu . » Ut autem de Hebraeis praetermittamus feminis, quae primo conversae ad fidem vivente adhuc Domino in carne, et praedicante, formam hujus religionis inchoaverunt: de viduis quoque Graecorum, quae ab apostolis postea susceptae sunt consideremus; quanta scilicet diligentia, quanta cura ab apostolis et ipsae tractatae sint, cum ad ministrandum eis gloriosissimus signifer Christianae militiae Stephanus protomartyr cum quibusdam aliis spiritalibus viris ab ipsis apostolis fuerit constitutus. Unde in eisdem Actibus apostolorum scriptum est: « Crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. Convocantes autem duodecim apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum derelinquere nos verbum Dei et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex omnibus vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Et placuit sermo coram multitudine. Et elegerunt Stephanum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timotheum, et Parmenam, et Nicolaum Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus . » Unde et continentia Stephani admodum commendatur, quod ministerio atque obsequio sanctarum feminarum fuerit deputatus. Cujus quidem obsequii ministratio, quam excellens sit, et tam Deo quam ipsis apostolis accepta, ipsi tam propria oratione quam manuum impositione protestati sunt, quasi hos, quos in hoc constituebant, adjurantes ut fideliter agerent, et tam benedictione sua quam oratione eos adjuvantes ut possent. Quam etiam Paulus administrationem ad apostolatus sui plenitudinem ipse sibi vindicans: « Nunquid non habemus, » inquit, « potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli? » Ac si aperte diceret: Nunquid et sanctarum mulierum conventus nos habere ac nobiscum in praedicatione ducere permissum est, sicut caeteris apostolis, ut ipsae videlicet eis in praedicatione de sua substantia necessaria ministrarent? Unde Augustinus in libro De opere monachorum : « Ad hoc, » inquit, « et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum quae ad substantiam hujus vitae pertinent. » Item : « Quod quisquis non putat ab apostolis fieri, ut cum eis sanctae conversationis mulieres circumirent quocunque Evangelium praedicabant; Evangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. » In Evangelio enim scriptum est: « Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus immundis et infirmitatibus, Maria quae vocatur Magdalene, et Joanna uxor Cuzae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis . » Ut hinc quoque pateat Dominum etiam in praedicatione sua proficiscentem ministratione mulierum corporaliter sustentari, et eas ipsi pariter cum apostolis quasi inseparabiles comites adhaerere. Demum vero hujus professionis religione in feminis pariter ut in viris multiplicata, in ipso statim Ecclesiae nascentis exordio aeque sicut viri, ita et feminae propriorum per se monasteriorum habitacula possederunt. Unde et ecclesiastica Historia laudem Philonis disertissimi Judaei, quam non solum dixit, verum etiam magnifice scripsit de Alexandrina sub Marco Ecclesia, ita inter caetera libro secundo, capitulo 16 commemorat: « In multis est, » inquit, « orbis terrae partibus hoc genus hominum. » Et post aliqua: « Est autem in singulis locis consecrata orationi domus, quae appellatur Senivor, vel monasterium. » Item infra : « Itaque non solum subtilium intelligunt hymnos veterum, sed ipsi faciunt novos in Deum, omnibus eos et metris et sonis honesta satis et suavi compage modulantes. » Item plerisque de abstinentia praemissis, et divini cultus officiis adjecit : « Cum viris autem, quos dicimus, sunt et feminae, in quibus plures jam grandevae sunt virgines, integritatem ac castitatem corporis non necessitate aliqua, sed devotione servantes; dum sapientiae studiis semet gestiunt non solum anima, sed etiam corpore consecrare, indignum ducentes libidini mancipare vas ad capiendam sapientiam praeparatum, et edere mortalem partum eas, a quibus divini verbi concubitus sacrosanctus et immortalis expetitur, ex quo posteritas relinquatur nequaquam corruptelae mortalitatis obnoxia. » Item ibidem de Philone: « Etiam de conventibus eorum scribit, ut seorsum quidem viri, seorsum etiam in eisdem locis feminae congregentur, et ut vigilias, sicut apud nos fieri mos est, peragant. » Hinc illud est in laude Christianae philosophiae, hoc est monasticae praerogativae, quod Tripartita commemorat historia, non minus a feminis quam viris arreptae. Ait quippe sic libro I, cap. 11: « Hujus elegantissimae philosophiae princeps fuit quidem, sicuti quidam dicunt, Elias propheta, et Baptista Joannes. » Philo autem Pythagoricus suis temporibus refert undique egregios Hebraeorum in quodam praedio circa stagnum Maria in colle positum philosophatos. Habitaculum vero eorum, et cibos, et conversationem talem introducit, qualem et nos nunc apud Aegyptiorum monachos esse conspicimus. Scribit eos ante solis occasum non gustare cibum, vino semper, et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis, et salis, et hyssopi, et potum aquae. Mulieres eis cohabitare seniores virgines propter amorem philosophiae spontanea voluntate nuptiis abstinentes. Hinc et illud est Hieronymi in libro De illustribus viris, capitulo 8 de laude Marci et Ecclesiae, sic scribentis: « Primus Alexandriae Christum annuntians constituit Ecclesiam tantae doctrinae, et vitae continentiae, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. » Denique Philo disertissimus Judaeorum videns Alexandriae primam Ecclesiam adhuc judaizantem, in laudem gentis suae librum super eorum conversione scripsit, et quomodo Lucas narrat Hierosolymae credentes omnia habuisse communia , sic et ille quod Alexandriae sub Marco doctore fieri cernebat memoriae tradidit. Item, cap. 11: « Philo Judaeus natione Alexandrinus de genere sacerdotum idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens Ecclesia in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse commemorans, et habitacula eorum dicens monasteria. » Ex quo apparet talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi esse imitantur et cupiunt, ut nihil cujusquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper, patrimonia egentibus dividantur, orationi vacetur et psalmis, doctrinae quoque et continentiae. Quales et Lucas refert primum Hierosolymae fuisse credentes . Quod si veteres revolvamus historias, reperiemus in ipsis feminas in his quae ad Deum pertinent, vel ad quamcunque religionis singularitatem, a viris non fuisse disjunctas. Quas etiam pariter ut viros divina cantica non solum cecinisse, verum etiam composuisse sacrae tradunt Historiae. Primum quippe canticum de liberatione Israelitici populi non solum viri, sed etiam mulieres Domino decantaverunt; hinc statim divinorum officiorum in Ecclesia celebrandorum auctoritatem ipsae adeptae. Sic quippe scriptum est: « Sumpsit ergo Maria prophetes soror Aaron tympanum in manu sua, egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus praecinebat dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est . » Nec ibi quidem Moyses commemoratur propheta, nec praecinisse dicitur sicut Maria, nec tympanum aut chorum viri habuisse referuntur sicut mulieres. Cum itaque Maria praecinens prophetes commemoratur, videtur ipsa non tam dictando vel recitando, quam prophetando canticum istud protulisse. Quae etiam cum caeteris praecinere describitur, quam ordinate sive concorditer psallerent demonstratur. Quod autem non solum voce, verum etiam tympanis et choris cecinerint, non solum earum maximam devotionem insinuat, verum etiam mystice spiritalis cantici in congregationibus monasticis formam diligenter exprimit. Ad quod et Psalmista nos exhortatur dicens: « Laudate eum in tympano et choro , » hoc est in mortificatione carnis, et concordia illa charitatis, de qua scriptum est: « Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una . » Nec vacat etiam a mysterio, quod egisse ad cantandum referuntur, in quo animae contemplativae jubili figurantur. Quae dum ad coelestia se suspendit, quasi terrenae habitationis castrum deserit, et de ipsa contemplationis suae intima dulcedine hymnum spiritalem summa exsultatione Domino persolvit. Habemus ibi quoque Delborae , et Annae, nec non Judith viduae cantica, sicut et in Evangelio Mariae matris Domini. Quae videlicet Anna Samuelem parvulum suum offerens tabernaculo Domini , auctoritatem suscipiendorum infantium monasteriis dedit. Unde Isidorus fratribus in coenobio Honorianensi constitutis cap. 5: « Quicunque, » inquit, « aparentibus propriis in monasterio fuit delegatus, noverit se ibi perpetuo mansurum. Nam Anna Samuelem puerum Deo obtulit. Qui et in ministerio templi, quo a matre fuerat functus, permansit, et ubi constitutus est deservivit. » Constat etiam filias Aaron pariter cum fratribus suis ad sanctuarium et haereditariam sortem Levi adeo pertinere, ut hinc quoque eis Dominus alimoniam instituerit, sicut scriptum est in libro Numeri ipso, ad Aaron sic dicente: « Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi, et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo . » Unde nec a clericorum ordine mulierum religio disjuncta videtur. Quas etiam ipsis nomine conjunctas esse constat, cum videlicet tam diaconissas quam diaconos appellemus. Ac si in utrisque tribum Levi, et quasi levitas agnoscamus. Habemus etiam in eodem libro votum illud maximum, et consecrationem Nazaraeorum Domini aeque feminis sicut et viris esse institutum, ipso ad Moysem Domino sic dicente: « Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare, vino et omni quod inebriare potest abstinebunt. Acetum ex vino et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur non bibent. Uvas recentes siccasque non comedent cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur. Quidquid ex vinea est ab uva passa usque ad acinum non comedent omni tempore separationis suae . » Hujus quidem religionis illas fuisse arbitror excubantes ad ostium tabernaculi, de quarum speculis Moyses vas composuit, in quo lavarentur Aaron et filii ejus, sicut scriptum est: « Apposuit Moyses labrum aeneum in quo lavarentur Aaron et filii ejus; quod fecit de speculis mulierum quae excubabant ad ostium tabernaculi . » Diligenter magnae devotionis earum fervor describitur quae clauso etiam tabernaculo foribus ejus adhaerentes sanctarum vigiliarum excubias celebrabant, noctem etiam ipsam in orationibus ducentes, et ab obsequio divino viris quiescentibus non vacantes. Quod vero clausum eis tabernaculum memoratur vita poenitentium congrue designatur, qui ut se durius poenitentiae lamentis afficiant a caeteris segregantur. Quae profecto vita specialiter monasticae professionis esse perhibetur, cujus videlicet ordo nihil aliud esse dicitur quam quaedam parcioris poenitentiae forma. Tabernaculum vero ad cujus ostium excubabant illud est mystice intelligendum, de quo ad Hebraeos Apostolus scribit: « Habemus altare, de quo non habent edere hi qui tabernaculo deserviunt , » id est quo participare digni non sunt qui corpori suo, in quo hic quasi in castris ministrant, voluptuosum impendunt obsequium. Ostium vero tabernaculi finis est vitae praesentis, quando hinc anima exit de corpore et futuram ingreditur vitam. Ad hoc ostium excubant qui de exitu hujus vitae et introitu futurae solliciti sunt, et sic poenitendo disponunt hunc exitum ut illum mereantur introitum. De hoc quidem quotidiano introitu et exitu sanctae Ecclesiae illa est oratio Psalmistae: « Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum . » Tunc enim simul introitum et exitum nostrum custodit, cum nos hinc exeuntes et jam per poenitentiam purgatos illuc statim introducit. Bene autem prius introitum quam exitum nominavit, non tam videlicet ordinem quam dignitatem attendens, cum hic exitus vitae mortalis in dolore sit, ille vero introitus aeternae summa sit exsultatio. Specula vero earum opera sunt exteriora, ex quibus animae turpitudo vel decor dijudicatur, sicut ex speculo corporali qualitas humanae faciei. Ex istis earum speculis vas componitur in quo se abluant Aaron et filii ejus, quando sanctarum feminarum opera et tanta infirmi sexus in Deo constantia pontificum et presbyterorum negligentiam vehementer increpant, et ad compunctionis lacrymas praecipue movent. Et si prout oportet ipsi earum sollicitudinem gerant haec ipsarum opera peccatis illorum veniam per quam abluantur praeparant. Ex his profecto speculis vas sibi compunctionis beatus parabat Gregorius, cum sanctarum virtutem feminarum, et infirmi sexus in martyrio victoriam admirans, et ingemiscens quaerebat: « Quid barbari dicturi sunt viri, cum tanta pro Christo delicatae puellae sustineant, et tanto agone sexus fragilis triumphet, ut frequentius ipsum gemina virginitatis et martyrii corona pollere noverimus? » Ad has quidem, ut dictum est, ad ostium tabernaculi excubantes, et quae jam quasi Nazareae Domini suam ei viduitatem consecraverant, beatam illam Annam pertinere non ambigo, quae singularem Domini Nazareum Dominum Jesum Christum in templo cum sancto Simeone pariter meruit suscipere, et ut plusquam propheta fieret ipsum eadem hora qua Simeon per Spiritum agnoscere et praesentem demonstrare ac publice praedicare. Cujus quidem laudem evangelista diligentius prosecutus, ait: « Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua erat usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et hac ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur omnibus qui exspectabant redemptionem Hierusalem . » Nota singula quae dicuntur, et perpende quam studiosus in hujus viduae laude fuerit evangelista, et quantis praeconiis excellentiam ejus extulerit. Cujus quidem prophetissae gratiam quam habere solita erat, et parentem ejus, et tribum, et post septem annos, quos cum viro sustinuerat, longaevum sanctae viduitatis tempus quo se Domino mancipaverat, et assiduitatem ejus in templo, et jejuniorum et orationum instantiam, confessionem laudis, quas grates Domino referebat et publicam ejus praedicationem de promisso et nato Salvatore diligenter expressit: et Simeonem quidem jam superius evangelista de justitia, non de prophetia commendaverat, nec in eo tantae continentiae vel abstinentiae virtutem, nec divini sollicitudinem obsequii fuisse memoravit, nec de ejus ad alios praedicatione quidquam adjecit. Hujus quoque professionis atque propositi illae sunt verae viduae, de quibus ad Timotheum scribens Apostolus ait: « Viduas honora, quae verae viduae sunt . » Item: « Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. Et hoc praecipue ut irreprehensibiles sint . » Et iterum: « Si quis fideles habet viduas subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quae verae viduae sunt sufficiat . » Veras quippe viduas dicit quae viduitatem suam secundis nuptiis non dehonestaverunt, vel quae devotione magis quam necessitate sic perseverantes Domino se dicarunt. Desolatas dicit quae sic omnibus abrenuntiant, ut nullum terreni solatii subsidium retineant, vel qui earum curam agant non habent. Quas quidem et honorandas esse praecipit, et de stipendiis Ecclesiae censet sustentari tanquam de propriis redditibus sponsi earum Christi. Ex quibus etiam quales ad diaconatus ministerium sint eligendae diligenter describit, dicens: « Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio suscepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne bonum opus consecuta est. Adolescentiores autem viduas devita . » Quod quidem beatus exponens Hieronymus: « Devita, » inquit, « in ministerio diaconatus, ne malum pro bono detur exemplum, si videlicet juniores ad hoc eligantur quae ad tentationem proniores et natura leviores; nec per experientiam longaevae aetatis providae malum exemplum his praebeant, quibus maxime bonum dare debuerant. » Quod quidem exemplum in junioribus viduis, quia jam Apostolus certis didicerat experimentis, aperte profitetur, et consilium insuper adversum hoc praebet. Cum enim praemisisset: « Adolescentiores autem viduas devita , » causam hujus rei et consilii sui medicamentum statim apposuit, dicens: « Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circumire domos; non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. » Hanc quoque Apostoli providentiam, de diaconissis scilicet eligendis, beatus Gregorius secutus, Maximo Syracusano episcopo scribit, his verbis : « Juvenculas abbatissas vehementissime prohibemus. Nullum igitur episcopum fraternitas tua nisi sexagenariam virginem, cujus vitam atque mores exegerint, velare permittat. » Abbatissas quippe quas nunc dicimus antiquitus diaconistas vocabant, quasi ministeriales potius quam matres. Diaconus quippe minister interpretatur, et diaconissas ab administratione potius quam a praelatione nuncupandas esse censebant, secundum quod ipse Dominus tam exemplis quam verbis instituit, dicens: « Qui major est vestrum, erit minister vester . » Et iterum: « Nunquid est major qui recumbit an qui ministrat? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat . » Et alibi: « Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare . » Unde et Hieronymus hoc ipsum nomen abbatis, quo jam gloriari multos noverat, ex ipsa Domini auctoritate non mediocriter ausus est arguere. Qui videlicet eum locum exponens quo scriptum est in Epistola IV ad Galatas : « Clamantem: Abba Pater. Abba, » inquit, « Hebraicum est, hoc ipsum significans quod pater. Cum autem Abba Pater Hebraeo Syroque sermone dicatur, et Dominus in Evangelio praecipit nullum Patrem vocandum esse nisi Deum : nescio qua licentia in monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos acquiescamus. Et certe ipse praecepit hoc, qui dixerat non esse jurandum. Si non juramus, nec Patrem quempiam nominemus. Si de Patre interpretabimur aliter, et de jurando aliter sentire cogemur. » Ex his profecto diaconissis Phoeben illam fuisse constat, quam Apostolus Romanis diligenter commendans, et pro ea exorans, ait: « Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris. Ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocunque negotio vestro indiguerit. Etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi . » Quem quidem locum tam Cassiodorus quam Claudius exponentes, ipsam illius Ecclesiae diaconissam fuisse profitentur. Cassiodorus: « Significat, » inquit, « diaconissam fuisse matris Ecclesiae. Quod in pactibus Graecorum hodie usque quasi militiae causa peragitur. Quibus et baptizandi usus in Ecclesia non negatur. » Claudius: « Hic locus, » inquit, « apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio Ecclesiae constitui, in quo officio positam Phoeben apud Ecclesiam, quae est Cenchris, Apostolus magna cum laude et commendatione prosequitur. » Quales etiam ipse ad Timotheum scribens inter ipsos colligens diaconos simili morum instructione vitam earum instituit. Ibi quippe ecclesiasticorum ministeriorum ordinans gradus, cum ab episcopo ad diaconos descendisset: « Diaconos, » inquit, « similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura . » Et: « Hi autem probentur primum et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas esse, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, qui est in Christo Jesu . » Quod itaque ibi de diaconibus dixit, « non bilingues, » hoc de diaconissis dicit, « non detrahentes, » Quod ibi non multo vino deditos, hic dicit sobrias. Caetera vero, quae ibi sequuntur, hic breviter comprehendit, « fideles in omnibus. » Qui etiam sicut episcopos sive diaconos esse prohibet digamos , ita et diaconissas unius viri uxores instituit esse, ut jam supra meminimus: « Vidua, » inquit, « eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita . » In qua quidem diaconissarum descriptione vel instructione, quam diligentior fuerit Apostolus quam in praemissis tam episcoporum quam diaconorum institutionibus facile est assignare. Quippe quod ait, « in operibus bonis testimonium habens, » vel, « si hospitio recepit, » nequaquam in diaconibus memoravit. Quod vero adjecit, « si sanctorum pedes lavit, si tribulationem, » etc., tam in episcopis quam in diaconis tacitum est. Et episcopos quidem et diaconos dicit nullum crimen habentes. Istas vero non solum irreprehensibiles esse praecipit, verum etiam omne opus bonum subsecutas dicit. Caute etiam de maturitate aetatis earum providit, ut in omnibus auctoritatem habeant, dicens: « Non minus sexaginta annorum, » et non solum vitae earum, verum etiam aetati longaevae in multis probatae reverentia deferatur. Unde et Dominus licet Joannem plurimum diligeret, Petrum tamen seniorem tam ipsi quam caeteris praefecit. Minus quippe omnes indignantur seniorem sibi quam juniorem praeponi; et libentius seniori paremus, quem non solum vita priorem, verum etiam et natura et ordo temporis fecit. Hinc et Hieronymus in primo contra Jovinianum, cum de praelatione Petri meminerit: « Unus, » inquit, « eligitur ut capite constituto schismatis tollatur occasio. Sed cur non Joannes electus est? Aetati delatum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens, et pene puer progressae aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus, qui occasionem jurgii debuerat auferre discipulis, in adolescentem, quem dilexerat, causam praebere videretur invidiae. » Hoc abbas ille diligenter considerabat, qui sicut in Vitis Patrum scriptum est, juniori fratri, qui primus ad conversionem venerat, primatum abstulit, et majori eum tradidit; hoc uno tantum, quia hic illum aetate praecedebat. Verebatur quippe ne ipse etiam frater carnalis indigne ferret juniorem sibi praeponi. Meminerat ipsos quoque apostolos de duobus ipsorum indignatos esse, cum apud Christum matre interveniente praerogativam quamdam affectasse viderentur, maxime cum unus horum esset duorum, qui caeteris junior erat apostolis. Ipse videlicet Joannes, de quo modo diximus. Nec solum in diaconissis instituendis apostolica plurimum invigilavit cura, verum generaliter erga sanctae professionis viduas quam studiosus exstiterit liquet, ut omnem amputet tentationis occasionem. Cum enim praemisisset: « Viduas honora, quae verae viduae sunt , » statim adjecit, « si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus . » Et post aliqua: « Si quis, » inquit, « suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior . » In quibus quidem verbis simul et debitae providet humanitati et propositae religioni. Ne videlicet sub obtentu religionis parvuli deserantur inopes, et carnalis compassio erga indigentes sanctum viduae perturbet propositum, et retro respicere cogat, et nonnunquam etiam usque ad sacrilegia trahat, et aliquid suis porrigat, quod de communi defraudet. Unde necessarium patet consilium, ut quae domesticorum cura sunt implicitae, antequam ad veram viduitatem transeuntes divinis se penitus obsequiis mancipent, hanc vicem suis parentibus reddant, ut sicut eorum cura fuerunt educatae, ipsae quoque posteris suis eadem lege provideant. Qui etiam viduarum religionem exagerans, eas instare praecipit obsecrationibus et orationibus nocte et die. De quarum etiam necessitudinibus admodum sollicitus: « Si quis fidelis, » inquit, « habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quae verae viduae sunt sufficiat . » Ac si aperte dicat: Si qua est vidua, quae tales habeat domesticos, qui ei necessaria de facultatibus suis valeant ministrare, ipsi super hoc ei provideant, ut caeteris sustentandis publici sumptus Ecclesiae possint sufficere. Quae quidem sententia patenter ostendit, si qui erga hujusmodi viduas suas obstinati sunt, eos ad hoc debitum ex apostolica auctoritate constringendos esse. Qui non solum earum necessitudini, verum etiam providens honori: « Viduas, » inquit, « honora, quae verae viduae sunt. » Tales illas fuisse credimus, quarum alteram ipse matrem, alteram Joannes evangelista dominam, ex sanctae professionis reverentia vocat: « Salutate, » inquit Paulus ad Romanos scribens, « Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam . » Joannes vero in secunda quam scribit Epistola: « Senior, » inquit, « electae dominae, et natis ejus , » etc. A qua etiam se diligi postulans inferius adjunxit: « Et nunc rogo te domina, ut diligamus alterutrum . » Cujus quoque fretus auctoritate Hieronymus, ad vestrae professionis virginem Eustochium scribens, eam appellare dominam non erubuit: imo cur etiam debuerit, statim apposuit, dicens : « Hoc idcirco domina mea Eustochium, dominam quippe debeo vocare sponsam Domini nostri, » etc. Qui etiam postmodum in eadem epistola hujus sancti propositi praerogativam omni terrenae felicitatis gloriae superponens, ait: « Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo frequenter videas, quod contemnens, virgo esse voluisti. Si ad imperatoris uxorem concurrerit ambitio salutantium, cur tu facis injuriam viro tuo? ad hominis conjugem sponsa Dei quid properas? Disce in hac parte superbiam sanctam. Scito te esse illis meliorem. » Qui etiam ad virginem Deo dicatam scribens de consecratis Deo virginibus, quantam in coelo beatitudinem, et in terra possideant dignitatem, ita exorsus, ait : « Quantam in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, praeter Scripturarum testimonia Ecclesiae etiam consuetudine edocemur, qua addiscimus peculiare illis subsistere meritum, quarum spiritalis est consecratio. Nam cum unaquaeque turba credentium paria gratiae dona percipiant, et hisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae caeteris habent, dum de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a Spiritu sancto et eliguntur, et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. » Item : « Possidet ergo virginitas et quod alii non habent, dum et peculiarem obtinet gratiam, et proprio ut ita dixerim consecrationis privilegio gaudet. Virginum quippe consecrationem nisi periculo mortis urgente celebrari alio tempore non licet quam in Epiphania et Albis paschalibus, et in apostolorum natalitiis. Nec nisi a summo sacerdote, id est episcopo, tam ipsas quam ipsarum sacris capitibus imponenda velamina sanctificari. » Monachis autem, quamvis ejusdem sint professionis, vel ordinis, et dignioris sexus, etiamsi sint virgines, qualibet die benedictionem et ab abbate suscipere tam ipsis quam propriis eorum indumentis, id est cucullis, permissum est. Presbyteros quoque et caeteros inferioris gradus clericos semper in jejuniis Quatuor Temporum, et episcopos omni die Dominico constat ordinari posse. Virginum autem consecratio quanto pretiosior, tanto rarior, praecipuarum exsultationem solemnitatum sibi vindicavit. De quarum virtute mirabili universa amplius congaudet Ecclesia, sicut et Psalmista praedixerat, his verbis: « Adducentur regi virgines post eam . » Et rursum: « Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis . » Quam etiam consecrationem Matthaeus apostolus simul et evangelista composuisse vel dictasse refertur, sicut in ejus passione legitur, ubi et ipse pro earum consecratione vel virginalis propositi defensione martyr occubuisse memoratur. Nullam vero benedictionem vel clericorum vel monachorum apostoli nobis scriptam reliquerunt. Quarum quoque religio sola ex nomine sanctitatis est insignita, cum ipsae a sanctimonia, id est sanctitate, sanctimoniales sunt dictae. Quippe quo infirmior est feminarum sexus, gratior est Deo atque perfectior earum virtus, juxta ipsius quoque Domini testimonium, quo infirmitatem Apostoli ad certaminis coronam exhortans, ait: « Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur . » Qui etiam de corporis sui, quod est Ecclesia, membris per eumdem loquens Apostolum, ac si praecipue tam infirmorum membrorum honorem commendaret, in eadem subjunxit Epistola, hoc est ad Corinthios prima: « Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt. Et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his abundantiorem honorem circumdamus; et quae inhonesta nostra sunt, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus ei cui dederat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore. sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra . » Quis autem adeo integre per divinae gratiae dispensationem haec in aliquo dixerit adimpleri, sicut in ipsa muliebris sexus infirmitate, quem tam culpa quam natura contemptibilem fecerat? Circumspice singulos in hoc sexu gradus, non solum virgines, ac viduas, seu conjugatas, verum etiam ipsas scortorum abominationes, et in eis Christi gratiam videbis ampliorem, ut juxta Dominicam et apostolicam sententiam: « Sint novissimi primi, et primi novissimi ; » et: « Ubi abundavit delictum, superabundet et gratia . » Cujus quidem divinae gratiae beneficia vel honorem feminis exhibita si ab ipso exordio mundi repetamus, reperiemus statim mulieris creationem quadam praecellere dignitate, cum ipsa scilicet in paradiso, vir extra creatus sit. Ut hinc praecipue mulieres admoneantur attendere; quam sit earum naturalis patria paradisus, et quo amplius eas caelibem paradisi vitam sequi conveniat. Unde Ambrosius in libro De paradiso: « Et apprehendit, » inquit, « Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso. Vides quoniam qui erat apprehenditur. In paradiso eum collocavit. Adverte quia extra paradisum vir factus est, et mulier intra paradisum. In inferiori loco vir melior invenitur, et illa quae in meliore loco facta est inferior reperitur. » Prius quoque Dominus Evam totius originem mali restauravit in Maria, quam Adam in Christo reparavit. Et sicut a muliere culpa, sic a muliere coepit gratia, et virginitatis refloruit praerogativa. Ac prius in Anna et Maria viduis et virginibus sanctae professionis forma exhibita, quam in Joanne vel apostolis monasticae religionis exempla viris proposita. Quod si post Evam, Deborae, Judith, Esther virtutem intueamur, profecto non mediocrem robori virilis sexus inferemus erubescentiam. Delbora quippe Dominici judex populi, viris deficientibus dimicavit, et devictis hostibus, populoque Domini liberato, potenter triumphavit . Judith inermis cum Abra sua terribilem exercitum est aggressa, et unius Holofernis proprio ipsius gladio caput amputans, sola universos stravit hostes, et desperatum populum suum liberavit . Esther spiritu latenter suggerente contra ipsum etiam legis decretum gentili copulata regi, impiissimi Aman consilium, et crudele regis praevenit edictum, constitutamque regiae deliberationis sententiam quasi uno temporis momento in contrarium convertit . Magnae ascribitur virtuti quod David in funda et lapide Goliam aggressus est et devicit . Judith vidua ad hostilem procedit exercitum sine funda et lapide, sine omni adminiculo armaturae dimicatura . Esther solo verbo populum suum liberat, et conversa in hostes sententia corruerunt ipsi in laqueum quem tetenderant. Cujus quidem insignis facti memoria singulis annis apud Judaeos solemnem meruit habere laetitiam. Quod nequaquam aliqua virorum facta quantumcunque splendida obtinuerunt. Quis incomparabilem matris septem filiorum constantiam non miretur, quos una cum matre apprehensos, sicut Machabaeorum historia narrat , rex impiissimus Antiochus ad carnes porcinas contra legem edendas nisus est frustra compellere? Quae mater suae immemor naturae, et humanae affectionis ignara, nec nisi Dominum prae oculis habens, quot sacris exhortationibus suis ad coronam filios praemisit, tot ipsa martyriis triumphavit, proprio ad extremum martyrio consummata. Si totam Veteris Testamenti seriem revolvamus, quid hujus mulieris constantiae comparare poterimus? Ille ad extremum vehemens tentator beati Job, imbecillitatem humanae naturae contra mortem considerans: « Pellem, inquit, pro pelle, et universa dabit homo pro anima sua . » Intantum enim omnes angustias mortis naturaliter horremus, ut saepe ad defensionem unius membri alterum opponamus, et pro vita hac conservanda nulla vereamur incommoda. Haec vero non solum sua, sed propriam et filiorum animus perdere sustinuit, ne unam legis incurreret offensam. Quae est ista, obsecro, ad quam compellebatur transgressio? Nunquid abrenuntiare Deo, vel thurificare idolis cogebatur? Nihil, inquam, ab eis exigebatur, nisi ut carnibus vescerentur, quas lex eis interdicebat. O fratres et commonachi, qui tam impudenter quotidie contra Regulae institutionem ac nostram professionem ad carnes inhiatis, quid ad hujus mulieris constantiam dicturi estis? Nunquid tam inverecundi estis, ut cum haec auditis, erubescentia, non confundamini? Sciatis, fratres, quod de regina austri Dominus incredulis exprobat, dicens: « Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam , » multo amplius vobis de hujus mulieris constantia improperandum esse, quae et longe majora fecerit, et vos vestrae professionis voto religioni arctius astricti estis. Cujus quidem tanto agone virtus examinata, hoc in Ecclesia privilegium obtinere meruit, ut ejus martyrium solemnes lectiones atque missam habeat, quod nulli antiquorum sanctorum concessum est, quicunque scilicet adventum Domini moriendo praevenerunt, quamvis in ipsa Machabaeorum historia Eleazarus ille venerabilis senex unus de primoribus Scribarum eadem causa martyrio jam coronatus fuisse referatur . Sed quia, ut diximus, quo naturaliter femineus sexus est infirmior, eo virtus est Deo acceptabilior, et honore dignior; nequaquam martyrium illud in festivitate memoriam meruit, cui femina non interfuit, quasi pro magno non habeatur si fortior sexus fortiora patiatur. Unde et in laude praedictae feminae amplius Scriptura prorumpens, ait: « Supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Domino habebat, singulos illorum hortabatur fortiter, repleta sapientia, et femineae cogitationi masculinum animum inserens . » Quis in laudem virginum vineam illam Jephte filiam assumi non censeat? . Quae, ne voti licet improvidi reus pater haberetur, et divinae gratiae beneficium promissa fraudaretur hostia, victorem patrem in jugulum proprium animavit. Quid haec, quaeso, in agone martyrum factura esset, si forte ab infidelibus negando Deum apostatare cogeretur? Nunquid interrogata de Christo cum illo jam apostolorum principe diceret: « Non novi illum? » Dimissa per duos menses a patre libera, his completis redit ad patrem occidenda. Sponte morti se ingerit, et eam magis provocat quam veretur. Stultum patris plectitur votum, et paternum redimit mandatum amatrix maxima veritatis. Quantum hunc in se lapsum abhorreret, quem in patre non sustinet? Quantus hic est virginis fervor tam in carnalem quam in coelestem patrem? Quae simul morte sua et hunc a mendacio liberare, et illi promissum decrevit conservare. Unde merito tanta haec puellaris animi fortitudo praerogativa quadam id meruit obtinere, ut per annos singulos filiae Israel in unum convenientes quasi quibusdam solemnibus hymnis festivas virginis agant exsequias, et de passione virginis compunctae piis planctibus compatiantur. Ut autem caetera omnia praetermittamus, quid tam necessarium nostrae redemptioni, et totius mundi saluti fuerit, quam sexus femineus, qui nobis ipsum peperit Salvatorem? Cujus quidem honoris singularitatem mulier illa, quae prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem, illi admiranti opponebat, dicens: « Quid avertis oculos? Quid rogantem fugis? Noli me mulierem aspicere, sed miseram. Hic sexus genuit Salvatorem. » Quae gloria huic poterit comparari, quam in Domini matre adeptus est sexus iste? Posset utique si vellet Redemptor noster de viro corpus assumere, sicut primam feminam de corpore viri voluit formare . Sed hanc suae humilitatis singularem gratiam ad infirmioris sexus transtulit honorem. Posset et alia parte mulieris corporis digniore nasci quam caeteri homines, eadem qua concipiuntur vilissima portione nascentes. Sed ad incomparabilem infirmioris corporis honorem longe amplius ortu suo consecravit ejus genitale quam viri fecerat ex circumcisione. Atque ut hunc singularem virginum nunc omittam honorem, libet ad caeteras feminas sicut proposuimus stylum convertere. Attende itaque quantam statim gratiam adventus Christi Elisabeth conjugatae, quantam exhibuit Annae viduae. Virum Elizabeth Zachariam magnum Domini sacerdotem incredulitatis diffidentia mutum adhuc tenebat, dum in adventu et salutatione Mariae ipsa mox Elisabeth Spiritu sancto repleta et exsultantem in utero suo parvulum sensit, et prophetiam jam de ipso completo Mariae conceptu prima proferens, plus quam propheta exstitit . Praesentem quippe illico virginis conceptum nuntiavit, et ipsam Domini matrem ad magnificandum super hoc ipso Dominum concitavit. Excellentius autem prophetiae donum in Elizabeth videtur completum, conceptum statim Dei Filium agnoscere, quam in Joanne ipsum jamdudum natum ostendere. Sicut igitur Mariam Magdalenam apostolorum dicimus apostolam, sic nec istam prophetarum dicere dubitemus prophetam, sive ipsam beatam viduam Annam, de qua supra latius actum est. Quod si hanc prophetiae gratiam usque ad gentiles etiam extendamus, Sibylla vates in medium procedat, et quae ei de Christo revelata sunt proferat. Cum qua si universos conferamus prophetas, ipsum etiam Isaiam, qui ut Hieronymus asserit , non tam propheta quam evangelista dicendus est, videbimus in hac quoque gratia feminam viris longe praestare. De qua Augustinus contra haereses testimonium proferens, ait : « Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat: Alium, inquit, dedit Dominus hominibus fidelibus colendum. » Item : « Ipse tuum cognosce Dominum Dei Filium esse. Alio loco Filium Dei symbolum appellat, id est consiliarium. Et propheta dicit-Vocabunt nomen ejus mirabilis, consiliarius . » De qua rursus idem Pater Augustinus in libro XVIII De civitate Dei : « Eo, » inquit, « tempore nonnulli sibyllam Erechtheam vaticinatam ferunt, quam quidam magis credunt esse Cumanam. Et sunt ejus viginti et septem versus; qui, sicut eos quidam Latinis versibus est interpretatus, hoc continent: Judicii signum tellus sudore madescet, E coelo rex adveniet per saecla futurus, Scilicet in carne praesens ut judicet orbem. Quorum quidem versuum primae litterae in Graeco conjunctae, id sonant: Jesus Christus Filius Dei Salvator. » Infert etiam Lactantius quaedam de Christo vaticinia sibyllae : « In manus, » inquit, « infidelium postea veniet. Dabunt Deo alapas manibus incestis, et impurato ore expuent venenatos sputos. Dabit vero ad verbera suppliciter sanctum dorsum, et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat quod verbum vel unde venerit inferis loquatur, et spinea corona coronabitur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt. In hospitalitatem hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens gens tuum Deum non intellexisti laudandum mortalium mentibus, sed spinis coronasti, fel miscuisti. Templi velum scindetur, et in medio die nox erit tribus horis, et morietur, tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet, primus resurrectionis principio ostensus. » Hoc profecto sibyllae vaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque attenderat cum in ecloga IV futurum in proximo sub Augusto Caesare tempore consulatus Pollionis mirabilem cujusdam pueri de coelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret, et quasi saeculum novum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum, admonitus, ut ipsemet ait, Cumaei carminis vaticinio, hoc est Sibyllae, quae Cumana dicitur. Ait quippe sic, quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu scribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas et viles reputat, dicens: Sicelides Musae, paulo majora canamus; Non omnes arbusta juvant humilesque miricae. Ultima Cumaei venit jam carminis aetas. Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Jam nova progenies coelo demittitur alto, etc. Inspice singula Sibyllae dicta, et quam integre et aperte Christianae fidei de Christo summam complectatur. Quae nec divinitatem ejus, nec humanitatem, nec utrumque ipsius adventum, nec utrumque judicium prophetando vel scribendo praetermisit. Primum quidem judicium, quo injuste judicatus est in passione, et secundum quo juste judicaturus est mundum in majestate. Quae nec descensum ejus ad inferos, nec resurrectionis gloriam praetermittens, non solum prophetas, verum etiam ipsos supergressa videtur evangelistas, qui de hoc ejus descensu minime scripserunt. Quis non etiam illud tam familiare prolixumque colloquium miretur, quo ipse solus solam illam gentilem et Samaritanam mulierem tam diligenter dignatus est instruere, de quo et ipsi vehementer obstupuerunt apostoli? Aqua etiam infideli et de virorum suorum multitudine reprehensa potum ipse voluit postulare, quem nihil ulterius alimenti ab aliquo novimus requisisse. Superveniunt apostoli, et emptos ei cibos offerunt, dicentes: « Rabi, manduca ; » nec oblatos suscipi videmus, sed hoc quasi in excusationem ipsum praetendisse: « Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis . » Potum ipse a muliere postulat. A quo se illa excusans beneficio: « Quomodo, » inquit, « tu Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis . » Et iterum: « Neque in quo haurias habes, et puteus altus est . » Potum itaque a muliere infideli, et id negante desiderat, qui oblatos ab apostolis cibos non curat. Quae est ista, quaeso, gratia, quam exhibet infirmo sexui, ut videlicet a muliere hac postulet aquam, qui omnibus tribuit vitam? Quae, inquam, nisi ut patenter insinuet tanto sibi mulierum virtutem esse gratiorem, quanto earum naturam esse constat infirmiorem, et se tanto amplius earum salutem desiderando sitire, quanto mirabiliorem earum virtutem constat esse? Unde et cum a femina potum postulat, huic praecipue siti suae per salutem feminarum satisfieri velle se insinuat. Quem potum etiam cibum vocans: « Ego, » inquit, « cibum habeo manducare quem vos nescitis. » Quem postmodum exponens cibum, adjungit: « Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. » Hanc videlicet quasi singularem sui Patris voluntatem esse innuens, ubi de salute agitur infirmioris sexus. Legimus et familiare colloquium cum Nicodemo illo Judaeorum principe Dominum habuisse, quo illum quoque ad se occulte venientem de salute sua ipse instruxerit ; sed illius colloquii non tantum tunc fructum esse consecutum. Hanc quippe Samaritanam, et spiritu prophetiae repletam esse tunc constat, quo videlicet Christum et ad Judaeos jam venisse, et ad gentes venturum esse professa est, cum dixerit: « Scio quia Messias venit qui dicitur Christus. Cum ergo venerit ille nobis annuntiabit omnia , » et multos ex civitate illa propter verbum mulieris ad Christum cucurrisse, et in eum credidisse, et ipsum duobus diebus apud se retinuisse. qui tamen alibi discipulis ait: « In viam gentium ne abieritis, et in civitate Samaritanorum ne intraveritis . » Refert alibi idem Joannes quosdam ex gentilibus, qui ascenderant Hierosolymam ut adorarent in die festo, per Philippum et Andream Christo nuntiasse, quod eum vellent videre. Non tamen eos esse admissos commemorat, nec illis postulantibus tantam Christi copiam esse concessam, quantam huic Samaritanae nequaquam id petenti. A qua ejus in gentibus praedicatio coepisse videtur, quam non solum convertit, sed per eam, ut dictum est, multos acquisivit. Illuminati statim per stellam magi, et ad Christum conversi, multos exhortatione sua vel doctrina ad eum traxisse referuntur; sed soli accessisse. Ex quo etiam liquet quantam a Christo gratiam in gentibus mulier sit adepta, quae praecurrens, et civitati nuntians ejus adventum, et quae audierat praedicans, tam propere ipsa multos de populo suo est lucrata. Quod si Veteris Testamenti vel evangelicae Scripturae paginas revolvamus, summa illa de resuscitatis mortuis beneficia divinam gratiam feminis praecipue videbimus impendisse, nec nisi ipsis vel de ipsis haec miracula facta fuisse. Primo quippe per Eliam et Elisaeum ad intercessionem matrum filios ipsarum resuscitatos esse legimus . Et Dominus ipse viduae cujusdam filium suum, et archisynagogi filiam , et rogatu sororum Lazarum resuscitans , hoc immensi miraculi beneficium maxime feminis impendit. Unde illud est Apostoli ad Hebraeos scribentis: « Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos . » Nam et puella suscitata mortuum recepit corpus, et caeterae feminae in consolationem sui, quos plangebant mortuos receperunt suscitatos. Ex quo etiam liquet, quantam semper feminis exhibuerit gratiam, quas tam sua quam suorum resuscitatione primo laetificans, novissime quoque ipse propria resurrectione eas plurimum extulit, quibus, ut dictum est, primum apparuit . Quod etiam hic sexus in populo persequente, quodam erga Dominum naturali compassionis affectu, visus est promereri. Ut enim Lucas meminit, cum eum viri ad crucifigendum ducerent, feminae ipsorum sequebantur plangentes ipsum atque lamentantes. Quibus ipse conversus, et quasi pietatis hujus vicem in ipso statim passionis articulo misericorditer eis referens, futurum ut cavere queant praedicit exitum : « Filiae, inquit, Hierusalem nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Quia ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt . » Ad cujus etiam liberationem iniquissimi judicis uxorem antea fideliter laborasse Matthaeus commemorat, dicens: « Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum . » Quo etiam praedicante solam feminam de tota turba in tantam ejus laudem legimus extulisse vocem, ut beatum exclamaret uterum qui eum portaverit, et ubera quae suxerit. A quo et statim piam confessionis suae, licet verissimae, correctionem meruit audire, ipso confestim ei respondente: « Quinimo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud . » Solus Joannes inter apostolos Christi hoc privilegium amoris obtinuit, ut dilectus Domini vocaretur. De Martha autem et Maria ipse scribit Joannes, « quia diligebat Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum . » Ipse idem apostolus, qui ex privilegio, ut dictum est, amoris se unum a Domino dilectum esse commemorat, hoc ipso privilegio, quod nulli aliorum ascripsit apostolorum, feminas insignivit. In quo etiam honore etsi fratrem earum ipsis aggregaret, eas tamen illi praeposuit, quas in amore praecellere credidit. Libet denique, ut ad fideles seu Christianas redeamus feminas, divinae respectum misericordiae in ipsa etiam publicorum abjectione scortorum et stupendo praedicare, et praedicando stupere. Quid est abjectius quam Maria Magdalene, vel Maria Aegyptiaca secundum vitae statum pristinae? Quas vero postmodum vel honore vel merito divina amplius gratia sublimavit? Illam quidem quasi in apostolico permanentem coenobio, ut jam supra commemoravimus , hac vero, ut scriptum est, supra humanam virtutem anachoretarum agone dimicante, ut in utrorumque monachorum proposito sanctarum virtus feminarum praeemineat, et illud quod incredulis Dominus ait: « Meretrices praecedent vos in regnum Dei , » ipsis et fidelibus viris improperandum videatur, et secundum sexuum seu vitae differentiam fiant novissimi primi, et primi novissimi . Quis denique ignoret feminas exhortationem Christi et consilium Apostoli tanto castimoniae zelo esse complexas, ut pro conservanda carnis pariter ac mentis integritate, Deo se per martyrium offerrent holocaustum, et gemina triumphantes corona, Agnum sponsum virginum quocunque erit sequi studerent? Quam quidem virtutis perfectionem raram in viris, crebram in feminis esse cognovimus. Quarum etiam nonnullas tantum in hac carnis praerogativa zelum habuisse legimus, ut non sibi manum inferre dubitarent, ne quam Deo voverant incorruptionem amitterent, et ad sponsum virginem virgines pervenirent. Qui etiam sanctarum devotionem virginum intantum sibi gratam esse monstravit, ut gentilis populi multitudinem ad beatae Agathae suffragium concurrentem velo ejus contra aestuantis Aethnae terribilem ignem opposito tam a corporis quam animae liberaverit incendio. Nullam novimus monachi cucullam beneficii tanti gratiam esse adeptam. Legimus quidem ad tactum pallii Eliae Jordanem esse divisum, et ipsi pariter et Eliseo viam per terram praebuisse ; velo autem virginis immensam adhuc infidelis populi multitudinem tam mente salvari quam corpore, et sic eis conversis ad coelestia viam patuisse. Illud quoque non modicum sanctarum dignitatem commendat feminarum, quod in suis ipsae verbis consecrantur, dicentes: « Annulo suo subharravit me, ipsi sum desponsata . » Haec quippe verba sunt beatae Agnetis in quibus virgines suam professionem facientes Christo desponsantur. Si quis etiam vestrae religionis formam ac dignitatem apud gentiles cognoscere curet, atque nonnulla inde quoque exempla ad exhortationem vestram inducere; facile deprehendet in ipsis etiam nonnullam hujus propositi institutionem praecessisse, excepto quod ad fidei pertinet tenorem, et multa in illis sicut et in Judaeis praecessisse, quae ex utrisque congregata Ecclesia retinuit, sed in melius commutavit. Quis nesciat universos clericorum ordines ab ostiario usque ad episcopum, ipsumque tonsurae usum ecclesiasticae, qua clerici fiunt, et jejunia Quatuor Temporum, et azymorum sacrificium, nec non ipsa sacerdotalium indumentorum ornamenta, et nonnulla dedicationis vel alia sacramenta, a Synagoga Ecclesiam assumpsisse? Quis etiam ignoret ipsum utilissima dispensatione non solum saecularium dignitatum gradus in regibus caeterisque principibus, et nonnulla legum decreta, vel philosophicae disciplinae documenta in conversis gentibus retinuisse; verum etiam quosdam ecclesiasticarum dignitatum gradus, vel continentiae formam, et corporalis munditiae religionem ab eis accepisse? Constat quippe nunc episcopos vel archiepiscopos praesidere, ubi tunc flamines vel archiflamines habebantur: et quae tunc templa daemonibus sunt instituta, postea Domino fuisse consecrata, et sanctorum memoriis insignita. Scimus et in gentibus praecipue praerogativam virginitatis enituisse, cum maledictum legis ad nuptias Judaeos coerceret , et intantum gentibus hanc virtutem seu munditiam carnis acceptam exstitisse, ut in templis earum magni feminarum conventus caelibi se vitae dicarent. Unde Hieronymus in Epistolam ad Galatas lib. III : « Quid nos, inquit, oportet facere, in quorum condemnationem habet et Juno univiras et Vesta univirgines, et alia idola continentes? » Univiras autem et univirgines dicit, quasi monachas univiras, quae viros noverant, et monachas univirgines virgines. Monos enim, unde monachus, id est solitarius dicitur, unum sonat. Qui etiam libro I contra Jovinianum, multis de castitate vel continentia gentilium feminarum, inductis exemplis: « Scio, inquit, in catalogo feminarum me plura dixisse, ut quae Christianae pudicitiae despiciunt fidem, discant saltem ab ethnicis castitatem. » Qui in eodem supra illam quoque continentiae virtutem adeo commendavit, ut hanc praecipue munditiam carnis in omni gente Dominus approbasse videatur, et nonnullis etiam in infidelibus quoque vel collatione meritorum, vel exhibitione miraculorum extulisse. « Quid referam, inquit, sibyllam Erichthream atque Cumanam, et octo reliquas? Nam Varro decem fuisse autumat, quarum insigne virginitas est, et virginitatis praemium divinatio. » Item: « Claudia virgo vestalis cum in suspicionem venisset stupri, fertur cingulo duxisse ratem, quam hominum millia trahere nequiverant. » Et Synodius Claremontensis episcopus in propentico ad libellum suum ita loquitur: Qualis nec Tanaquil fuit, nec illa, Quam tu, Tricipitine, procreasti, Qualis nec Phrygiae dicata Vestae, Quae circa satis Albulam tumentem Duxit virgineo ratem capillo. Augustinus De civitate Dei lib. XXII : « Jam si ad eorum miracula veniamus, quae facta a diis suis martyribus opponunt nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere, et nobis reperientur omnino proficere? Nam inter magna miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod Varro commemorat vestalem virginem, cum periclitaretur falsa suspicione de stupro, cribrum implesse aqua de Tiberi, et ad suos judices nulla ejus parte stillante portasse. Quis aquae pondus tenuit tot cavernis patientibus? Itane Deus omnipotens terreno corpori grave pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet vivificatum corpus, in quo voluerit vivificans spiritus? » Nec mirum si iis vel aliis Deus miraculis infidelium quoque castitatem extulerit, vel officio daemonum extolli permiserit, ut tanto amplius nunc fideles ad ipsam animarentur, quanto hanc in infidelibus quoque amplius exaltari cognoverint. Scimus et Caiphae praelationi non personae gratiam esse collatam, et pseudo quoque apostolos miraculis nonnusquam coruscasse; et haec non personis eorum, sed officio esse concessa. Quid igitur mirum, si Dominus non personis infidelium feminarum, sed virtuti continentiae ipsarum hoc concesserit, ad innocentiam virginis saltem liberandam, et falsae accusationis improbitatem conterendam? Constat quippe amorem continentiae bonum esse et in infidelibus, sicut et conjugalis pactionis observantiam donum Dei apud omnes esse. Ideoque mirabile non videri, si sua dona, non errorem infidelitatis per signa, quae infidelibus fiunt, non fidelibus, Deus honoret; maxime quando per haec, ut dictum est, innocentia liberatur, et perversorum hominum malitia reprimitur, et ad hoc, quod ita magnificatur, bonum homines amplius cohortantur, per quod tanto minus ab infidelibus quoque peccatur, quanto amplius a voluptatibus carnis receditur. Quod nunc etiam cum plerisque aliis adversus praedictum incontinentem haereticum beatus non inconvenienter induxit Hieronymus, ut quae non miratur in Christianis, erubescat in ethnicis. Quis etiam dona Dei esse deneget, potestatem etiam infidelium principum, etsi perverse ipsa utantur, vel amorem justitiae, vel mansuetudinem quam habent, lege instructi naturali, vel caetera quae decent principes? Quis bona esse contradicat quia malis sunt permista? praesertim cum, ut beatus astruit Augustinus, et manifesta ratio testatur, mala esse nequeant nisi in natura bona? Quis non illud approbet quod poetica perhibet sententia: Oderunt peccare boni virtutis amore? Quis Vespasiani nondum imperatoris miraculum, quod Suetonius refert , de caeco videlicet et claudo per eum curatis, non magis approbet quam neget, ut ejus virtutem amplius aemulari velint principes. Aut quod de anima Trajani beatus egisse Gregorius refertur? Noverunt homines in coeno margaritam legere, et a paleis grana discernere. Et dona sua infidelitati adjuncta Deus ignorare non potest, nec quidquam horum quae fecerit odire. Quae quo amplius signis coruscant, tanto amplius sua esse demonstrat, nec hominum pravitate sua inquinari posse, et qualis sit fidelibus spectandus, qui talem se exhibet infidelibus. Quantam autem apud infideles dignitatem devota illa templis pudicitia sit adepta, vindicta violationis indicat. Quam scilicet vindictam Juvenalis commemorans in satyra IV contra Crispinum, sic de ipso ait: . . . . . Cum quo nuper vitiata jacebat Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. Unde et Augustinus De civitate Dei, lib. III: « Nam et ipsi. » inquit, « Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes vivas defodiebant. Adulteras autem feminas quamvis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant. » Usque adeo gravius quae putabant abdita divina, quam humana cubilia vindicabant. Apud nos autem Christianorum cura principum tanto amplius nostrae providit castimoniae, quanto eam sanctiorem esse non dubitatur. Unde Justinianus Augustus: « Si quis, » inquit, « non dicam rapere, sed attentare tantum causa jungendi matrimonium sacras virgines ausus fuerit, capitali poena feriatur. » Ecclesiasticae quoque sanctio disciplinae, quae poenitentiae remedia, non mortis supplicia quaerit, quam severa sententia lapsus vestros praeveniat non est dubium. Unde illud est Innocentii papae Victricio episcopo Rothomagensi, cap. 13: « Quae Christo spiritualiter nubunt, et a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint, vel occulte corruptae fuerint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se conjunxerant de hac vita discesserit. » Hae vero, quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverint permanere, licet velatae non fuerint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est; quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si vero inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigerunt, solvi sine vindicta non poterit? Nam si apostolus Paulus, quae a proposito viduitatis discesserant, dixit eas habere condemnationem, quia primam fidem irritam fecerunt : quanto magis virgines, quae prioris propositionis fidem minime servaverunt? Hinc et Pelagius ille notabilis ad filiam Mauritii: « Criminosior est, » inquit, « Christi adultera quam mariti. Unde pulchre Romana Ecclesia tam severam nuper de hujusmodi statuit sententiam, ut vix vel poenitentia dignas judicaret, quae sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione violassent. » Quod si perscrutari velimus quantam curam, quantam diligentiam et charitatem sancti doctores ipsius Domini, et apostolorum exemplis incitati, devotis semper exhibuerint feminis, reperiemus eos summo dilectionis zelo devotionem earum amplexos fuisse, et fovisse, et multiplici doctrinae vel exhortationis studio earum religionem jugiter instruxisse atque auxisse. Atque, ut caeteros omittam, praecipui doctores Ecclesiae producantur in medium, Origenes scilicet, Ambrosius atque Hieronymus. Quorum quidem primus, ille videlicet maximus Christianorum philosophus, religionem feminarum tanto amplexus est zelo, ut sibi manus ipse inferret, sicut ecclesiastica refert Historia , ne ulla eum suspicio a doctrina vel exhortatione mulierum abduceret. Quis etiam ignoret quantam Ecclesiae divinorum messem librorum rogatu Paulae et Eustochii beatus reliquerit Hieronymus? Quibus inter caetera sermonem etiam de Assumptione matris Domini juxta earum petitionem scribens, idipsum profitetur, dicens : « Sed quia negare non queo quidquid injungitis, nimia vestra devinctus dilectione, experiar quod hortamini. » Scimus autem nonnullos maximorum doctorum tam ordinis quam vitae dignitate sublimium, nonnunquam ad eum de longinquo scribentes parva ab eo requisisse scripta, nec impetrasse. Unde et illud est beati Augustini in secundo Retractationum libro : « Scripsi et duos libros ad presbyterum Hieronymum sedentem in Bethlehem, unum de origine animae, alium de sententia apostoli Jacobi, ubi ait: « Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus : » de utroque consulens eum. Sed in priore quaestionem, quam proposui, ipse non solvi. In posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur non tacui. Sed utrum hoc approbaret, et illum consului. Respondit autem laudans eamdem consultationem meam, sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione ejus potius ederentur. Illo autem defuncto edidi. » Ecce virum tantum tanto tempore pauca et parva rescripta a praedicto viro exspectasse, nec accepisse. Quem quidem ad petitionem praedictarum feminarum in tot et tantis voluminibus vel transferendis vel dictandis sudasse cognovimus, longe eis majorem quam episcopo reverentiam in hoc exhibens. Quarum fortassis tanto amplius virtutem amplectitur studio, nec contristare sustinet, quanto earum naturam fragiliorem considerat. Unde et nonnunquam zelus charitatis ejus erga hujusmodi feminas tantus esse deprehenditur, ut in earum laudibus aliquatenus veritatis tramitem excedere videatur, quasi in seipso illud expertus, quod alicubi commemorans: « Charitas, » inquit, « mensuram non habet . » Qui in ipso statim exordio Vitae sanctae Paulae, quasi attentum sibi lectorem praeparare desiderans, ait : « Si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctae ac venerabilis Paulae virtutibus dicerem. » Descripsit et nonnullas sanctorum Patrum venerabiles vitas, atque miraculis coruscas, in quibus longe mirabiliora sunt quae referuntur. Nullum tamen eorum tanta laude verborum extulisse videtur, quanta hanc viduam commendavit. Qui etiam ad Demetriadem virginem scribens, tanta ejus laude frontem ipsius insignivit epistolae, ut non in modicam labi videatur adulationem : « Inter omnes, » inquit, « materias, quas ab infantia usque ad hanc aetatem vel mea, vel notariorum scripsi manu, nihil praesenti opere difficilius. Scripturus enim ad Demetriadem virginem Christi, quae et nobilitate et divitiis prima est in urbe Romana, si cuncta ejus virtutibus congrua dixero, adulari putabor. » Dulcissimum quippe viro sancto fuerat quacunque arte verborum fragilem naturam ad ardua virtutis studia promovere. Ut autem opera nobis quam verba in hoc certiora praebeant argumenta, tanta hujusmodi feminas excoluit charitate, ut immensa ejus sanctitas naevum sibi propriae imprimeret famae. Quod et ipse quidem ad Asellam, de fictis amicis atque sibi detrahentibus scribens, inter caetera commemorat, dicens : « Et licet me sceleratum quidam putent, et omnibus flagitiis obrutum, tu tamen bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius judicare, et non facilis venia prava dixisse de rectis. Osculabantur quidam mihi manus, et ore vipereo detrahebant. Dolebant labiis, corde gaudebant. Dicant quid unquam in me aliter senserunt, quam quod Christianum decebat? Nihil mihi objicitur, nisi sexus meus. Et hoc nunquam objiceretur, nisi cum Hierosolymam Paula proficiscitur. » Item : « Antequam domum sanctae Paulae noscerem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium pene judicio dignus summo sacerdotio decernebar. Sed postquam eam pro suo merito sanctitatis venerari, colere, suscipere coepi; omnes me illico deseruere virtutes. » Et post aliqua : « Saluta, » inquit, « Paulam et Eustochium, velint nolint, in Christo meas. » Legimus et Dominum ipsum tantam beatae meretrici familiaritatem exhibuisse, ut qui eum invitaverat Pharisaeus, ob hoc jam penitus de ipso diffideret, apud se, dicens: « Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est quae tangit eum . » Quid ergo mirum, si pro lucro talium animarum ipse Christi membra ejus incitata exemplo propriae famae detrimentum non effugiunt? Quod quidem Origenes, ut dictum est , cum cuperet evitare, gravius sibi corporis detrimentum inferre sustinuit. Nec solum in doctrina vel exhortatione feminarum mira sanctorum Patrum charitas innotuit, verum etiam in earum consolatione ita vehemens nonnunquam exstitit, ut ad earum dolorem leniendum nonnulla fidei adversa promittere mira eorum compassio videatur. Qualis quidem illa est beati Ambrosii consolatio, quam super morte Valentiniani imperatoris sororibus ejus scribere ausus est, et ejus qui cathecumenus sit defunctus salutem astruere. Quod longe a catholica fide atque evangelica veritate videtur dissidere. Non enim ignorabant quam accepta Deo semper exstiterit virtus infirmioris sexus. Unde et cum innumeras videamus virgines matrem Domini in hujus excellentiae proposito sequi, paucos agnoscimus viros hujus virtutis gratiam adeptos; ex qua, quocunque ierit, ipsum sequi Agnum valerent . Cujus quidem zelo virtutis cum nonnullae sibi manum inferrent, ut quam Deo voverant integritatem etiam carnis conservarent, non solum hoc in eis non est reprehensum, sed apud plerosque haec ipsarum martyria titulos ecclesiarum meruerunt. Desponsatae, quoque virgines, si antequam viris suis carnaliter misceantur monasterium decreverint eligere, et homine reprobato sponsum sibi Deum efficere, liberam in hoc habent facultatem, quam nequaquam viris legimus indultam. Quarum etiam pleraeque tanto ad castimoniam zelo sunt accensae, ut non solum contra legis decretum pro custodienda castitate virilem praesumerent habitum , verum etiam inter monachos tantis praeminerent virtutibus, ut abbates fieri mererentur. Sicut de beata legimus Eugenia , quae sancto etiam Heleno episcopo conscio, imo jubente virilem habitum sumpsit, et ab eo baptizata monachorum collegio est sociata. Haec ad novissimarum petitionum tuarum primam, soror in Christo charissima, me satis rescripsisse arbitror, de auctoritate videlicet ordinis vestri, et insuper de commendatione propriae dignitatis, ut tanto studiosius vestrae professionis propositum amplectamini, quanto ejus excellentiam amplius noveritis. Nunc ut secundam quoque, Domino annuente, perficiam, vestris id meritis et orationibus obtineam, Vale.
(epist. 4) (Luc. II, 25) (Luc. VIII, 2) (Psal. XV, 5) (Luc. XIV, 33) (Luc. VII, 37) (Joan. XII, 3) (Luc. VIII, 2) (Joan. XIII, 5) (Marc. XIV, 3) (Dan. IX, 24) (Isa. XI, 2) (Marc. XIV, 6) (Cant. I, 2) (Psal. CXXXII, 2) (Joan. VI, 15) (Joan. XVIII, 36) (Joan. XII, 7) (Marc. XIV, 9) (Marc. XII, 43) (Luc. XIX, 8) (Rom. VIII, 35) (Matth. XXVI, 56) (Matth. XXVII, 55) (ibid., 61) (Marc. XV, 40) (Joan. XIX, 35) (Job XIX, 20) (Cant. VIII, 7) (I Cor. XIII, 7) (Matth. XXVI, 33) (ibid., 35) (Luc. XXII, 33) (ibid., 32) (Joan. XX, 2) (ibid., 15) (Luc. XXIII, 55) (Matth. XXVIII, 8) (Luc. XX, 10) (Marc. XVI, 6) (Joan. XX, 17) (Luc. X, 4) (Act. I, 14) (Act. VI, 1) (I Cor. IX, 5.) (cap. 4) (ibid.) (Luc. VIII, 1) (ibid.) (ibid.) (Act. II, 44) (Act. IV, 32) (Exod. XV, 20) (Psal. CL, 4) (Act. IV, 32) (I Reg. I, 25) (Num. XVIII, 19) (Num. VI, 2) (Exod. XXVIII, 8) (Hebr. XIII, 10) (Psal. CXX, 8) (Luc. II, 36) (I Tim. V, 3) (ibid., 5) (ibid., 16) (ibid., 9) (ibid., 11) (lib. III, epist. 11) (Matth. XXIII, 11) (Luc. XXIII, 27) (Matth. XX, 28) (lib. II) (Matth. V, 34) (Rom. XVI, 1) (I Tim. III, 8) (ibid., 10) (I Tim. V, 9) (I Tim. V, 3) (ibid., 4) (ibid., 8) (ibid., 16) (Rom. XVI, 13) (II Joan. I, 1) (ibid., 5) (epist. 22) (epist. 14) (ibid.) (Psal. XLIV, 15) (ibid., 16) (II Cor. XII, 9) (I Cor. XII, 22) (Matth. XX, 16) (Rom. V, 20) (Judic. IV, 9) (Judith XIII, 10) (Esther VIII, 5) (I Reg. XVII, 49) (Judith IX, 16) (II Mach. VII, 1) (Deut. XIV, 7.) (Job II, 4) (Matth. XII, 42) (II Mach. VI, 18) (II Mach. VII, 20) (Judic. XI, 39.) (Luc. XXII, 57.) (Gen. II, 22) (Luc. I, 5) (epist. 117) (cap. 3) (ibid.) (Isa. IX, 6) (cap. 23) (lib. IV Instit., cap. 18) (VIRGIL., Eclog. IV, 1.) (Joan. IV, 31) (ibid., 32) (ibid., 9) (ibid., 11) (Joan. III, 1) (Joan. IV, 25) (Matth., X, 5) (III Reg. XVII, 22; IV Reg. IV, 22) (Marc. V, 42) (Joan. XI, 44) (Hebr. XI, 35) (Matth. XXVIII, 5; Marc. XVI, 5) (Luc. XXIII, 28) (Matth. XXVII, 19) (Luc. XI, 28) (Joan. XI, 5) ( in Vitis Patr. ) (Matth. XXI, 3) (Matth. XX, 16) (Apoc. XIV, 4.) (IV Reg. XI, 8) (AMBR., ser. 90) (Deut. XXV, 5) (cap. 6) (Carm., XXIV, 39.--Vide Patrologiae t. LVIII, col. 746.) (cap. 11) (HORAT., Epist. l. I, ep. 15.) (in Vespas., c. 7) (JOAN. DIACONUS, l. II Vitae S. Greg., c. 44) (I Tim. V, 12) (lib. VI, c. 7) (epist. 10) (cap. 41) (Jac. II, 10) (epist. 17) (epist 27) (epist. 8) (epist. 99) (ibid.) (ibid.) (Luc. VII, 39) (EUSEB. lib. VI, cap. 7) (Apoc. XIV, 4) (Deut. XXII, 5) ( in Vitis Patr. )
[ al. defluit] [ al. adepturi] [ al. rex] [ al. dilectionis, Par. cod. devotionis] [ al. utique] [ f. quia] [ al. Deinde] [ al. Deborae] [ al. Honoriacensi] [ al. Israel] [ al. perfectionis] [ al. qui scriptus] [ al. ministrorum] [ al. bigamos] [ al., consortium] [ al. Quarum] [ al. quoque] [ al. Debora] [ al. ipsum] [ al. impuro] [ al. Cumaea] [ al. infirmas] [ al. hunc] [ al. exitium] [vestrae] [ al. Rescripsit] [ f. suspicere] [ al. petitionem novissimarum]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
8
EPISTOLA VIII, Quae est ejusdem Petri ad Heloissam. Institutio seu Regula sanctimonialium.
ARGUMENTUM.-- Cum duo ab Heloissa rogatus fuisset Abaelardus, alteri quidem eorum superiore respondit epistola; alterum nunc exsequitur. Si quidem petitionis Heloissae alterum caput fuerat, ut Paracletensibus monachabus regulam scriberet; quod ipse hoc libro potius quam epistola luculenter perficit, plurimis sanctorum Patrum sententiis tanquam floribus adunatis. Tripertitum autem tractatum vocat, quod in eo maxime de tribus praecipuis virtutibus monasticis, continentia scilicet, paupertate voluntaria, et silentio tractet. Constituit toti earum collegio septem officiales sorores, quae caeteris tum in his quae animarum sunt, tum in his, quae ad temporalia sive corporalia spectant, prudenter praesint. Esum carnium ternis diebus singulis hebdomadibus, et usum vini moderatum eis indulget, ac caetera ad vitae monasticae ordinem pertinentia diligenter et congrue disponit.
Petitionis tuae parte jam aliqua prout potuimus absoluta, superest Domino annuente de illa, quae restat, parte tam tuis, quam spiritualium tuarum filiarum desideriis complendis operam dare. Restat quippe juxta praedictae vestrae postulationis ordinem, aliquam vobis institutionem, quasi quamdam propositi vestri regulam a nobis scribi, et vobis tradi, ut certius ex scripto quam ex consuetudine habeatis quid vos sequi conveniat. Nos itaque partim consuetudinibus bonis, partim Scripturarum testimoniis vel rationum nitentes fulcimentis, haec omnia in unum conferre decrevimus, ut spirituale Dei templum, quod estis vos , habens decorare, quasi quibusdam egregiis exornare picturis valeamus, et ex pluribus imperfectis quod possimus unum opusculum consummare. In quo quidem opere Zeuxim pictorem imitantes, ita facere instituimus in templo spiritali, sicut ille disposuit faciendum in corporali. Hunc enim, ut in rhetorica sua Tullius meminit, Crotoniatae asciverunt ad quoddam templum, quod religiosissime colebant, excellentissimis picturis decorandum. Quod ut diligentius faceret, quinque sibi virgines pulcherrimas de populo illo elegit, quas sibi pingenti assistentes intuens, earum pulchritudinem pingendo imitaretur. Quod duabus de causis factum esse credibile est. Tum videlicet quia, ut praedictus meminit doctor , maximam peritiam in depingendis mulieribus pictor ille adeptus fuerat, tum etiam, quia naturaliter puellaris forma elegantior et delicatior virili compositione censetur. Plures autem virgines ab eo eligi supra memoratus philosophus ait, quia nequaquam credidit in una se reperire posse puella, membra omnia aequaliter formosa, nullique unquam a natura tantam pulchritudinis gratiam esse collatam, ut aequalem in omnibus membris pulchritudinem haberet, ut nihil ex omni parte perfectum in compositione corporum ipsa expoliret, tanquam uni sic omnia commoda conferret, ut non haberet quod caeteris largiretur. Sic et nos ad depingendam animae pulchritudinem, et sponsae Christi describendam perfectionem, in qua vos tanquam speculo quodam unius spiritalis virginis semper prae oculis habitae, decorem vestrum vel turpitudinem deprehendatis, proposuimus ex multis sanctorum Patrum documentis vel consuetudinibus monasteriorum optimis vestram instruere conversationem, singula quaeque prout memoriae occurrerint delibando, et quasi in unum fasciculum congregando, quae vestri propositi sanctitati congruere videbo. Nec solum quae de monachabus, verum etiam quae de monachis instituta. Quippe sicut nomine et continentiae professione nobis estis conjunctae, ita et fere omnia nostra vobis competunt instituta. Ex his ergo, ut diximus, plurima quasi quosdam flores decerpendo, quibus vestrae lilia castitatis adornemus, multo majore studio describere debemus virginem Christi, quam praedictus Zeuxis depingere simulacrum idoli. Et ille quidem quinque virgines, quarum speciem imitaretur, sufficere credidit. Nos vero pluribus Patrum documentis exuberantem copiam habentes, auxilio freti divino perfectius vobis opusculum relinquere non desperamus: quo ad sortem vel descriptionem illarum quinque prudentium virginum pertingere valeatis, quas in depingenda virgine Christi Dominus nobis in Evangelio proponit . Quod ut possimus sicut volumus, vestris orationibus impetremus. Valete in Christo, sponsae Christi. Tripertitum instructionis vestrae tractatum fieri decrevimus, in describenda atque munienda religione vestra, et divini obsequii celebratione disponenda, in quibus religionis monasticae summam arbitror consistere, ut videlicet continenter, et sine proprietate vivatur, ac silentio maxime studeatur. Quod quidem, juxta Dominicam evangelicae regulae disciplinam, lumbos praecingere , omnibus renuntiare , otiosum verbum cavere . Continentia vero castitatis illa est, quam suadens Apostolus, ait: « Quae innupta est et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu . » Corpore, inquit, toto, non uno membro, ut ad nullam scilicet lasciviam in factis vel in dictis ejus aliquod membrum declinet. Spiritu vero tunc sancta est, quando ejus mentem nec consensus inquinat, nec superbia inflat, sicut illarum quinque fatuarum virginum, quae dum ad vendentes oleum recurrerent, extra januam remanserunt. Quibus jam clausa janua frustra pulsantibus et clamantibus: « Domine, Domine aperi nobis, » terribiliter sponsus ipse respondet: « Amen dico vobis, nescio vos . » Tunc autem relictis omnibus nudum Christum nudi sequimur, sicut sancti fecerunt apostoli, cum propter eum non solum terrenas possessiones aut carnalis propinquitatis affectiones, verum etiam proprias postponimus voluntates, ut non nostro vivamus arbitrio, sed praelati nostri regamur imperio, et ei qui nobis loco Christi praesidet tanquam Christo penitus pro Christo subjiciamur. Talibus enim ipsemet dicit: « Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, ipse me spernit . » Qui si etiam, quod absit! male vivat, cum bene praecipiat, non est tamen ex vitio hominis sententia contemnenda Dei. De quolibet ipsemet praecipit, dicens: « Quae dixerint vobis servate, et facite: secundum vero opera eorum nolite facere . » Hanc autem ad Deum spiritalem a saeculo conversionem ipsemet diligenter describit, dicens: « Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus . » Et iterum: « Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, aut matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus . » Hoc autem est odire patrem vel matrem, affectiones carnalium propinquitatum nolle sequi, sicut et odire animam suam est, voluntatem propriam sequi nolle. Quod alibi quoque praecipit, dicens: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me . » Sic enim propinquantes post eum venimus, hoc est eum maxime imitando sequimur, qui ait: « Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me . » Ac si diceret: Cuncta per obedientiam agere. Quid enim, « abneget semetipsum, » nisi carnales affectiones propriamque voluntatem postponere, et alieno, non suo regendum arbitrio se committere? Et sic profecto crucem suam non ab alio suscipit, sed ipsemet tollit; per quam scilicet ei mundus crucifixus sit, et ipse mundo, cum spontaneo propriae professionis voto mundana sibi et terrena desideria interdicit, quod est voluntatem propriam non sequi. Quid enim carnales aliud appetunt, nisi implere quod volunt? Et quae est terrena delectatio, nisi propriae voluntatis impletio, etiam quando id quod volumus labore maximo sive periculo agimus? Aut quid est aliud crucem ferre, id est cruciatum aliquem sustinere, nisi contra voluntatem nostram aliquid fieri, quantumcunque illud videatur facile nobis esse vel utile? Hinc alius Jesus longe inferior in Ecclesiastico admonet, dicens: « Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis . » Cum vero ita tam rebus nostris quam nobis ipsis penitus renuntiamus, tunc vere omni proprietate abjecta vitam illam apostolicam inimus, quae omnia in commune reducit, sicut scriptum est: « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una . » Nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat. Sed erant illis omnia communia. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat, non enim aequaliter omnes egebant: et ideo non aequaliter omnibus distribuebatur, sed singulis prout opus erat. Cor unum fide, quia corde creditur. Anima una, quia eadem ex charitate voluntas adinvicem, cum hoc unusquisque alii quod sibi vellet, nec sua magis quam aliorum commoda quaereret, vel ad communem utilitatem ab omnibus omnia referrentur, nemine quae sua sunt, sed quae Jesu Christi quaerente seu affectante. Alioquin nequaquam sine proprietate viveretur, quae magis in ambitione, quam in possessione consistit. Otiosum verbum seu superfluum idem est quod multiloquium. Unde Augustinus Retractationum lib. I : « Absit, » inquit, « ut multiloquium deputem quando necessaria dicuntur, quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur. » Hinc autem per Salomonem dicitur: « In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est . » Multum ergo cavendum est in quo peccatum non deest, et tanto studiosius huic morbo providendum est, quanto periculosius et difficilius evitatur. Quod beatus providens Benedictus : « Omni tempore, » inquit, « silentio debent studere monachi. » Plus quippe esse constat silentio studere quam silentium habere. Est enim studium vehemens applicatio animi ad aliquid gerendum. Multa vero negligenter agimus vel inviti, sed nulla studiose nisi volentes vel intenti. Quantum vero difficile sit vel utile linguam refrenare, apostolus Jacobus diligenter attendens, ait: « In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir . » Idem ita: « Omnis natura bestiarum, et volucrum, et serpentum, et caeterorum, domantur, et domita sunt a natura humana . » Qui simul considerans quanta sit in lingua malorum materia, et omnium bonorum consumptio, supra sic et infra loquitur: « Lingua quidem modicum membrum, quantus ignis, quam magnam silvam incendit; universitas iniquitatis, inquietum malum, plenum veneno mortifero . » Quid autem veneno periculosius vel cavendum amplius? Sicut ergo venenum vitam exstinguit, sic loquacitas religionem penitus evertit. Unde idem superius: « Si quis putat se, inquit, religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio . » Hinc et in Proverbiis scriptum est: « Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu; ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum . » Hoc ille senex diligenter considerabat, qui de loquacibus fratribus ei in via sociatis, Antonio dicente: « Bonos fratres invenisti tecum, abba; » respondit: « Boni sunt siquidem, sed habitatio eorum non habet januam. Quicunque vult intrat in stabulum, et solvit asinum . » Quasi enim ad praesepe Domini anima nostra ligatur, sacrae se meditationis in eo quadam ruminatione reficiens, a quo quidem praesepi solvitur, atque huc et illuc toto mundo per cogitationes discurrit, nisi eam clausura taciturnitatis retineat. Verba quippe intellectum animae immittunt, ut ei quod intelligit intendat, et per cogitationem haereat. Cogitatione vero Deo loquimur, sicut verbis hominibus. Dumque huc verbis hominum intendimus, necesse est ut inde ducamur. Nec Deo simul et hominibus intendere valemus. Nec solum otiosa, verum etiam quae utilitatis aliquid habere videntur vitanda sunt verba, eo quod facile a necessariis ad otiosa, ab otiosis ad noxia veniatur. « Lingua quippe, ut Jacobus ait, inquietum malum, » quo caeteris minor est aut subtilior membris, tanto mobilior et caeteris motu lacescentibus, ipsa cum non movetur fatigatur, et quies ipsa ei fit onerosa. Quae quanto in nobis subtilior, et ex mollitie corporis nostri flexibilior, tanto mobilior et in verba pronior existit, et omnis malitiae seminarium patet. Quod in vobis praecipue vitium Apostolus notans, omnino feminis in Ecclesia loqui interdicit, nec de iis etiam quae ad Deum pertinent, nisi domi viros interrogare permittit. Et in iis etiam discendis, vel quibuscunque faciendis, silentio eas praecipue subjicit, Timotheo super his ita scribens: « Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio . » Quod si laicis et conjugatis feminis ita de silentio providerit, quid vobis est faciendum? Qui rursus eidem cur hoc praeceperit innuens, verbosas eas et loquentes cum non oportet arguit. Huic igitur tantae pesti remedium aliquod providentes, his saltem penitus locis vel temporibus linguam continua taciturnitate domemus, in oratione scilicet, in claustro, dormitorio, refectorio, et in omni comestione et coquina; et post Completorium deinceps hoc maxime ab omnibus observetur. Signis vero his locis vel temporibus, si necessarium est, pro verbis utamur. De quibus etiam signis docendis seu addiscendis diligens habeatur cura, per quae etiamsi verbis quoque opus est, ad colloquium invitetur loco congruo, et ad hoc instituto. Et expletis breviter verbis illis necessariis, redeatur ad priora, vel quod opportunum est fiat. Nec tepide corrigatur verborum aut signorum excessus, sed verborum praecipue, in quibus majus imminet periculum. Cui profecto multo magnoque periculo et beatus Gregorius succurrere vehementer cupiens, lib. VII Moralium sic nos instruit: « Dum otiosa, » inquit, « verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus. Hinc seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax tota exstinguitur cordium. » Unde bene per Salomonem dicitur: « Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum . » Aquam quippe dimittere, est linguam in fluxum eloquii relaxare. Quo contra et in bonam partem asserit, dicens: « Aqua profunda ex ore viri . » Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum; quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde scriptum est: « Qui imponit stulto silentium, iras mitigat . » Ex quo nos manifeste admonet, in hoc praecipue vitio corrigendo districtissimam adhibere censuram, ne ejus vindicta ullatenus differatur, et per hoc maxime religio periclitetur. Hinc quippe detractiones, lites, convitia et nonnunquam conspirationes et conjurationes germinantes, totum religionis aedificium non tam labefactant quam evertunt. Quod quidem vitium cum amputatum fuerit, non omnino fortasse pravae cogitationes exstinguuntur, sed ab alienis cessabunt corruptelis. Hoc unum vitium fugere, quasi religioni sufficere arbitraretur abbas Macharius, admonebat, sicut scriptum est, his verbis : « Abbas Macharius major in Scyti dicebat, fratribus: Post missas ecclesias fugite fratres. Et dixit ei unus fratrum: Pater, ubi habemus fugere amplius a solitudine ista? Et ponebat digitum suum in ore suo, dicens: Istud est quod fugiendum dico. Et sic intrabat in cellam suam, et claudens ostium sedebat solus. » Haec vero silentii virtus, quae, ut ait Jacobus, perfectum hominem reddit , et de qua Isaias praedixit: « Cultus justitiae silentium , » tanto a sanctis Patribus fervore est arrepta, quod sicut scriptum est , abbas Agatho per triennium lapidem in ore suo mittebat, donec taciturnitatem disceret. Quamvis locus non salvet, multas tamen praebet opportunitates ad religionem facilius observandam, et tutius muniendam. Et multa religionis auxilia vel impedimenta ex eo consistunt. Unde et filii prophetarum, quos, ut ait Hieronymus , monachos legimus in Veteri Testamento, ad solitudinis secretum se transtulerunt, praeter fluenta Jordanis casulas suas constituentes. Joannes quoque et discipuli ejus, quos etiam propositi nostri principes habemus, et deinceps Paulus, Antonius, Macharius, et qui praecipue in nostro floruerunt proposito, tumultum saeculi et plenum tentationibus mundum fugientes, ad quietem solitudinis lectulum suae contemplationis contulerunt, ut videlicet Deo possent sincerius vacare. Ipse quoque Dominus, ad quem nullus tentationis motus accessum habebat, suo nos erudiens exemplo, cum aliqua vellet agere praecipue secreta petebat, et populares declinabat tumultus. Hinc ipse Dominus nobis quadraginta dierum abstinentia eremum consecravit, turbas in eremo refecit, et ad orationis puritatem non solum a turbis, verum etiam ab apostolis secedebat. Ipsos quoque apostolos et in monte seorsum instruxit, atque constituit, et transfigurationis suae gloria solitudinem insignivit, et exhibitione resurrectionis suae discipulos communiter in monte laetificavit, et de monte in coelum ascendit, et caetera quaecunque magnalia in solitudinibus vel secretis operatus est locis. Qui etiam Moysi vel antiquis patribus in solitudinibus apparens, et per solitudinem ad terram promissionis populum transducens, ibique populo diu detento legem tradens, manna pluens, aquam de petra educens, crebris apparitionibus ipsum consolans, et mirabilia operans, patenter docuit quantam ejus singularitas solitudinem pro nobis amet, cui purius in ea vacare possumus. Qui etiam libertatem mystice onagri solitudinem amantis diligenter describens, et vehementer approbans, ad beatum Job loquitur, dicens: « Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? Cui dedit in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. Contemnit multitudinem civis, clamorem exactoris non audit, circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit . » Ac si aperte dicat: Quis hoc fecit nisi ego? Onager quippe, quem silvestrem asinum vocamus, monachus est, qui saecularium rerum vinculis absolutus ad tranquillam vitae solitariae libertatem se contulit, et saeculum fugiens in saeculo non remansit. Hinc in terra salsuginis habitat, cum membra ejus per abstinentiam sicca sunt et arida. Clamorem exactoris non audit, sed vocem, quia ventri non superflua, sed necessaria impendit. Quis enim tam importunus exactor, et quotidianus exactor quam venter? Hic clamorem id est immoderatam postulationem habet in superfluis et delicatis cibis, in quo minime est audiendus. Montes pascuae sunt illi vitae vel doctrinae sublimium Patrum, quas legendo et meditando reficimur. Virentia quaeque dicit universa vitae coelestis et immarcessibilis scripta. Ad quod nos praecipue beatus Hieronymus exhortans, sic Heliodoro scribit monacho : « Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum. Quid facis in turba qui solus es? » Idem et nostram a clericorum vita distinguens, ad Paulum presbyterum scribit his verbis : « Si officium vis exercere presbyteri, si episcopatus te vel opus vel onus forte delectat, vive in urbibus et castellis, et aliorum salutem fac lucrum animae tuae. Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? » Habet unum quodque propositum principes suos. Et ut ad nostram veniamus, episcopi et presbyteri habeant ad exemplum apostolos et apostolicos viros, quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes Paulos, Antonios, Hilariones, Macharios. Et ut ad Scripturarum materiam redeam, noster princeps Elias, noster Eliseus, nostri duces et filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudine , et faciebant sibi tabernacula praeter fluenta Jordanis. De iis sunt et illi filii Rechab qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Jeremiam voce laudantur, quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino . Et nos ergo, ut coram Domino stare, et ejus obsequio parati magis valeamus assistere, tabernacula nobis erigamus in solitudine, ne lectulum nostrae quietis frequentia hominum concutiat, quietem turbet, ingerat tentationes, mentem a sancto evellat proposito. Ad quam quidem liberam vitae tranquillitatem beatum Arsenium, Domino dirigente, omnibus in uno manifestum datum est exemplum. Unde et scriptum est : « Abbas Arsenius cum adhuc esset in palatio, oravit ad Dominum, dicens: Domine, dirige me ad salutem. Et venit ei vox, dicens: Arseni, fuge homines, et sanaberis. » Idem ipse: « Ac discedens ad monachalem vitam rursum oravit eumdem sermonem, dicens: Domine, dirige me ad salutem. Audivitque vocem dicentem sibi: Arseni, fuge, tace, quiesce. Hae enim sunt radices non peccandi. » Ille igitur hac una divini praecepti regula instructus non solum homines fugit, sed eos etiam a se fugavit. Ad quem archiepiscopo suo cum quodam judice quadam die venientibus, et aedificationis sermonem ab eo requirentibus, ait: « Et si dixero vobis, custodietis? » Illi autem promiserunt se custodire. Et dixit eis: « Ubicunque audieritis Arsenium, approximare nolite. » Alia iterum vice archiepiscopus cum visitans, misit primo videre si aperiret. Et mandavit ei, dicens: « Si venis aperio tibi, sed si tibi aperuero, omnibus aperio, et tunc jam ultra hic non sedeo. » Haec audiens archiepiscopus, dixit: « Si eum persecuturus vado, nunquam vadam ad hominem sanctum. » Cujus etiam sanctitatem cuidam Romanae matronae visitanti, dixit: « Quomodo praesumpsisti tantam navigationem assumere? Nescis quia mulier es, et non debes exire quoquam, aut ut vadas Romam, et dicas aliis mulieribus, quia vidi Arsenium; et faciant mare viam mulierum venientium ad me? » Illa autem dixit: « Si voluerit me Dominus reverti Romam, non permitto aliquem venire huc. Sed ora pro me, et memor esto mei semper. » Ille autem respondens, dixit ei: « Oro Deum ut deleat memoriam tui de corde meo. » Quae audiens haec, egressa est turbata. Hic quoque, sicut scriptum est, a Marco abbate requisitus, cur fugeret homines, respondit : « Scit Deus quia diligo homines, sed cum Deo pariter et hominibus esse non possum. » In tantum vero sancti Patres conversationem hominum atque notitiam abhorrebant, ut nonnulli eorum ut illos a se penitus removerent, insanos se fingerent, et, quod dictu mirabile est, haereticos etiam se profiterentur. Quod si quis voluerit, legat in Vitis Patrum de abbate Simone , qualiter se praeparavit judici provinciae ad se venienti: qui se videlicet sacco cooperiens, et tollens in manu sua panem et caseum, sedit in ingressu cellae suae, et coepit manducare. Legat et de illo anachoreta , qui cum quosdam sensisset obviam sibi cum lampadibus occurrere, exspolians se vestimenta sua, misit in flumen; et stans nudus coepit ea lavare. Ille autem qui ministrabat ei haec videns, erubuit, et rogavit homines, dicens: « Revertimini, quia senex noster sensum perdidit. » Et veniens ad eum, dixit ei: « Quid hic fecisti, abba? omnes enim qui te viderunt dixerunt, quia daemonium habet senex. » Ille autem respondit: « Et ego hoc volebam audire. » Legat insuper et de abbate Moyse , qui ut a se penitus judicem provinciae removeret, surrexit ut fugeret in palude. Et occurrit ei ille judex cum suis, et interrogavit eum, dicens: « Dic nobis senex ubi est cella abbatis Moysi? » Et dixit eis: « Quid vultis eum inquirere? homo fatuus est et haereticus. » Quid etiam de abbate pastore , qui nec se a judice provinciae videri permisit, ut sororis suae supplicantis filium de carcere liberaret? Ecce potentes saeculi cum magna veneratione et devotione sanctorum praesentiam postulant, et illi etiam cum summo sui dedecore eos penitus a se repellere student. Ut autem sexus etiam vestri in hac re virtutem cognoscatis, quis digne praedicare sufficiat virginem illam, quae beatissimi quoque Martini visitationem respuit, ut vacaret contemplationi? Unde ad Oceanum monachum Hieronymus scribens : « In beati, inquit, Martini Vita egimus commemorasse Sulpitium, quod transiens sanctus Martinus virginem quamdam moribus et castitate praecelsam cupiens salutare, illa noluit, sed exenium misit, et per fenestram respiciens, ait sancto viro: Ibi, Pater, ora, quia nunquam a viro sum visitata. Quo audito, gratias egit Deo sanctus Martinus, quod talibus imbuta moribus castam custodierit voluntatem. Benedixit eam et abiit laetitia plenus. » Haec revera de contemplationis suae lectulo surgere dedignata vel verita, pulsanti ad ostium amico parata erat dicere: « Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » O quantae sibi imputarent injuriae episcopi vel praelati hujus temporis, si hanc ab Arsenio vel ab hac virgine repulsam pertulissent! Erubescant ad ista, si qui nunc in solitudine morantur monachi, cum episcoporum frequentia gaudent, cum eis proprias, in quibus suscipiantur, fabricant domos; cum saeculi potentes, quos turba comitatur, vel ad quos confluit, non solum non fugiunt, sed asciscunt, et occasione hospitum domos multiplicantes, quam quaesierunt solitudinem redigunt in civitatem. Hac profecto antiqui et callidi tentatoris machinatione omnia fere hujus temporis monasteria, cum prius in solitudine constituta fuissent, ut homines fugerentur, postea fervore religionis refrigescente, homines asciverunt, et servos atque ancillas congregantes, villas maximas in locis monasticis construxerunt; et sic ad saeculum redierunt, imo ad se traxerunt saeculum. Qui se miseriis maximis implicantes, et maximae servituti tam ecclesiasticarum quam terrenarum potestatum alligantes, dum otiose appeterent vivere, et de alieno victitare labore, ipsum quoque monachi, hoc est solitarii nomen pariter amiserunt et vitam. Qui etiam saepe tantis urgentur incommodis, ut dum suos et res eorum tutari laborant, proprias amittant, et frequenti incendio vicinarum domorum ipsa quoque monasteria cremantur. Nec sic tamen ambitio refrenatur. Hi quoque districtionem monasterii qualemcunque non ferentes, ac per villas, castella, civitates sese dispergentes, binique vel terni, aut etiam singuli sine aliqua observatione regulae victitantes, tanto saecularibus deteriores sunt hominibus, quanto a professione sua amplius apostatantur. Qui habitationum quoque suarum sicut et sua abutentes, obedientias loca sua nominant, ubi nulla regula tenetur, ubi nulli rei nisi ventri et carni obeditur, ubi cum propinquis vel familiaribus suis manentes, tanto liberius agunt quod volunt, quanto minus a conscientiis suis verentur. In quibus profecto impudentissimis apostatis excessus illos criminales esse dubium non est, qui in caeteris veniales sunt hominibus. Qualium omnino vitam non solum attingere, sed nec audire sustineatis. Vestrae vero infirmitati tanto magis est solitudo necessaria, quanto carnalium tentationum bellis minus hic infestamur, et minus ad corporalia per sensus evagamur. Unde et beatus Antonius : « Qui sedet, » inquit, « in solitudine, et quiescit, a tribus bellis eripitur, id est auditus, locutionis et visus: et contra unum tantummodo habebit pugnam, id est cordis. » Has quidem vel caeteras eremi commoditates insignis Ecclesiae doctor Hieronymus diligenter attendens, et ad eas Heliodorum monachum vehementer adhortans, exclamat, dicens : « O eremus familiari Deo gaudens! Quid agis frater in saeculo, qui major es mundo? » Nunc vero quia ubi construi monasteria convenit disseruimus, qualis et ipsa loci positio esse debeat ostendamus. Ipsi autem monasterii loco constituendo, sicut quoque beatus consuluit Benedictus , ita si fieri potest providendum est, ut intra monasterii septa contineantur illa maxime quae monasteriis sunt necessaria, id est hortus, aqua, molendinum, pistrinum cum furno, et loca quibus quotidiana sorores exerceant opera, ne foras vagandi detur occasio. Sicut in castris saeculi, ita et in castris Domini, id est congregationibus monasticis constituendi sunt, qui praesint caeteris. Ibi quippe imperator unus, ad cujus nutum omnia gerantur, praeest omnibus. Qui etiam pro multitudine exercitus vel diversitate officiorum sua nonnullis impertiens onera, quosdam sub se adhibet magistratus, qui diversis hominum catervis aut officiis provideant. Sic et in monasteriis fieri necesse est, ut ibi una omnibus praesit matrona, ad cujus considerationem atque arbitrium omnes reliquae omnia operentur, nec ulla ei in aliquo praesumat obsistere, vel etiam ad aliquod ejus praeceptum murmurare. Nulla quippe hominum congregatio vel quantulacunque domus unius familia consistere potest incolumis, nisi unitas in ea conservetur, ut videlicet totum ejus regnum in unius personae magisterio consistat. Unde et arca typum Ecclesiae gerens cum multos tam in longo quam in lato cubitos haberet, in uno consummata est. Et in Proverbiis scriptum est: « Propter peccata terrae multi principes ejus . » Unde etiam Alexandro mortuo, multiplicatis regibus mala quoque multiplicata sunt. Et Roma pluribus communicata rectoribus concordiam tenere non potuit. Unde Lucanus in primo sic meminit: . . . . Tu causa malorum Facta tribus dominis Roma, nec unquam In turbam missi feralia foedera regni. Et post pauca: . . . . . Dum terra fretum, terramque levabit Aer, et longi volvent Titana labores, Noxque diem coelo totidem per signa sequetur; Nulla fides regni sociis, omnisque potestas Impatiens consortis erit . . . . . Tales profecto et illi erant discipuli sancti Frontonii abbatis, quos ipse in civitate, in qua natus est, cum usque ad septuaginta congregasset, et magnam ibidem gratiam tam apud Deum quam apud homines adeptus esset, relicto monasterio civitatis, cum mobilibus rebus nudos secum ad eremum traxit. Qui postmodum more Israelitici populi adversus Moysem conquerentis, quod eos etiam de Aegypto, relictis ollis carnium et abundantia terrae in solitudinem eduxisset, murmurantes incassum, dicebant: « Nunquid sola in eremo castitas, quae in urbibus non est? Cur itaque non in civitatem revertimur, de qua ad tempus exivimus? An in eremum solum Deus exaudiet orantes? Quis cibo angelorum vivat? Quem pecorum et ferarum delectat fieri socium? Quanta nos habet necessitas hic morari? Cur itaque non regressi in locum, in quo nati sumus, benedicimus Dominum? » Hinc et Jacobus admonet apostolus: « Nolite, inquit, plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis . » Hinc quoque Hieronymus ad Rusticum monachum de institutione vitae scribens : « Nulla, inquit, ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus unam praecedentem reliquae subsequuntur. Grues unum sequuntur ordine litterato. Imperator unus, judex unus provinciae. Roma ut condita est duos fratres simul habere reges non potuit, et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Jacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In nave unus gubernator. In domo unus dominus. In quamvis grandi exercitu unius signum spectatur. Per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina Patris consortioque multorum. » Ut igitur in omnibus concordia servari possit, unam omnibus praeesse convenit, cui per omnia omnes obediant. Sub hac etiam quasi magistratus quosdam nonnullas alias personas, prout ipsa decreverit, constitui oportet. Quae quibus officiis ipsa praeceperit, et quantum voluerit praesint, ut sint videlicet istae quasi duces vel consules in exercitu Dominico; reliquae autem omnes tanquam milites vel pedites, istarum cura eis praevidente, adversus malignum ejusque satellites libere pugnent. Septem vero personas ex vobis ad omnem monasterii administrationem necessarias esse credimus atque sufficere, portariam scilicet, cellerariam, vestiariam, infirmariam, cantricem , sacristam, et ad extremum diaconissam, quam nunc abbatissam nominant. In his itaque castris, et divina quadam militia sicut scriptum est: « Militia est vita hominis super terram ; et alibi: Terribilis ut castrorum acies ordinata , » vicem imperatoris, cui per omnia obeditur ab omnibus, obtinet diaconissa. Sex vero aliae sub ea, quas dicimus officiales, ducum sive consulum loca possident. Omnes vero reliquae moniales, quas vocamus claustrales, militum more divinum peragunt expedite servitium. Conversae autem, quae etiam saeculo renuntiantes, obsequio monialium se dicarunt, habitu quodam religioso, non tamen monastico, quasi pedites inferiorem obtinent gradum. Nunc vero superest, Domino inspirante, hujus militiae gradus singulos ordinare, ut adversus impugnationes daemonum vere sit quod dicitur, « castrorum acies ordinata. » Ab ipso, inquam, ut dictum est capite, quod diaconissam dicimus, hujus institutionis ducentes exordium, de ipsa primitus disponamus, per quam sunt omnia disponenda. Hujus vero sanctitatem, sicut in praecedenti meminimus epistola, beatus Paulus apostolus Timotheo scribens, quam eminentem et probatam oporteat esse diligenter describit, dicens: « Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentes autem viduas devita . » Idem supra de diaconissis, cum etiam diaconorum institueret vitam: « Mulieres, inquit, similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus . » Quae quidem omnia quid intelligentiae vel rationis habeant quantum aestimamus, epistola praecedente nostra satis disseruimus. Maxime cur eam Apostolus unius viri et provectae velit esse aetatis. Unde non mediocriter miramur quomodo perniciosa haec in Ecclesia consuetudo inolevit, ut quae virgines sunt potius quam quae viros cognoverunt ad hoc eligantur, et frequenter juniores senioribus praeficiantur. Cum tamen Ecclesiastes dicat: « Vae tibi, terra cujus rex puer est : » Et cum illud beati Job omnes pariter approbemus: « In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia . » Hinc et in Proverbiis scriptum est: « Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur . » Et in Ecclesiastico: « Quam speciosum canitiei judicium, et a presbyteris cognoscere consilium. Quam speciosa veterani sapientia, et gloriosus intellectus, et consilium, corona senum. Multa peritia et gloria illorum timor Dei . » Item: « Loquere major natu, decet enim te. Adolescens, loquere in tua causa vix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens, et loqui in medio magnatorum non praesumas, et ubi sunt senes non multum loquaris . » Unde et presbyteri qui in Ecclesia populo praesunt seniores interpretantur, ut ipso quoque nomine quales esse debeant doceatur. Et qui sanctorum Vitas scripserunt, quos nunc abbates dicimus senes appellabant. Modis itaque omnibus providendum est ut in electione vel consecratione diaconissae consilium praecedat Apostoli , ut videlicet talis eligatur, quae caeteris vita et doctrina praeesse debeat, et aetate quoque morum maturitatem polliccatur, et quae obediendo meruerit imperare, et operando magis quam audiendo regulam didicerit et firmius noverit. Quae si litterata non fuerit, sciat se non ad philosophicas scholas, vel disputationes dialecticas, sed ad doctrinam vitae et operum exhibitionem accommodari. Sicut de Domino scriptum est: « Qui coepit facere et docere , » prius videlicet facere, postmodum docere. Quia melior atque perfectior est doctrina operis, quam sermonis; facti, quam verbi. Quod diligenter attendamus, ut scriptum est. Dixit abbas Ipitius : « Ille est vere sapiens, qui facto suo alios docet, non qui verbis. » Nec parum consolationis et confidentiae super hoc affert. Attendatur et illa quoque beati Antonii ratio, qua verbosos confutavit philosophos, ejus videlicet tanquam idiotae et illitterati hominis magisterium irridentes: « Et respondete, inquit, mihi, quid prius est sensus, an litterae; et quid cujus exordium est, sensus ex litteris, an litterae oriuntur ex sensu? » Illis asserentibus quia sensus esset auctor atque inventor litterarum, ait: « Igitur cui sensus incolumis est, hic litteras non requirit. » Audiat quoque illud Apostoli et confortetur in Domino: « Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? » Et iterum: « Quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes, et infirma elegit Deus ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, ut ea quae non sunt tanquam ea quae sunt destruat, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus . » Non enim sicut ipse postmodum dicit, in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Quod si de aliquibus melius cognoscendis ad Scripturam revertendum esse censuerit, a litteratis hoc requirere et addiscere non erubescat, nec in his litterarum documenta contemnat; sed devote et diligenter suscipiat, cum ipse quoque apostolorum princeps, coapostoli sui Pauli publicam correctionem diligenter exceperit . Ut enim beatus quoque meminit Benedictus, saepe minori revelat Dominus quod melius est. Ut autem amplius Dominicam sequamur providentiam quam Apostolus quoque supra memoravit, nunquam de nobilibus aut potentibus saeculi, nisi maxima incumbente necessitate, et certissima ratione, fiat haec electio. Tales namque de genere suo facile confidentes, aut gloriantes, aut praesumptuosae, aut superbae fiunt; et tunc maxime quando indigenae sunt, earum praelatio perniciosa fit monasterio. Verendum quippe est ne vicinia suorum eam praesumptiorem reddat, et frequentia ipsorum gravet aut inquietet monasterium, atque ipsa per suos religionis perferat detrimentum, aut aliis veniat in contemptum juxta illud Veritatis: « Non est propheta sine honore nisi in patria sua . » Quod beatus quoque providens Hieronymus, ad Heliodorum scribens, cum pleraque annumerasset, quae monachis officiunt in sua morantibus patria: « Ex hac, inquit, » supputatione illa summa nascitur: Monachum in patria sua perfectum esse non posse. Perfectum esse autem nolle delinquere est. Quantum vero est animarum damnum, si minor in religione fuerit, quae religionis praeest magisterio? Singulis quippe subjectis singulas virtutes exhibere sufficit. In hac autem omnium exempla debent eminere virtutum, ut omnia quae aliis praeceperit propriis praeveniat exemplis, ne ipsa quae praecipit moribus oppugnet, et quod verbis aedificat factis ipsa destruat, et de ore suo verbum correctionis aufferatur, cum ipsa in aliis erubescat corrigere quae constat eam committere. Quod quidem Psalmista ne ei eveniat Dominum precatur, dicens: « Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque . » Attendebat quippe illam gravissimam Domini increpationem, de qua et ipse alibi meminit, dicens: « Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retro . » Quod studiose praecavens Apostolus: « Castigo, inquit, corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar . » Cujus quippe vita despicitur, restat ut et praedicatio vel doctrina contemnatur. Et cum curare quis alium debeat, si in eadem laboraverit infirmitate, recte ipsi ab aegroto improperatur: « Medice, cura teipsum . » Attendat sollicite quisquis Ecclesiae praeesse videtur, quantam ruinam casus ejus praebeat, cum ipse ad praecipitium secum pariter subjectos trahat. « Qui solverit, inquit Veritas, unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum . » Solvit quippe mandatum, qui contra agendo infringit ipsum, et exemplo suo corrumpens alios in cathedra pestilentiae doctor residet. Quod si quislibet hoc agens minimus habendus est in regno coelorum, hoc est in Ecclesia praesenti, quanti habendus est pessimus praelatus a cujus negligentia non suae tantum, sed omnium subjectarum animarum sanguinem Dominus requirit? Unde bene Sapientia talibus comminatur: « Data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiae. Horrende etiam cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia. Potentes autem potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio . » Sufficit quippe unicuique subjectarum animarum a proprio sibi providere delicto. Praelatis autem et in peccatis alienis mors imminet. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum; et cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Cui quidem periculo tanto maxime providere in Proverbiis admonemur, cum dicitur: « Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum; ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae . » Tunc enim pro amico sponsionem facimus, cum aliquem charitas nostra in nostrae congregationis conversationem suscipit. Cui nostrae providentiae curam promittimus, sicut et ille nobis obedientiam suam. Et sic quoque manum nostram apud eum defigimus, cum sollicitudinem nostrae operationis erga eum spondendo constituimus. Tum et in manum ejus incidimus, quia nisi nobis ab ipso providerimus, ipsum animae nostrae interfectorem sentiemus. Contra quod periculum adhibetur consilium, cum subditur, « discurre, festina, etc. Nunc igitur huc, nunc illuc deambulans more providi et impigri ducis, castra sua sollicite giret, vel scrutetur, ne per alicujus negligentiam ei, qui tanquam leo circuit quaerens quem devoret , aditus pateat. Omnia mala domus suae prior agnoscat, ut ab ipsa prius possint corrigi quam a caeteris agnosci, et in exemplum trahi. Caveat illud quod stultis vel negligentibus beatus improperat Hieronymus: « Solemus mala domus nostrae scire novissimi, ac liberorum ac conjugum vitia vicinis canentibus ignorare. » Attendat quae sic praesidet, quia tam corporum quam animarum custodiam suscepit. De custodia vero corporum admonetur, cum dicitur in Ecclesiastico: « Filiae tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas faciem tuam hilarem ad illas . » Et iterum: « Filia patris abscondita est, vigilia et sollicitudo ejus aufert somnum, nequando polluatur . » Polluimus vero corpora nostra non solum fornicando, sed quodlibet indecens in ipsis operando tam lingua, quam alio membro, seu quolibet membro sensibus corporis ad vanitatem aliquam abutendo. Sicut scriptum est: « Mors intrat per fenestras nostras , hoc est peccatum ad animam per quinque sensuum instrumenta. Quae vero mors gravior, aut custodia periculosior, quam animarum? Nolite, « inquit Veritas, timere eos qui occidunt corpus, animae vero non habent quid faciant . » Si quis hoc audit consilium, quis non magis mortem corporis quam animae timet? Quis non magis gladium quam mendacium cavet? Et tamen scriptum est: « Os quod mentitur occidit animam . » Quid tam facile interfici quam anima potest? Quae sagitta citius fabricari quam peccatum valet? Quis sibi a cogitatione saltem providere potest? Quis propriis peccatis providere sufficit, nedum alienis? Quis carnalis pastor spiritales oves a lupis spiritalibus, invisibiles ab invisibilibus custodire sufficiat? Quis raptorem non timeat, qui infestare non cessat, quem nullo possumus excludere vallo, nullo interficere vel laedere gladio? quem incessanter insidiantem et maxime religiosos persequentem, juxta illud Habacuc: « Escae illius electae , » Petrus apostolus cavendum adhortatur, dicens: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret . » Cujus quanta sit praesumptio in devoratione nostra, ipse Dominus beato Job dicit: « Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus . » Quid enim aggredi non praesumat, qui ipsum quoque Dominum aggressus est tentare? Qui de paradiso statim primos parentes captivavit, et de apostolico coetu ipsum etiam, quem Dominus elegerat, apostolum rapuit? Quis ab eo locus tutus, quae claustra illi non sunt pervia? Quis ab ejus insidiis providere, qui ejus fortitudini valet resistere? Ipse est qui uno impulsu concutiens quatuor angulos domus sancti viri Job, filios et filias innocentes oppressit et exstinxit . Quid sexus infirmior adversus ipsum poterit? Cui seductio ejus tantum timenda est, quantum feminae? Hanc quippe ipse primum seduxit, et per ipsam virum ejus pariter, et totam posteritatem captivavit. Cupiditas majoris boni possessione minoris mulierem privavit. Hac quoque arte nunc facile mulierem seducet, cum praeesse magis quam prodesse cupierit, rerum ambitione vel honoris ad hoc impulsa. Quod autem horum praecesserit sequentia probabunt. Si vero delicatius vixerit praelata quam subjecta, vel si supra necessitatem aliquid sibi peculiare vindicaverit, non dubium est hoc eam concupisse. Si pretiosiora postmodum quam antea quaesierit ornamenta, profecto vana tumet gloria. Qualis prius exstiterit postmodum apparebit. Quod prius exhibebat, utrum virtus fuerit an simulatio, indicabit praelatio. Trahatur ad praelationem magis quam veniat, dicente Domino: « Omnes quotquot veniunt, fures sunt et latrones . » Venerunt, inquit Hieronymus, « non qui missi sunt. » Sumatur potius ad honorem quam sibi sumat honorem. « Nemo » enim, inquit Apostolus, « sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron . » Vocata lugeat tanquam ad mortem deducta, repulsa gaudeat tanquam a morte liberata. Erubescimus ad verba quae dicimus caeteris meliores. Cum autem in electione nostra rebus ipsis hoc exhibetur, impudenter sine pudore sumus. Quis enim nesciat meliores caeteris praeferendos? Unde lib. XXIV Moralium, .: « Non debet autem hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene admonendo increpare. Qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat, quod resecari debuit ipse committat. » In qua tamen electione si forte hanc impudentiam aliquando levi verborum repulsa, tamen per aures oblatam recusamus dignitatem; hanc profecto in nos accusationem proferimus, quo justiores et digniores videamur. O quot in electione sua flere vidimus corpore et ridere corde! Accusare se tanquam indignos, et per hoc gratiam sibi et favorem humanum magis venari! attendentes quod scriptum est: « Justus prior accusator est sui . » Quos postea cum accusari contingeret, et se eis occasio cedendi offerret, importunissime et impudentissime suam sibi praelationem defendere nituntur, quam se invitos suscepisse fictis lacrymis, et veris accusationibus sui monstraverant. Quot in ecclesiis vidimus canonicos episcopis suis reluctantes, cum ab eis ad sacros ordines cogerentur, et se indignos tantis ministeriis profitentes, nec omnino velle acquiescere? quos cum forte clerus ad episcopatum postmodum eligeret, nullam aut levem perpessus est repulsam? Et qui heri, sicut aiebant, animae suae periculum vitantes diaconatum refugiebant, jam quasi una nocte justificati de altiore gradu praecipitium non verentur. De qualibus quidem in ipsis scriptum est Proverbiis: « Homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico . » Tunc enim miser gaudet unde potius ei lugendum esset, cum ad regimen aliorum veniens in cura subjectorum propria professione ligatur, a quibus magis amari quam timeri debet. Cui profecto pestilentiae quantum possumus providentes omnino interdicimus, ne delicatius aut mollius vivat praelata quam subjecta: ne privatos habeat secessus ad comedendum vel dormiendum, sed cum sibi commisso grege cuncta peragat, et tanto eis amplius provideat, quanto eis amplius praesens assistet. Scimus quidem beatum Benedictum de peregrinis et hospitibus maxime sollicitum , mensam abbatis cum illis seorsum constituisse. Quod licet tunc pie sit constitutum, postea tamen utilissima monasteriorum dispensatione ita est immutatum, ut abbas a conventu non recedat, et fidelem dispensatorem peregrinis provideat. Facilis quippe est inter epulas lapsus, et tunc disciplinae magis est invigilandum. Multi etiam occasione hospitum sibi magis quam hospitibus propitii sunt, et hinc maxima suspicione laeduntur absentes et murmurant. Et tanto praelati minor est auctoritas, quanto ejus vita suis est magis incognita. Tunc quoque tolerabilior omnibus quaelibet habetur inopia, cum ab omnibus aeque participatur, maxime vero a praelatis. Sicut in Catone quoque didicimus. Hic quippe, ut scriptum est, populo secum sitiente oblatum sibi aquae paululum respuit et effudit, suffecitque omnibus. Cum igitur praelatis maxime sobrietas sit necessaria, tanto eis parcius est vivendum, quanto per eos caeteris est providendum. Qui etiam ne donum Dei, hoc est praelationem sibi concessam in superbiam convertant, et maxime subjectis per hoc insultent, audiant quod scriptum est: « Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi : Odibilis coram Deo et hominibus est superbia . Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et cedere fecit mites pro eis . Rectorem te posuerunt, noli extolli. Esto in illis quasi unus ex ipsis . » Et Apostolus Timotheum erga subjectos instruens: « Seniorem, inquit, ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; juniores ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores . Non vos me, inquit Dominus, elegistis, sed ego elegi vos . » Universi alii praelati a subjectis eliguntur, et ab eis creantur et constituuntur; quia non ad Dominum, sed ad ministerium assumuntur. Hic autem solus vere est Dominus, et subjectos sibi ad serviendum habet eligere. Nec tamen se dominum, sed ministrum exhibuit, et suos jam ad dignitatis arcem aspirantes proprio confutat exemplo, dicens: « Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic . » Reges igitur gentium imitatur, quisquis in subjectis dominium appetit magis quam ministerium, et timeri magis quam amari satagit, et de praelationis suae magisterio intumescens amat primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Cujus quidem vocationis honorem, ut nec nominibus gloriemur, et in omnibus humilitati provideatur: « Vos autem, » inquit Dominus, « nolite vocari Rabbi, et patrem nolite vocare super terram . » Et postremo universam prohibens gloriationem: « Qui se, inquit, exaltaverit humiliabitur . » Providendum quoque est, ne per absentiam pastorum grex periclitetur, et ne praelatis extravagantibus intus disciplina torpeat. Statuimus itaque ut diaconissa magis spiritalibus quam corporalibus intendens, nulla exteriore cura monasterium deserat, sed circa subjectas tanto sit magis sollicita, quanto magis assidua; et tanto sit hominibus quoque praesentia ejus venerabilior, quanto rarior, sicut scriptum est: « Advocatus a potentiore discede. Ex hoc enim magis te advocabit . » Si qua vero legatione monasterium egeat, monachi vel eorum conversi ea fungantur. Semper enim viros mulierum necessitudinibus oportet providere. Et quo earum major religio, amplius vacant Deo, et majori virorum egent patrocinio. Unde et Matris Domini curam agere Joseph ab angelo admonetur, quam tamen cognoscere non permittitur. Et ipse Dominus moriens quasi alterum filium matri suae providit, qui ejus temporalem ageret curam. Apostoli quoque quantam devotis curam impenderent feminis dubium non est, ut jam satis alibi meminimus; quarum etiam obsequiis diaconos septem instituerunt. Quam quidem nos auctoritatem sequentes, ipsa etiam rei necessitate hoc exigente decrevimus, monachos et eorum conversos more apostolorum et diaconorum in iis quae ad exteriorem pertinent curam, monasteriis feminarum providere. Quibus maxime propter missas necessarii sunt monachi, propter opera vero conversi. Oportet itaque sicut Alexandriae sub Marco evangelista legimus esse factum in ipso Ecclesiae nascentis exordio, ut monasteriis feminarum monasteria non desint virorum, et per ejusdem religionis viros omnia extrinsecus feminis administrentur. Et tunc profecto monasteria feminarum firmius propositi sui religionem observare credimus, si spiritalium virorum providentia gubernentur, et idem tam ovium quam arietum pastor constituatur, ut qui videlicet viris ipse quoque praesit feminis, et semper, juxta apostolicam institutionem, caput mulieris sit vir, sicut viri Christus, et Christi Deus. Unde et monasterium beatae Scholasticae in possessione fratrum monasterii situm fratris quoque providentia regebatur, et crebra ipsius vel fratrum visitatione instruebatur et consolabatur. De cujus quoque regiminis providentia beati Basilii regula quodam loco nos instruens, ita continet: « Interrogatio. Si oportet eum qui praeest extra eam quae sororibus praeest loqui aliquid quod ad aedificationem pertineat virginibus? Responsio. Et quomodo servabitur illud praeceptum Apostoli dicentis: Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant? . » Item sequenti capitulo: « Interrogatio. Si convenit eum qui praeest cum ea quae sororibus praeest frequenter loqui, et maxime si aliqui de fratribus per hoc laeduntur. Responsio. Apostolo dicente: Ut quid enim libertas judicatur ab aliena conscientia? . Bonum est imitari eum dicentem: Quia non sum visus potestate mea uti, ne offendiculum aliquod ponerem Evangelio Christi . Et quantum fieri potest, et rarius videndae sunt, et brevius est sermocinatio finienda. » Hinc et illud est Hispalensis concilii: « Consensu communi decrevimus, ut monasteria virginum in provincia Baetica monachorum ministratione ac praesidio gubernentur. Tunc enim salubria Christo dicatis virginibus providemus, quando eis spiritales eligimus patres quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possint. » Hac tamen circa monachos cautela servata, ut remoti ab earum peculiaritate, nec usque ad vestibulum habeant accedendi permissum familiare, et neque abbatem vel eum qui praeficitur extra eam quae praeest loqui virginibus Christi aliquid, quod ad institutionem morum pertinet, licebit. Nec cum sola quae praeest frequenter eum colloqui oportet, sed sub testimonio duarum aut trium sororum. Ita ut rara sit accessio brevis locutio. Absit enim ut ne monachos, quod etiam dictu nefas est, Christi virginibus familiares esse velimus. Sed juxta quod jussa regularia vel canonum admonent, longe discretos atque sejunctos eorum tantum gubernaculis easdem deputamus, constituentes ut unus monachorum probatissimus eligatur, cujus curae sit praedia earum rusticana vel urbana intendere, fabricas struere, vel si quid aliud ad necessitatem monasterii providere, ut Christi famulae pro animae suae tantum utilitate sollicitae solis divinis cultibus vivant, operibus suis inserviant. Sane is qui ab abbate suo praeponitur, judicio sui episcopi comprobetur. Vestes autem illae iisdem coenobiis faciant, a quibus tuitionem exspectant. Ab iisdem denuo, ut praedictum est, laborum fructus, et procurationis suffragium recepturae. Hanc nos itaque providentiam sequentes, monasteria feminarum monasteriis virorum ita semper esse subjecta volumus, ut sororum curam fratres agant, et unus utrisque tanquam pater praesideat, ad cujus providentiam utraque spectent monasteria, et utrorumque in Domino quasi unum sit ovile et unus pastor. Quae quidem spiritalis fraternitatis societas tanto gratior tam Deo quam hominibus fuerit, quanto ipsa perfectior omni sexui ad conversionem venienti sufficere possit, ut videlicet monachi viros, moniales feminas suscipiant, et omni animae de salute sua cogitanti possit ipsa consulere. Et quicunque cum vel matre, aut sorore, vel filia, seu aliqua, cujus curam gerit, converti voluerit, plenum ibi solatium reperire possit. Et tanto majoris charitatis affectui sibi utraque monasteria sint connexa, et pro se invicem sollicita, quanto quae ibi sunt personae propinquitate aliqua vel affinitate amplius sunt conjunctae. Praepositum autem monachorum, quem abbatem nominant, sic etiam monialibus praeesse volumus, ut eas, quae Domini sponsae sunt, cujus ipse servus est, proprias recognoscat dominas, nec eis praeesse, sed prodesse gaudeat. Et sit tanquam dispensator in domo regia, qui non imperio dominam premit, sed providentiam erga eam gerit, ut ei de necessariis statim obediat, et in noxiis eam non audiat, et sic exterius cuncta ministret, ut thalami secreta nunquam nisi jussus introeat. Ad hunc igitur modum servum Christi sponsis Christi providere volumus, et earum pro Christo fideliter curam gerere, et de omnibus quae oportet cum diaconissa tractare. Nec ea inconsulta quidquam de ancillis Christi, vel de iis quae ad eas pertinent eum statuere, nec ipsum cuiquam earum nisi per eam quidquam praecipere, vel loqui praesumere. Quoties vero eum diaconissa vocaverit, ne tardet venire, et quae ipsa ei consuluerit de iis, quibus ipsa vel ei subjectae opus habent, non moretur exsequi quantum valet. Vocatus autem a diaconissa nunquam nisi in manifesto, et sub testimonio probatarum personarum ei loquatur, nec ei proximus adjungatur, nec prolixo sermone eam detineat. Omnia vero quae ad victum aut vestitum pertinet, et si quae etiam pecuniae fuerint, apud ancillas Christi congregabuntur vel reservabuntur, et inde fratribus necessaria tradentur de iis quae sororibus supererunt. Omnia itaque fratres exteriora procurabunt, et sorores ea tantum quae intus a mulieribus agi convenit, componendo scilicet vestes etiam fratrum, vel abluendo, panem etiam conficiendo, et ad coquendum tradendo, et coctum suscipiendo. Ad ipsas etiam cura lactis, et eorum quae inde fiunt, pertinebit, et gallinarum vel anserum nutritura, et quaecunque convenientius mulieres agere quam viri possunt. Ipse vero praepositus quando constitutus fuerit, in praesentia episcopi et sororum jurabit, quod eis fidelis in Domino dispensator erit, et earum corpora a carnali contagio sollicite observabit. In quo si forte, quod absit! episcopus eum negligentem deprehenderit, statim eum tanquam perjurii reum deponat. Omnes quoque fratres in professionibus suis hoc se sororibus sacramento astringent, quod nullatenus eas gravari consentient, et earum carnali munditiae pro posse suo providebunt. Nullus igitur virorum nisi licentia praepositi ad sorores accessum habebit, nec aliquid eis missum, nisi a praeposito transmissum, suscipietur. Nulla unquam sororum septa monasterii egredietur, sed omnia exterius, sicut dictum est, fratres procurabunt, et in fortibus fortes sudabunt operibus. Nullus unquam fratrum septa haec ingredietur, nisi obtenta praepositi et diaconissae licentia, cum aliqua hoc necessaria vel honesta exegerit causa. Si quis forte contra hoc praesumpserit, absque dilatione de monasterio projiciatur. Ne tamen viri fortiores feminis in aliquo eas gravare praesumant, statuimus eos quoque nihil praesumere contra voluntatem diaconissae, sed omnia ipsos etiam ad nutum ejus peragere, et omnes pariter tam viros quam feminas ei professionem facere, et obedientiam promittere, ut tanto pax firmior habeatur et melius servetur concordia, quanto fortioribus minus licebit; et tanto minus fortes debilibus obedire graventur, quanto earum violentiam minus vereantur. Et quanto amplius hic humiliaverit se apud Deum, amplius exaltari certum sit. Haec in praesenti de diaconissa dicta sufficiant. Nunc ad officiales stylum inclinemus. Sacrifica, quae et thesauraria, toti oratorio providebit, et omnes quae ad ipsum pertinent claves, et quae ipsi necessaria sunt, ipsa servabit; et si quae fuerint oblationes, ipsa suscipiet, et de iis quae in oratorio necessaria sunt faciendis vel reficiendis, et de toto ejus ornatu curam aget. Ipsius quoque providere est de hostiis, de vasis et de libris altaris, et toto ejus ornatu, de reliquiis, de incenso, de luminaribus, de horologio, de signis pulsandis. Hostias vero, si fieri potest, virgines conficiant, et frumentum purgent unde fiant, et altaris pallas abluant. Reliquias autem, vel vasa altaris nunquam ei vel alicui monialium contingere licebit, nec etiam pallas nisi cum eis traditae ad lavandum fuerint. Sed ad hoc monachi vel eorum conversi vocabuntur, et exspectabuntur. Et si necesse fuerit, aliqui sub ea ad hoc officium instituantur, qui haec contingere, cum opus fuerit, digni sint, et arcis ab ea reseratis, haec inde ipsi sumant, vel ibi reponant. Haec quidem quae sanctuario praesidet, vitae munditia praeeminere debet; quae, si fieri potest, mente cum corpore sit integra, et ejus tam abstinentia quam continentia sit probata. Hanc praecipue de compoto lunae instructam esse oportet, ut secundum temporum rationem oratorio provideat. Cantrix toti choro providebit, et divina disponet officia, et de doctrina cantandi vel legendi magisterium habebit, et de eis quae ad scribendum pertinent vel dictandum. Armarium quoque librorum custodiet, et ipsos inde tradet atque suscipiet, et de ipsis scribendis vel aptandis curam suscipiet, vel sollicita erit. Ipsa ordinabit quomodo sedeatur in choro, et sedes dabit, et a quibus legendum sit vel cantandum providebit, et inscriptionem componet Sabbatis recitandam in capitulo, ubi omnes hebdomadariae describentur. Propter quae maxime litteratam eam esse convenit, et praecipue musicam non ignorare. Ipsa etiam post diaconissam toti disciplinae providebit. Et si forte illa rebus alienis fuerit occupata, vices illius in hoc exsequetur. Infirmaria ministrabit infirmis, et eas observabit tam a culpa quam ab indigentia. Quidquid infirmitas postulaverit, tam de cibis quam de balneis, vel quibuscunque aliis, est eis indulgendum. Notum est quippe proverbium in talibus: Infirmis non est lex posita. Carnes eis nullatenus denegentur, nisi sexta feria, vel praecipuis vigiliis aut jejuniis Quatuor Temporum, seu Quadragesimae. A peccato autem tanto amplius coerceantur, quanto amplius de exitu suo cogitandum incumbit. Maxime vero tunc silentio studendum est, in quo exceditur plurimum, et orationi instandum, sicut scriptum est: « Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Deum, et ipse curabit te. Avertere a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum . » Oportet quoque infirmis providam semper assistere custodiam, quae, cum opus fuerit, statim subveniat, et domum omnibus instructam esse, quae infirmitati illi sunt necessaria. De medicamentis quoque, si necesse est, pro facultate loci providendum erit. Quod facilius fieri potest, si quae infirmis praeest non fuerit expers medicinae. Ad quam etiam de iis quae sanguinem minuunt cura pertinebit. Oportet autem aliquam flebotomiae peritam esse, ne virum propter hoc ad mulieres ingredi necesse sit. Providendum est etiam de officiis horarum et communione, ne desint infirmis, ut saltem Dominico die communicetur, confessione semper et satisfactione quam potuerint praeeuntibus. De unctione quoque infirmorum beati Jacobi apostoli sententia sollicite custodiatur, ad quam quidem faciendam tunc maxime cum de vita aegrotantis desperatur, inducantur ex monachis duo seniores sacerdotes cum diacono, qui sanctificatum oleum secum afferant , et conventu sororum assistente, interposito tamen pariete, ipsi hoc celebrent sacramentum. Similiter, cum opus fuerit, de communione agatur. Oportet itaque domum infirmarum sic aptari, ut ad haec facienda monachi facilem habeant accessum et recessum, nec conventum videntes, nec ab eo visi. Singulis autem diebus semel ad minus diaconissa cum celleraria infirmam tanquam Christum visitent, ut de necessitatibus ejus sollicitae provideant tam in corporalibus quam spiritualibus, et illud a Domino audire mereantur: « Infirmus eram, et visitasti me . » Quod si aegrotans ad exitum propinquaverit, et in extasi agoniae venerit, statim aliqua ei assistens ad conventum properet cum tabula, et eam pulsans exitum sororis nuntiet, totusque conventus, quaecunque hora sit diei vel noctis, ad morientem festinet, nisi ecclesiasticis praepediatur officiis. Quod si acciderit, quod nihil est operi Dei praeponendum, satis est diaconissam cum aliquibus, quas elegerit, accelerare, et conventum postmodum sequi. Quaecunque vero ad hunc tabulae pulsum occurrerint, statim litaniam inchoent, quousque sanctorum et sanctarum invocatio compleatur, et tunc psalmi vel caetera, quae ad exsequias pertinent, subsequantur. Quam salubre vero sit ad infirmos ire sive mortuos, Ecclesiastes diligenter attendens, ait: « Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. In illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurus sit . » Item: « Cor sapientium ubi tristitia est . » Defunctae vero corpusculum a sororibus statim abluatur, et aliqua vili, sed munda interula et caligis indutum feretro imponatur, velo capite obvoluto. Quae quidem indumenta firmiter corpori consuantur sive ligentur, nec ulterius moveantur. Ipsum corpus a sororibus in ecclesia delatum monachi, cum oportuerit sepulturae tradant, et sorores interim in oratorio psalmodiae vel orationibus intente vacabunt. Diaconissae vero sepultura id tantum prae caeteris habeat honoris, ut cilicio solo totum ejus corpus involvatur, et in eo quasi in sacco tota consuatur. Vestiaria totum quod ad curam indumentorum spectat providebit, tam in calceamentis scilicet quam in caeteris omnibus. Ipsa tonderi oves faciet, coria calceamentorum suscipiet. Linum seu lanam excolet et colliget et totam curam telarum habebit. Filum et acum et forfices omnibus ministrabit. Totam dormitorii curam habebit, et stratis omnibus providebit. De mantilibus quoque mensarum et manutergiis et universis pannis curam aget, incidendis, suendis, abluendis. Ad hanc maxime illud pertinet: « Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum . » « Manum suam misit ad colum, et digiti sui apprehenderunt fusum. Non timebit domui suae a frigoribus nivis. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus, et ridebit in die novissimo. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii ejus et beatissimam praedicaverunt eam . » Haec suorum operum habebit instrumenta, et providebit de suis operibus, quae quibus debeat injungere sororibus. Ipsa enim novitiarum curam aget, donec in congregationem suscipiantur. Celleraria curam habebit de iis omnibus quae pertinent ad victum, de cellario, refectorio, coquina, molendino, pistrino cum furno, de hortis etiam et viridariis, et agrorum tota cultura; de apibus quoque, armentis et pecoribus cunctis, seu avibus necessariis. Ab ipsa requiretur quidquid de cibis necessarium erit. Hanc maxime non esse avaram convenit, sed promptam et voluntariam ad omnia necessaria tribuenda. « Hilarem enim datorem diligit Deus . » Quam omnino prohibemus, ne de administrationis suae dispensatione sibi magis quam aliis sit propitia, nec privata sibi paret fercula, nec sibi reservet quae aliis defraudet. « Optimus, inquit Hieronymus, est dispensator, qui sibi nihil reservat. » Judas suae dispensationis abutens officio, cum loculos haberet, de coetu periit apostolico. Ananias quoque et Saphira uxor ejus retinendo sententiam mortis exceperunt. Ad portariam, sive ostiariam, quod idem est, pertinet de suscipiendis hospitibus, vel quibuslibet advenientibus, et de iis nuntiandis vel adducendis ubi oporteat, et de cura hospitalitatis. Hanc aetate et mente discretam esse convenit, ut sciat accipere responsum et reddere, et qui vel qualiter suscipiendi sint, an non sint, dijudicare. Ex qua maxime tanquam ex vestibulo Domini religionem monasterii decorari oportet, cum ab ipsa ejus notitia incipiat. Sit igitur blanda verbis, mitis alloquio, ut in his quoque quos excluserit, convenienti reddita ratione charitatem studeat aedificare. Hinc enim scriptum est: « Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem . » Et alibi: « Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos . » Ipsa quoque saepius pauperes videns, meliusque cognoscens, si qua eis de cibis aut vestimentis distribuenda sunt distribuet; tam ipsa vero quam caeterae officiales, si suffragio vel solatio aliquarum eguerint, dentur eis a Diaconissa vicariae. Quas praecipue de conversis assumi convenit, ne aliqua unquam monialium divinis desit officiis, sive capitulo vel refectorio. Domunculam juxta portam habeat, in qua ipsa vel ejus vicaria praesto sit semper advenientibus, ubi etiam otiosae non maneant, et tanto amplius silentio studeant, quanto earum loquacitas his quoque qui extra sunt, facilius potest innotescere. Ipsius profecto est non solum homines, quos oportet, arcere; verum etiam rumores penitus excludere, ne ad conventum temere deferantur, et ab ipsa est exigendum quidquid in hoc quoque fuerit excessum. Si quid vero audierit quod scitu opus sit, ad diaconissam secreto referet, ut ipsa super hoc si placet deliberet. Mox autem ut ad portam pulsatum vel inclamatum fuerit, quae praesto est quaerat a supervenientibus qui sint, aut quid velint, portamque, si oportuerit, statim aperiat ut advenientes suscipiat. Solas quippe feminas intus hospitari licebit. Viri autem ad monachos dirigentur. Nullus itaque aliqua de causa intus admittetur, nisi consulta prius et jubente diaconissa. Feminis autem statim patebit introitus. Susceptas vero feminas, seu viros quacunque occasione introeuntes portaria in cellula sua pausare faciet, donec a diaconissa vel sororibus, si necessarium est vel opportunum, eis occurratur. Pauperibus vero quae ablutione pedum indigent, hanc quoque hospitalitatis gratiam ipsa diaconissa, seu sorores diligenter exhibeant. Nam et Apostolus ex hoc praecipue humanitatis obsequio dictus est diaconus. Sicut in Vitis quoque Patrum quidam ipsorum meminit, dicens: « Propter te homo salvator factus diaconus, praecingens se linteo lavit pedes discipulorum, praecipiens eis fratrum pedes lavare. » Hinc Apostolus de diaconissa meminit, dicens: « Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit . » Et ipse Dominus: « Hospes, inquit, eram, et collegistis me . » Officiales omnes praeter cantricem de his instituantur, quae litteris non intendunt, si ad hoc tales reperiri possint idoneae, ut litteris vacare liberius queant. Oratorii ornamenta necessaria sint, non superflua; munda magis quam pretiosa. Nihil igitur in eo de auro vel de argento compositum sit praeter unum calicem argenteum, vel plures etiam, si necesse sit. Nulla de serico sint ornamenta, praeter stolas aut phanones. Nulla in eo sint imaginum sculptilia. Crux ibi lignea tantum erigatur ad altare, in qua si forte imaginem Salvatoris placeat depingi, non est prohibendum. Nullas vero alias imagines altaria cognoscant. Campanis duabus monasterium sit contentum. Vas aquae benedictae ad introitum oratorii extra collocetur, ut ea sanctificentur mane ingressurae, vel post Completorium egressae. Nullae monialium horis desint canonicis; sed statim ut pulsatum fuerit signum, omnibus aliis postpositis ad divinum properetur officium, modesto tamen incessu. Introeuntes autem secreto oratorium, dicant quae poterunt: « Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum , » etc. Nullus in choro liber teneatur, nisi officio praesenti necessarius. Psalmi aperte et distincte ad intelligendum dicantur, et tam moderata sit psalmodia vel cantus, ut quae vocem habent infirmam sustinere valeant. Nihil in ecclesia legatur aut cantetur, nisi de authentica sumptum Scriptura, maxime autem de Novo vel Veteri Testamento. Quae utraque sic per lectiones distribuantur, ut ex integro per annum in ecclesia legantur. Expositiones vero ipsorum vel sermones doctorum, seu quaelibet Scripturae aliquid aedificationis habentes ad mensam vel in capitulo recitentur, et, ubicunque opus sit, omnium lectio concedatur. Nulla autem legere vel cantare praesumat, nisi quod prius praeviderit. Si qua forte de iis aliquid in oratorio vitiose protulerit, ibidem supplicando coram omnibus satisfaciat secreto, dicens: « Ignosce, Domine, etiam hac vice negligentiae meae. » Media autem nocte secundum institutionem propheticam ad vigilias nocturnas surgendum est, propter quod adeo tempestive cubandum est, ut has vigilias ferre natura valeat infirma. Et omnia quae ad diem pertinent cum luce fieri possint, sicut et beatus Benedictus instituit. Post vigilias autem ad dormitorium redeatur, antequam hora Matutinarum laudum pulsetur. Et si quid noctis adhuc superest, infirmae somnus non negetur naturae. Maxime namque somnus lassatam recreat naturam, et patientem operis reddit, et sobriam conservat, et alacrem. Si quae tamen psalterii vel aliquarum lectionum meditatione indigent, ut beatus quoque meminit Benedictus, vacare ita debent, ut quiescentes non inquietent. Ideo namque meditationi hoc loco potius quam lectioni dixit, ne lectio aliquorum quietem impediret aliorum. Qui etiam cum ait: « A fratribus qui indigent, » profecto nec ad hanc meditationem compulit. Nonnunquam tamen, si doctrina etiam cantus opus est, de hoc similiter providendum est iis quibus necesse est. Hora vero matutina, die statim illuscescente, peragatur; et exorto Lucifero, si provideri potest, ipsa pulsetur. Qua completa revertatur ad dormitorium. Quod si aestas fuerit, quia tune breve est tempus nocturnum, et longum Matutinum, aliquantulum ante Primam dormire non prohibemus, donec sonitu facto excitentur. De qua etiam quiete post matutinales videlicet Laudes, beatus Gregorius Dialogorum capitulo 2, cum de venerabili viro Libertino loqueretur, meminit, dicens: « Die vero erat altera pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus Libertinus ad lectum abbatis venit, orationem sibi humiliter petiit. » Haec igitur quies matutinalis a Pascha usque ad aequinoctium autumnale, ex quo incipit diem excedere, non denegetur. Egressae autem de dormitorio abluant, et acceptis libris in claustro sedeant legentes vel cantantes, donec Prima pulsetur. Post Primam vero in capitulum eatur, et omnibus ibi residentibus lectio Martyrologii legatur, luna ante pronuntiata. Ubi postmodum vel aliquo sermonis aedificio fiat, vel aliquid de Regula legatur et exponatur. Deinde si quae corrigenda sunt, vel disponenda, prosequi oportet. Sciendum vero est, nec monasterium nec domum aliquam inordinatam dici debere, si qua ibi inordinate fiant: sed si cum facta fuerunt non sollicite corrigantur. Quis enim locus a peccato penitus expers? Quod diligenter beatus attendens Augustinus, cum clerum suum instrueret, in quodam loco meminit, dicens : « Quantumlibet enim vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo. Nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines unus inventus est reprobus ; aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: Ejice ancillam et filium ejus ; aut melior quam domus Isaac: Jacob dilexi, Esau odio habui ; aut melior quam domus Jacob , ubi lectum patris filius incestavit; aut melior quam domus David , cujus filius unus cum sorore concubuit, alter contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit; aut melior quam cohabitatio apostoli Pauli, qui si inter bonos habitaret non diceret: Foris pugnae, intus timores nec loqueretur: Nemo est homo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes quae sua sunt quaerunt; aut melior quam cohabitatio ipsius Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt; aut melior postremo quam coelum, unde angeli ceciderunt. » Qui etiam nos ad disciplinam monasterii plurimum exhortans, annexuit, dicens: « Fateor coram Deo ex quo Deo servire coepi, quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt. Ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis ceciderunt. » Ita ut hinc, arbitror, in Apocalypsi scriptum: « Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc . » Tanta igitur correctionis districtio sit, ut quaecunque in altera viderit quod corrigendum sit, et celaverit, graviori subjaceat disciplinae, quam illa quae hoc commisit. Nulla igitur vel suum vel alterius delictum accusare differat. Quaecunque vero se accusans alias praevenerit, sicut scriptum est: « Justus prior est accusator sui , mitiorem meretur disciplinam, si ejus cessaverit negligentia. Nulla vero aliam excusare praesumat, nisi forte diaconissa ab aliis ignotam rei veritatem interroget. Nulla unquam aliam caedere pro quacunque culpa praesumat, nisi cui injunctum fuerit a diaconissa. Scriptum est autem de disciplina correctionis: « Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias. Ne deficias cum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi . » Item: « Qui parcit virgae, odit filium; qui autem diligit illum, instanter erudit . Pestilente flagellato stultus sapientior erit . Multato pestilente sapientior erit parvulus . Flagellum equo, et chamus asino, et virga dorso imprudentium . Qui corripit hominem postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit . Omnis autem disciplina in praesenti quid videtur non esse gaudii, sed moeroris. Postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae . Confusio patris est in filio indisciplinato, filia autem fatua in deminoratione erit . Qui diligit filium, assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo . Qui docet filium, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriatur. Equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Lacta filium tuum, et paventem te faciet. Lude cum eo, et contristabit te . » In discussione vero consilii cuilibet suam proferre sententiam licebit, sed quidquid omnibus videatur diaconissae decretum immobile teneatur, in cujus arbitrio cuncta consistunt, etiamsi, quod absit! ipsa fallatur, et quod deterius est ipsa constituat. Unde et illud est beati Augustini libro Confessionum: « Multum peccat qui inobediens est suis praelatis in aliquo, si vel meliora eligat quam ea quae sibi jubentur. » Multo quippe melius est nobis bene facere, quam bonum facere. Nec tam quod fiat quam quod quo modo vel animo fiat pensandum est. Bene vero fit quidquid per obedientiam fit, etiamsi quod fit bonum esse minime videatur. Per omnia itaque praelatis est obediendum quantacunque sint damna rerum, si nullum apparet animae periculum. Provideat praelatus ut bene praecipiat, quia subjectis bene obedire sufficit; nec suam sicut professi sunt, sed praelatorum sequi voluntatem. Omnino enim prohibemus ut nunquam consuetudo rationi praeponatur, nec unquam aliquid defendatur, quia sit consuetudo, sed quia ratio; nec quia sit usitatum, sed quia bonum; et tanto libentius excipiatur, quanto melius apparebit. Alioquin Judaizantes legis antiquitatem Evangelio praeferamus. Ad quod beatus Augustinus de consilio Cypriani pleraque asserens testimonia, quodam loco ait : « Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur: aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur. » Item : « In Evangelio Dominus: Ego sum, inquit, Veritas . Non dixit: Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati. Item revelatione facta veritatis, cedat error veritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo praedicanti veritatem. » Idem, lib. IV De baptismo: « Frustra quidem qui ratione vincuntur consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate, aut non sit in spiritualibus sequendum quod in melius fuit a Spiritu sancto revelatum. » Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. Gregorius VII Wimundo episcopo: « Et certe, ut beati Cypriani utamur sententia, quaelibet consuetudo quantumvis vetusta, quantumvis vulgata, veritati est omnino praeponenda: et usus qui veritati est contrarius, abolendus. » Quanto etiam amore veritas quoque verborum amplectenda, admonemur in Ecclesiastico, cum dicitur: « Pro anima tua non confundaris dicere verum . » Item: « Non contradicas verbo veritatis ullo modo . » Et iterum: « Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile . » Nihil etiam in auctoritatem ducatur, quia geritur a multis, sed quia probatur a sapientibus et bonis. « Stultorum, » inquit Salomon, « infinitus est numerus . » Et juxta Veritatis assertionem: « Multi vocati, pauci vero electi . » Rara sunt quaeque pretiosa; et quae abundant numero minuuntur pretio. Nemo enim in consilio majorem hominum partem, sed meliorem sequatur. Nec aetas hominis, sed sapientia consideretur; nec amicitia, sed veritas attendatur. Unde et poetica est illa sententia: Fas est et ab hoste doceri. Quoties autem opus est consilio non differatur. Et si de rebus praecipuis est deliberandum, convocetur conventus. In minoribus autem rebus discutiendis sufficiet diaconissa paucis ad se de majoribus personis convocatis. Scriptum quoque est de consilio: « Ubi non est gubernator, populus corruit. Salus autem, ubi multa consilia . Via stulti recta in oculis ejus. Qui autem sapiens, audit consilia . Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis . » Si forte sine consilio aliquid prosperum habet eventum, non excusat hominis praesumptionem fortunae beneficium. Sin autem post consilium nonnunquam errant, potestas quae consilium quaesivit rea non teneatur praesumptionis. Nec tam culpandus est qui credidit, quam quibus ipse errando acquievit. Egressae vero capitulum iis quibus oportet operibus intendant, legendo scilicet vel cantando, sive manibus operando usque ad Tertiam. Post Tertiam autem missa dicatur, ad quam quidem celebrandam unus ex monachis sacerdos hebdomadarius instituatur. Quem profecto si copia tanta sit, cum diacono et subdiacono venire oportet, qui ei quod necessarium est administrent, vel quod suum est et ipsi operentur. Quorum accessus vel recessus ita fiant, ut sororum conventui nullatenus pateant. Si vero plures necessarii fuerint, et de his providendum erit, et ita semper si fieri potest, ut monachi propter missas monialium nunquam conventui suo in officiis desint divinis. Si vero communicandum a sororibus fuerit, senior eligatur sacerdos, qui post missam eas communicet; egressis inde prius diacono et subdiacono propter tollendam tentationis occasionem. Ter vero ad minus in anno totus communicet conventus, id est Pascha, Pentecoste, et Natale Domini, sicut a Patribus est institutum de saecularibus etiam hominibus. His autem communionibus ita se praeparent ut tertio die ante ad confessionem et congruam satisfactionem omnes accedant, et terno se panis et aquae jejunio et oratione frequenti purificent cum omni humilitate et tremore, illam Apostoli terribilem apud se retractantes sententiam: « Itaque, inquit, quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur . » Post missam quoque ad opera redeant usque ad Sextam, et nullo tempore otiose vivant, sed unaquaeque id quod potest et quod oportet operetur. Post Sextam autem prandendum est, nisi jejunium fuerit. Tunc enim Nona exspectanda est, et in Quadragesima etiam Vesperae. Nullo vero tempore conventus careat lectione. Quam cum diaconissa terminare voluerit, dicat: Sufficit. Et statim ad grates Domino referendas ab omnibus surgatur. Aestivo tempore post prandium usque ad Nonam quiescendum est in dormitorio, et post Nonam ad opera redeundum usque ad Vesperas. Post Vesperas autem vel statim coenandum est vel potandum. Et inde etiam secundum temporis consuetudinem ad collationem eundum. Sabbato autem ante collationem munditiae fiant, in ablutione videlicet pedum et manuum. In quo quidem obsequio diaconissa famuletur cum hebdomadariis, quae coquinae deservierunt. Post collationem vero ad Completorium statim est veniendum, inde dormitum est eundum. De victu autem et vestitu apostolica teneatur sententia, qua dicitur: « Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus . » Ut videlicet necessaria sufficiant, non superflua quaerantur. Et quod vilius poterit comparari, vel facilius haberi, et sine scandalo sumi, re concedatur. Solum quippe scandalum propriae conscientiae vel alterius in cibis Apostolus vitat, sciens quia non est cibus in vitio, sed appetitus. « Qui manducat, inquit, « non manducantem non spernat. Qui non manducat, manducantem non judicet. Tu quis es qui judicas alienum servum? Qui manducat, Domino manducet. Gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi qui aestimat quid commune esse. Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo fratrer tuus offendatur, au scandalizetur . » Qui etiam post scandalum fratris de proprio scandalo ipsius qui contra conscientiam suam comedit adjungit, dicens: « Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non ex fide, peccatum est . » In omni quippe quod agimus contra conscientiam nostram, et contra hoc quod credimus, peccamus. Et in eo quod probamus, hoc est per legem quam approbamus atque recipimus, judicamus nosmetipsos atque damnamus, si illos videlicet comedimus cibos quos discernimus, hoc est per legem excludimus, et separamus tanquam immundos. Tantum enim est testimonium conscientiae nostrae, ut haec nos apud Deum maxime accuset vel excuset. Unde et Joannes in prima sua meminit Epistola: « Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quae sunt placita coram eo facimus . » Bene itaque et Paulus superius ait: Nihil esse commune per Christum nisi ei qui commune quid esse putat , hoc est immundum et interdictum si sibi credit. Communes quippe cibos dicimus, qui secundum legem mundi vocantur, quod eos scilicet lex a suis excludens quasi his qui extra legem sunt exponat et publicet. Unde et communes feminae immundae sunt, et communia quaeque vel publicata vilia sunt, vel minus chara. Nullum itaque cibum per Christum asserit esse communem, id est immundum, quia lex Christi nullum interdicit, nisi ut dictum est propter scandalum removendum, vel propriae scilicet conscientiae, vel alienae. De qua et alibi dicit: « Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? » Non sum liber, non sum apostolus? Ac si diceret: Nunquid non habeo illam libertatem quam Dominus apostolis dedit, de quibuslibet scilicet edendis vel de stipendiis aliorum sumendis? Sic quippe cum apostolos mitteret quodam loco ait: « Edentes et bibentes quae apud illos sunt . » Nullum videlicet cibum a caeteris distinguens. Quod diligenter Apostolus attendens, et omnia ciborum genera etiamsi sint infidelium cibi et idolothyta, Christianis esse licita studiose prosequitur, solum, ut diximus, in cibis scandalum vitans: « Omnia, inquit, licent; sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat , sed quod alterius. Omne quod in macello vaenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam . Domini est terra, et plenitudo ejus . Si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire; omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit, hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui judicavit, et propter conscientiam dico non tuam, sed alterius. Sine offensione estote Judaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei. » Ex quibus videlicet Apostoli verbis manifeste colligitur, nullum nobis interdici, quo sine offensa propriae conscientiae vel alienae vesci possimus. Sine offensa vero propriae conscientiae tunc agimus, si propositum vitae, quo salvari possumus, nos servare confidimus. Sine offensa autem alienae, si eo modo vivere credimur quo salvemur. Eo quidem modo vivemus, si omnibus necessariis naturae indultis peccata vitemus, nec de nostra virtute praesumentes illi vitae jugo professione nos obligemus, quo praegravati succumbamus; et tanto sit gravior casus, quanto fuerat professionis altior gradus. Quem quidem casum et stultae professionis votum Ecclesiastes praeveniens ait: « Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Sed quodcunque voveris redde. Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere . » Cui quoque periculo occurrens Apostolicum consilium: « Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam . » Aetatis infirmae naturam considerans, remedium vitae laxioris opponit periculo melioris. Consulit residere in imo, ne praecipitium detur ex alto. Quem et beatus secutus Hieronymus Eustochium virginem instituens ait : « Si autem et illae quae virgines sunt, ob alias tamen culpas non salvantur, quid fiet illis quae prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus sancti in lupanar? Rectius fuerat homini subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. » Quod si etiam universa revolvamus Apostoli dicta, nunquam eum reperiemus secunda matrimonia nisi feminis indulsisse. Sed viros maxime ad continentiam exhortans, ait: « Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium . » Et iterum: Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem . » Cum Moyses tamen viris magis quam feminis indulgens uni viro plures simul feminas, non uni feminae plures viros concedat, et districtius adultera feminarum quam virorum puniat. « Mulier, inquit Apostolus, si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro » Et alibi: « Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis si sic permaneant sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri » Et iterum: « Mulier, si dormierit vir ejus, liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic permanserit secundum consilium meum . » Non secunda tantum matrimonia infirmo sexui concedit, verum etiam ea nullo concludere audet numero, sed cum dormierint earum viri nubere aliis permittit. Nullum matrimoniis earum praefigit numerum, dummodo fornicationis evadant reatum. Saepius magis nubant quam semel fornicentur, ne si uni prostituantur, multis carnalis commercii debitum solvant. Quae tamen debiti solutio non est penitus immunis a peccato, sed indulgentur minora ut majora vitentur peccata. Quid igitur mirum si id, in quo nullum est omnino, conceditur ne peccatum incurrant, hoc est alimenta quaelibet necessaria, non superflua? Non est enim, ut dictum est, cibus in vitio, sed appetitus, cum videlicet libet quod non licet, et concupiscitur quod interdictum est, et nonnunquam impudenter sumitur, unde maximum scandalum generatur. Quid vero inter universa hominum alimenta tam periculosum est, vel damnosum, et religioni nostrae vel sanctae quieti contrarium, quantum vinum? Quod maximus ille Sapientum diligenter attendens, ab hoc maxime nos dehortatur, dicens: Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Quicunque his delectatur, non erit sapiens . Cui vae, cujus patri vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui suffusio oculorum? nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa, et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo, et dices: Verberaverunt me, et non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, rursus, et vina reperiam? Item. « Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ne forte bibant et obliviscantur judiciorum, et mittant causam filiorum pauperis . » Et in Ecclesiastico scriptum est: « Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos . » Isaias quoque universos praeteriens cibos, solum in causam captivitatis populi commemorat vinum: « Vae, inquit, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem . » Qui etiam de populo usque ad sacerdotes et prophetas querimoniam extendens, ait: « Verum ii quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt. Sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? » Dominus per Joel dicit: « Expergimiscimini ebrii, et flete qui bibitis vinum in dulcedine . » Non enim uti prohibet vino in necessitate, sicut Apostolus inde Timotheo consulit, « propter stomachi frequentes infirmitates ; non tantum infirmitates, sed frequentes. Noe primus vineam plantavit , nesciens adhuc fortassis ebrietatis malum, et inebriatus femora denudavit; quia vino conjuncta est luxuriae turpitudo. Qui etiam superirrisus a filio maledictionem in eum intorsit, et servitutis sententia illum obligavit: quae antea nequaquam facta esse cognovimus. Loth virum sanctum ad incestum nullatenus trahi nisi per ebrietatem filiae ipsius providerunt . Et beata vidua superbum Holofernum nonnisi hac arte illudi posse et prosterni credidit . Angelos antiquis patribus apparentes, et ab eis hospitio susceptos carnibus, non vino usos esse legimus . Et maximo illi et primo principi nostro Eliae in solitudinem latenti corvi mane et vespere panis et carnium alimoniam, non vini ministrabant . Populus etiam Israeliticus delicatissimis in eremo cibis maxime coturnicum educatus, nec vino usus fuisse, nec ipsum appetiisse legitur . Et refectiones illae panum et piscium, quibus in solitudine populus sustentabatur, vinum nequaquam habuisse referuntur. Solummodo nuptiae quae indulgentiam habent, incontinentiae vini, in quo est luxuria, miraculum habuerunt . Solitudo vero, quae propria est monachorum, habitatio carnium magis quam vini beneficium novit. Summa etiam illa in lege Nazaraeorum religio, qua se Domino consecrant, vinum et quod inebriare potest solummodo vitabat . Quae namque virtus, quod bonum in ebriis manet? Unde non solum vinum, verum etiam omne quod inebriare potest antiquis quoque sacerdotibus legimus interdici. De quo Hieronymus ad Nepotianum , de vita clericorum scribens, et graviter indignans quod sacerdotes legis ab omni quod inebriare potest abstinentes nostros in hac abstinentia superent: « Nequaquam, » inquit, « vinum redoleas, ne audias illud philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed propinare. » Vinolentos sacerdotes et apostolus damnat, et lex vetus prohibet: « Qui altario deserviunt , vinum et siceram non bibent . » Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa quae fermento conficitur, sive pomorum succo, aut favi decoquuntur in dulce, et herbarum potionem aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat et statum mentis evertit fuge similiter ut vinum. Ex regula sancti Pacomii vinum et liquamen absque loco aegrotantium nullus attingat. Quis etiam vestrum non audierit vinum monachorum penitus non esse, et in tantum olim a monachis abhorreri, ut ab ipso vehementer dehortantes ipsum Satanam appellarent? Unde in Vitis Patrum scriptum legimus: « Narraverunt quidam abbati pastori de quodam monacho quia non bibebat vinum, et dixit eis: Quia vinum monachorum omnino non est. » Item post aliqua: « Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi cenidium vini, et tollens unus de senibus parvum vas calicem portavit ad abbatem Sisoi, et dedit ei, et bibit semel et secundo, et accepit et bibit. Obtulit ei etiam tertio, sed non accepit, dicens: Quiesce, frater, an nescis quia est Satanas? » Et iterum de abbate Sisoi: « Dicit ergo Abraham discipulis ejus, si occurritur in Sabbato, et Dominica ad ecclesiam, et biberit tres calices, ne multo est? et dixit senex: Si non esset Satanas, non esset multum. » Hinc et beatus non immemor Benedictus cum dispensatione quadam monachis vinum indulgeret, ait : « Licet legamus vinum monachorum omnino non esse, sed quia nostris temporibus id monachis penitus persuaderi non potest. » Quid enim mirum si monachis penitus non sit indulgendum, quod feminis quoque, quarum in se est natura debilior, et tamen contra vinum fortior, ipsum omnino beatus interdicit Hieronymus? Hic enim Eustochium virginem Christi de conservanda instruens virginitate, vehementer adhortatur, dicens : « Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo et obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adolescentiam prima sunt arma daemonum. Non sic avaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis. Hic hostis intus inclusus est. Quocunque pergamus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adolescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammae adjicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? » Constat tamen ex eorum documentis qui de physica scripserunt, multo minus feminis quam viris virtutem vini praevalere posse. Cujus quidem rei rationem inducens Macrobius Theodosius Saturnaliorum libro IV, sic ait : « Aristoles, mulieres, inquit, raro inebriantur, crebro senes. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor. Docent praecipue assiduae purgationes superfluo exonerantes corpus humore. Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem vim suam perdit, nec facile cerebri sedem ferit fortitudine ejus exstincta; item : « Muliebre corpus crebris purgationibus depuratum, pluribus consertum foraminibus, ut pateat in meatus, et vias praebeat humori in egestionis exitum confluenti. Per haee foramina vapor vini celeriter evanescit. » Qua igitur ratione id monachis indulgetur, quod infirmiori sexui denegatur. Quanta est insania id eis concedere, quibus amplius potest nocere et aliis negare? Quid denique stultius id quod religioni magis est contrarium, et a Deo plurimum facit apostatare, religionem non abhorrere? Quid impudentius, quam id quod regibus quoque et sacerdotibus legis interdicitur , Christianae perfectionis abstinentiam non vitare? imo in hoc maxime delectari? Quis namque ignoret quanto in hoc tempore clericorum praecipue vel monachorum studium circa cellaria versetur, ut ea scilicet diversis generibus vini repleant? herbis illud, melle et speciebus condiant, ut tanto facilius se inebrient, quanto delectabilius potent? et tanto se magis ad libidinem incitent, quanto amplius vino aestuent? Quis hic non tam error quam furor, ut qui se maxime per professionem continentiae obligant, minus ad conservandum votum se praeparent? imo ut minime custodiri possit, efficiant? Quorum profecto si claustris retinentur corpora, corda libidine plena sunt, et in fornicationem inardescit animus. Scribens ad Timotheum Apostolus: « Noli, inquit, adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates tuas . » Cui propter infirmitatem conceditur vinum modicum, constat utique quia sanus sumeret nullum. Si vitam profitemur apostolicam, et praecipue formam vovemus poenitentiae, et fugere saeculum proponimus: cur eo maxime delectamur, quod proposito nostro maxime adversari videmus, et universis est alimentis delectabilius? Diligens poenitentiae descriptor beatus Ambrosius nihil in victu poenitentium praeter vinum accusat, dicens : « An quis putat illam poenitentiam ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini effusio, ubi ipsius copulae conjugalis usus? Renuntiandum saeculo est, facilius inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue poenitentiam egerint. » Item in libro De fuga saeculi : « Bene, inquit, fugis si oculus tuus fugiat calices, et phialas, ne fiat libidinosus dum moratur in vino. » Solum de omnibus alimentis in fuga saeculi vinum commemorat, et hoc vinum si fugiamus, bene nos saeculum fugere asserit, quasi omnes saeculi voluptates ex hoc uno pendeant; nec etiam dicit, si gula fugiat ejus gustum, verum etiam oculus visum, ne libidine et voluptate ipsius capiatur, quod frequenter intuetur. Unde et illud est Salomonis quod supra meminimus: « Ne intueamur vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus . » Sed quid et hic, quaeso, dicemus, qui ut tam gustu ejus quam visu oblectemur, cum illud melle, herbis, vel speciebus diversis condierimus, phialis etiam ipsum propinari volumus? Beatus Benedictus vini coactus indulgentiam faciens . « Saltem vel hoc, inquit, consentiamus, non usque ad satietatem bibamus, sed parcius: quia vinum apostatare facit etiam sapientes . » O utinam usque ad satietatem bibere sufficeret, ne majoris rei transgressionis ad superfluitatem efferremur. Beatus etiam Augustinus monasteria ordinans clericorum, et eis regulam scribens : « Sabbato tantum et Dominica, sicut consuetudo est, qui volunt vinum accipiant; » tum videlicet pro reverentia Dominicae diei et ipsius vigiliae, quae est Sabbatum; tum etiam quia tunc dispersi per cellulas fratres congregabantur. Sicut et in Vitis Patrum beatus commemorat Hieronymus, scribens de loco quem Cellia nominavit, his verbis : « Singuli per cellulas manent. Die tamen Sabbati et Dominica in unum ad ecclesiam coeunt, et ibi semetipsos invicem tanquam coelo redditos vident. » Unde profecto conveniens erat haec indulgentia, ut insimul convenientes aliqua recreatione congauderent, non tam dicentes quam sentientes: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum . » Ecce si a carnibus abstineamus, magnum quid nobis imputetur, quantacunque superfluitate caeteris vescamur. Si multis expensis diversa piscium fercula comparemus, si piperis et specierum sapores misceamus, si cum inebriati mero fuerimus, calices herbatorum et phialas pigmentorum superaddamus. Totum id excusat vilium abstinentia carnium, dummodo eas publice non voremus, quasi ciborum qualitas magis quam superfluitas in culpa sit, cum solam Dominus crapulam et ebrietatem nobis interdicat , hoc est cibi pariter et vini superfluitatem potius quam qualitatem. Quod et diligenter beatus attendens Augustinus, nihilque in alimentis praeter vinum veritus, nec ullam ciborum qualitatem distinguens, hoc in abstinentia satis esse credidit quod breviter expressit : « Carnem, inquit, vestram domate jejuniis, et abstinentia escae vel potus quantum valitudo permittit. » Legerat, nisi fallor, illud beati Athanasii in exhortatione ad monachos: « Jejuniorum quoque non sit volentibus certa mensura, sed in quantum possibilitas valet, nisi laborantis extensa: quae praeter Dominicam diem semper sint solemnia, non votiva sint. » Ac si diceret: Si ex voto suscipiuntur, devote compleantur omni tempore, nisi in Dominicis diebus. Nulla hic jejunia praefiguntur, sed quantum permittit valitudo. Dicitur enim: « Solam naturae facultatem inspicit, et ipsam sibi modum praefigere permittit; sciens quoniam in nullis delinquitur, si modus in omnibus teneatur. » Ut videlicet nec remissius quam oportet voluptatibus resolvamur, sicut de populo medulla tritici et meracissimo vino educato scriptum est: « Incrassatus est, dilatatus, et recalcitravit . » Nec supra modum abstinentia macerati vel omnino victi succumbamus, vel murmurantes mercedem amittamus, vel de singularitate gloriemur. Quod Ecclesiastes praeveniens, ait: « Justus perit in sua justitia. Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est. Ne obstupescas de tua quasi admirans singularitate intumescas . » Huic vero diligentiae sic omnium virtutum mater discretio praesit, ut quae quibus imponat onera sollicite videat, unicuique scilicet secundum propriam virtutem, et naturam sequens potius quam trahens, nequaquam usum satietatis , sed abusum auferat superfluitatis; et sic exstirpentur vitia, ne laedatur natura. Satis est infirmis, si peccata vitent, et si non ad perfectionis cumulum conscendant. Sufficit quoque paradisi angulo residere, si martyribus non possis considere. Tutum est vovere modica, ut majora debitis superaddat gratia. Hinc enim scriptum est: « Cum feceritis omnia quae praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus . » Lex, » inquit Apostolus, « iram operatur. Ubi enim non est lex nec praevaricatio. . » Et iterum: « Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam: hoc est ad mortem. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud me occidit, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum . » Augustinus ad Simplicianum. « Ex prohibitione aucto desiderio dulcius factum est, et ideo fefellit. » Idem in libro II Quaestionum, quaest 83: « Suasio delectationis ad peccatum vehementior est cum adest prohibitio. » Nitimur in vetitum semper cupimusque negata. Attendat cum tremore haec quisquis se jugo alicujus regulae quasi novae legis professioni vult alligare. Eligat quod possit, timeat quod non possit. Nemo legis efficitur reus, nisi qui eam fuerit ante professus. Antequam profitearis delibera. Cum professus fueris, observa. Ante est voluntarium quod postea fit necessarium. « In domo Patris mei, dicit Veritas, mansiones multae sunt . » Sic etiam plurimae sunt quibus illuc perveniatur viae. Non damnantur conjuges, sed facilius salvantur continentes. Non ad hoc ut salvaremur sanctorum Patrum sunt additae regulae, sed ut facilius salvemur, et purius Deo vacare possimus. « Etsi, inquit Apostolus, nupserit virgo, non peccabit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco . » Item: « Mulier quae innupta est et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat, sine impedimento Deum observandi . » Tunc vero facillime id agitur, cum a saeculo corpore quoque recedentes, claustris nos monasteriorum recludimus, ne nos saeculares inquietent tumultus. Nec solum qui legem suscipit, sed qui legem imponit, provideat ne multiplicatis praeceptis transgressiones multiplicet. Verbum Dei veniens verbum abbreviatum fecit super terram. Multa Moyses locutus est; et tamen, ut ait Apostolus, « nihil ad perfectum adduxit lex . » Multa profecto et in tantum gravia, ut Apostolus Petrus ejus praecepta neminem potuisse portare profiteatur, dicens: « Viri fratres, quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod nec patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi . » Paucis Christus de aedificatione morum et sanctitate vitae apostolos instruxit, et perfectionem docuit. Austera removens et gravia, suavia praecepit et levia, quibus omnem consummavit religionem: « Venite, inquit, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve . » Sic enim saepe in operibus bonis sicut in negotiis agitur saeculi. Multi quippe in negotio plus laborant et minus lucrantur. Et multi exterius amplius affliguntur, et minus interius apud Deum proficiunt, qui cordis potius quam operis inspector est. Qui etiam quo in exterioribus amplius occupantur, minus ad interiora vacare possunt; et quanto apud homines, qui de exterioribus judicant, amplius innotescunt, majorem gloriam apud eos assequuntur, et facilius per elationem seducuntur. Cui Apostolus occurens errori, opera vehementer extenuat, et fidei justificationem amplificans, ait « Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam; sed non apud Dominum. Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justitiam . » Et iterum: « Quid ergo dicimus, quod gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem, quae ex fide est: Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit? Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus . » Illi quod catini est vel paropsidis de foris mundantes, de interiori munditia minus provident, et carni magis quam animae vigilantes carnales potius sunt quam spirituales. Nos vero Christum in exteriori homine per fidem habitare cupientes, pro modico ducimus exteriora, quae tam reprobis quam electis sunt communia, attendentes quod scriptum est: « In me sunt Deus vota tua, quae reddam laudationes tibi . » Unde et exteriorem illam legis abstinentiam non sequimur, quam nihil justitiae certum est conferre. Nec quidquam nobis in cibis Dominus interdicit , nisi crapulam et ebrietatem, id est superfluitatem. Qui etiam quod nobis indulsit, in seipso exhibere non erubuit, licet hinc multi scandalizati non mediocriter improperarent. Unde et per semetipsum loquens: « Venit Joannes, inquit, non manducans et non bibens, et dixerunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: Ecce homo vorax et potator vini . » Qui etiam suos excusans, quod non sicut discipuli Joannis jejunarent , nec etiam manducantes corporalem illam munditiam abluendarum manuum magnopere curarent: « Non possunt, inquit, lugere filii sponsi quandiu cum illis sponsus est . » Et alibi: « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore. Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem . » Nullus itaque cibus inquinat animam; sed appetitus cibi vetiti. Sicut enim corpus nonnisi corporalibus inquinatur sordibus, sic nec anima nisi spiritualibus. Nec timendum est quidquid agatur in corpore, si animus ad consensum non trahitur. Nec confidendum de munditia carnis, si mens voluntate corrumpitur. In corde igitur tota mors animae consistit et vita. Unde Salomon in Proverbiis: « Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit . » Et juxta praedictam Veritatis assertionem, ex corde procedunt quae coinquinant hominem; quoniam bonis vel malis desideriis anima damnatur vel salvatur. Sed quoniam animae et carnis in unam conjunctarum personam maxima est unio, summopere providendum est ne carnis delectatio, ad consensum animam trahat, et dum nimis indulgetur carni, ipsa lasciviens reluctetur spiritui, et quam oportet subjici incipiat dominari. Hoc autem cavere poterimus, si necessariis omnibus concessis superfluitatem, ut saepius dictum est, penitus amputemus, et infirmo sexui nullum ciborum usum, sed omnium denegemus abusum. Omnia concedantur sumi sed nulla immoderate consumi. « Omnis, inquit Apostolus, creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Hoc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae quam assecutus es . » Et nos igitur cum Timotheo hanc Apostoli insecuti doctrinam, et juxta Dominicam sententiam nihil in cibis nisi crapulam et ebrietatem vitantes , sic omnia temperemus, ut ex omnibus infirmam naturam sustentemus, non vitia nutriamus. Et quo quaeque amplius sua superfluitate possunt nocere, temperamenti magis accipiant. Majus quippe est ac laudabilius temperate comedere, quam omnino abstinere. Unde et beatus Augustinus in libro De bono conjugali, cum de corporalibus ageret sustentamentis: Nequaquam, inquit, « eis bene utitur, nisi qui et uti non potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperant ut bene utantur. Nemo tamen potest eis sapienter uti, nisi potest et continenter non uti. » Ex hoc habitu et Paulus dicebat: « Scio et abundare et penuriam pati . » Penuriam quippe pati, quorumcunque hominum est; sed scire penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quisquam hominum incipere potest. Scire autem abundare nonnisi eorum est, quos abundantia non corrumpit. De vino itaque, quia, sicut dictum est, luxuriosa res est et tumultuosa, ideoque tam continentiae quam silentio maxime contrarium, aut omnino feminae abstineant propter Deum, sicut uxores gentilium ab hoc inhibentur metu adulteriorum; aut ita ipsum aqua temperent, ut et siti pariter et sanitati consulat, et vires nocendi non habeat. Hoc autem fieri credimus, si hujus misturae quarta pars ad minus aquae fuerit. Difficillimum vero est ut appositum nobis potum sic observemus, ut non usque ad satietatem inde bibamus, sicut de vino beatus praecipit Benedictus . Ideoque tutius arbitramur, ut nec satietatem interdicamus, ne inde periculum incurramus. Non enim satietas, ut saepe jam diximus, sed superfluitas in crimine est. Ut vero pro medicamento herbata vina conficiantur, aut etiam vinum purum sumatur, non prohibendum est. Quibus tamen conventus nunquam utatur, sed separatim ab infirmis haec degustentur. Triticeae quoque medullae similaginem omnino prohibemus, sed semper cum habuerint triticum, tertia pars ad minus grossioris annonae misceatur. Nec calidis unquam oblectentur panibus, sed qui ad minus uno die ante cocti fuerint. Caeterorum vero alimentorum providentiam sic habeat diaconissa, ut sicut jam praefati sumus, quod vilius poterit comparari, vel facilius haberi, infirmi sexus daturae subveniat. Quid enim stultius quam cum sufficiant nostra emamus aliena? et cum sint domi necessaria, quaeramus extra superflua? et cum sint ad manum quae sufficiant, laboremus ad illa quae superfluunt? De qua quidem necessaria discretionis moderatione non tam humano quam angelico, seu etiam Dominico instructi documento, noverimus ad hujus vitae necessitudinem transigendam non tam qualitatem ciborum exquirere, quam his quae praesto sunt contentos esse. Unde et Abraham carnibus apparatis angeli vescuntur , et inventis in solitudine piscibus jejunam multitudinem Dominus Jesus refecit . Ex quo videlicet manifeste docemur indifferenter tam carnium quam piscium esum non esse respuendum, et eum praecipue sumendum, qui et offensa peccati careat, et sponte se offerens faciliorem habeat apparatum, et minorem exigat expensam. Unde et Seneca maximus ille paupertatis et continentiae sectator, et summus inter universos philosophos morum aedificator : « Propositum, inquit, nostrum est secundum naturam vivere. Hoc contra naturam est, torquere corpus suum, et faciles odisse munditias, et squalorem appetere, et cibis non tantum vilibus uti, sed certis et horridis. » Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita et usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam. Potest tamen esse non incomposita frugalitas, hic mihi modus placet. Unde et Gregorius Moralium libro XXX , cum ipsis hominum moribus non tam ciborum quam animorum qualitatem attendendam esse doceret, ac gulae tentationes distingueret: « Aliquando, inquit, cibos lautiores quaerit, aliquando quaelibet sumenda praeparari accuratius appetit. » Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desiderii peccat. Ex Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii vilem cibum, id est lenticulam concupivit, quam dum vendendis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe quem diximus Esau primatum per lenticulam perdidit , et Elias in eremo virtutem corporis carnes edendo servabit . Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, et secundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adam culpa committitur etiam cum abjecta et vilia sumuntur. Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non quae edendi libido suggerit. Minori vero desiderio concupiscimus quae minus pretiosa esse videmus, et quae magis abundant, et vilius emuntur; sicut est communium cibus carnium, qui et infirmam naturam multo validius quam pisces confortat, et minores expensas, et faciliorem habet apparatum. Usus autem carnium ac vini, sicut et nuptiae intermedia boni et mali, hoc est indifferentia computantur. Licet copulae nuptialis usus omnino peccato non careat, et vinum omnibus alimentis periculosius existat. Quod profecto si temperate sumptum religioni non interdicitur, quid aliorum timemus alimentorum, dummodo in eis modus non excedatur? Si beatus ipsum Benedictus quod monachorum non esse profitetur, quadam tamen dispensatione monachis hujus temporis, jam refrigescente pristinae charitatis fervore, concedere cogitur, quid caetera non indulgere feminis debeamus quae adhuc eis nulla professio interdicit? Si pontificibus ipsis, et Ecclesiae sanctae rectoribus; si denique monasteriis clericorum sine offensa carnibus etiam vesci licet, quia nulla scilicet professione ab eis religantur, quis has culpet feminis indulgeri, maxime si in caeteris majorem tolerent districtionem? Sufficit quippe discipulo ut sit sicut magister ejus . Et magna videtur credulitas, si quod monasteriis clericorum indulgetur, monasteriis feminarum prohibeatur. Nec parvum etiam aestimandum est, si feminae cum caetera monasterii districtione in hac una carnium indulgentia religione fidelium laicorum inferiores non sint, praesertim cum, teste Chrysostomo , nihil licet saecularibus, quod non liceat monachis excepto concumbere tantum cum uxore. Beatus quoque Hieronymus clericorum religionem non inferiorem quam monachorum judicans, ait , « Quasi quidquid in monachos dicitur non redundet in clericos, qui sunt patres monachorum. » Quis etiam ignoret omnino discretioni contrarium esse, si tanta debilibus quanta fortibus imponantur onera? si tanta feminis quanta viris injungatur abstinentia? De quo etiam si quis supra ipsum naturae documentum auctoritatem efflagitet, beatum quoque super hoc Gregorium consulat. Hic quippe magnus Ecclesiae tam rector quam doctor de hoc quoque caeteros Ecclesiae doctores diligenter instruens, libri Pastoralis capitulo 24, ita meminit : « Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminae: quia illis gravia, istis vero sunt injungenda leviora; et illos magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant. Quae enim parva sunt in fortibus, magna reputantur in debilibus. » Quamvis haec quoque vilium licentia carnium minus habeat oblectamenti quam ipsae piscium vel avium carnes quas minime tamen nobis beatus interdicit Benedictus. De quibus etiam Apostolus, cum diversas species carnis distingueret: « Non omnis, » inquit, « caro eadem caro, sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia piscium . » Et pecorum quidem et avium carnes in sacrificio Domini lex ponit; pisces vero nequaquam, ut nemo piscium esum mundiorem Deo quam carnium credat. Qui etiam tanto est onerosior paupertati vel charior, quanto piscium minor est copia quam carnium, et minus infirmam corroborat naturam, ut in altero magis gravet, in altero magis subveniat. Nos itaque fortunae pariter et naturae hominum consulentes, nihil in alimentis, ut diximus, nisi superfluitatem interdicimus. Ipsum itaque carnium sive caeterorum esum temperamus, ut omnibus concessis major sit abstinentia monialium, quam quibusdam interdictis modo sit monachorum. Igitur ipsum quoque carnium esum ita temperari volumus, ut non amplius quam semel in die sumant, nec diversa inde fercula eidem personae parentur; nec seorsum aliqua superaddantur pulmenta, nec ullatenus ei vesci liceat plusquam ter in hebdomada, prima videlicet feria, tertia et quinta feria, quantaecunque etiam festivitates intercurrant. Quo namque solemnitas major est, majoris abstinentiae devotione est celebranda. Ad quod nos egregius doctor Gregorius Nazianzenus vehementer exhortans, lib. III De luminibus vel secundis Epiphaniis, ait: « Diem festum celebremus non ventri indulgentes, sed spiritu exsultantes. » Idem lib. IV de Pentecoste et Spiritu sancto: « Et hic est noster festus dies, » ait, « in animae thesauros perenne aliquid et perpetuum recondamus, non ea quae pertranseunt et dissolvuntur. Sufficit corpori malitia sua, non indiget copiosiore materia, nec insolens bestia abundantioribus cibis ut insolentior fiat, et violentius urgeat. » Idcirco autem spiritualiter magis est agenda solemnitas, quam et beatus Hieronymus ejus discipulus secutus, in epistola sua de acceptis muneribus ita quodam loco meminit : « Unde nobis sollicitius providendum, ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus exsultatione celebremus; quia valde absurdum est nimia saturitate honorare velle martyrem, quem sciamus Deo placuisse jejuniis. » Augustinus De poenitentiae medicina : « Attende tot martyrum millia. Cur enim natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat? » Quoties vero carnes deerunt, duo eis fercula qualiumcunque pulmentorum concedimus, nec superaddi pisces prohibemus. Nulli vero pretiosi sapores cibis apponantur in conventu, sed iis contentae sint, quae in terra, quam inhabitant, nascuntur; fructibus vero non nisi in coena vescantur. Pro medicamento autem quibus opus fuerit, vel herbas vel radices seu fructus aliquot, vel alia hujusmodi nunquam prohibemus mensis apponi. Si qua forte peregrina monialis hospitio recepta mensis intererit, ferculo ei aliquo superaddito charitatis sentiat humanitatem. De quo quidem si quid distribuere voluerit, licebit. Haec autem, vel si plures fuerint, in majore mensa residebunt, et eis diaconissa ministrabit. Postea cum aliis, quae mensis ministrant, comestura. Si qua vero sororum parciori cibo carnem domare voluerit, nullatenus hoc ipsa nisi per obedientiam praesumat, et nullatenus hoc ei denegetur, si hoc non levitate, sed virtute videtur appetere, quod ejus firmitudo valeat tolerare. Nulli tamen unquam permittatur, ut per hoc conventu nec ut aliquam diem sine cibo transigat. Sagiminis condimento sexta feria nunquam utantur, sed quadragesimali cibo contentae sponso suo ea die passo quadam compatiantur abstinentia. Illud vero non solum prohibendum, sed vehementer est abhorrendum, quod in plerisque monasteriis agi solet, quod videlicet parte aliqua panis, quae superest esui, et pauperibus est reservanda, manus et cultellos mundare et extergere solent, et ut mappis parcant mensarum panem polluunt pauperum. Imo ejus qui se attendens in pauperibus ait: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis . » De abstinentia jejuniorum generalis institutio Ecclesiae illis sufficiat, nec supra fidelium laicorum religionem in hoc eas gravare praesumimus, nec virtuti virorum earum infirmitatem in hoc praeferre audemus. Ab aequinoctio vero autumnali usque ad Pascha propter dierum brevitatem unam in die comestionem sufficere credamus. Quod quia non pro abstinentia religionis, sed pro brevitate dicimus temporis, nulla hic ciborum genera distinguemus. Pretiosae vestes, quas omnino Scriptura damnat, summopere fugiantur. De quibus nos praecipue Dominus dehortans et damnati divitis superbiam de iis accusat, et Joannis humilitatem econtrario commendat. Quod beatus diligenter attendens Gregorius homilia Evangeliorum 6. « Quid est, » inquit, « dicere: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt ; nisi aperta sententia demonstrare quod non coelesti, sed terreno regno militant, qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed solis exterioribus dediti praesentis vitae mollitiem delectationemque quaerunt? » Idem homilia 40: « Sunt nonnulli, qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod videlicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives, qui torquebatur ad inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur. Nam pro sola inani gloria vestimentum pretiosum quaeritur. Res ipsa testatur, quod nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri . » A quo et prima Petri Epistola saeculares et conjugatas feminas dehortans ait: « Similiter et mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem, sine verbo lucrifiant; considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorius cultus, sed qui absconditus corde est homo incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu Domini locuples . » Bene autem feminas potius quam viros ab hac vanitate censuit dehortandas, quarum infirmus animus id amplius appetit, quo per eas et in eis amplius imitari luxuria possit. Si autem saeculares hinc inhibendae sunt feminae, quid Christo devotas convenit providere? quarum hoc ipsum illis est cultus, quod sunt incultae. Quaecunque igitur hunc appetit cultum vel non renuit oblatum, castitatis perdit testimonium. Et quaecunque talis est, non se religioni praeparare, sed fornicationi credatur, nec tam monialis quam meretrix censeatur. Cui et ipse cultus est tanquam lenonis praeconium, qui incestum prodit animum, sicut scriptum est: « Amictus corporis, risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo . » Legimus Dominum in Joanne, ut jam supra meminimus, vilitatem seu asperitatem vestium potius quam escae commendasse, atque laudasse. « Quid exiistis, inquit, in desertum videre? hominem mollibus vestitum? » Habet enim nonnunquam usus pretiosorum ciborum utilem aliquam dispensationem, sed vestium nullam. Quae videlicet vestes quanto sunt pretiosiores, tanto charius custodiuntur, et minus proficiunt, et ementem amplius gravant, et prae subtilitate sui facilius possunt corrumpi, et minus corpori praebent fomenti. Nulli vero panni magis quam nigri lugubrem poenitentiae habitum decent, nec adeo sponsis Christi pelles aliquae conveniunt, sicut agninae, ut ipso quoque habitu Agnum sponsum virginum indutae videantur, vel induere moneantur. Vela vero earum non de serico, sed de tincto aliquo lineo panno fiant. Duo autem velorum genera esse volumus, ut alia sint scilicet virginum jam ab ipso consecratarum, alia vero minime. Quae vero pudicarum sunt virginum, crucis sibi signum habeant impressum; quo scilicet ipsae integritate quoque corporis ad Christum maxime pertinere monstrentur; et sicut in consecratione distare a caeteris, ita et hoc habitus signo distinguantur, quo et quique fidelium territi magis abhorreant in concupiscentiam earum exardescere. Hoc autem signum virginalis munditiae in summitate capitis candidis expressum filis virgo gestabit, et hoc nullatenus antequam ab episcopo consecretur gestare praesumat. Nulla autem alia vela hoc signo insignita sint. Interulas mundas ad carnem habeant, in quibus etiam cinctae semper dormiant. Culcitrarum quoque mollitiem vel linteaminum usum infirmae ipsarum non negamus naturae. Singulae vero dormiant et comedant. Nulla penitus indignari praesumat, si vestes vel quaecunque alia sibi ab aliquibus transmissa alii, quae amplius indiget, concedantur sorori. Sed tunc maxime gaudeat, cum in sororis necessitate fructum habuerit eleemosynae, vel se respexerit non solum sibi, sed aliis vivere. Alioquin ad sanctae societatis fraternitatem non pertinet, nec proprietatis sacrilegio caret. Sufficere autem ad corpus contegendum credimus interulam, pelliceam, togam; et cum multum exasperaverit frigus, insuper mantellum. Quo videlicet mantello pro opertorio quoque uti jacentes poterunt. Oportebit autem pro infestatione vermium vel gravamine sordium abluendarum, haec omnia esse duplicia indumenta sicut ad litteram in laude fortis et providae mulieris Salomon ait: « Non timebit domui suae a frigoribus nivis. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus. » Quorum ita sit moderata longitudo, ut ultra oram sotularium non procedant, ne pulverem moveant. Manicae vero extensionem brachiorum et manuum non excedant. Crura vero et pedes caligae pedules et sotulares muniant. Nec unquam occasione religionis nudae pedes incedant. In lectis culcitra una, pulvinar, auriculare, lodex et linteolum sufficiant. Caput vero muniant vitta candida, et velum desuper nigrum, et pro tonsura capillorum pileum agninum, cum opus fuerit supponatur. Nec in victu tantum aut vestitu superfluitas evitetur, verum et in aedificiis aut quibuslibet possessionibus. In aedificiis quidem hoc manifeste dignoscitur, si ea majora vel pulchriora quam necesse sit componantur, vel si nos ipsa sculpturis vel picturis ornantes, non habitacula pauperum aedificemus, sed palatia regum erigamus. « Filius hominis, inquit Hieronymus , non habet ubi caput reclinet, et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metiris? » Cum pretiosis vel pulchris delectamur equitaturis, non solum superfluitas, sed elationis vanitas innotescit. Cum autem animalium greges vel terrenas multiplicamus possessiones, tunc se ad exteriora dilatat ambitio: et quanto plura possidemus in terra, tanto amplius de ipsis cogitare cogimur, et a contemplatione coelestium devocamur. Et licet corpore claustris recludamur; haec tamen quae foris sunt, et diligit animus, sequi cogitur, et se pariter huc et illuc cum illis diffundit, et quo plura possidentur quae amitti possunt, majori nos metu cruciant; et quo pretiosiora sunt amplius diliguntur, et ambitione sui miserum magis illaqueant animum. Unde omnino providendum est, ut domui nostrae sumptibusque nostris certum praefigamus modum, nec supra necessaria vel appetamus aliqua, vel recipiamus oblata, vel retineamus suscepta. Quidquid enim necessitati superest, in rapina possidemus; et tot pauperum mortis rei sumus, quot inde sustentare potuimus. Singulis igitur annis cum collecta fuerint victualia, providendum est quantum sufficiat per annum; et si qua superfuerint, pauperibus non tam danda sunt quam reddenda. Sunt qui providentiae modum ignorantes, cum redditus paucos habeant, multam habere familiam gaudent. De cujus quidem procuratione dum gravantur, impudenter hanc quaerentes mendicant, vel quae non habent violenter ab aliis extorquent. Tales etiam jam nonnullos monasteriorum Patres conspicimus, qui de multitudine conventus gloriantes, non tam bonos filios quam multos habere student, et magni videntur in oculis suis, si inter multos majores habeantur. Quos quidem ut ad suum trahant dominium, cum aspera deberent eis praedicare, lenia promittunt, et nulla examinatione antea probatos quos indiscrete suscipiunt facile apostatantes perdunt. Talibus, ut video, improperabat Veritas, dicens: « Vae vobis qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum. Quem cum feceritis, facitis illum filium gehennae duplo quam vos . » Qui profecto minus de multitudine gloriarentur si salutem animarum magis quam numerum quaererent, et de suis viribus in ratione sui regiminis reddenda minus praesumerent. Paucos Dominus elegit apostolos, et de ipsa electione sua unus in tantum apostatavit, ut pro ipso Dominus diceret: « Nunquid ego duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? » Sicut autem de apostolis Judas, sic et de septem diaconibus Nicolaus periit. Et cum paucos adhuc apostoli congregassent, Ananias et Saphira uxor ejus mortis excipere sententiam meruerunt. Quippe et ab ipso antea Domino cum multi abiissent discipulorum retrorsum, pauci cum ipso remanserunt . Arcta quippe via est, quae ducit ad vitam, et pauci ingrediuntur per eam. Sicut e contrario lata est et spatiosa, quae ducit ad mortem; et multi sunt qui se ultro ingerant . Quia sicut ipse Dominus testatur alibi: « Multi vocati, pauci vero electi . » Et juxta Salomonem: « Stultorum infinitus est numerus . » Timeat itaque quisquis de multitudine gaudet subjectorum, ne in eis juxta Dominicam assertionem pauci reperiantur electi, et ipse immoderate gregem suum multiplicans minus ad custodiam ejus sufficiat, ut ei recte a spiritalibus illud propheticum dici possit. « Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam . Tales utique scilicet de multitudine gloriantes, dum tam pro suis quam suorum necessitatibus saepius exire, atque ad saeculum redire, et mendicando discurrere coguntur, curis se corporalibus magis quam spiritualibus implicant, et infamiam sibi magis quam gloriam acquirunt. Quod quidem in feminis tanto magis est erubescendum, quanto eas per mundum discurrere minus videtur tutum. Quisquis igitur quiete vel honeste cupit vivere, et officiis vacare divinis, et tam Deo quam saeculo charus haberi, timeat aggregare quos non possit procurare, nec in expensis suis de alienis confidat marsupiis; nec eleemosynis petendis, sed dandis invigilet. Apostolus ille magnus Evangelii praedicator, et habens potestatem de Evangelio sumptus accipere, laborat manibus; ne quos gravare videatur, et gloriam suam evacuet. Nos ergo, quorum non est praedicare, sed peccata plangere, qua temeritate vel impudentia mendicantes quaerimus? Unde hos, quos inconsiderate congregamus, sustentare possumus? Qui etiam saepe in tantam prorumpimus insaniam, ut cum praedicare nesciamus, praedicatores conducamus et pseudoapostolos nobiscum circumducendo, cruces et phylacteria reliquiarum gestemus, ut tam haec quam verbum Dei seu etiam figmenta diaboli simplicibus et idiotis vendamus Christianis, et eis promittamus quaecunque ad extorquendos nummos proficere credimus. Ex qua quidem impudenti cupiditate, quae sua sunt non quae Jesu Christi quaerente, quantum jam ordo noster et ipsa divini praedicatio verbi viluerint, neminem jam latere arbitror. Hinc et ipsi abbates vel qui majores in monasteriis videntur, potentibus saeculi et mundanis curiis sese importune ingerentes, jam magis carnales esse quam coenobitae didicerunt. Et favorem hominum quacunque arte venantes, crebrius cum hominibus fabulari, quam cum Deo loqui, consueverunt. Illud saepe frustra legentes atque negligentes, vel audientes; sed non exaudientes quod beatus Antonius admonet, dicens : « Sicut pisces si tardaverint in sicco moriuntur; ita et monachi tardantes extra cellulam, aut cum viris saecularibus immorantes, a quietis proposito resolvuntur. » Oportet ergo, sicut piscem in mari ita et nos ad cellam recurrere, ne forte foris tardantes obliviscamur interioris custodiae. Quod ipse quoque monasticae scriptor Regulae, scilicet beatus Benedictus, diligenter attendens, quasi in monasteriis assiduos velit esse abbates, et super custodiam sui gregis sollicite stare, tam exemplo quam scripto patenter edocuit. Hic enim cum a fratribus ad sacratissimam sororem suam visitandam profectus, cum ipsa eum pro aedificatione saltem nocte una vellet retinere, aperte professus est manere extra cellam nullatenus se posse. Nec ait quidem : Non possumus; sed, « non possum, » quia hoc per eum fratres, non ipse posset, nisi hoc et a Domino, sicut postmodum actum est, revelante. Unde et cum regulam scriberet, nusquam de abbatis, sed solummodo fratrum egressu meminerit. De cujus etiam assiduitate ita caute providit, ut in vigiliis dominicorum et festorum dierum evangelicam lectionem, et quae illi adjuncta sunt, nonnisi ab abbate praecipiat dici. Qui etiam instituens, ut mensa abbatis cum peregrinis et hospitibus sit semper, et quoties minus sunt hospites cum eo, quos voluerit de fratribus vocare, seniore uno tantum aut duobus dimissis cum fratribus; patenter insinuat nunquam in tempore mensae abbatem monasterio debere deesse, et sicut delicatis principum ferculis jam assuetus cibarium panem monasterii subjectis derelinquat, de qualibus quidem Veritas: « Alligant, inquit, onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere . » Et alibi de falsis praedicatoribus: « Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos . » Veniunt, inquit, per se, non a Deo missi, vel exspectantes ut pro eis mandetur. Joannes Baptista princeps noster, cui pontificatus haereditate cedebat, semel ab urbe recessit ad eremum, pontificatum scilicet pro monachatu, civitates pro solitudine deserens. Et ad eum populus exibat, nec ipse ad populum introibat. Qui cum tantus esset ut Christus crederetur, et nulla in civitatibus corrigere posset: in illo jam erat lectulo, unde pulsanti dilecto respondere paratus erat: « Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » Quisquis itaque quietis monasticae secretum desiderat, lectulum magis quam lectum se habere gaudeat. « De lecto quippe, ut Veritas ait, unus assumetur, et alter relinquetur . » Lectulum vero sponsae esse legimus, id est animae contemplativae Christo arctius copulatae, et summo ei desiderio adhaerentis. Quem quicunque intraverit, neminem esse relictum legimus. De quo et ipsamet loquitur: « In lectulo meo pernoctans quaesivi quem diligit anima mea . » A quo etiam lectulo ipsa surgere dedignans, vel formidans, pulsanti dilecto quod supra meminimus respondet. Non enim sordes nisi extra lectum suum esse credit, quibus inquinari pedes metuit. Egressa est Dina ut alienigenas videret, et corrupta est. Et sicut Malcho illi captivo monacho ab abbate suo praedictum est, et ipse postmodum est expertus; ovis quae de ovili egreditur cito lupi morsibus patet. Ne igitur multitudinem congregemus, pro qua egrediendi occasionem quaeramus, imo et egredi compellamur, et cum detrimento nostri lucrum faciamus aliorum: ad modum videlicet plumbi, quod ut argentum servetur in fornace consumitur. Verendum potius est ne et plumbum pariter et argentum fornax vehemens consumat tentationum. Veritas, inquiunt, ait: « Et eum qui venit ad me non ejiciam foras . » Nec nos ejici susceptos volumus, sed de suscipiendis providere, ne, cum eos intus susceperimus, nos ipsos extra pro eis ejiciamus. Nam et ipsum Dominum non susceptum ejecisse legimus, sed offerentem se respuisse. Cui quidem dicenti: « Magister, sequar te quocunque ieris: » Respondit: « Vulpes foveas habent , » etc. Qui etiam de sumptibus nos ante providere, cum aliquid facere meditamur, cui sint ipsi necessarii, diligenter admonet, dicens: « Quis vestrum volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendum? Ne postea quum posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare . » Magnum est si vel se unum quis salvare sufficiat, et periculosum est multis eum providere qui vix ad custodiam sui sufficit vigilare. Nemo vero studiosus est in custodiendo, nisi qui pavidus fuerit in suscipiendo. Et nemo sic perseverat in coepto, sicut qui tardus est et providus ad incipiendum. In quo quidem tanto major feminarum sit providentia, quanto earum infirmitas magna minus tolerat onera, et quiete plurimum est fovenda. Speculum animae Scripturam sacram constat esse, in quam quilibet legendo vivens, intelligendo proficiens, morum suorum pulchritudinem cognoscit, vel deformitatem deprehendit, ut illam videlicet augere, hanc studeat removere. Hoc nobis speculum beatus commemorans Gregorius in libro II Moralium, ait : « Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim foeda cognoscimus, ibi pulchra nostra conspicimus. Ibi sentimus quantum proficimus. Ibi a profectu quam longe distamus. Qui autem Scripturam conspicit quam non intelligit, quasi caecus ante oculos tenet, in quo qualis sit cognoscere non valet, nec doctrinam quaerit in Scriptura, ad quam ipsa est tantummodo facta, et tanquam asinus applicetur ad lyram, sic otiosus sedet ad Scripturam, et quasi panem appositum habet, quo jejunus non reficitur, dum verbum Dei nec se per intelligentiam penetrante, nec alio ei docendo frangente, inutiliter cibum habet qui ei nullatenus prodest. Unde et Apostolus generaliter ad Scripturarum studium nos adhortans: « Quaecunque, inquit, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus . » Et alibi: « Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus . » Sibi quippe vel secum loquitur, qui quod profert intelligit, vel de intelligentia verborum suorum fructum facit. Idem ad Timotheum: « Dum venio, inquit, attende lectioni, exhortationi, doctrinae . » Et iterum: « Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus . » Qui etiam ad intelligentiam Scripturae Corinthios admonens, ut quae videlicet alii de Scriptura loquuntur exponere valeant: « Sectamini, inquit, charitatem, aemulamini spiritalia: magis autem spiritus ut prophetetis . Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo. Qui autem prophetat, Ecclesiam aedificat. Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Orabo spiritu, orabo et mente. Psallam spiritu, psallam et mente. Caeterum si benedixeris spiritu, quis implebit locum idiotae? Quomodo dicet amen super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. Gratias ago Deo, quoniam omnium vestrum lingua loquor; sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, et ut alios instruam, quam decem millia ut verborum. Fratres nolite effici parvi sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti . » Loqui lingua dicitur qui ore tantum verba format, non intelligentia exponendo ministrat. Prophetat vero sive interpretatur qui more prophetarum, qui videntes dicuntur, id est intelligentes, ea quae dicit intelligit, ut ipsa exponere possit. Orat ille spiritu sive psallit, qui solo prolationis flatu verba format, non mentis intelligentiam accommodat. Cum vero spiritus noster orat, id est nostrae prolationis flatus solummodo verba format, nec quod ore profertur corde concipitur, mens nostra sine fructu est, quem in oratione videlicet habere debet, ut ipsa scilicet ex intelligentia verborum in Deum compungatur atque accendatur. Unde hanc in verbis perfectionem nos admonet habere, ut non more plurimorum verba tantum sciamus proferre, verum etiam intelligentiae sensum in iis habere, atque aliter nos orare vel psallere infructuose protestatur. Quem et beatus sequens Benedictus : « Sic stemus, inquit, ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae. » Hoc et Psalmista praecipiens, ait: « Psallite sapienter , » ut videlicet verborum prolationi sapor et condimentum intelligentiae non desit, et cum ipso veraciter Domino dicere valeamus: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! » Et alibi: « Non in tibiis viri beneplacitum erit ei . » Tibia quippe sonitum emittit ad delectationem voluptatis, non ad intelligentiam mentis. Unde bene in tibiis cantare, nec in hoc Deo placere dicuntur, qui melodia sui cantus sic oblectantur, ut nulla hinc aedificetur intelligentia. Qua etiam ratione, inquit Apostolus, cum benedictiones in Ecclesia fiunt, respondebitur amen, si quod oratur in illa benedictione non intelligitur? Utrum videlicet bonum sit quod oratio postulat, aut non. Sic enim saepe multos idiotas et litterarum sensum ignorantes videmus in Ecclesia per errorem nonnulla sibi nociva quam utilia precari, veluti cum dicitur: « Ut sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna. » Facile ipsa consimilis vocis affinitas nonnullos sic decipit, ut vel sic dicant, « ut nos amittamus aeterna, » vel ita proferant, « ut non admittamus aeterna. » Cui etiam periculo Apostolus providens, ait: « Caeterum, si benedixeris spiritu , » id est prolationis tantum flatu verba benedictionis formaveris, non sensu mentem audientis instruxeris, « quis supplet locum idiotae? » id est quis de assistentibus, quorum est respondere, id agere respondendo, quod idiota non valet, imo nec debet? « Quomodo dicet amen? » cum videlicet nesciat utrum in maledictionem potius quam benedictionem inducas. Denique qui Scripturae non habent intelligentiam, quomodo sermonis aedificationem sibi ministrabunt, aut etiam regulam exponere vel intelligere, aut vitiose prolata corrigere valebunt? unde non mediocriter miramur quae inimici suggestio in monasteriis hoc egit, ut nulla ibi de intelligendis Scripturis sint studia, sed de cantu tantum vel de verbis solummodo formandis, non intelligendis, habeatur disciplina, quasi ovium balatus plus utilitatis habeat, quam pastus. Cibus quippe est animae et spiritalis refectio ipsi divina intelligentia Scripturae. Unde et Ezechielem prophetam ad praedicandum Dominus destinans eum prius volumine cibat, quod statim in ejus ore factum est mel dulce . De quo etiam cibo scriptum est in Jeremia: « Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis . » Panem quippe parvulis frangit, qui litterae sensum simplicioribus aperit. Hi vero parvuli panem frangi postulant, cum de intelligentia Scripturae animam saginari desiderant, sicut alibi Dominus testatur: « Emittam famem in terra, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini . » Hinc autem econtrario antiquus hostis famem et sitim audiendi verba hominum, et rumores saeculi, claustris monasteriorum immisit, ut vaniloquio vacantes divina tanto amplius fastidiamus eloquia, quanto magis sine dulcedine vel condimento intelligentiae nobis fiunt insipida. Unde et Psalmista, ut supra meminimus: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! Quae quidem dulcedo in quo consisteret statim adnexuit dicens: « A mandatis tuis intellexi . Id est a mandatis tuis potius quam humanis intelligentiam accepi, illis videlicet eruditus atque instructus. Cujus quidem intelligentiae quae sit utilitas non praetermisit, subjungens: « Propterea odivi omnem viam iniquitatis. » Multae quippe iniquitatis viae ita per se sunt apertae ut facile omnibus in odium vel contemptum veniant, sed omnem iniquitatis viam nonnisi per eloquia divina cognoscamus, ut omnes evitare possimus. Hinc et illud est: « In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi . In corde potius recondita sunt quam in ore sonantia, cum eorum intelligentiam meditatio nostra retinet. Quorum quidem intelligentiae quanto minus studemus, minus has iniquitatis vias cognoscimus atque vitamus, et minus a peccato nobis providere valemus. Quae quidem negligentia tanto amplius in monachis, qui ad perfectionem aspirant, est arguenda, quanto haec eis facilior esset doctrina, qui et sacris abundant libris, et quietis otio perfruuntur. Quos quidem de multitudine scriptorum gloriantes, sed ab eorum lectione vacantes, senex ille in Vitis Patrum egregie arguit, dicens : « Prophetae scripserunt libros, Patres autem nostri venerunt post eos, et operati sunt in eis plurima. Etenim successores illorum commendaverunt illos memoriae. Venit autem generatio quae nunc est, et scripsit in chartis atque membranis, et reposuit in fenestris otiosa. » Hinc et abbas Palladius ad discendum pariter et docendum nos vehementer adhortans, ait : « Oportet animam secundum Christi voluntatem conversantem aut discere fideliter quae nescit, aut docere manifeste quae novit. » Si autem utrumque cum possit non vult, insaniae morbo laborat. Initium enim recedendi a Deo fastidium doctrinae est, et cum non appetit illud quod semper anima esurit, quomodo diligit Deum? Hinc et beatus Anastasius in exhortatione monachorum, in tantum discendi vel legendi studium commendat, ut per hoc etiam orationes intermitti suadeat. « Pergam, inquit, per tramitem viae nostrae. Primum abstinentiae cura, jejunii patientia, orandi assiduitas, et legendi, vel si quis adhuc litterarum expers sit, audiendi sit desiderium cupiditate discendi. Haec enim prima sunt quasi lactantium cunabulorum in Dei agnitione crepundia. » Et post aliqua cum praemisisset: « Orationibus vero ita instandum est, quod vix eas aliquod tempus interpolet; » postea subjecit: « Has si fieri potest sola legendi intercapedo disrumpat. » Neque enim alias Petrus Apostolus admoneret: « Parati semper estote ad rationem reddendam ad omnes poscentes vos de verbo fidei vestrae et spei . » Et Apostolus: « Non cessamus pro vobis orantes, ut impleamini agnitione ejus in omni sapientia et intellectu spiritali . » Et rursum: « Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia . » Nam in Veteri Testamento similem hominibus curam sacrae praeceptionis inculcavit eloquium. Sic enim David ait: « Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini voluntas ejus . » Et ad Jesum Nave Deus loquitur: « Non recedet liber iste de manibus tuis, et meditaberis in eo die ac nocte . » His quoque negotiis malarum cogitationum lubrica frequenter se ingerunt, et quamvis ipsa sedulitas animum ad Deum praestet intentum, efficit tamen in se mordax saeculi cura sollicitum. Quod sic hoc frequenter importune patitur religioso labori deditus, nunquam profecto illis carebit otiosus. Et beatus papa Gregorius lib. Moral. XIX : « Quae tempora, inquit, jam nunc inchoasse ingemiscimus, cum multos intra Ecclesiam positos cernimus, quia nolunt operari quod intelligunt, aut hoc ipsum quoque sacrum eloquium intelligere ac nosse contemnunt. A veritate enim avertentes auditum, ad fabulas convertuntur, dum omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Scripta Dei ubique reperta cognoscuntur, opponuntur oculis. Si haec cognoscere homines dedignantur, pene nullus scire quaerat quod credidit. » Ad quod etiam plurimum ipsos et professionis suae regula et sanctorum Patrum adhortantur exempla. Nihil quippe de doctrina vel studio cantus admonet Benedictus , cum ipse plurimum de lectione praecipiat, et ipsa legendi tempora, sicut et laborandi, diligenter assignet: et in tantum de ipsa quoque dictandi seu scribendi doctrina provideat , ut inter necessaria quae ab abbate monachi sperare debeant tabulas etiam et graffium non praetermittat. Qui cum inter caetera jubeat , quod in capite Quadragesimae omnes monachi singulos accipiant codices ex bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant, quid hoc magis ridiculosum quam lectioni vacare, et intelligentiae operam non dare? Notum quippe est illud Sapientis proverbium: « Legere et non intelligere, negligere est. » Tali quippe lectori merito illud Phil. ἀλλ' ὁνος λυρας improperandum est. Quasi enim asinus est ad lyram lector librum tenens, id ad quod liber est factus agere non valens. Multo etiam salubrius tales lectores alias intenderent, ubi aliquid utilitatis inesset, quam otiose vel Scripturae litteras inspicerent, vel folia versarent. In quibus profecto lectoribus illud Isaiae compleri manifeste videmus: « Et erit, inquit, vobis visio omnium sicut verba libri signati. Quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum, et respondebit: Non possum. Signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege, et respondebit: Nescio litteras. Et dixit Dominus: eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis: Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur . » Scire quippe litteras in claustris dicuntur, quicunque illas proferre didicerunt. Qui profecto, quantum ad intelligentiam spectat, se nescire legem profitentes, librum qui traditur habent signatum aeque ut illi, quos illitteratos ibidem dicunt. Quos quidem Dominus arguens dicit, eos ore et labiis potius quam corde sibi appropinquare, quia quae proferre utcunque valent, intelligere minime possunt. Qui dum divinorum eloquiorum scientia careant, magis consuetudinem hominum quam utilitatem Scripturae obediendo sequuntur. Propter hoc Dominus eos quoque, qui sapientes inter eos videntur et doctores resident, excaecandos esse comminatur. Maximus Ecclesiae doctor et monasticae professionis honor Hieronymus, qui nos ad amorem litterarum adhortans, ait: « Ama scientiam litterarum, et carnis vitia non amabis , quantum laborem et expensas in doctrina earum consumpserit ejus quoque testimonio didicimus. Qui inter caetera quae ipsemet de proprio scribit studio, ut nos etiam videlicet suo instruat exemplo, ad Pammachium et Oceanum quodam loco sic meminit: « Dum essem juvenis, miro discendi fervebam amore. Nec juxta quorumdam praesumptionem ipse me docui, Apollinarem audivi frequenter Antiochiae, et colui, cum me in Scripturis sanctis erudiret. Jam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam. Audivi Didymum, in multis ei gratias ago, quod nescivi didici. Putabant me homines finem fecisse discendi. Rursus Jerosolymae et Bethlehem, quo labore, quo pretio Baranniam Hebraeum nocturnum habui praeceptorem ? Timebat enim Judaeos, et mihi alterum sese exhibebat Nicodemum . Memori profecto mente hic recondiderat quod in Ecclesiastico legerat: « Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. » In quo ipse non solum Scripturae verbis, verum etiam sanctorum Patrum instructus exemplis, inter caeteras excellentis illius monasterii laudes hoc de singulari exercitio ejus in Scripturis divinis adjecit: « Scripturarum vero divinarum meditationem et intellectum, atque scientiae divinae, nunquam tanta vidimus exercitia, ut singulos pene eorum oratores credas in divinam esse sapientiam. » Sanctus etiam Beda, sicut in historia refert Anglorum, a puero in monasterium susceptus: « Cunctum, inquit, ex eo tempus vitae in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditans Scripturis operam dedi, atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam semper aut discere, aut scribere dulce habui. » Nunc vero qui in monasteriis erudiuntur adeo stulti perseverant, ut litterarum sono contenti nullam de intelligentia curam assumant, nec cor instruere, sed linguam student. Quos patenter illud Salomonis arguit proverbium: Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascetur imperitia : cum videlicet verbis quae non intelligit oblectatur. Qui profecto tanto minus Deum amare et in eum accendi possunt, quanto amplius ab ejus intelligentia et a sensu Scripturae de ipso nos erudientis absistunt. Hoc autem duabus maxime de causis in monasteriis accidisse credimus, vel per laicorum, scilicet conversorum, seu etiam ipsorum praepositorum invidiam vel propter vaniloquium otiositatis, cui hodie plurimum claustra monastica vacare videmus. Isti profecto nos terrenis magis quam spiritalibus secum intendere cupientes, illi sunt qui tanquam Allophili fodientem puteos Isaac persequuntur : et eos replendo congerie terrae aquam ei satagunt prohibere. Quod beatus exponens Gregorius lib. Moral. XVI, ait: Saepe cum eloquiis sacris intendimus malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent . Quod nimium Psalmista pertulerat cum dicebat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei . Videlicet patenter insinuans, quia mandata Dei perscrutari non poterat, cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere Allophilorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat terrae congerie replebant. Nos enim nimirum puteos fodimus, cum in Scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophili, quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: Eritque omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi . Ac si diceretur: Dum malignos spiritus Dominus sua a te virtute repulerit, divini in te eloquii talentum lucidius crescit. Legerat iste, ni fallor, magni Christianorum philosophi Origenis homelias in Genesi, et de ejus hauserat puteis quod nunc de iis loquitur puteis. Ille quippe spiritualium puteorum fossor studiosus non solum ad eorum potum, sed etiam effossionem nos vehementer adhortans, expositionis praedictae homelia XII, ita loquitur : Tentemus facere etiam illud quod sapientia commonet dicens: « Bibe aquam de tuis fontibus, et de tuis puteis. Et sit tibi fons tuus proprius. . » Tenta ergo et tu, o auditor, habere proprium puteum et proprium fontem, ut et tu cum apprehenderis librum Scripturarum, incipias etiam ex proprio sensu proferre aliquem intellectum, et secundum ea quae in Ecclesia didicisti. Tenta et tu bibere de fonte ingenii tui. Est intra te natura aquae vivae, sunt venae perennes et irrigua fluenta rationabilis sensus, si modo non sint terra et rudibus completa. Sed satage fodere terram tuam, et purgare sordes, id est ingenium, amovere desidiam et torporem cordis excutere. Audi enim quod dicit Scriptura. « Punge oculum, et profer lacrymam: punge cor, et profer sensum . Purga etiam et tu ingenium tuum, ut aliquando etiam de tuis fontibus bibas, et de tuis puteis haurias aquam vivam. Si enim suscepisti in te verbum Dei, si accepisti ab Jesu aquam vivam, et fideliter accepisti, fiet in te fons aquae salientis in vitam aeternam. Idem homelia sequente de puteis Isaac supra memoratis. Quos, inquit, Philisthiim terra repleverant, illi sine dubio qui intelligentiam spiritalem claudunt, ut neque ipsi bibant, neque alios bibere permittant . Audi Dominum dicentem: Vae vobis, Scribae et Pharisei, quoniam tulistis clavem scientiae, non ipsi introistis, neque volentes permisistis . Nos vero nunquam cessemus puteos aquae vivae fodiendo, et nunc quidem vetera, nunc etiam nova discutiendo, efficiamur similes illi Evangelico scribae, de quo Dominus dixit: Qui profert de thesauro suo nova et vetera . Item redeamus ad Isaac, et fodiamus cum ipso puteos aquae vivae, etiam si obsistunt Philisthini, etiam si rixantur, nos tamen perseveremus cum ipso puteos fodiendo, ut et nobis dicatur: Bibe aquam de tuis vasis, et de tuis puteis : et in tantum fodiamus, ut superabundent aquae putei in plateis nostris, ut non solum nobis sufficiat scientia Scripturarum, sed et alios doceamus et instruamus ut bibant. Homines bibant et pecora, quia et Propheta dicit: Homines et jumenta salvos facies, Domine . Et post aliqua: Qui Philisthinus est, inquit, et terrena sapit, nescit in omni terra invenire aquam, invenire rationabilem sensum. Quid tibi prodest habere eruditionem, et nescire ea uti? habere sermonem, et nescire loqui? Istud proprie puerorum est Isaac, qui in omni terra fodiunt puteos aquae vivae. Vos autem non sic, sed vaniloquio penitus supersedentes, quaecunque discendi gratiam assecutae sunt, de iis quae ad Deum pertinent erudiri studeant. Sicut de beato scriptum est viro: Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte . Cujus quidem assidui studii in lege Domini quae sequatur utilitas statim adjungitur: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Quasi enim lignum aridum est et infructuosum, quod fluentis divinorum eloquiorum non irrigatur. De quibus scriptum est: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae . Haec illa sunt fluenta, de quibus in laude sponsi canit sponsa in Canticis eum describens: Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima . Et vos igitur lacte lotae, id est candore castimoniae nitentes juxta haec fluenta quasi colombae residete, ut hinc sapientiae haustus sumentes, non solum discere, sed et docere, et aliis tanquam oculi viam possitis ostendere, et sponsum ipsum non solum conspicere, sed et aliis valeatis describere. De cujus quidem singulari sponsa, quae ipsum aure cordis concipere meruit, scriptum esse novimus: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo . Haec igitur summi Verbi Genitrix verba ejus in corde potius habens quam in ore, ipsa etiam diligenter conferebat, quia studiose singula discutiebat, et invicem sibi ea conferebat; quam congrue scilicet inter se convenirent omnia. Noverat juxta mysterium legis omne animal immundum dici, nisi quod ruminat et ungulam findit. Nulla quippe est anima munda, nisi quae meditando quantum capere potest divina ruminat praecepta, et in iis exsequendis discretionem habeat, ut non solum bona, sed et bene, hoc est recta faciat intentione. Divisio quippe ungulae pedis, discretio est animi, de qua scriptum est: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Si quis diligit me, inquit Veritas, sermonem meum servabit . Quis autem verba vel praecepta Domini sui servare obediendo poterit, nisi haec prius intellexerit? Nemo studiosus erit in exsequendo, nisi qui attentus fuerit in audiendo. Sicut et de beata illa legitur muliere, quae caeteris omnibus postpositis sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius: illis videlicet auribus intelligentiae quas ipsemet requirit dicens: Qui habet aures audiendi, audiat . Quod si in tantae fervorem devotionis accendi non valetis, imitamini saltem et amore et studio sanctarum litterarum beatas illas sancti Hieronymi discipulas Paulam et Eustochium, quarum praecipue rogatu tot voluminibus Ecclesiam praedictus doctor illustravit.
(II Cor. VI, 16) (lib. I) (ibid.) (Matth. XXV, 8) (Luc. XII, 35) (Luc. XIV, 33) (Matth. XII, 36) (I Cor. VII, 34) (Matth. XXV, 11) (Luc. X, 16) (Matth. XXIII, 3) (Luc. XIV, 33) (ibid., 26) (Luc. IX, 23) (Joan. VI, 38) (Eccli. XVIII, 30) (Act. IV, 32) (in proaem.) (Prov. X, 19) (cap. 42) (Jac. III, 2) (ibid., 7) (ibid., 5) (Jac. I, 26) (Prov. XXV, 28) (Vit. Patr. part. II, lib. De continent.) (I Tim. II, 11) (cap. 18) (Prov. XVII, 14) (Prov. XVIII, 4) (Prov. XXVI, 10) (Vit. Patr. part. II, lib. De continent.) (Jac. III, 2) (Isai. XVII, 32) (Vit. Patr. part. II) (epist. IV, 13) (Job XXXIX, 5) (epist. 1) (epist. 15) (IV Reg. VI, 1) (Jer. XXXV, 19) (Vit. Patr. part. II, lib. De quiete) (Vit. Patr. part. IV, cap. De aeterno, et part. II, De charitate) (Vit. Patr. part. II, lib. De ostentat.) (ibid., § 3, et part. IV, contra vanam gloriam) (Vit. Patr. part. II, lib. De ostentat.) (ibid.) (epist. 51) (Cant. V, 3.) (Vit. Patr., part. II, lib. De quiete) (epist. 1) (cap. 66) (Prov. XXVIII, 2) (LUCAN. lib. I.) (Ibid.) (Jac. III, 1) (epist. 4) (Job VII, 1) (Cant. VI, 3) (I Tim. V, 9) (I Tim, III, 11) (Eccle. X, 16) (Job XII, 12) (Prov. XVI, 31) (Eccli. XXV, 6) (Eccli. XXXII, 4) (I Tim. V, 2) (Act. I, 1) (I Cor. I, 20.) (I Cor. IV, 20) (Galat. II, 11) (Matth. XIII, 57) (Psal. CXLVIII, 43) (Psal. XLIX, 16) (II Cor. IX, 27) (Luc. IV, 23) (Matth. V, 19) (Sap. VI, 4) (Prov. VI, 1) (I Petr. V, 8) (Eccli. VII, 26) (Eccli. XLII, 9) (Jer. IX, 12) (Matth. X, 28; Luc. XII, 4) (Sap. I, 11) (Habac. I, 16) (I Petr. V, 8) (Job XL, 18) (Job I, 19) (Joan. X, 8) (Hebr. V, 4) (cap. 15) (Prov. XVIII, 17) (Prov. XVII, 18) (cap. 56) (Eccli. IV, 35) (Eccli. X, 7) (ibid., 17) (Eccli. XXXII, 1) (I Tim. V, 1) (Joan. XV, 16) (Matth. XX, 25) (Matth. XXIII, 8) (ibid., 12) (Eccli. XIII, 12) (I Cor. XIV, 40) (I Cor. X, 29) (I Cor. IX, 12) (Eccli. XXXVIII, 9) (Jac. V, 14) (Matth. XXV, 36) (Eccli. VII, 3) (ibid., 5) (Prov. XXXI, 13) (Cant. VI, 8) (II Cor. IX, 7) (Prov. XV, I) (Eccli. VI, 5) (I Tim. V, 10) (Matth. XXV, 35) (Psal. V, 8) (epist. 137) (Gen. VII, 1) (Gen. XXI, 10) (Malac. I, 3) (Gen. XXV, 22) (II Reg. XIII, 1) (II Cor. VII 5) (Apoc. XXII, 11) (Prov. XVIII, 17) (Prov. III, 11) (Prov. XIII, 24) (Prov. XIX, 25) (Prov. XXI, 11) (Prov. XXVI, 23) (Prov. XXVIII, 23) (Hebr. XII, 21) (Eccli. XXII, 3) (Eccli. XXX, 1) (ibid., 8) (lib. III) (lib. VI) (Joan. XIV, 6) (dist. 8, cap. Si consuet.) (Eccli. IV, 24) (ibid., 30) (Eccli. XXVII, 20) (Eccle., I, 15) (Matth. XXII, 14) (OVID., lib. IV, Metam.) (Prov. XI, 14) (Prov. XII, 15) (Eccli. XXXII, 24) (I Cor., XI, 27) (I, Tim., VI, 8) (Rom., XIV, 3) (ibid., 22) (I Joan. III, 21) (Rom., XIV, 23) (I Cor. VIII, 13.) (I Cor. IX, 1.) (Luc., X, 7) (I Cor. X, 22) (Psal. XXIII, 1) (Eccle. V, 2) (I Tim. V, 14) (epist. 22) (I Cor. VII, 18) (ibid., 27) (Rom. VII, 37.) (I Cor. VII, 8.) (ibid., 39) (Prov. XX, 1) (Prov. XXIII, 29.) (Prov. XXXI, 4) (Eccli. XIX, 1) (Isa. V, 11) (Isa. XXVIII, 7.) (Joel, I, 5) (I Tim. V, 23) (Gen. IX, 20) (Gen. XIX, 33) (Judith. XIII, 4) (Gen. XVIII, 1) (III Reg. XVII, 6) (Exod. XVI, 13) (Joan. II, 8.) (Num. VI, 3) (epist. 2) (I Cor. X, 13) (Luc. I, 15) (cap. 46) (epist. 22) (cap. 6) (ibid.) (Prov. XXXI, 5; Levit. X, 9) (I Tim. V, 23) (lib. II, De poenit., c. 20) (cap. 9) (Prov. XXIII, 31) (cap. 40) (Eccli, XIX, 2) (cap. 2) (part. I) (Psal. CXXXII, 1) (Luc. XXI, 34) (epist. 109) (Deut. XXXII, 15) (Eccle. VII, 17) (Luc. XVII, 10) (Rom. IV, 15) (Rom. VII, 8) (OVID. lib. III.) (Joan. XIV, 2) (I Cor. VII, 28) (ibid. 34) (Hebr. VII, 19) (Act. XV, 10) (Matth. XI, 28) (Rom. IV, 2) (Gen. XV, 6) (Psal. LV, 12) (Luc. XXI, 34) (Matth. XI, 18) (Matth. IX, 14) (ibid., 15) (Matth. XV, 11) (Prov. V, 23) (I Tim. IV, 4) (Luc. XXI, 34) (Philipp. IV, 12) (cap. 40) (Gen. XVIII, 9) (Marc. VIII, 8; Joan. VI, 10) (epist. 5, ad Lucil.) (cap. 13) (Gen. XXV, 23) (II Reg. XVII, 4) (c. 40) (Matth. X, 24) (Homil. 7, cap. 4) (epist. 10) (Part. III, admonit. 1) (I Cor. XV, 39) (epist. 19) (cap. 4) (Matth. XXV, 40) (Matth. XI, 8) (I Petr. III) (I Petr. III, 1) (Eccli. XIX, 27) (Matth. XI, 8.) (Prov. XXXI, 21.) (epist. 1) (Matth. XXIII, 15) (Joan. VI, 71.) (Act. V, 5.) (Joan. XVIII, 6) (Matth. VII, 14) (Matth. XX, 16) (Eccl. I, 15) (Isai IX, 3) (I Thess. II; I Cor. IX.) (Vit. Patr., part. II, lib. De quiete.) (GREGOR. lib. II, Dialog., c. 33) (Matth. XXIII, 4) (Matth. VII, 15) (Cant. V, 3.) (Luc. XVII, 34) (Cant. III, 1) (Joan. VIII, 37) (Matth. VIII, 19) (Luc. XIV, 28) (cap. 1) (Rom. XV, 4) (Ephes. V, 18) (I Tim. IV, 13) (II Tim. III, 14) (I Cor. XIV, 1) (cap. 19) (Psal. XLVI, 8) (Psal. CXVIII, 105.) (Psal. CXLVI, 10) (I Cor. XIV, 16) (Ezech. III, 13) (Thren. IV, 4) (Amos. VIII, 11) (Psal. CXVIII, 103) (ibid., 109) (Ibid., 11) (part. II, lib. De discret.) (ibid.) (I Petr. III, 15) (Coloss. I, 9) (Coloss. III, 16) (Psal. I, 1) (Josue I, 18) (cap. 6) (Regulae cap. 48) (Regulae cap. 55) (Regulae cap. 48) (Isai. XXIX, 11-14) (epist. 4) (epist. 65) (Joan. III, 1 et seq.) (VI, 18) (Prov. XV, 44) (Gen. XXVI, 15) (cap. VIII, in Job XXIV) (Psal. CXVIII, 115) (Job XXII, 25) (cap. 26) (Prov. V, 15) (Eccli. XXII, 19) (homil. XIII, cap. 26) (Luc. XI, 52) (Matth. XIII, 52) (Prov. V, 15) (Psal. XXXV, 7) (Psal. I, 2) (Joan. VII, 38) (Cant. V, 12) (Luc. II, 19) (Joan. XIV, 23) (Matth. XI, 15)
[ al. compactione] [ al. arbitratus] [ al. virorum et in aliquo vitiorum] [ al. xenium] [ al. ministerio] [ al., cantatricem, sed male ] [ al., magnatum] [Ipericius] [ al. correptionem] [ al. impediatur] [ al. Omnibus] [ al. Willimundo] [ al. praesto] [ al. quaerit] [ al. nostrum] [ al. vino] [ al. saturitatis] [ al. vitae] [ al Nonne] [ al. proficiatis] [ al. vitae] [al. spargunt]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
9
EPISTOLA IX. Quae est ejusdem Petri ad virgines Paracletenses. De studio litterarum.
Beatus Hieronymus in eruditione virginum Christi plurimum occupatus, inter caetera, quae ad aedificationem earum scribit, sacrarum studium litterarum eis maxime commendat, et ad hoc eas non tam verbis hortatur, quam exemplis invitat. Memor quippe sententiae, qua Rusticum instruens ait: « Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis; » tanto magis necessarium amorem hujus studii feminis esse censuit, quanto eas naturaliter infirmiores et carne debiliores esse conspexit. Nec solum ad hanc virginum exhortationem argumentum a similitudine a virginibus sumptum inducit, unde ad comparationem minoris, viduas et conjugatas in exemplum assumit: quo magis sponsas Christi ad hoc studium incitet per matronas seculi, et ex virtute laicarum torporem excutiat vel confundat monialium. Et quoniam, juxta illud Gregorianum, « a minimis quisque inchoat, ut ad majora perveniat; » praemittere juvat quanta diligentia virgunculas in sacris imbuere litteris studuerit. Unde, ut omittam caetera, illud nunc in medium procedat, quod ad Laetam de institutione filiae suae Paulae, propter morum doctrinam, tradit hanc litterarum disciplinam. « Sic erudienda est, inquit, anima, quae futura est templum Dei. Fiant ei litterae vel buxeae, vel eburneae, et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus ipse eruditio sit. Et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat: sed et ipse inter se crebro ordo turbetur, et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sono tantum, sed et visu noverit. Cum vero coeperit trementi manu stylum in cera ducere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli, vel in tabula sculpantur elementa; ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia, ut foras non queant evagari. Syllabas jungat ad praemium, et quibus illa aetas deliniri potest, munusculis invitetur. Habeat in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur. Non objurganda est, si tardior sit; sed laudibus excitandum est ingenium, et ut vicisse gaudeat, et victa doleat. Cavendum imprimis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum, praecepta in infantia, ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quae consuescit paulatim verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de industria, prophetarum videlicet, atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series, de Matthaeo Lucaque descendat: ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. Magister probae aetatis et vitae, atque eruditionis est eligendus; nec, puto, erubescet vir doctus id facere in propinqua vel nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum vilitate initia traderet litterarum. Non sunt contemnenda quasi parva, sine quibus magna consistere non possunt. Ipse elementorum sonus, et prima institutio praeceptorum aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Nec discat in tenero, quod ei postea dediscendum est. Difficulter eradicatur, quod rudes animi perbiberunt. » Graeca narrat historia Alexandrum potentissimum regem, orbisque domitorem, et in moribus, et in incessu, Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus adhuc parvulus fuerat infectus. Ut autem pronuntiationem scripturae commendet memoriae, certam et ipse lectionis mensuram singulis diebus vult praefigi: quam cum memoriter persolvat, nec solum Latinis, verum etiam Graecis litteris operam dari praecipit, cum utraeque linguae tunc Romae frequentarentur, et maxime propter scripturas de Graeco in Latinum versas: ut eas ex origine sua melius cognosceret, ac verius dijudicare posset. Nondum enim Hebraicae veritatis translatione Latinitas utebatur. Ait itaque: « Reddat tibi pensum quotidie de Scripturarum floribus carptum. Ediscat Graecorum versuum numerum. Sequatur statim et Latina eruditio: quae si non ab initio os tenerum composuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur, et externis vitiis sermo patrius sordidatur. Pro gemmis et serico, divinos codices amet, in quibus non auri, et pellis Babylonicae vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primo Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat, quae mundi sunt, calcare. In Job, virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat, nunquam ea depositura de manibus. Apostolorum Acta et Epistolas tota cordis imbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletaverit, mandet memoriae prophetas, Heptateuchum, et Regum, et Paralipomenon libros, Esdrae quoque et Esther volumina. Ad ultimum, sine periculo discat Canticum canticorum; ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritualium nuptiarum epithalamium non intelligens, vulneretur. Caveat omnia apocrypha, et, si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admista vitiosa, et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat. Athanasii Epistolas, et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas non vacillet. Caeteros sic legat, ut magis judicet, quam sequatur. Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis, in tanta frequentia hominum, Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes; sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac, et vestieris cum Samuele, mitte aviae et amittae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Jesu vagientis impone. Nutriatur in monasterio: sit inter virginum choros: jurare non discat: mentiri sacrilegium putet: nesciat saeculum: vivat angelice: sit in carne sine carne: omne hominum genus sui simile putet. Et, ut caetera taceam, certe te liberet servandi difficultate, et custodiae periculo. Melius est tibi desiderare absentem, quam pavere ad singula. Trade Eustochio parvulam: illam primis miretur ab annis; cujus et sermo, et incessus, et habitus doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae longo usu didicit nutrire, servare, docere virgines. Anna filium, quem Deo voverat, postquam obtulit in tabernaculo, nunquam recepit. Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me, et nutritium spondeo, gestabo humeris, balbutia senex verba formabo, multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum, Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam, regnis coelestibus offerendam. » Perpendite, sorores in Christo charissimae, pariter et conservae, quantam curam tantus Ecclesiae doctor in eruditione unius parvulae susceperit, in qua tam diligenter cuncta distinxerit, quae necessaria doctrinae decreverit, ab ipso alphabeto sumens exordium. Nec solum de pronuntiandis syllabis, et litteris conjungendis, verum etiam de scribendis adhibet documentum: nec non et de sociis providet adjungendis, quorum livore, vel laude plurimum moveatur. Quod etiam, ut spontanea magis quam coacta faciat, et majori studium amore complectatur; blanditiis, et laudibus, nec non et munusculis incitari admonet. Ipsa quoque nomina distinguit ex Scripturis sacris colligenda, in quibus proferendis se primum exercens, haec memoriae suae plurimum commendet, juxta illud Poeticum: Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu . . . . . . Qualis etiam magister ad hoc sit eligendus, diligenter describit: nec praetermittit praefixam esse debere mensuram lectionis, quam cordetenus firmatam quotidie persolvat. Et quia eo tempore, Graecarum quoque litterarum usus Romae abundabat, nec Graecarum litterarum expertem eam esse permittit: maxime, ut arbitror, propter translationem divinorum Librorum a Graecis ad nos derivatam, unde discernere posset, quid apud nos minus, vel aliter esset: et fortasse propter liberalium disciplinam artium, quae his, qui ad perfectionem doctrinae nituntur, nonnihil afferunt utilitatis. Qui etiam conditionem Latinae linguae praemittit, quasi ab ipsa nostrum inchoaverit magisterium. Cum autem a sono vocum ad earum pervenerit sensum, ut quae proferre didicerit jam intelligere velit: codices ei distinguit diversos, tam de canone duorum Testamentorum, quam de opusculis doctorum, ex quorum eruditione proficiat, ut consummetur. Inter canonicas autem Scripturas, ita ei Evangelia commendat, ut nunquam haec de manibus virginis recessura censeat; quasi plus aliquid diaconissis, quam diaconis de lectione injungat Evangelica: cum isti in ecclesia illam habeant recitare, illae nunquam ab eorum debeant lectione vacare. Deinde ista matri de filia scribens, ne quam mater excusationem praetenderet, haec omnia Romae saecularem feminam in tanta hominum frequentia perficere posse; dat consilium, ut ab isto se onere liberet, monasterio virginum tradat filiam, ubi educari sine periculo, et de his, quae dixit, perfectius instrui possit. Omnem denique occasionem amputans ne de magistro tandem, qualem ipse descripserat, mater sollicitaretur, puellae Roma Hierosolymam, ad aviam scilicet sanctam Paulam, et amitam Eustochium missae, se magistrum pariter et nutritium offert. Et in tantum, quod dictu mirabile est, erumpit promissum, ut tantus Ecclesiae doctor etiam senio debilis, dicat se virginem, quasi bajulum ejus, humeris gestare non dedignari. Quod quam apud suspiciosos, non sine suspicione fieri, non apud religiosos sine scandalo vix contingeret. Huc tamen omnia vir Deo plenus, et de integritate vitae omnibus tandiu cognitus, confidenter spondebat: dummodo unam sic instruere virginem posset, ut ipsam caeteris magistram relinqueret, et in ipsam Hieronymum legeret, qui Hieronymum non vidisset. Ut autem de parvulis ad majores transeamus virgines, quas plurimum semper provocat ad studium litterarum, tam eis videlicet scribendo quae legant, quam eas laudando de assiduitate legendi vel dicendi: quid ad Principiam virginem de psalmo quadragesimo quarto scribens dicat, audiamus. « Scio me, Principia in Christo filia, a plerisque reprehendi, quod interdum scribam ad mulieres, et fragiliorem sexum maribus praeferam: et idcirco debeo primum obtrectatoribus meis respondere, et sic venire ad disputatiunculam, quam rogasti. Si viri de Scripturis quaererent, mulieribus non loquerer. Si Barach ire ad praelium voluisset, Debora de victis hostibus non triumphasset. » Et post aliqua: « Apollo, virum apostolicum, et in lege doctissimum, Aquila et Priscilla erudiunt, et instruunt eum de via Domini. Si doceri a femina non fuit turpe Apostolo: mihi quare turpe sit post viros docere et feminas? Haec et istiusmodi, σεμνοτάτη filia, perstrinxi breviter, ut nec te poeniteret sexus tui, nec viros suum nomen erigeret, in quorum condemnationem, feminarum in Scripturis sanctis vita laudatur. » Juvat post virgines, intueri de viduis, quantum et ipsae in studia sacrarum litterarum ipsius testimonio et laude profecerint. Scribens igitur idem doctor ad eamdem virginem Principiam de vita sanctae Marcellae sicut illa postulabat, inter virtutum ejus insignia: « Divinarum, inquit, Scripturarum ardor erat incredibilis: semperque cantabat: « In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi . » Et illud de perfecto viro: « Et in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte ; » et: « A mandatis tuis intellexi . » Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino, et Epiphanio, ecclesiastica traxisset necessitas, et verecunde nobilium feminarum oculos declinarem: ita egit, secundum Apostolum, « importune opportune ; » ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicujus tunc nominis esse existimabar super studio Scripturarum, nunquam convenit quin de Scripturis aliquid interrogaret, nec statim acquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intelligebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii invenerim, vereor dicere: ne fidem credulitatis excedam, et tibi majorem dolorem incutiam, recordanti quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod quidquid in nobis longo fuit studio congregatum, et meditatione diuturna, quasi in naturam versum, hoc illa libavit, didicit, atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si in aliquo testimonio Scripturarum esset oborta contentio, ad illam judicem pergeretur. Et quia valde prudens erat, sic ad interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed vel mea, vel cujuslibet alterius, ut in eo ipso, quod docebat, se discipulam fateretur. Sciebat enim dictum ab Apostolo: « Docere autem mulieri non permitto , » ne virili sexui, et interdum sacerdotibus, de obscuris et ambiguis sciscitantibus, facere videretur injuriam. Absentiam nostri mutuis solabatur alloquiis, et quod carne non poteramus, spiritu reddebamus: semper obviare epistolis, superare officiis, salutationibus praevenire. Non multum perdebat absentia, quae jugibus sibi litteris jungebatur. In hac tranquillitate, et Domini servitute, haeretica in his provinciis exorta tempestas cuncta turbavit: et in tantam rabiem comitata est, ut nec sibi, nec ulli bonorum parceret: et quasi parum esset, hic universa novisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret. Tunc sancta Marcella, quae diu se cohibuerat, ne per aemulationem quippiam facere videretur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque, et nonnullos monachorum, maximeque saeculi homines in assensum sui traheret, ac simplicitati illuderet episcopi, qui de suo ingenio caeteros aestimabat. publice restitit, malens Deo placere quam hominibus. Damnationis haereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi, et postea ab haeret eo fuerant errore correpti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum impia περὶ ἀρχῶν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrabantur, dum acciti frequentibus litteris haeretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt. Tantaque vis conscientiae fuit, ut absentes damnari, quam praesentes coargui, maluerint. Hujus tam gloriosae victoriae origo, Marcella est. » Videtis, dilectissimae, quantum attulerit fructum, repressis haeresibus, in urbe fidelibus omnibus in caput constitutae unius matronae laudabile studium, et quanta lampade doctrinae ipsorum quoque doctorum ecclesiasticorum tenebras una mulier expulerit. De cujus studio in sacris litteris, quo ipsa victoriam istam meruerit, idem doctor prooemio lib. I in Epistolam Pauli ad Galatas, ad exhortationem vestram ita meminit: « Scio equidem ardorem ejus, scio fidem superare sexum, oblivisci hominis, et divinorum voluminum tympano concrepante, Rubrum hujus saeculi pelagus transfretare. Certe cum Romae essem, nunquam tam festina me vidit, ut non de Scripturis aliquid interrogaret. Neque vero more Pythagorico, quidquid responderam, rectum putabat, nec sine ratione praejudicata apud eam valebat auctoritas: sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere quam judicem. » Tantum eo tempore in sanctis feminis, sicut et in viris, studium fervebat litterarum, ut nequaquam suae linguae disciplina contentae, ipsos Scripturarum rivulos, quos habebant, ab ipsis inquirerent fontibus; nec inopiam unius linguae sibi crederent sufficere. Unde et illud est supra memorati doctoris ad Paulam de morte Blesillae filiae suae, sic inter caetera in ejus praecipuam laudem scribentis: « Quis sine singultibus transeat orandi instantiam, nitorem linguae, memoriae tenacitatem, acumen ingenii? Si Graece loquentem audisses, Latine eam nescire putares. Si in Romanum sonum lingua se verteret, nihil omnino peregrini sermo redolebat. Jam vero, quod in Origene quoque illo Graecia tota miratur, in paucis non dicam mensibus, sed diebus, ita Hebraeae linguae vicerat difficultates, ut in discendis canendisque psalmis cum matre contenderet. » Ipsam quippe matrem ejus Paulam, nec non et alteram ipsius filiam Eustochium virginem Deo dicatam, in eodem studio litterarum atque linguarum non minus occupatas esse, idem non praeterit doctor. Sic quippe de his commemorat, vitam ipsius Paulae scribens, et de ipsa dicens: « Nihil ingenio ejus docilius. Tarda erat ad loquendum, velox ad audiendum, memor illius praecepti: « Audi, Job, et tace . » Scripturas sanctas tenebat memoriter. Denique compulit me, ut Vetus et Novum Instrumentum cum filia, me disserente, perlegeret. Quod propter verecundiam negans, propter assiduitatem tamen, et crebras postulationes ejus, praestiti, ut docerem quod didiceram. Sicubi haesitabam, et nescire me ingenue confitebar: nequaquam mihi volebat acquiescere: sed jugi interrogatione cogebat, ut e multis variisque sententiis, quae mihi videretur probabilior, indicarem. Loquar et aliud, quod forsitan aemulis videatur incredibile. Hebraeam linguam, quam ego ab adolescentia multo labore ac sudore ex parte didici, et infatigabili meditatione non desero, ne ipse ab ea deserar, discere voluit, et consecuta est: ita ut psalmos Hebraice caneret, et sermonem absque ulla Latinae linguae proprietate personaret. Quod quidem usque hodie in sancta filia ejus Eustochio cernimus. Sciebant quippe Latinorum codicum doctrinam ex Hebraicis et Graecis processisse scriptis: et idioma cujuscunque linguae ad plenum in peregrina servari ab interprete non posse. Quod tam Hebraei, quam Graeci de perfectione gloriantes, nostris translatoribus, velut imperfectis nonnunquam insultare consueverunt, talem in argumentum similitudinem asserentes, quod quilibet liquor in plura vasa vicissim transfusus, plenitudine sua necessario minuitur, nec ejus quantitas in caeteris vasis potest reperiri, quam in priore habuit. Unde et illud saepe accidit, quod cum aliquibus testimoniis Judaeos arguere nitimur, facile nos refellere solent, qui Hebraicum ignoramus, ex translationum, ut aiunt, nostrarum falsitate. » Quod sapientissimae mulieres praedictae diligenter attendentes, nequaquam propriae linguae doctrina contentae fuerunt: ut non solum suos instruere, verum etiam alios refellere possent, et de limpidissima fontis aqua, sitim suam reficerent. Ad quod maxime, ni fallor, ipse Hieronymus harum peritus linguarum, suo provocaverat exemplo. Cujus quidem peritiae perfectionem quanto labore vel expensis acquisierit, ad Pammachium et Oceanum scribit his verbis: « Dum essem juvenis, miro discendi ferebar ardore, nec, juxta quorumdam praesumptionem, ipse me docui. Apollinarium Laodicenum audivi Antiochiae frequenter, et colui: et cum me in sanctis Scripturis erudiret, nunquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. Jam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum: in multis ei gratias ago: quod nescivi, didici: quod sciebam, illo decente non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi: veni rursum Jerosolymam et Bethlehem: quo labore, quo pretio Barrabanum nocturnum habui praeceptorem? Timebat enim Judaeos, et mihi se alterum exhibebat Nicodemum. Horum omnium frequenter in opusculis meis facio mentionem. » Hunc zelum tanti doctoris, et sanctarum feminarum in Scripturis divinis considerans, monui, et incessanter implere vos cupio, ut dum potestis, et matrem harum peritam trium linguarum habetis, ad hanc studii perfectionem feramini: ut quaecunque de diversis translationibus oborta dubitatio fuerit, per vos probatio terminari possit. Quod et ipse Dominicae crucis titulus Hebraice, Graece, et Latine scriptus non incongrue praefigurasse videtur: ut in ejus Ecclesia ubique terrarum dilatata, harum linguarum, quae praeminent, abundaret doctrina; quarum litteris utriusque Testamenti comprehensa est Scriptura. Non longa peregrinatione, non expensis plurimis, pro his linguis addiscendis, opus vobis est, ut beato accidit Hieronymo: cum matrem, ut dictum est, habeatis ad hoc studium sufficientem. Post virgines quoque ac viduas, fideles conjugatae incitamentum praebeant vobis doctrinae, ut vel negligentiam vestram arguant vel ardorem augeant. Praestat exemplum etiam vobis Celantia venerabilis, quae in conjugio quoque regulariter vivere cupiens, legem sibi conjugii praescribi ab ipso etiam Hieronymo sollicite petiit. Unde et ipse ad eamdem super hoc rescribens, ita meminit: « Provocatus ad scribendum litteris tuis, diu, fateor, de responsione dubitavi, silentium mihi imperante verecundia. Petis namque, et sollicite ac violenter petis, ut tibi certam ex Scripturis sanctis praefiniamus regulam, ad quam tu ordines cursum vitae tuae: ut cognita Domini voluntate, inter honores saeculi, et divitiarum illecebras, morum magis diligas supellectilem, atque ut possis in conjugio constituta, non solum conjugi placere, sed etiam ei, qui ipsum indulsit conjugium. Cui tam sanctae petitioni, tamque pio desiderio non satisfacere, quid aliud est, quam profectum alterius non amare? Perebo igitur precibus tuis, teque paratam ad implendam Dei voluntatem, ipsius nitar incitare sententiis. » Audierat fortassis haec matrona quod in laudem sanctae Susannae Scriptura commemorat. Quam cum praemisisset pulchram nimis, et timentem Deum, unde hic timor et verus animae decor procederet, statim annexuit dicens: « Parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi . » Cujus eruditionis inter molestias nuptiarum et saecularium perturbationes occupationum Susanna non immemor, et morti adjudicata, ipsos suos judices atque presbyteros damnare promeruit. Quem quidem in Daniele locum ipse Hieronymus exponens, illud quod dictum est: « Parentes illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam, » etc., in exhortationis competenter assumens occasionem, ait: « Hoc utendum est testimonio ad exhortationem parentum, ut doceant juxta legem Dei sermonemque divinum non solum filios, sed et filias suas. » Et quia diu me tam litterarum quam virtutum impedire studia plurimum solent, omnem vobis negligentiae torporem excutiat illa ditissima regina Saba, quae cum magno labore infirmi sexus, et longae viae fatigatione pariter atque periculis, expensisque nimiis, venit a finibus terrae sapientiam experiri Salomonis, et cum eo conferre quae noverat de his quae ignorabat. Cujus studium et laborem intantum Salomon approbavit, ut ei pro remuneratione cuncta quae petiit daret, exceptis quae ipse illi ultro more obtulerat regio. Multi viri potentes ad sapientiam ejus audiendam confluebant, et multi regum et ducum terrae doctrinam ejus magnis muneribus honorabant, et cum ab eis multa susciperet donaria, neminem eorum super his remunerasse legitur, nisi supradictam feminam. Ex quo patenter exhibuit quantum sanctae feminae studium et ardorem doctrinae approbavit: et quantum Domino ipsum gratum esse censuerit. Quam et postmodum ipse Dominus et Salomon verus, imo plusquam Salomon, ad condemnationem virorum eruditionem suam contemnentium, non praetermisit inducere. « Regina, inquit, austri surget in judicio, et condemnabit generationem istam . » In qua generatione, charissimae, ne vos quoque vestra condemnet negligentia, providete. In quo etiam, quo minus excusabiles sitis, non est vobis necessarium longi fatigationem itineris arripere, nec de magnis expensis providere. Magisterium habetis in matre, quod ad omnia vobis sufficere, tam ad exemplum scilicet virtutum, quam ad doctrinam litterarum potest: quae non solum Latinae, verum etiam tam Hebraicae quam Graecae non expers litteraturae, sola hoc tempore illam trium linguarum adepta peritiam videtur, quae ab omnibus in beato Hieronymo, tanquam singularis gratia, praedicatur, et ab ipso in supradictis venerabilibus feminis maxime commendatur. Tribus quippe linguis principalibus istis duo Testamenta comprehensa, pervenerunt ad nostram notitiam. Quibus etiam linguis titulus Dominicae crucis insignitus, Hebraice scilicet, Graece et Latine conscriptus, patenter innuit his praecipue linguis Dominicam doctrinam et Christi laudes, ipsum Trinitatis mysterium in tripertitam mundi latitudinem, sicut et ipsum crucis lignum, cui titulus est superpositus, tripertitum fuerat, indicanda et cor roboranda fore. Scriptum quippe est: « In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum . » Unde ut trium linguarum auctoritate Scriptura sanciretur sacra, et cujuscunque linguae doctrina duarum aliarum testimonio roboraretur, tribus his linguis Vetus simul et Novum Testamentum divina providentia comprehendere decrevit. Ipsum etiam Novum Testamentum, quod tam dignitate quam utilitate Veteri supereminet, tribus istis linguis primo scriptum fuisse constat, tanquam id titulus cruci superpositus futurum praesignaret. Quaedam namque in eo Hebraeis scripta linguam eorum exigebant: quaedam similiter ex eis Graecis, quaedam Romanis, propriis eorum linguis, ad quos dirigebantur, scribi necesse fuit. Primum quidem Evangelium secundum Matthaeum, sicut Hebraeis, sic Hebraice primo scriptum est. Epistolam quoque Pauli ad Hebraeos, et Jacobi ad duodecim tribus jam dispersas, et Petri similiter, et nonnullas fortassis alias eadem ratione constat esse scriptas Hebraice. Ad Graecos vero tria Evangelia Graece quis dubitet esse scripta, et quascunque Epistolas tam Pauli quam caeterorum ad eos destinatas, necnon et Apocalypsis ad septem Ecclesias a se missas? Unam vero ad Romanos scriptam Pauli novimus Epistolam, ut parum a nobis habere nos Latini gloriemur, et quantum nobis aliorum sunt doctrinae necessariae cogitemus: quas ad plenum si cognoscere studeamus, in ipso fonte magis quam in rivulis translationum perquirendae sunt: praesertim cum earum diversae translationes ambiguitatem magis, quam certitudinem lectori generent. Non enim facile est idioma, id est proprietatem cujuscunque linguae, sicut et supra meminimus, translationem servare, et ad singula fidam interpretationem accommodare, ut quaelibet ita exprimere possimus in peregrina, sicut dicta sunt in propria lingua. Nam et in una lingua cum aliquid exponere per aliud volumus, saepe deficimus: cum verbum proprium, quod apertius id exprimere possit, non habeamus. Novimus et beatum Hieronymum apud eos praecipue trium harum linguarum peritum, multum in translationibus suis, et in commentariis earum a se ipso nonnunquam dissidere. Saepe namque in expositionibus suis dicit: « Sic habetur in Hebraeo, » quod tamen in translationibus ejus secundum Hebraicum, ut ipsemet asserit, factis non reperitur. Quid igitur mirum, si diversi interpretes ab invicem discrepent, si unus etiam nonnunquam a se dissonare inveniatur? Quisquis ergo de his certus esse desiderat, non sit contentus aqua rivuli, sed puritatem ejus de fonte inquirat et hauriat. Hac enim ratione et translatio beati Hieronymi, quae novissima fuit, et de ipso Hebraico vel Graeco, prout ipse potuit, tanquam ab origine fontis diligentius requisivit, veteres apud nos translationes superavit et supervenientibus novis, sicut in lege scriptum est, vetera projecta sunt. Unde et Daniel: « Pertransibunt, inquit, plurimi, et multiplex erit scientia . » Fecit Hieronymus suo tempore quod potuit, et quasi solus in lingua peregrina: nec fidelem, sed Judaeum habens interpretem, cujus auxilio plurimum nitebatur, sicut et ipse testatur, multis displicuit, quod translationes jam factas sufficere non credidit: et quia perstitit in proposito, vicit adjuvante Deo, tanquam illud Ecclesiastes attendens et complens: « Ad fontem unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant . » Quasi fons origo translationum Scripturae sunt illae, a quibus ipse fuerit; et cito translationes, tanquam mendaces, repulsae deficiunt, si ab origine sua deviare, et ad ipsam per concordiam recurrere non probentur. At ne ad omnia unum hunc interpretem sufficere credamus, tanquam peritiae perfectionem de singulis adeptum, maxime in Hebraico, ubi apud nos praeminere dicitur, ipsius super hoc testimonium audiamus, ne plus ei quam habeat imputare praesumamus. Scribit super hoc ad Domnionem et Rogatianum, et contra accusatorem, his verbis. « Nos, qui Hebraeae linguae saltem parvam habemus scientiam, et Latinus nobis utcunque sermo non deest, et de aliis magis possumus judicare, et ea, quae ipsi intelligimus, in nostra lingua promere. » Felix illa anima est, quae in lege Domini meditans die ac nocte, unamquamque scripturam in ipso ortu fontis quasi purissimam aquam haurire satagit, ne rivos per diversa discurrentes, turbulentos pro claris per ignorantiam vel impossibilitatem sumat: et quod biberat, evomere cogatur. Defecit jamdudum hoc peregrinarum linguarum vitis studium, et cum negligentia litterarum, scientia periit earum. Quod in viris amisimus, in feminis recuperemus: et ad virorum condemnationem, et fortioris sexus judicium, rursum regina austri sapientiam veri Salomonis in vobis exquirat. Cui tanto magis operam dare potestis, quanto in opere manuum minus moniales quam monachi desudare possunt, et ex otii quiete atque infirmitate naturae facilius in tentationem labi. Unde ex praemissus doctor in vestram doctrinam et exhortationem praecipuus, tam scriptis quam exemplis laborem vestrum ad studium incitat litterarum: maxime ne occasione discendi vires unquam acciri necessarium sit, aut frustra corpore intentae animus foras evagetur, et relicto sponso, fornicetur cum mundo.
(Psal. CXVIII, 11) (Psal. I, 2) (Psal. CXVIII, 104) (II Tim IV, 2) (I Tim. II, 12) (quam flammam semper habeat in pectore) (Job XXXIII, 31) (Dan. XIII, 3) (Matth. XII, 52) (Matth. XVIII, 16) (Dan. XII, 4) (Eccle. I, 7)
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
10
EPISTOLA X. Quae est Petri Abaelardi ad Bernardum Claraevallensem abbatem.
Venerabili atque in Christo dilectissimo fratri BERNARDO, Claraevallensi abbati, PETRUS compresbyter.
Cum nuper Paracletum venissem, quibusdam compulsus negotiis ibi peragendis, filia vestra in Christo et soror nostra, quae illius loci abbatissa dicitur, cum summa exsultatione mihi retulit, vos illuc diu desideratum causa sanctae visitationis advenisse, et non tanquam hominem, sed quasi angelum tam eam, quam sorores suas sacris exhortationibus corroborasse. Secreto vero mihi intimavit vos ea charitate, qua me praecipue amplectimini, aliquantulum commotum esse, quod in oratorio illo oratio Dominica non ita ibi in horis quotidianis, sicut alibi recitari solet: et cum hoc per me factum crederetis, me super hoc quasi de novitate quadam notabilem videri, Quo audito, scribere vobis decrevi nostram super hoc qualemcunque excusationem, maxime cum vestram minus quam caeteras omnes dolerem, ut decet, offensionem. Constat, ut nostis, hanc Dominicam orationem vel a solis Matthaeo et Luca nos habere conscriptam, quorum alter tam apostolus quam evangelista huic orationi, cum traderetur, interfuit: unde et eam plenius ac perfectius, sicut et totum sermonem in monte habitum, cui est ipsa inserta, scripsisse dubium non est. Lucas vero, discipulus Pauli, qui nec huic sermoni interfuit, nec, quae ex ore Dominico audierit, scripsit: sed quae Paulo maxime referente didicit, quem nec illi sermoni constat interfuisse. Scribit etiam non illum perfectiorem Dominicum sermonem, quem in monte habuit cum apostolis, sed quem turbis in campestribus fecit. Electurus quippe apostolos Dominus, sicut scriptum est, « in montana subiit: » turbas vero docturus, ad campestria rediit. Illuc quidem conscendit, hic descendit, in quo quam altior illa esset doctrina, qua doctores ipsos docebat, patenter ostenderet. Beato denique Hieronymo attestante novimus, sicut et manifesta veritas habet, quoniam aliter audita, aliter visa narrantur: et quod melius intelligimus, melius et proferimus. De ipso fonte Matthaeus, de rivulo fontis Lucas est potatus. Non arguimus Lucam mendacii, nec ipse nobis irascitur, si ei Matthaeum praeferamus, et orationem Dominicam, quae apostolis omnibus generaliter tradita, et ab Apostolo est scripta, ei anteferamus, quae cuidam discipulo est dicta, praesertim cum illam Matthaei sicut in auctoritate et in perfectione constat eminere. Ut autem de utraque quasi ante oculos posita melius judicemus, juvat utramque praesenti loco inserere. Sicut ergo Matthaeus scribit, cum praedictam orationem apostolis traderet, ait: « Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem: sed libera nos a malo . » Lucas vero sic ait: « Factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut et Joannes docuit discipulos suos. Et ait illis: Cum oratis dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem . » Patet itaque quod perfectius, ut supra meminimus, Matthaeus quam Lucas scripserit: cum ille videlicet septem petitiones in ea, iste tantum quinque posuerit. Illa quippe apostolis, sicut oportebat, perfectior est tradita, et in eo petitionum numero constituta, quo septiformis gratiae plenitudo notatur, de qua prima et potiora dona ipsos accepisse apostolos Paulus confitetur, dicens: « Nos autem primitias spiritus habentes, » etc. Illa vero, quam longe post sermonem in monte habitum Lucas refert a Domino uni discipulorum id roganti traditam fuisse, non immerito suae imperfectionis typum in ipso petitionum quinario designat. Quinque etenim sunt corporis sensus, sicut et septem dona Spiritus. Unde bene his numerus ille convenit, qui quasi carnales adhuc spiritualibus inferiores sunt. Quod de illo uno discipulo non esse dubitandum arbitror, quem constat apostolis non interfuisse, cum eis in monte Dominus, Novum traderet Testamentum, cui, ut diximus, ipsam quoque orationem inseruit, quam ille nondum audierat. Qui etiam cum ait: « Domine, doce nos orare, sicut et Joannes discipulos suos: » commemorando Joannem, qui minor Christo in omnibus atque imperfectior fuit, ipsam quoque imperfectionem sui sensus innuit. Constat et plerumque legem, quae in quinque libris consistit, et carnali populo sensibus magis quam ratione ducto, et corporalibus bonis potius quam spiritualibus inhianti data est, per Joannem figurari. Unde non incongrue factum est, ut qui a Christo talem orationis doctrinam, qualem Joannes dederat, requirebat, imperfectiorem, quam apostoli, suscipere deberet. Pro qua quidem imperfectione sui, bene id a sanctis Patribus provisum est, ut illa potius quae a Matthaeo perfectior scribitur in usum veniret, atque in ecclesiaticis frequentetur officiis. Quid igitur exstiterit causae, ut, caeteris Matthaei verbis retentis, unum solum mutemus, « quotidianum » scilicet pro « supersubstantialem » dicentes, qui potest dicat, si tamen dicere sufficiat. Non enim ita excellentiam hujus panis hoc nomen « quotidianum » quemadmodum « supersubstantialem » videtur exprimere, et non mediocris videtur praesumptionis esse apostoli verba corrigere; et sic ex duobus evangelistis unam orationem componere, ut neuter in ea sufficere videatur: et sic eam proferre, sicut nec a Domino est dicta, nec ab aliquo evangelistarum scripta; praesertim cum in caeteris omnibus, quae de scriptis eorum in Ecclesia recitantur, impermista sint eorum verba, quacunque perfectione vel imperfectione discrepent. Si quis itaque me novitatis super hoc arguat, attendat, an ille magis arguendus fuerit, qui ex duabus orationibus antiquitus scriptis unam novam componere praesumpsit, non tam evangelicam quam suam dicendam. Denique Graecorum discretio, quorum, ut ait beatus Ambrosius, auctoritas major est, solam Matthaei orationem praedictis, ut arbitror, rationibus in consuetudinem duxit: dicendo scilicet τὸν ἄρτον ἡμῶν, τὸν ἐπιούσιον, quod interpretatur, « Panem nostrum supersubstantialem. » Quamvis enim Lucas Graece, Matthaeus scripserit Hebraice, antiquiorem tamen et perfectiorem peregrinae linguae orationem frequentare potius Graeci decreverunt, et translationem magis quam propriae linguae Scripturam sequi. His itaque, ni fallor, tam rationibus quam auctoritatibus vetustatis potius quam novitatis arguendus videor, et minus de praesumptione censendus, qui tam Dominum quam apostolos, et manifestam Graecorum providentiam in hoc praecipue sequor. Non enim dubitandum est apostolos orationem hanc sibi traditam a Domino et ab apostolo primum scriptam in eisdem verbis eam frequentasse, in quibus ipsam a Domino acceperant, et apostolus tradiderat scriptam. Quis enim non censeat eos, qui in commune vivunt, et in hoc apostolicam plurimum vitam, doctrinam quoque ipsorum insistere debere potissimum? Denique cum Dominus orationem hanc traderet, vel in his secundum Matthaeum verbis, vel in illis secundum Lucam, et eam, sicut tradebat, dici praeciperet, quis non videat eos non mediocriter praesumere, qui sic eam dicunt sicut nunquam est ab ipso tradita, nec ab aliquo scripta? Quanta enim praesumptio est, in hac oratione nec aliquod scriptum sequi, nec tenere praeceptum Domini: imo tam scriptum, quam Dominum ipsum emendare audere, si forte ista praesumptio dici possit emendatio? Nemini tamen praecipio, nemini persuadeo, ut me in hoc sequatur, et a communi recedat usu. Abundet unusquisque in sensu suo. Illud tamen, quicunque est ille, attendat nec usu rationi, nec consuetudinem praeferendam esse veritati. Quod quidem tam saeculi leges, quam doctrinae sanctorum Patrum plurimum nobis commendare decreverunt. Codicis lib. VIII, cap 1: « Consuetudinis ususque longaevi nec vilis auctoritas est: verum nec usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat, aut legem. » Augustinus lib. IV De baptismo: « Frustra qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. » Gregorius septimus Wimundo Aversano episcopo: « Si consuetudinem fortassis opponas, advertendum fuit quod Dominus dicit: « Ego sum, inquit, veritas , » non ait: Ego sum consuetudo. » Beatus quoque Gregorius de diversis consuetudinibus Ecclesiarum Augustino Anglorum episcopo scribens, ejus providentiae relinquit in divinis officiis, vel celebratione missae, de variis usibus aliorum id quod decreverit eligere, nec tam ipsam etiam matrem Romanam Ecclesiam in talibus sequi, quam quod tenere censuerit: « Novit, inquit, fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam; sed mihi placet sive in Romana, sive in Gallicana, seu in qualibet Ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesiam, quae adhuc fide nova est, institutione praecipua, quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca emendas. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quae pia, quae religiosa; quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. » Quod si in talibus et nobis eligere liceat ex consuetudinibus Ecclesiarum, non improbanda nostra videtur electio providentiam Graecorum, a quibus plurimam accepimus doctrinam, in hoc etiam imitata, ut nec auctoritas consuetudinis desit tam manifestae rationi. Quam videlicet rationem ita vos videmus insistere, et in ea vehementes esse, ut contra omnium consuetudinem Ecclesiarum, ut divinis officiis, eam tenere ac defendere audeatis. Vos quippe quasi noviter exorti, ac de novitate plurimum gaudentes, praeter consuetudinem omnem tam clericorum quam monachorum longe ante habitam, et nunc quoque permanentem, novis quibusdam decretis aliter apud vos divinum officium instituistis agi: nec tamen inde vos accusandos censetis. Si haec vestra novitas aut singularitas ab antiquitate recedat aliorum, quam rationi plurimum et tenori regulae creditis concordare: nec curatis quantacunque admiratione super hoc alii moveantur, ac murmurent, dummodo vestrae, quam putatis, rationi pareatis. Quorum ut pauca commemorem, pace vestra, hymnos solitos respuistis, et quosdam apud nos inauditos, et fere omnibus Ecclesiis incognitos, ac minus sufficientes, introduxistis. Unde et per totum annum in vigiliis tam feriarum quam festivitatum uno hymno et eodem contenti estis, cum Ecclesia pro diversitate feriarum vel festivitatum diversis utatur hymnis, sicut et psalmis, vel caeteris, quae his pertinere noscuntur: quod et manifesta ratio exigit. Unde et qui vos die Natalis, seu Paschae, vel Pentecostes, et caeteris solemnitatibus hymnum semper eumdem decantare audiunt, scilicet, Aeterne rerum conditor, summo stupore attoniti suspenduntur; nec tam admiratione quam derisione moventur. Preces quae post supplicationem et orationem Dominicam ab Ecclesia ubique celebrantur, et ea quae suffragia sanctorum dicuntur, omnino a vobis fieri interdixistis, quasi vel precibus vestris mundus, vel vos suffragiis sanctorum minus egeatis. Et, quod mirabile est, cum omnia oratoria vestra in memoria matris Dominicae fundetis, nullam ejus commemorationem, sicut nec caeterorum sanctorum, ibi frequentatis. Processionum fere totam venerationem a vobis exclusistis. Alleluia nec in septuagesima communi Ecclesiae more intermittitis, sed usque in quadragesimam retinetis. Symbolum, quod dicitur apostolorum, quod tam a clericis quam a monachis in prima pariter ac completorio ex antiquo frequentatur, a vestra remotum est consuetudine, qui tamen symbolum Athanasii diebus tantum Dominicis recitare decrevistis. Gloria cum responsoriis vigiliarum tantum decantatis diebus Dominicae sepulturae: antiquam consuetudinem penitus abstulistis. Ubi et invitatorium et hymnum cum tribus tantum lectionibus et responsoriis cum Gloria, contra omnem Ecclesiae morem, et, ut dicitur, rationem vos dicere instituistis. Cum enim hoc triduum tanquam exsequiae Dominicae in luctu peragatur, atque hinc vulgo horum dierum vigiliae nuncupentur tenebrae, quod exstinctis ibi luminaribus moeror hic exprimatur; non mediocriter mirandum videtur vel invitatorium, vel hymnum, vel Gloria, quae potius gaudii voces sunt, ibi decantari. Quae omnia cum omnibus in magnam admirationem veniant, cur haec scilicet vestra novitas totius Ecclesiae usui apud vos praeferatur, nec tamen ab institutione vestra ideo receditis, nec quid alii murmurent curatis, quia id rationabiliter vos facere confiditis, quos institutio regulae novum opus de veteri facere compellit, sicut de semetipso Hieronymus meminit. Non enim vocum novitates, sed profanas tantum et fidei contrarias Apostolus interdicit. Alioquin novam legem veteri non praeferremus, et post canonicas scripturas multa fidei verba necessario inventa, haereticorum more, respueremus. Ad confutandam quippe novam haeresim novum vocabulum ὁμοούσιον repertum fuit: nec hoc nomen Trinitas et persona canonicis scripturis insertum est. Denique in divinis officiis quis ignoret diversas et innumeras Ecclesiae consuetudines inter ipsos etiam clericos? Antiquam certe Romanae sedis consuetudinem nec ipsa civitas tenet, sed sola Ecclesia Lateranensis, quae mater est omnium, antiquum tenet officium, nulla filiarum suarum in hoc eam sequente, nec ipsa etiam Romani palatii basilica Mediolanensis metropolis ita in talibus ab omnibus dissidet, ut nulla etiam suffraganearum suarum matris institutionem imitetur. Sic et Lugdunensis prima sedes Galliarum sola in suo persistit officio. Et cum tanta in istis facta sit varietas quidquid una post aliam noviter instituit, nulla reprehensio novitatis incidit, quia nulla fidei contrarietas fuit. Nonnullam enim oblectationem haec divini cultus varietas habet, quia, ut Tullius meminit, identitas in omnibus mater est satietatis. Qui ergo omnium linguarum generibus praedicari voluit, ipse diversis officiorum modis venerari decrevit. Qui etiam cum orationem praedictam diversis composuerit modis, et in ea utroque modo orandum praeceperit, quomodo praeceptum ejus implebimus, si verbum aliquod subtrahere praesumimus, et nunquam eam eo modo, quo ipsam dixit proferamus? Denique, ut omnibus satisfaciam, nunc etiam, ut superius dico, abundet unusquisque in suo sensu, dicat eam quomodo voluerit. Nemini persuadeo ut me in hoc sequatur, variet verba Christi prout voluerit. Ego autem sic illa sicut et sensum, quantum potero, invariata servabo.
(Matth. VI, 9-13) (Luc. XI, 1-4) (Rom. VIII, 23.) (Joan. XIV, 6)
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
11
EPISTOLA XI. Quae est Petri Abaelardi.--Adversus eos qui ex auctoritate Bedae presbyteri arguere conantur Dionysium Areopagitam fuisse Dionysium Corinthiorum episcopum et non magis fuisse Atheniensium episcopum.
ADAE dilectissimo Patri suo, abbati Dei gratia coenobii gloriosissimorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii, ibidem corpore quiescentium, unaque fratribus et commonachis suis charissimis PETRUS habitu monachus, vita peccator, gratia vobis et pax, ut ait Apostolus, a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.
Saepe unius error multos involvit, et proni homines in malum, facilius per unum in falsitatem, quam per multos in veritatem trahuntur. Ideo dico quod multi ei, quam tenemus, veritati de Dionysio Areopagita unius Bedae auctoritatem opponere soleant: gravioribus, qui nobis favent, aut per malitiam, aut fortassis per ignorantiam, auctoribus postpositis. Hic quippe Dionysium Areopagitam Corinthiorum episcopum fuisse profitetur, cum alii, quorum longe validior est auctoritas, eum potius fuisse Atheniensium antistitem astruant, et omnino alium fuisse Dionysium Areopagitam, alium Dionysium Corinthiorum episcopum, suis convincant assertionibus. Ponamus itaque singulorum verba, ac deinde consideremus, si non solum diversa, verum etiam invicem adversa sibi sint, ac sibi penitus repugnantia. Quod si viderimus, dijudicemus auctoritates ipsas, ut, cum omnes salvari non valeant, illa periclitetur quae minore nititur dignitate. Scriptum est itaque de hoc in ecclesiastica historia, libro quarto, capitulo vigesimo tertio, his verbis: « Veniendum nobis est tandem ad beati Dionysii commemorationem Corinthiorum Ecclesiae episcopi, cujus eruditione et gratia, quam habebat in verbo Dei, fruebantur non hi populi tantum, quos regendos acceperat, sed et procul positi, quibus per epistolas praesentiam sui reddebat. » Exstat denique ejus epistola ad Lacedaemonios scripta de Catholica fide, ut alia ad Athenienses, in qua ad Evangelii credulitatem invitat et concitat seniores. Et illud designat in eadem epistola, quod Dionysius Areopagites, qui ab apostolo Paulo instructus credidit Christo, secundum ea, quae in apostolorum Actibus designantur, primus apud Athenas ab eodem Apostolo episcopus fuerit ordinatus. Sed et Hieronymus, ille, inquam, Ecclesiae doctor egregius super hoc ipso in libro De illustribus viris ita meminit: « Dionysius Corinthiorum Ecclesiae episcopus tantae eloquentiae fuit et industriae, ut non solum suae civitatis et provinciae populos, sed et aliarum provinciarum et urbium epistolis erudiret. E quibus una est ad Lacedaemonios, ad Athenienses, » etc. Et post pauca: « Claruit sub imperatore Marco Antonino Vero et Lucio Aurelio Commodo. » Nunc et ipsius Bedae verba ponamus, qui explanatione Actuum apostolorum, eo videlicet loco, quo dicitur: « In quibus et Dionysius Areopagita , » ait sic: « Hic est Dionysius, qui in episcopatu ordinatus, Corinthiorum gloriose rexit Ecclesiam, multaque ad utilitatem Ecclesiae pertinentia, quae hactenus manent, ingenii sui volumina reliquit, cognomen a loco cui praeerat accipiens. Areopagus enim est Athenarum curia, nomen a Marte trahens. Siquidem Graece Mars Ἄρης, villa dicitur πάγος. » Inductis itaque, sicut proposuimus, auctoritatibus, earum, sicut promisimus, diversitatem aut repugnantiam consideremus. Videntur autem duae supra positae auctoritates, quae sibi consonae sunt, auctoritati Bedae omnino contrariae. Ex illis quippe aperte convincitur alium fuisse Dionysium Areopagitam, alium Dionysium Corinthiorum episcopum. Nam, juxta ecclesiasticam historiam, Dionysius Corinthiorum episcopus de Dionysio Areopagita scripsisse perhibetur, et ibidem Dionysius Areopagita Atheniensium fuisse episcopus assignatur. Nec minus ex verbis Hieronymi alium hunc esse, quam illum apparet; cum videlicet dicat Dionysium Corinthiorum episcopum sub Marco Antonino et Lucio Aurelio claruisse. Constat quippe Dionysium Areopagitam, qui praedicatione Pauli conversus est, tempore Christi et apostolorum exstitisse, ac jam virum adultum adeo fuisse, ut uxorem Damarim jam tunc constet habuisse, de qua pariter cum eo in Actibus apostolorum fit commemoratio. Unde et ibidem scriptum habetur, quod « quidam viri adhaerentes Paulo crediderunt, in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis . » A tempore autem Tiberii Caesaris, sub quo Dominus passus est, usque ad tempora praedictorum imperatorum, sub quibus Dionysius Corinthiorum claruisse dicitur, amplius quam centum sexaginta annos chronicorum supputatio assignat, ut nequaquam tanto tempori vita praedicti viri sufficeret. Scriptum quippe est in Psalmis: « Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor . » Ex quo liquide colligitur alium Dionysium Areopagitam, alium Dionysium Corinthiorum episcopum exstitisse. Atque ita praedictorum auctorum sententiis, Bedae refellimus opinionem: praesertim cum et illorum longe gravior auctoritas sit, et in ore duorum potius quam unius stare verbum conveniat. Ad ecclesiasticam quippe Historiam, quasi primum et maximum ecclesiasticorum gestorum fundamentum, tam Bedam quam caeteros scriptores ecclesiasticos recurrere certum est. Quid itaque videtur tibi respondere posse Beda, si illa scripta ei adversari monstraveris, quorum se frequenter auctoritatibus protegit? Nil equidem rectius, quam sapientis illum versiculum: Conveniet nulli, qui secum dissidet ipse. Ne quis autem graviter ferat, ac vehementer abhorreat Bedam nonnunquam decipi, et suo spiritu non divino, quaedam protulisse, eo videlicet quod ejus expositiones Latinorum maxime frequentet Ecclesia: ad memoriam Nathan prophetam reducat de aedificando templo deceptum, atque ipsius quoque Principis apostolorum perniciosam simulationem a coapostolo Paulo correctam, « Quia, inquit, reprehensibilis erat : » necnon et venerabilem doctorem Augustinum, qui errores proprios sponte corrigendo, omnia fere scripta sua retractare non erubuit. Recogitet et illud Eliae proverbium: « Non enim meliores sumus, quam patres nostri. » Et tunc, profecto, cum tantorum virorum errores commemoraverit, jam de errore Bedae mirari desistet. Ut enim beatus asserit Gregorius in prima super Ezechielem homilia, nonnunquam Spiritus sanctus ad humilitatis custodiam mentibus fidelium sese subtrahit, et eos in errorem labi permittit, ut videlicet recognoscant, quam inutiles Spiritu sancto abscedente remaneant: qui etiam cum mentibus praesidet sanctorum, sic revelet aliqua, ut occultet nonnulla. Non magnopere curandum est, si in historiis, aut in his, quae ad Catholicae fidei periculum non attinent, errasse sanctos nonnunquam annuamus, cum aperte Augustinus de historia septimi psalmi, in cujus videlicet psalmi titulo legitur: « Pro verbis Chusi filii Jemini, » per Hieronymum errasse convinci possit, tanquam Hebraicae penitus expers veritatis. Si quis autem Bedae quoque auctoritate nitatur, ut omnibus satisfaciat, dicere fortasse licebit hoc loco Bedam aliorum opinionem potius secutum esse, quam suam constituisse sententiam. Saepe etenim, ut sanctorum auctoritates illaesas custodiamus, ea quae scribunt ad opinionem aliorum potius quam ad sententiam ipsorum referimus. Sic et in hoc loco dicamus Bedam aliorum introduxisse sententiam, qui ex aequivocatione nominis decepti, eumdem esse aestimaverunt Dionysium Areopagitam, et Dionysium Corinthiorum: quippe cum et beatum Ambrosium adeo ab historica veritate quodam loco per aequivocationem nominis videamus exorbitasse, ut Jacobum fratrem Joannis, quem pariter cum Joanne fratre suo et Petro ad transfigurationem sui seorsum Dominus assumpsit, eum Jacobum fuisse asserat, qui primus solium sacerdotale conscendit. Quod quidem de alio Jacobo, et qui frater Domini nuncupatus est, et primus in Jerosolymorum Ecclesiam est ordinatus, constat intelligi debere: ut videlicet ille primus hoc modo sacerdotale solium intelligatur conscendisse. Si ergo tantus doctor per aequivocationem nominis Jacobi, a veritate historica, in expositione evangelica permissus sit deviare: quid mirum, si Bedam aequivocatio quoque nominis Dionysii, vel plerosque alios fefellerit, praesertim in illa Actuum apostolorum expositione, quam ab ipso Beda certum est postea retractatam esse? In cujus quidem retractationis praefatiuncula, ut breviter verba ejus comprehendamus, ita exorsus ait: « Scimus eximium doctorem Augustinum libros Retractationum in quaedam opuscula sua fecisse: cujus industriam nobis quoque placuit imitari, ut post expositionem Actuum apostolorum, quam ante annos plures conscripsimus, nunc in idem volumen brevem Retractationis libellum condamus, studio maxime vel addendi quae minus dicta, vel emendandi quae secus, quam placuit, dicta videbantur. » Qui etiam in praedicta expositione sua versus Arati frequenter introduxit, cujus nonnullos novimus errores, cum aperte eum Hieronymus in praedicto illustrium virorum libro errasse ostendit, de eodem die quo Petrus et Paulus passi sunt. Quem quidem diem non aliter eumdem tam Aratus quam Beda in martyrologio, ejus auctoritate fretus accipiat, nisi anni revoluto tempore, cum Hieronymus eodem prorsus die, anno quartodecimo Neronis tam Petrum quam Paulum passos esse pronuntiet. Denique, ut hanc litem variarum sententiarum pacatissimo fine sopire penitus valeamus; facile fortassis, si duos Dionysios Corinthiorum episcopos exstitisse ponamus, et Bedam veracem poterimus tenere, et nihil per opinionem accipere: ita quidem, ut unus ex Dionysiis Corinthiorum episcopis, et Dionysius Areopagita idem sit, de quo Beda scribit, et in diversis temporibus idem Athenis et Corintho praeesset episcopus, et postmodum a sancto Clemente Galliarum sit ordinatus Apostolus; alius vero ex Dionysiis Corinthiorum episcopis, ille fuerit Dionysius, de quo Ecclesiastica historia et Hieronymus meminerunt: atque ita arbitror omnem controversiam absolvi posse. Omnium igitur, quae ad solutionem proposuimus, haec summa est, ut vel Bedam deceptum fuisse concedamus: vel eum aliorum nobis opinionem praesentasse: vel duos Corinthiorum episcopos exstitisse. Valete, in Domino dilectissimi.
(Act. XVII, 34) (Act. XVII, 34) (Psal. LXXXIX, 10) (Gal. II, 11)
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
12
EPISTOLA XII. Quae est Petri Abaelardi.--Contra quemdam canonicum regularem, qui monasticum ordinem deprimebat, et suum illi anteferebat.
Multorum relatione ad nostras delatum est aures, nostri ordinis, id est monastici, statum a te saepius in praesentia multorum non mediocriter Jaesum: quod non alia de causa praesumptum esse credimus, nisi ut nostros humiliando, tuae professionis clericos, quos canonicos regulares vocatis, sic efferre laborares. Miramur autem, si ita sit, sed amplius miramur si ita non sit, cum nullam aliam suspicari possimus causam. Dicis, ut dicunt, longe ordine tuo nostrum inferiorem esse, et plurimum monachos a dignitate clericorum abesse. In quo quidem primum a te sciscitari volumus, de qua id dignitate intelligas, utrum praelationis inter homines, an religionis apud Deum. Quod religionis, profecto haec dignitas verissima est, quae nos Deo maxime commendat, atque virtutibus adornat, et tanto gloriosiores in coelestibus efficit, quanto humiliores habemur in terrenis. At vero qua ratione vel auctoritate hanc sibi dignitatem clerici vindicare valeant dicas si possis, aut adjicias cur non possis. Quis enim nesciat quod quotidianis docemur experimentis hos etiam clericos, qui majore gradu praeeminent, monasticam eligere vitam, cum quod in clericatu deliquerint perfecte corrigere satagunt, et cum eis ad monachatum transire liceat, ad clericatum nullatenus redire permittantur? Aut si quandoque per religionis excellentiam ecclesiasticae personae de monasteriis electae, clericorum officiis praeficiantur, ipse quoque habitus monachalis tanta dignitate praeeminet, ut semel assumptus deponi non debeat: pro quo non solum saecularis, verum etiam clericalis abjiciendus est. Quid est etiam, quod cum saepe monachi episcopi facti clericis praeponantur, vel quibuscunque officiis ecclesiasticis applicentur? Cur non e converso de clericis abbates in monasteriis fiant, vel officiorum monachicorum curam suscipiant? Cur, inquam, cur, obsecro, nisi quod indignissimum censetur, ut ejus vitae regimini laxior praeponatur, pro qua etiam ipsa contemnenda est, et, ut diximus, per eam corrigenda? Cur etiam vos ipsi, et universa Ecclesia in supplicatione litaniarum dicitis: « Omnes sancti monachi et eremitae; omnes sanctae virgines; omnes sanctae viduae et continentes, orate pro nobis, » et non: Omnes sancti clerici, vel sancti presbyteri, vel sancti episcopi? Certe quia haec nomina officii magis sunt, sicut illa religionis. Quid est etiam quod in illis hymnis festivitatis Omnium Sanctorum, in quibus tam a vobis, quam a caeteris suffragia sanctorum postulantur, nulla vestri mentio fiat, sicut fit monachorum et virginum? Sic quippe scriptum est: Chorus sanctarum virginum, Monachorumque omnium, Simul cum sanctis omnibus Consortes Christi facite. Item: Monachorum suffragia, Omnesque cives coelici, Annuant votis supplicum, Et vitae poscant praemium. Audio te tamen solere opponere nobis illud quoque Hieronymi nostri: « Monachus, si ceciderit, rogabit pro eo sacerdos; pro sacerdotis lapsu quis rogaturus est? » Quod certe quacunque ratione diceres, si nullatenus monachos sacerdotes esse contingeret. Cum vero dicit, monachus est sacerdos, utique illud distinguit monachum a ditione sacerdotis, qui sacerdos non sit. Sic enim cum dicimus, rex et miles; vel, episcopus et sacerdos, vel sacerdos et diaconus, quamvis etiam reges sint milites, vel episcopi sacerdotes, vel sacerdotes diaconi; militem eum intelligimus, qui rex non sit, et sacerdotem qui non sit episcopus, et diaconum simplicem. Ubi etiam cum dicit: Rogabit pro eo sacerdos, specialem illam missam orationem intelligit, quae propria est sacerdotis, non quae cuilibet justo competit. Quam et apostolus generaliter commendans, ait: « Multum enim valet deprecatio justi assidua . » Quo enim quisque justior est, ab eo exaudiri meretur, qui non tam verba quam opera pensat, nec tam linguam quam vitam considerat. Quantum autem de perfectione sua vitam monasticam idem doctor vestrae praeferat, patenter insinuat ad Heliodorum monachum his scribens verbis: « Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum. Quid facis in turba qui solus es? Quid ergo? Quicunque in civitate sunt, Christiani non sunt? non est tibi eadem causa quae caeteris? Dominum ausculta dicentem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me . » Tu autem perfectum te esse pollicitus es. Nam cum, derelicta militia mund ali, castrasti te propter regnum coelorum, quid aliud quam perfectam secutus es vitam? » Et post aliqua: Alia, inquit, ut ante perstrinxi, monachi causa est, alia clericorum; » hoc est, longe ab invicem eorum professio et conversatio distat, et ipsorum propositum tendit ad diversa, « sicut, ait, ante perstrinxi. » Quod quidem ubi faceret, assignari non potest, nisi ubi perfectionem monasticam a vita fidelium in civitate commorantium distinxit, dicens: « Quid ergo? Quicunque in civitate sunt, Christiani non sunt? » Qui etiam ad Paulinum presbyterum simul et monachum scribens, clericos magis inter homines conversari debere, quam monasticae solitudinis perfectionem tenere, patenter his verbis insinuat: « Quia igitur fraterne interrogas, per quam viam incedere debeas, revelata tecum facie loquar. Si officium vis exercere presbyteri, si episcopatus te vel opus vel honor forte delectat; vive in urbibus et castellis, et aliorum salutem fac lucrum animae tuae. Sin autem cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos: et, ut ad nostra veniamus, episcopi et presbyteri habeant in exemplum apostolos et apostolicos viros: quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes, Paulos, Antonios, Julianos, Hilariones, Macharios, et, ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, noster Elisaeus, nostri duces filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Jordanis. » De his sunt et illi filii Rechab, qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Jeremiam voce laudantur, et promittitur eis, quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino. Nec solum Eliam, qui in antiquo populo tantus enituit, ut in coelum vivus sustolli mereretur, inter nostros mirare principes: verum etiam Joannem in spiritu ejus venientem, et quasi alterum Eliam, cui Dominus tantum testimonium dedit, ut pro eminentia vitae ipsum, ex testimonio prophetae, angelum nuncuparet, nec solum prophetis, verum etiam universis hominibus anteferret. De quo et Chrysostomus homelia Evangeliorum 22 quae sic incipit: « De Joanne dicitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes . » Gratia in homine comprehenditur, Joannes enim interpretatur Dei gratia, quia majorem accepit gratiam. Propterea in eremo philosophatur, et reservat se in adventum Christi, quia nuntiaturus erat Christum. Statim in eremo nutritur, statim ibi crescit: non vult cum hominibus conversari, in eremo cum angelis philosophatur. Considerate, monachi, dignitatem vestram: Joannes princeps vestri est dogmatis ipse monachus. Statim ut natus est, in eremo vivit, in solitudine nutritur, Christum exspectat in solitudine. Eo tempore, quo Jesus natus est, erat in eremo. Hoc templum, quod videmus esse destructum, quantas habebat divitias, quid auri, quid argenti Josephus describit, quantum gemmarum, quantum serici, quanti erant sacerdotes, scribae, et universa genera officiorum. Christus in templo nescitur, et in eremo praedicatur. Hoc totum quare dico? Ut doceam dogmatis vestri principem esse Baptistam Joannem. » Audistis, fratres, nostri pariter et vestri propositi principes superius inductos, ut utriusque ordinis differentia clareat. Si gaudetis apostolos quoque vestris connumerari principibus, atque pontifices tam Veteris quam Novi Testamenti ab ipso videlicet Aaron usque ad Annam et Caipham, ne, obsecro, doleatis Eliam et Joannem majores istis, nostri duces esse propositi. Clericatum pro monachatu Joannem commutasse dubium non est: qui cum filius pontifics esset, cui eo tempore pontificalis dignitas haereditario jure debebatur, civitatem solitudini, pontificem monacho posthabuit, et perfectionem vitae praelationi praeposuit ecclesiasticae. De quo et Hieronymus ad Rusticum monachum scribens: « Audio, inquit, religiosam te habere matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem. Et Joannes Baptista sanctam matrem habuit, pontificisque filius erat: et tamen nec matris affectu, nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in eremo, et oculis desiderantibus Christum, nihil aliud dignabatur aspicere. Filii prophetarum, quos monachos in Veteri Testamento legimus, aedificabant sibi casas propter fluenta Jordanis: et turbis urbium derelictis, polenta et herbis agrestibus victitabant. » De quibus et alibi meminit, « Virgo Elias, Elisaeus virgo, virgines filii prophetarum. » Quid est, obsecro, frater, quod electurus apostolos Dominus, nequaquam de eremo accivit Joannem, nec ab eo baptizandus, ipsum a solitudine, vel ad horam revocavit: sed sicut caeteri hominum ad eum venit, inter caeteros et ipse baptizandus a monacho, sicut scriptum est: « Factum est cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, » etc. Quid, inquam, nisi quia, ut dixit, partem Mariae praeferendam censuit parti Marthae, quietem scilicet contemplationis, sollicitudini et crebris perturbationibus saeculi? Quibus quidem sollicitudinibus occupatus Apostolus ingemiscit, dicens: « Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea, quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? » In quibus quidem occupationibus atque molestiis quam difficile sit puritatem custodire mentis, et terrena itinera sine aliquo pulveris contagio frequentare, ipse Dominus patenter edocuit, cum pedes apostolorum abluere decrevit. Quod diligenter sponsa in Cantico canticorum attendens, sponso ad ostium ejus pulsanti, et ut de lectulo surgens ei aperiat roganti, provide his verbis se excusat: « Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » Quid enim lectulus sponsae, nisi quies est animae contemplativae, et a sollicitudinibus et curis saeculi remotae? Quae quidem in claustro quasi sponsa in thalamo, tanto amplius Deo vacat, et arctius ei toto astringitur desiderio, quanto longius ab occupationibus saeculi remota est, et jam in secreto coelestium camerarum per contemplationem ita ei conjuncta est, ut sit unus cum Deo spiritus, juxta quod de beato Martino legitur: « Artus quippe fatiscentes spiritui servire cogebat, stratuque suo recubans, nec terram videre jam dignatus, coelo totus inhiabat. » Ad talem lectuli quietem contemplationis secretum sponsus veniens sibi aperiri postulat, cum plebs Christiana animae cuicunque contemplativae supplicat, ut suscipiendo regimen ipsorum eos ad se sic admittat. Quod et ipse Christus in membris suis agere dicitur, quo inspirante id agitur, et sub cujus nomine et auctoritate hoc imploratur. Perfecta vero anima illa quietem suam vehementer diligens, dum laborem refugit, ne aliorum lucro detrimentum incurrat suae perfectionis, surgere de lectulo renuit, et sponso, ut dictum est, instanti dicit: « Exspoliavi me tunica mea, » hoc est, exteriorem curam mundanarum actionum ex voto postposui. Interior quippe vestis et subtilior, est interula; exterior et grossior, tunica. Unde bene hic ornatus, contemplativus; ille vero habitus, assignandus est activus. Hi quippe claustris se monasticis recludentes tanto subtilius atque perfectius summi luminis splendorem contemplantur, quanto ab exterioribus saeculi curis amplius sunt remoti. Hanc profecto curarum occupationem, quam Martha proximi necessitudinibus impendit, et qui populo praesunt exercent, quasi tunicam resumere sponsa refugit, cum a contemplatione ad actionem redire nullatenus acquiescit. Unde et causam annectens ait: « Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » Affectus quippe nostri, quibus ad quidlibet agendum trahimur, quasi quidam pedes sunt, quibus ducimur. Istos pedes abluit, qui a curis saeculi mentem retrahit, quibus animus per diversa diffusus, difficile est ne saltem cogitationum maculis aliquibus respergatur, vel quandoque cedat tentationibus. Quod sponsa considerans de lectulo pedes ad terram deponere trepidat, hoc est se iterum implicare curis, dum nullum a sordibus vacare locum extra lectulum suum credit. Quae tandem sponso instante de lectulo surgere compellitur, et ei, sicut postulavit, aperire; de quo cum eum tenere vellet, atque, ut solita fuerat, comprehendere, subjunctum est: « At ille declinaverat atque transierat . » Non enim ita in publico sicut in occulto Deus inveniri potest; nec sollicitudo Marthae circa plurima turbatae Christo assistere valet assidue, nec curis saeculi mens intenta in Deo poterit vigilare quieta. Unde et ipse sponsus quo devotius oremus, ostium cubiculi admonet claudi; alioquin declinat et transit a nobis, quia quo minus ei vacamus, eo magis ab ipso deserimur, et ab ejus gratiae donis amplius destituimur. Etiam sponsa ejus ad publicum de secreto thalami transgressa, quantum de perfectione sua pro lucris aliorum minuit, reperit; et tanto magis accedit periculum, quanto de commissis animatus major illi superest reddenda ratio. Attende, obsecro frater, tui ordinis dignitatem et officii conditionem, in quo et minuitur meritum et imminet periculum. Vide quid sit profectus dignitatis, ubi perfectio tollitur religionis, ubi major apud saeculum, minor fit apud Deum, et grave sui sustinet dispendium. Liam, quam duxisti, gaudes esse fecundam; sed doles cum respexeris eam lippam. Nocturnum Lia conjugium habuit, quasi talis copula luce digna non fuerit. Quandiu sterilis Rachel permansit, incolumis vixit: fecunda postmodum facta, proprio partu est exstincta. Ex quo patenter innuitur, quam periculose id, unde gloriamini, suscipiatur: et quod haec gloria, ruina potius sive dejectio quam exaltatio sit dicenda. Quorum quidem facilem casum, et periculosum ascensum, juxta illud Psalmistae: « Dejecisti eos dum allevarentur , » beatus Hieronymus attendens, quodam loco ad Heliodorum monachum his scribit verbis: « Quod si te quoque ad eumdem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, sed timebo de lapsu. » Idem adversus Vigilantium solitariae, hoc est monasticae, vitae securitatem commendans, ait « Cur, inquies, pergis ad eremum? Videlicet ut te non audiam, non videam, ut tuo furore non movear, ut tua bella non patiar, ne me capiat oculus meretricis, ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. Respondebis: Hoc non est pugnare, sed fugere. Sta in acie, adversariis armatus obsiste, ut postquam viceris coroneris. Fateor imbecillitatem meam: nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando victoriam. Si fugero, gladium devitavi; si stetero, aut vincendum mihi est, aut cadendum. Quid autem necesse certa dimittere, et incerta sectari? Aut scuto, aut pedibus mors vitanda est. Tu, qui pugnas, et superari potes, et vincere: ego cum fugero, non vinco in eo quod fugio, sed ideo fugio, ne vincar. Nulla securitas est, vicino serpente dormire. Potest fieri, ut me non mordeat: tamen potest fieri, ut aliquando me mordeat. » Idem ad Oceanum, de morte Fabiolae: « Caveat religiosus ibi vivere, ubi necesse habeat quotidie aut perire, aut vincere. Securius enim est perire non posse, quam juxta periculum non perire. » Hanc et Seneca maximus ille morum philosophus sententiam tenens, et sic philosophari Lucilio suo consulens, ait epistolarum, quas ad eum scribit, quinquagesima tertia: « Non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus. Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus. Indurandus est animus, et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus. Una Annibalem hiberna solverunt, et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae. Armis vicit, vitiis victus est. Nobis quoque militandum est, et quodam genere militiae, quo nunquam otium datur. Debellandae sunt imprimis voluptates: quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt. Si quis sibi proposuerit quantum operis aggressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. » Sed ad haec fortassis tam sanctorum Patrum quam philosophorum consilia respondebis, revera periculosum esse administrationem ecclesiasticam suscipere, ac difficillimum in ea, quantum oportet, desudare: sed profecto tanto majora constat esse praemia, quanto huic labori major incumbit difficultas. Cui primum illud respondeo Tullianum: « Quod si laboriosum, non statim praeclarum. » Alioquin in Ecclesia Dei, qui quotidianis nuptiarum molestiis et sollicitudinibus implicantur assiduis, his praeferendi essent, qui caelibem vitam ducentes, minus onere saeculi premuntur, et ob hoc liberius atque purius Deo vacant, tanquam lectuli quietem adepti. Denique si pro augmento meritorum eos extollis, qui de virtutibus suis confidentes, pugnas tentationum et illecebras mundi magis sustinere quam fugere decreverunt, vide utrum his, qui continentiam voverunt, consulendum sit, ut in lupanaribus vel ubi crebras fornicationes , vide aut hanc virtutem studeant conservare, et se sponte periculis objicientes, sed quae magis angelos quam homines attendentes, tanta securitate sui Deum praesumant tentare. Cur etiam clerici feminas in contubernio suo habere prohibentur, nisi tales consanguinitatis personas, de quibus nulla suspicio turpitudinis possit haberi? Quas quoque vester maxime, ut dicitis, praeceptor Augustinus intantum declinare decrevit, ut nec sanctissimam sororem secum habitare pertulerit, dicens: « Quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt. » Cur et vos ipsi canonici regulares a vobis ipsis noviter appellati, sicut et noviter exorti, magno ambitu murorum claustra vestra sepientes, more monachorum, ab illecebris et tentationibus saeculi manetis divisi? Si ergo, ut vos quoque docetis, et omnibus patet, imbecillitati humanae magis provideri convenit a periculis, quam ultro se objicere illis; profecto consilium est omnia tentamenta, quoad possumus, evitare, praesertim si eam eligamus vitam, quae et majoris sit meriti, et minus pateat tentationi. Quod tam auctoritate Patrum, quam certis rerum declaratur exemplis. Vitam contemplationis, quietem tumultuosae fidelium actioni constat a Domino praelatam fuisse; et Mariae partem, quam optimam dixit, parti Marthae certum est anteferri. Quamvis enim Martha reficeret Dominum, felicius Maria reficiebatur a Domino, et longe meliorem Dominus quam Martha ministrabat refectionem. Marthae ministratio est necessaria corporis providere, verbum praedicationis erogare, aliorum magis, ex officio proprio, quam sui curam gerere. Non enim Ecclesiae pastores, in eo quod pastores sunt, tam de propriis quam de subjectorum pabulis habent cogitare, nec in hoc tam sibi quam aliis proficiunt. Unde et Dominus cum in hoc officio Petrum constitueret, nequaquam ait: « Pasce teipsum, » sed, « Pasce oves meas, » sive, « agnos meos , » hoc est, pane spiritalis doctrinae vel exhortationis ipsos instrue vel confirma. De quo quidem pane divini verbi scriptum est alibi: « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei . » Quod si hoc tempore clericorum se monachorum laborem ac vitae duritiam conferatis, non est hoc longa disputatione discutiendum, quod quotidianis experimentis fit manifestum. Confer episcopos cum abbatibus, archipresbyteros ecclesiarum cum prioribus monasteriorum, clericos cum monachis; et quoslibet consulo, qui quibus inter ipsos magis asperam vel laboriosam vitam ducant, ut si laborem penses, ad meritum nos longe superiores invenias, quibus vos ipsi non aliam quam poenitentium vitam ascribitis, et claustra nostra non loca dignitatis, sed poenitentiae carceres nuncupatis. Quam et beatus Hieronymus a vita clericorum distinguens, ad Heliodorum de morte Nepotiani scribit his verbis: « Si quis relicto clericatu duritiae se tradiderit monachorum, fit creber in orationibus, vigilans in precando, lacrymas Deo, non hominibus offerat. » Certe si clericorum arctior esset vita, et qui ecclesiastica praesunt dignitate, vitae quoque praeeminerent austeritate: nequaquam monachi tanto desiderio appeterent episcopari, nec spiritales Patres tanta sollicitudine clericos etiam ad monasticam conversationem invitarent. Quale et illud est praedicti doctoris praesidium diaconem exhortantis: « Diaconus, inquies, ecclesiam tuto deserere non possum. Vereor ne incurram sacrilegium, si altaria derelinquam. Sed considera, obsecro, satis esse difficile locum Stephani implere vel Pauli, in angelico stare ministerio, et populos subjacentes candenti desuper veste despicere. Pretiosum est margaritum, sed cito frangitur, fractumque non potest instaurari. » Item: « Cum vitam in urbibus lacerent bonam, quid facies frater in medio? aut sectaberis quae sunt adversa continentiae: aut, si facere nolueris, ipse damnaberis. Praetermitto varias illecebras, quibus etiam rigidissimi emolliuntur animi. Nunc illud affirmo quod etiam si ita non essent, ad comparationem tam ingentis boni, minora deserere debueras. Adde quod diaconus es, sed abscessu tuo Ecclesiae damna non sentient. Elias vixit in eremo. Eliseum prophetarum secutus est chorus. Praecursor Domini Joannes nutritus in solitudine, ad hoc tantum descendit ad Jordanis ripas, ut populos argueret confluentes, et Pharisaeos intelligens clericos Judaeorum, generationes vipereas denotaret. Nuper Aegypti deserta vidisti, intuitus es angelicam familiam. Quanti ibi flores sunt? quam spiritualibus gemmis prata vernantia? Vidisti serta, quibus Dominus coronatur. » Item: « Habebis cellulam, quae te solum capiat. Imo non eris solus, angelica tecum turba versabitur. Tot socii, quot sancti. Leges Evangelium, fabulabitur tecum Jesus. Replicabis apostolos vel prophetas. Nunquid poteris talem alium tuis sermonibus habere consortem? » Sectemur saltem mulierculas, sexus nos doceat infirmior. Quantae divitiis pariter et nobilitate pollentes , relictis facultatibus, pignoribusque contemptis, id factu facile judicaverunt, quod tu proprio putasti timore difficile?
(Jac. V, 16) (Matth. XIX, 21) (Joan. I, 6) (II Cor. XI, 28, 29.) (Cant. V, 3.) (Cant. V, 6) (Psal. LXXII, 18) (Joan. XXI, 16) (Matth. IV, 4) (nolo enim vocabula dicere, ne adulari videar)
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
13
EPISTOLA XIII. Quae est Petri Abaelardi.--Invectiva in quemdam ignarum dialectices, qui tamen ejus studium reprehendebat, et omnia ejus dogmata putabat sophismata et deceptiones.
Mystica quaedam de vulpe fabula in proverbium a vulgo est assumpta. Vulpes, inquiunt, conspectis in arbore cerasis, repere in eam coepit, ut se inde reficeret. Quo cum pervenire non posset, et relapsa decideret, irata dixit: Non curo cerasa; pessimus est earum gustus. Sic et quidam hujus temporis doctores, cum dialecticarum rationum virtutem attingere non possint, ita eam exsecrantur, ut cuncta ejus dogmata putent sophismata, et deceptiones potius quam rationes arbitrentur. Qui caeci duces caecorum nescientes, ut ait Apostolus, de quibus loquuntur, neque de quibus affirmant, quod nesciunt damnant, quod ignorant accusant. Lethalem judicant gustum quem nunquam attigerunt. Quidquid non intelligunt, stultitiam dicunt: quidquid capere non possunt, aestimant deliramentum. Quos quidem rationis expertes, quia rationibus refellere non valemus: testimoniis saltem sanctarum Scripturarum, quibus se plurimum niti fatentur, eorum praesumptionem compescamus. Agnoscant igitur eam, quam vehementius detestantur, artem, hoc est dialecticam quasi sacrae lectioni contrariam, quantum ecclesiastici doctores commendent, quantum eam sacrae Scripturae necessariam judicent. Hanc quippe scientiam tantis praeconiis efferre beatus ausus est Augustinus, ut comparatione caeterarum artium eam solam facere scire fateatur, tanquam ipsa sola sit dicenda scientia. Unde libro secundo de ordine ita meminit: « Disciplinam disciplinarum, quam dialecticam vocant. Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit, quae sit, quid velit: scit sola, scientes facere non solum vult, sed etiam potest. » Idem in secundo de doctrina Christiana, cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae lectioni necessarias esse profiteatur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas. Ait autem sic: « Restant ea, quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. » Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in litteris sanctis sunt, penetranda et dissolvenda plurimum valet. Tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multa, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: « Qui sophistice loquitur, odibilis erit . » Plurimum autem dialecticam atque sophisticam artem ab invicem constat esse discretas, cum illa in veritate rationum, haec in similitudine consistat earum, ista fallaces argumentationes tradat, illa fallacias earum, dissolvat, et ex discretione verarum argumentationum falsas deprehendi doceat. Utraque tamen scientia tam dialectica scilicet quam sophistica ad discretionem pertinet argumentorum; nec aliter quis in argumentis esse discretus poterit, nisi qui falsas ac deceptorias argumentationes a veris et congruis argumentationibus distinguere valebit. Unde et a scriptoribus dialecticae nec hujus artis tractatus est praetermissus, cum ipse peripateticorum princeps Aristoteles hanc quoque tradiderit, elenchos scribens sophisticos. Ut enim homini justo mali quoque notitia necessaria est, non ut malum faciat, sed ut malum cognitum cavere queat; ita et dialectico sophismatum non potest deesse peritia, ut sic ab eis sibi cavere queat. Nec discretus in rationibus argumentorum erit, nisi falsis pariter et veris cognitis, haec ab illis discernere, et utraque dijudicare diligenter valebit. Unde et, beato attestante Hieronymo, ipse quoque Salomon ad falsas pariter et veras argumentationes cognoscendas plurimum adhortatur. Sic enim adversus calumnias magni oratoris urbis Romae scribens, sicut et nos nunc adversus consimiles, ait inter caetera de summo illo sapiente Salomone: « In exordio Proverbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata, quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. » Quid enim sapientiae sermones, versutiasque verborum, nisi verarum et fallacium argumentationum diversitatem intelligit? Quae, ut diximus, ita sibi sunt adjunctae, ut discretus in his esse non possit, qui illas ignoraverit; cum ad cognitionem quarumlibet rerum necessaria sit notitia contrariarum. Nemo enim virtutes diligenter noverit, qui vitia ignoret: praesertim cum nonnulla vitia ita virtutibus finitima sint, ut ex similitudine sua facile multos decipiant, sicut et falsae argumentationes ex similitudine verarum plerosque in errorem pertrahunt. Unde non solum in dialectica diversitas incidit sententiarum, verumetiam in fide Christiana multiplicitas errorum, cum verbosi haeretici assertionum suarum laqueis multos simplices in diversas pertrahant sectas: qui nequaquam in argumentationibus exercitati, similitudinem pro veritate, et fallaciam pro ratione suscipiunt. Adversus quam pestem nos in disputationibus exercere ipsi quoque doctores ecclesiastici commonent, ut quod non intelligimus in Scripturis, non solum orando petamus a Domino, verum invicem quaeramus disputando. Unde et illud est Augustini in tractatu De misericordia, cum illa Domini exponeret verba: « Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis ; » petite, inquit, orando, quaerite disputando, pulsate rogando, id est interrogando. » Non enim haereticorum, vel quorumlibet infidelium infestationes refellere sufficimus, nisi disputationes eorum dissolvere possimus, et eorum sophismata veris refellere rationibus, ut cedat falsitas veritati, et sophistas reprimant dialectici: parati semper, ut beatus admonet Petrus, ad satisfactionem omni poscenti nos rationem, de ea, quae in nobis est, spe vel fide. In qua profecto disputatione, cum illos sophistas convicerimus, nos dialecticos exhibebimus, et tanto Christi, qui veritas est, discipuli memores erimus, quanto veritate rationum amplius pollebimus. Quis denique nesciat ipsam artem disputandi, qua indifferenter hos quam illos constet nuncupatos esse? Ipsum quippe Dei Filium, quem nos Verbum dicimus, Graeci Λόγον appellant, hoc est divinae mentis conceptum, seu Dei sapientiam, vel rationem. Unde et Augustinus in libro Quaestionum octoginta trium capite quadragesimo quarto: « In principio, » inquit, « erat Verbum, quod Graece λόγος dicitur. » Idem in libro contra quinque haereses. « In principio erat Verbum. Melius Graeci λόγος dicunt. λόγος quippe Verbum significat et rationem. » Et Hieronymus ad Paulinum de divinis Scripturis: « In principio erat Verbum, λόγος Graece multa significat. Nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam sunt singula, quae subsistunt. Quae universa recte intelligimus in Christo. » Cum ergo Verbum Patris Dominus Jesus Christus λόγος Graece dicatur, sicut et σοφία Patris appellatur: plurimum ad eum pertinere videtur ea scientia quae nomine quoque illi sit conjuncta, et per derivationem quamdam a λόγος logica sit appellata: et sicut a Christo Christiani, ita a λόγος logica proprie dici videatur. Cujus etiam amatores tanto verius appellantur philosophi, quanto veriores sint illius sophiae superioris amatores. Quae profectu summi Patris summa sophia, cum nostram indueret naturam, ut nos verae sapientiae illustraret lumine, et nos ab amore mundi in amorem converteret sui; profecto nos pariter Christianos, et veros effecit philosophos. Qui cum illam sapientiae virtutem discipulis promitteret, qua refellere possent contradicentium disputationes, dicens: « Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere adversarii vestri : » profecto post amorem sui, unde veri dicendi sunt philosophi, patenter et illam rationum armaturam eis pollicetur, qua in disputando summi efficiantur logici. Quae duo de hoc videlicet amore, et doctrina ejus, quibus tam philosophi, quam summi efficerentur logici, hymnus ille Pentecostes, Beata nobis gaudia, diligenter distinguit, cum dicitur: Verbis ut essent proflui, Et charitate fervidi. Haec enim duo maxime ille superni Spiritus adventus in igneis linguis revelatus eis contulit, ut per amorem philisophos, et per rationum virtutem summos efficeret logicos. Unde bene Spiritus in ignis et linguarum specie est demonstratus, qui eis amorem et eloquentiam in omni genere linguarum conferret. Quis denique ipsum etiam Dominum Jesum Christum crebris disputationibus Judaeos ignoret convicisse, et tam scripto quam ratione calumnias eorum repressisse: non solum potentia miraculorum, verum virtute verborum fidem plurimum astruxisse? Cur non solis usus est miraculis, ut haec faceret, quibus maxime Judaei, qui signa petunt, commoverentur, nisi quia proprio nos exemplo instruere decrevit, qualiter et eos, qui sapientiam quaerunt, rationibus ad fidem pertraheremus? Quae duo Apostolus distinguens, ait: « Nam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt . » Hoc est rationibus plurimum isti, sicut illi maxime signis ad fidem moventur. Cum autem miraculorum jam signa defecerint, una nobis contra quoslibet contradicentes superest pugna, ut quod factis non possumus, verbis convincamus; praesertim cum apud discretos vim majorem rationes quam miracula teneant, quae utrum illusio diabolica faciat, ambigi facile potest. Unde et Veritas: « Surgent, inquit, pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi . » At vero, inquies, quia et in rationibus plurimus error se ingerit, ut non facile discernat, cum rationes inducuntur argumentorum, quae et pro rationibus suscipiantur, et quae tanquam sophismata respuantur. Ita, inquam, his accidit, qui peritiam argumentorum non sunt adepti. Quod ne forte accidat, rationi disserendi, hoc est logicae disciplinae, opera est danda, quae, ut beatus meminit Augustinus, ad omnia genera quaestionum penetranda, quae in sacris litteris incidunt, plurimum valet. Sed hoc certe apud illos doctores necessarium est, qui solvendis quaestionibus se sufficere confidentes, eas minime subterfugiunt.
(Eccli. XXXVII, 23) (Matth. VII, 7) (Luc. XXI, 15) (I Cor. I, 22) (Matth. XXIV, 24)
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
14
EPISTOLA XIV. Quae est ejusdem Petri Abaelardi ad G. Parisiensem episcopum.
G. Dei gratia Parisiacae sedis episcopo, unaque venerabili ejusdem Ecclesiae clero P., debitae reverentiae subjectionem sempiternam.
Relatum est nobis a quibusdam discipulorum nostrorum supervenientibus, quod electus ille et semper inflatus Catholicae fidei hostis antiquus, cujus haeresis detestabilis tres deos confiteri, imo et praedicare Suessionensi concilio a Patribus convicta est, atque insuper exsilio punita, multas in me contumelias et minas evomuerit viso opusculo quodam nostro De fide sanctae Trinitatis, maxime adversus haeresim praefatam, qua ipse infamis est, conscripto. Nuntiatum insuper nobis est a quodam discipulo nostro, cui inde locutus est, quod vos tunc absentem exspectaret, ut vobis in illo opusculo quasdam haereses me inseruisse monstraret: et vos quoque contra me, sicut et omnes quos nititur, commoveret. Quod si ita est, ut in hoc quoque nunc ille persistat, precamur vos athletas Domini, et fidei sacrae defensores; ut statuto loco et tempore convenienti me et illum convocetis, et coram catholicis et discretis viris, quos vobiscum provideatis, quid ille adversum me absentem mussitet audiantur, et debitae correctioni subjaceant, vel ille de tanti criminis impositione, vel ego de tanta scribendi praesumptione. Interea autem Deo gratias refero, quod summum Dei inimicum et fidei labefactorem, in fide contrarium si perfero, et pro fide qua stamus dimicare compellor; et quod numero bonorum hominum jam esse videor ex ejus infestatione, quem solis bonis semper constat esse infestum, cujus tam vita quam disciplina omnibus est manifesta. Hic contra egregium illum praeconem Christi Robertum Arbrosello contumacem ausus est epistolam confingere, et contra illum magnificum Ecclesiae doctorem Anselmum Cantuariensem archiepiscopum adeo per contumelias exarsit, ut ad regis Anglici imperium ab Anglia turpiter impudens ejus contumacia sit ejecta, et vix tum cum vita evaserit. Vult eum infamiae habere participem, ut per infamiam bonorum suam consoletur infamiam: nec nisi bonum odit, qui bonus esse non sustinet: qui ob temperantiam arrogantiae suae, ab utroque regno, in quo conversatus est, tam Anglorum scilicet quam Francorum, cum summo dedecore expulsus est, et in ipsa, cujus pudore canonicus dicitur, Beati Martini ecclesia nunquam, ut aiunt, a canonicis verberatus morem solitum servaverit. Nomine designare quis iste sit supervacaneum duxi, quem singularis infamia infidelitatis et vitae ejus singulariter notabilem facit. Hic sicut pseudodialecticus, ita et pseudochristianus, cum in dialectica sua nullam rem partes habere aestimat, ita divinam paginam impudenter pervertit, ut eo loco, quo dicitur Dominus partem piscis assi comedisse, partem hujus vocis, quae est piscis assi, non partem rei intelligere cogatur. Ne quid igitur mireris, si is qui in coelum os ponere consuevit, in terris insaniat; et qui Dominum persequitur, membris ejus deroget; et nemini parcit, qui nec sibi parcere potest. Valete.
[ f. erectus] [ f. intemperantiam]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
16
EPISTOLA XVI. Quae est Fulconis prioris de Diogilo, ad Petrum Abaelardum.
PETRO, Deo gratias, cucullato, frater FULCO, vitae consolationem praesentis et futurae.
Saecularis vitae pericula qui sine periculo se putat evadere, non minus mihi desipere videtur, quam, si cum insipiens, quispiam se existimat sapientem. Quanto utique involvatur errore stultitiae non opus est me monstrare, cum luce clarius pateat sapienti. Fortuna reguntur, qui diutius sibi permanere in hujus felicitatis mutabilitate promittunt. Quam sit contrarium rationi hoc opinari, monstrat sui mutatione infida felicitas. Non est humanum, stabilitate durare. Et licet res humanae quotidie in deteriora labantur, et felicitatis jucunda vanitas frequenter feriatur contrariis: homines tamen miseri hujus temporis familiares et amicissimi finem rerum attendere negligunt, et quam multis subjaceant periculis, quantulacunque deliniti prosperitate oculo providentiae metiuntur. Sed cum ferit adversitas, aut in desperationem praecipitat, aut ad fructum animadversionis elevat; attamen demum quod homines sint agnoscunt. Desperatis et impoenitentibus neque in hoc saeculo, neque in futuro remissionis venia relinquitur ulla: Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit . Affluentissime tibi paulo ante mundi hujus gloria blandiebatur, et te incertis fortunae casibus esse obnoxium non sinebat advertere. Roma suos tibi docendos transmittebat alumnos, et quae olim omnium artium scientiam auditoribus solebat infundere, sapientiorem te se sapiente transmissis scolaribus monstrabat. Nulla terrarum spatia, nulla montium cacumina, nulla concava vallium, nulla via difficili licet obsita periculo, et latrone, quominus ad te properarent retinebat. Anglorum turbam juvenum mare interjacens et undarum procella terribilis non terrebat: sed omni periculo contempto, audito tuo nomine, ad te confluebat. Remota Britannia sua animalia erudienda destinabat. Andegavenses eorum edomita feritate tibi famulabantur in suis. Pictavi, Wascones et Hiberi: Normannia, Flandria, Teutonicus et Suevius tuum calere ingenium, laudare et praedicare assidue studebat. Praetereo cunctos Parisiorum civitatem habitantes, et intra Galliarum proximas et remotissimas partes qui sic a te doceri sitiebant, ac si nihil disciplinae non apud te inveniri potuisset. Ingenii claritate, et suavitate eloquii, et linguae absolutioris facilitate, necnon et scientiae subtilitate permoti, quasi ad limpidissimum philosophiae fontem iter accelerabant. Nam illud, quod sic te, ut aiunt, praecipitem dedit, singularum scilicet feminarum amorem, et laqueos libidinis earum, quibus suos capiunt scortatores, melius mihi videor praeterire, quam aliquid dicere quod ordini nostro et regulae nostrae religionis non concordet: quandoquidem sermo de talibus saepe magis soleat nocere bonis, quam prodesse. Hac fortassis in te bonorum congregatione in te et super te elatus , in superbiam, initium et pestem omnium malorum, et inanissime efferbueras, et te jactantiae vento ostentandi, omnes fere alios, etiam sanctos, qui ante te sapientiae operam dederant, ut aiunt qui te frequentius audiebant, inferiores te existimabas. At omnipotens Dei dignatio et benignitas, qui superbiae ventum facit evanescere, et humilitatis gratiam multiplicat; qui neminem morbo aegrotantem superbiae, aliisque animi aegritudinibus laborantem non justo judicio despicit, tuae mentis inflationem, et oculorum extollentiam hoc adversitatis genere tui miserando perdomuit: quatenus et in te superbe non saperes, et alios quosque bonos vituperando negligere desisteres; castimoniaeque sanctitate, et continentiae laudabili devotione de reliquo pollere. Haec corporis particula, quam omnipotentis Dei judicio, ei beneficio perdidisti, quantum tibi nocuerat, ac nocere, quandiu permansit, non desistebat, melius tuarum diminutio rerum, quam mea possit monstrare oratio, docet. Quidquid vere scientiae tuae venditione perorando praeter quotidianum victum et usum necessarium, sicut relatione didici, acquirere poteras, in voraginem fornicariae consumptionis demergere non cessabas. Avara meretricum rapacitas cuncta tibi rapuerat. Nulla audierunt saecula meretricem velle alteri misereri, vel pepercisse rebus appetitorum, quas quoquo modo auferre potuerunt. Videtur hoc probare tua profunda paupertas, qui nihil, ut dicitur, praeter pannos ex tanto quaestu habebas, quum his primum casibus subjacuisti fortunae. Damnum quidem in hoc tempore tui corporis pertulisti, et secundum saeculi vanitatem, te forsitan reputas, aut reputari aestimas viliorem: omnium infelicem aestimationem, et penitus a vera ratione destitutam reputationem. Si verius quod justum et bonum est perscrutari tecum et solus studiosa frequentique meditatione velles, postposita vanitate, invenires quantum tibi afferat utilitatis particularum ista mutilatio. Primum quidem, quod plurimas evasisti passiones, quibus frequenter quatiuntur, qui tale aliquid minime perdiderunt: et quibus nequaquam tenentur obnoxii, ut physici affirmant, qui hujus partis corporis privatione ab omni felicitate se cecidisse stolidissime putant. Deinde autem quod ardore libidinis et luxuriae facibus, quo malo aliquando tanguntur etiam sancti, nullam ex hoc jam nisi sola cogitatione patieris vexationem: sed exstincta feralis flamma incendii, ad te redeas necesse est, mentemque, quae per multa et dulcia luxuriae insania vagabatur, in solidum recolligas. Jam poteris liber, nulla retractante libidine, omnium vias cognoscere rationum, et causas, quas aut parum, aut nihil percipiunt, qui per diversa libidinis incitamenta raptantur. Adde quod pecunia tua, si quam tibi habere licuerit , vexatione distrahentium non erit obnoxia. Amodo incipies possidere quod multis paulo ante distrahebatur eviscerationibus. Hoc quoque magni existimare debes, quod nulli suspectus, ab omni hospite hospes tutissime recipiaris. Maritus uxoris violationem ex te, vel lectuli concussionem minime formidabit. Decentissime ornatarum turmas matronarum inviolabiliter pertransibis. Virginum choros flore juventutis splendentium, quae etiam senes jam calore carnis destitutos suis motibus in fervorem libidinis inflammare consueverunt, non timens earum incessus et laqueos, securus et sine peccato miraberis. Sodomitarum secretos recessus, quos detestatur super omnes turpissimos divinae justitiae veritas, et eorum turpia et maligna consortia, quae quidem semper odisti, de caetero te sine intermissione vitare verum est. Et omnino post hos hujus fragilissimae fragilitatis fluxus, quod magnum Dei gratiae munus in hoc ordine aestimo, nocturnas somniorum illusiones te minime sentire ita certum est, sicut certum est quoniam voluntatem, si forte aderit, nullus sequetur effecius. Blanditiae uxoris, corporumque contactus, sine quo uxor haberi non potest, ac liberorum cura singularis, quominus Deo placeas minime retardabunt. Quam magnum aestimas bonum, peccandi periculis te subtrahi, et in non peccandi securitate constitui? Leoninam itaque meretricum ferociam, quam primum ad se introeuntibus ostendunt, serpentinae deceptionis astutiam, captivae earum luxuriae incontinentiam poteris vitare superbus. Quod loquor melius de reliquo rerum experientia es cogniturus, quam verbis valeam explicare. Origenes ille, cujus alta sapientia ubique praedicatur et colitur, praeter hoc quod quaedam errata minime correxerit, referens tamen culpam in Ambrosium discipulum, ut dicit beatus Hieronymus, qui clanculum edita, ante tempus in lucem protulerit; ille, inquam, Origenes devitans omnem libidinis suspicionem, hac parte corporis se sponte privavit. Joannes et Paulus, Protus et Hyacinthus, aliique plures gloriosi martyres, gloria et honore in supercoelestibus in praesentia Dei coronati, in hac temporis brevitate gaudent genitalibus caruisse. Et beati sunt, qui propter regnum coelorum se castraverunt. Poteram fortasse plurima talium exempla ponere, sed quae dicta sunt sufficiant. Ergo, frater, ne doleas, nec contristeris, nec perturbatione hujus incommodi quatiaris, praesertim quum hoc tam plures, ut dictum est, utilitatis afferat fructus; et quod hoc modo factum est semper et irreparabile permaneat et evulsum. Sit hoc tibi solamen assidue quod redintegrari natura non patitur, levius potest tolerari: .. Fer et haec , solatia tecum quoniam tempore hujus diminutionis vel torum violando aliorum, vel in aliquo fornicationis veneno minime deprehensus es. Membra quieti dederas et sopori, nullique malum inferre parabas, cum ecce manus impietatis et ferramentum exitiale sanguinem tuum innoxium gratis fundere non dubitaverunt. Plangit ergo hoc tuum vulnus et damnum venerabilis episcopi benignitas, qui, quantum licuit, vacare justitiae studuit. Plangit liberalium canonicorum ac nobilium clericorum multitudo. Plangunt cives, civitatis hoc dedecus reputantes, et dolentes suam urbem tui sanguinis effusione violari. Quid singularum feminarum referam planctum, quae sic, hoc audito, lacrymis, more femineo, ora rigarunt, propter te militem suum, quem amiserant, ac si singulae virum suum aut amicum sorte belli reperissent exstinctum? Tantus ergo omnium luctus exstitit, ut melius mihi videaris te debere velle periisse quam servasse quod periit. Felix se nescit amari. Pene tota civitas in tuo dolore contabuit. Habes arrham verae dilectionis in te, quam si prius agnovisses, nullas, meo judicio, divitias illi comparabiles aestimares. Sed forsitan illo sermone prophetico mihi respondere contendes: Renuit consolari anima . Non possum non dolere tam probroso tactus incommodo, quoniam hoc hominum genus suam solet aetatem adducere. Nudantur genae post modicum ornamento pilorum, et gloria cutis in facie in rugam contrahitur, pallor inconveniens confundit vultum, et qui me aliquando noverunt, ex quo faciem meam viderint, statim esse mutilum hac corporis parte sunt cognituri. Exigam ergo mei vindictam dedecoris, et totum meae pondus injuriae Romanis auribus intimare studebo, et tam episcopum quam canonicos, quoniam primum judicium de illo qui in me malus exstitit, mutare machinati sunt, quantum potero perturbabo, ac tum demum intelligent quam sit contrarium honestati a rigore justitiae deviasse.. . . . . . . Si de vindicta quereris, quam multum sitit anima tua et desiderat, noli continuo morderi dolore et tabescere quia jam in maxima parte visa est adimpleri. Nam quidam illorum, qui tibi nocuerunt, oculorum privatione et genitalium abscissione mutilati sunt. Ille autem qui per se factum abnegat, jam ab omni possessione sua bonorum suorum comportatione exturbatus est. Noli ergo canonicos vel episcopum tui sanguinis effusores vel perditores vocare, qui propter te et propter se, quantum potuerunt, justitiae intenderunt, sed audi consilium bonum et veri amici consolationem. Monachus es et sanctae religionis habitum, non invitus, sed sponte sumpsisti. Non igitur amplius tibi vindictam exigere licet, si in veritate vis tenere et amare quod in hujus nominis significatione monstratur contineri. Si vero odio habueris etiam inimicum qui hoc opus fecit, nec odire desinis; afferat aliud qui velit, ego confidenter assero, vestem quidem Christi portare potes, sed ad nullam tibi utilitatem proveniet. Sequimini, inquit Apostolus, pacem cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum . Mihi vindicta, inquit Dominus, et ego retribuam . Si vis esse perfectus, incipe Christum perfecte diligere, et usque ad diligendum pertinges. Dimitte minas et verba ampullosa incassum effundere. Neque enim potes implere quod cupis. Injuria injuste irrogata, non cui irrogatur, sed ei qui irrogat, infamia est. Noli de caetero de amissa dolere felicitate, quam semper adversitatis incommoda prosequuntur. Si ergo in sancto proposito permanseris usque in finem nec defeceris, Christus omnia quae perdidisti, multipliciter et mirabiliter reformabit in glorificatione corporum in futuro beatorum, ac tum demum regula dialecticorum falsa apparebit, dicentium in habitum nunquam posse redire privationem. Vale in Domino.
(Psal. XXXVII, 16) (quamvis sapiens, si hujus nominis significationem in se non exstinguat, his animi bonis minime moveatur) (non enim est monachorum sine licentia proprium quid habere) (ut ait ille) (LUCAN., Pharsal., VI, v. 802.) (Psal. LXXVI, 3) (Hebr. XII, 14) (Rom. XII, 19)
[ aliter blandimenta]
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
17
EPISTOLA XVII. Quae est Petri Abaelardi fidei confessio, ad Heloissam. ( Hanc epistolam, sed non integram, habemus in Berengaris Pictaviensi, Abaelardi discipulo, in Apologia magistri sui contra S. Bernardum, quam habet in Appendice. )
Soror mea Heloissa quondam mihi in saeculo chara, nunc in Christo charissima, odiosum me mundo reddidit logica. Aiunt enim perversi pervertentes, quorum sapientia est in perditione, me in logica praestantissimum esse, sed in Paulo non mediocriter claudicare cumque ingenii praedicent aciem, Christianae fidei subtrahunt puritatem. Quia, ut mihi videtur, opinione potius traducuntur ad judicium, quam experientiae magistratu. Nolo sic esse philosophus, ut recalcitrem Paulo. Non sic esse Aristoteles, ut secludat a Christo. Non enim aliud nomen est sub coelo, in quo oporteat me salvum fieri . Adoro Christum in dextera Patris regnantem. Amplector eum ulnis fidei in carne virginali de Paracleto sumpta gloriosa divinitus operantem. Et ut trepida sollicitudo, cunctaeque ambages a corde tui pectoris explodantur, hoc de me teneto, quod super illam petram fundavi conscientiam meam super quam Christus aedificavit Ecclesiam suam. Cujus petrae titulum tibi breviter assignabo. Credo in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum naturaliter et verum Deum: qui sic in personis approbat Trinitatem, ut semper in substantia custodiat unitatem. Credo Filium per omnia Patri esse coaequalem, scilicet aeternitate, potestate voluntate et opere. Nec audio Arium, qui perverso ingenio actus, imo daemoniaco seductus spiritu, gradus facit in Trinitate; Patrem majorem, Filium dogmatizans minorem, oblitus legalis praecepti: Non ascendes, inquit lex, per gradus ad meum altare . Ad altare quippe Dei per gradus ascendit, qui prius et posterius in Trinitate ponit. Spiritum etiam sanctum Patri et Filio consubstantialem et coaequalem per omnia testor, ut pote quem bonitatis nomine designari volumina mea saepe declarant. Damno Sabellium, qui eamdem personam asserens Patris et Filii, Patrem passum autumavit; unde et patripassiani dicti sunt. Credo etiam Filium Dei factum esse Filium hominis, unamque personam ex duabus et in naturis duabus consistere. Qui post completam, susceptae humanitatis dispensationem passus est et mortuus, et resurrexit, et ascendit in coefum venturusque est judicare vivos et mortuos. Assero etiam in baptismo universa remitti delicta, gratiaque nos egere, qua et incipiamus bonum, et perficiamus; lapsosque per poenitentiam reformari. De carnis autem resurrectione quid opus est dicere, cum frustra glorier me Christianum, si non credidero resurrecturum? Haec itaque est fides in qua sedeo, ex qua spei contraho firmitatem. In hac locatus salubriter, latratus Scyllae non timeo vertiginem Charybdis rideo, mortiferos sirenarum modulos non horresco. Si irruat turbo, non quatior; si venti perflent, non moveor. Fundatus enim sum supra firmam petram.
(Act. IV, 12) (Exod. XX, 26)
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
18
EPISTOLA XVIII. Quae est Bernardi Claraevallensis abbatis ad episcopos Senonas convocandos contra Petrum Abaelardum.
Exiit sermo, etc. Est inter Bernardi epistolas ordine 187. Vide Patrologiae t. CLXXXII, col. 349.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
19
EPISTOLA XIX. Quae est ejusdem Bernardi ad episcopos et cardinales curiae, contra eumdem.
Nulli dubium, etc. Exstat inter epist. S. Bernardi sub num. 188. Vide ubi supra, col. 351.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
20
EPISTOLA XX. Quae est ejusdem ad Innocentium papam, de eodem Petro
Necesse est, etc. Vide ibid., epist. 189, col. 354.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
21
EPISTOLA XXI. Quae est ejusdem ad eumdem.
Oportet ad vestrum, etc. Exstat inter Opera S. Bernardi sub titulo: Tractatus contra quaedam capitula errorum Abaelardi. Vide Patrologiae tom. CLXXXII, col. 1049.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
22
EPISTOLA XXII, Quae est ejusdem ad eumdem ex persona domini archiepiscopi Remensis.
Auribus occupatis, etc. Vide inter epistolas S. Bernardi ubi supra, col. 357
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
23
EPISTOLA XXIII. Quae est S. Bernardi ad magistrum Guidonem de Castello, qui postea fuit papa Coelestinus. Monet eum ita diligere et fovere Abaelardum, ut tamen errores ejus non foveat.
Injuriam facio vobis, etc. Vide S. Bernardi epistolam 192, Patrologiae, t. CLXXXII, col. 358.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
24
EPISTOLA XXIV. Quae est iterum S. Bernardi, ad magistrum Ivonem cardinalem, de Petro Abaelardo.
Magister Petrus Abaelardus, etc. Vide ubi supra, col. 359, epist. 193
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
25
EPISTOLA XXV. Quae est rescriptum domini Innocentii papae contra haereses Petri Abaelardi.
Testante apostolo, etc. Vide inter epistolas Innocentii II, Patrologiae tom. CLXXIX, col. 515, epist. 447.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
26
EPISTOLA XXVI. Quae est ejusdem domini Innocentii papae contra Abaelardum et Arnoldum de Brixia.
Per praesentia scripta, etc. Vide ubi supra, col. 517, epist. 448.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
27
EPISTOLA XXVII. Quae est Petri Venerabilis abbatis Cluniacensis ad dominum Innocentium II papam, pro Petro Abaelardo.
Magister Petrus, etc. Vide inter epistolas Petri Venerabilis, Patrologiae t. CLXXXIX, col. 305.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
28
EPISTOLA XXVIII. Quae est ejusdem Petri Venerabilis ad Heloissam Paracleti abbatissam.
Acceptis litteris charitatis tuae, etc. Vide ubi supra, col. 347.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
29
EPISTOLA XXIX. Quae est Heloissae ad Petrum Venerabilem.
Visitante nos Dei misericordia, etc. Vide ubi supra, col. 427.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Petrus Abaelardus
30
EPISTOLA XXX. Quae est Petri Venerabilis ad Heloissam.
Gavisus sum, etc. Vide ibid., col. 428.
http://viaf.org/viaf/88995118
[]
Fulbertus Carnotensis
1
EPISTOLA I [ olim V.] (Circa annum 1000.)
Sancto ac venerabili archiepiscopo suo BONIBERTO FULBERTUS fidelitatis obsequium et summi pastoris benedictionem.
Primum quidem benedicimus Dominum Patrem ingenitum, Filiumque suum unigenitum Jesum Christum Dominum nostrum, et Spiritum sanctum paracletum unum verum Dominum, qui cuncta creavit, qui te quoque, dilectissime Pater, multa sapientia illustravit, ad docendum populum suum, et decore sanctitatis ad praebendum bonae vitae exemplum decenter ornavit. Deinde magnas tibi referimus grates, quod nos licet immeritos atque ignotos, salutationis tuae pariterque munere gratiae dignatus es praevenire. Unde profecto nos in amorem tuum sic animasti, ut perennem tui memoriam in intimo cordis nostri vigere velimus, ut saltem per crebra orationum suffragia, si aliter facultas non suppetierit, tuae benignitati vicem rependere satagemus. Significavit autem nobis filius noster tuusque fidelis Hilduinus tuae charitatis erga nos insignia, fideliter asserens unum de nostris Priscianis te velle, quem et per eumdem libenter mittimus, quidquid etiam de nostro petieris hilarissime tibi si possibile fuerit transmissuri, ipsam quoque praesentiam nostram, si tibi opus esset ac voluntas, nobisque potestas, obsequentissime praestaturi. Ad ultimum salvere te semper optamus, precantes ut illam novam ac gloriosam adoptionis prolem summi regis, regem videlicet Stephanum intimans excellentiae suae ex nostra parte salutes, et universarum congregationum quae sunt in episcopatu nostro, canonicorum scilicet et monachorum orationum fidelia. Vale.
[ alias, vestrae]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
2
EPISTOLA II [ olim XXI.] (Anno 1003.)
Pleno virtutis et gratia circumfuso, charissimo Patri ABBONI FULBERTUS suus.
Quanam te resalutatione digner, o sacer abba, et o magne philosophe? quid rependam muneris sanctae amicitiae quam promiserunt signa gemmatae facundiae, vix aestimare sufficio. Nam cum illa quae dicuntur esse, victor animo teneas, cum illa quae non esse forsitan vilipendas, quid ego conferre possim, quod tu aut non habeas, aut non habere contemnas? Sed quoniam philosophicis essentiis magnum quiddam superest, atque ex his quae non esse dicuntur quaedam perpetua fiunt, ideoque sapientibus aliquando grata sunt, recipe quaeso quod ab utroque tibi lectum offero. Denique ut participando super essentiam deitatis dominus fias, sic te resalutato, ad perennem fidelitatis habitum amicitiae tuae rependo hac scilicet differentia tuam benevolentiam meamque distinguens, ut illa pro majestate personae gratia vocetur ut domini, ista fidelitas ut alumni. Praeceptis itaque tuis modestissime deservire cupiens, Mediolano discipulo quod precatus es facio, quaeque tibi scribenda petisti, en omnia fere juxta fidem exarata transmitto. Abbate sancti Petri graviter aegrotante, sed adhuc mentis et sermonis compote, Megenardus monachus ante mihi non mediocriter charus, noctu sese de claustro subripuit, et ad Theobaldum comitem, qui Blesis tunc morabatur. abbatiae petendae gratia properavit, comes illum postridie remisit ad nos cum legatis, qui denuntiarent recipiendum magnifice sicut abbatem monachis et canonicis. At vero nobis fere omnibus ea res aeque nova et horribilis fuit. Respondimus itaque longe nobis aliter videri. Nec enim legitime fieri abbatem, nec debere recipi qui abbatiam alterius, ipso vivente, per ambitionem petit, qui a fratribus non eligitur, et super illos nititur dominari. Postremo qui noster neque monachus sit, neque clericus, et plures habeat testes curialiter agitandi quam monastice vivendi. Haec ille non gratanter accipiens ad comitem redequitat, iramque juvenis adversum nos vehementer inflammat. Sed die quinto postquam suum ambitum publicavit, praedictus abbas aegritudinem suam morte limitat. Conveniunt ad capitulum monachi nostri, et quidam canonici, quos ratio postulabat admitti. Interrogamus an aliqui fratrum incoepto Megenardi faveant? Negant singuli, negant omnes. Decrevimus ergo quosdam eorum esse mittendos ad comitem, nobis videlicet designatum episcopum, ut Patris obitum nuntiarent, et alterius eligendi regularem precarentur licentiam. Quibus missis ecce alii duo, Vivianus scilicet et Durandus, alter illiteratus, alter litterarum malesanus interpres, ambo praepositi, simulantes causa communis commodi ad obedientias suas se velle exire, ac ne aliorsum pergerent sibi interdicente decano monasterii. Megenardum tamen secuti sunt, cui coeptam praesumptionem occulte persuaserant, et Blesis in praesentia domini Theobaldi ipsum Megenardum a fratribus peti ac eligi perfide mentiti sunt. Horum suffragio laetus comes statim eum baculo pastorali publice donat. Quo audito, fratres qui in claustro remanserant, contra hanc fraudulentiam zelo divinae legis accincti, libellum reprobationis fecerunt, atque subscripserunt hujusmodi: Sciat omnis Ecclesia, quia Megenardum monachum nostrum, abbatem fieri non eligimus, non laudamus, non volumus, non consentimus: sed reprobamus, refutamus, et omnino contradicimus. Nos vero de coenobio sancti Petri, quorum nomina scripta sunt, Durandus decanus, Gaudricus, Genesius, Robertus, Isembertus, Marcuinus, Alveus, Guarnerus, Richerus, Warinus, Herbertus, Evrardus, Benedictus, Arnulfus, Gualterus, Beringerus, Herbertus, Bernardus. Isti itaque omnes sua nomina aut subscripserunt, aut subscribi fecerunt me vidente. Die proxima comes Tetbaldus redit, se in monasterium recipi cum processione praemandat. Monachi respondent se libenter hoc agere, si praesumptorem illum non adduxerit secum. Ille denuo iratus, ipso die tamen sustinuit sed in sequenti cum strepitu comminantium in sancti Petri monasterium suum Megenardum obtrusit. Ad cujus violentum ingressum sancti fratres contaminari ipsius communicatione timentes, sanctuario Domini salutato, cum lacrymis exierunt, atque refugium aliud nescientes, ad limina principalis Ecclesiae confugerunt. Ibi quoque non invento pastore utrinque desertae oves moestis sese vocibus consolantur. Sed recipit sancta Mater Domini solita pietate recipit Rodulphus tuus dulci benignitate. Inde transierunt ad coenobium sancti Patris Herberti, cujus dives charitas de paupere censu quaeque potest illis necessaria subministrat. Caeterum ille, cujus fratres importunitate depulsi sunt, ab Herviso quodam, ut aiunt, Britannicae regionis episcopo, IV Non. Februar. abbas simulatus est in suburbio Carnotensi absente clero, indignante populo, legato archipraesulis palam contradicente ne id fieret, reclamantibus etiam quibusdam monachis, qui in loco remanserant vero vultu, viva voce atque regulari auctoritate. Sed quid inter furentes ratio? Sed et nunc ille primas in abbatiae suggestu, saeculari potentia fretus, de peracta victoria gloriosus, factores ejus abbates, episcopus, atque ipsum papam ambiendo, ne quid gravius statuatur in illum modis omnibus elaborat. Jacet interim victa, confusaque fratrum expulsorum humilitas, nec est praesul in Galliis, cujus viscera tangat affectio pietatis, aut zelus sacrae legis inflammet, ut consurgat ad frangendos impetus errorum, ad relevandas spes dolore tabescentium. Defuncta etenim est Dionysii fortitudo, non comparet pietas Martini. Tu quoque dereliquisti nos, sancte Pater Hilari, qui olim unitatem Ecclesiae Spiritus sancti gladio tuebaris. O derelicta, o moesta, o desolata Galliarum Ecclesia! quae jam erit spes salutis ulterior? Ubi amplius afflicta Christiani anima respirabit? Hoc nempe solum vel maxime nos confortare videbatur: quod si contingeret ruinas moenium tuorum resarciri non posse, liceret saltem ad firmum adhuc Capitolium monasticae vitae confugere. Quod etiam si furibus irreptare aut impune quibuslibet ambitiosis invadere licet, proh dolor! funditus cecidisti? Unde jam ad te revertens, venerande Pater, quem ego credo et video adjutorem a Domino nobis esse provisum cum domino meo tuoque fideli Rodulpho deprecor et obtestor per ea quae tibi data sunt sapientiae sanctae charismata, per dulcedinem fraternae charitatis, si quid potes, impugna hostes Domini, fratres allisos refove, nec perire sinas inopia solatii tui, pro quibus credis esse fusum sanguinem Christi. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
3
EPISTOLA III [ olim II]. (Anno 1006.)
Domino suo EINARDO sibi semper venerando FULBERTUS exiguus
Novit, et vere novit serenitatis vestrae prudentia, quod in ecclesiasticis officiis plura sunt, in quibus Orientales Ecclesiae et nostrae communi observatione sibi respondent. Sunt vero alia in quibus alias ab aliis cultu dispari, et varia observatione audivimus dissonare. Sed nec pauca aut rara sunt, quae ab aliis necessario servanda, ab aliis non adeo curanda aestimantur. Nec tamen nos offendit observantiae diversitas, ubi fidei non scinditur unitas. Porro in multis Graecia ab Hispania, ab illis Romana et Gallicana discrepat Ecclesia. Sed neque in hoc scandalizamur, si audimus diversam observationem, sed non diversam fidem in Christi semper Ecclesiis exstitisse. Stet enim regina Ecclesia a dextris regis sui in vestitu deaurato circumdata varietate. Nos vero trita et pervulgata Patrum via incendentes, Patrum memoriam in rationali pectoris nostri, id est praecedentium Patrum exempla prae oculis habeamus, et quae rationaliter eos egisse cognovimus, teneamus: ea vero quae spirituali consilio ab his ordinata sunt etiamsi infirmitatis nostrae ignorantia ad plenum videre non possimus, temerariae cavillationis dente non rodamus, dum tamen a fide haec nequaquam exorbitare sentimus. Dicit Scriptura: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae . Ante hos paucos dies ut meminisse licet, mihi vespertinis horis supervenisti, et repentina inquisitione me permovisti, de hostia quam paulo ante promotus ad sacerdotium de manu episcopi suscepisti: quae ratio sit, videlicet usque ad quadragesimam diem usu quotidiano consumere, vel quos hujus rei auctores haberemus. Cui quidem nisi sacerdotalem in vobis reverentiam, et in omni genere doctrinae probatam sapientiam offendere metuissem, respondissem verecunde quidem, non temerarie, humiliter, non procaciter; respondissem, inquam, quod infelix capella quondam respondit ovi lanicinium quaerenti; vel certe videri mihi poteram a planis arvis ligna in silvam vel aquas in mare comportare, aut Minervam, ut aiunt, velle docere, si huic homini facerem verba, in quo totius doctrinae thesaurum reconditum profiteor. Sed, esto, res aliis usitata, illis familiarem consuetudinem, istis parit admirationem. Putabam et hoc certe omnibus Ecclesiis eatenus assuetum fore, ut nulli novum esse videretur aut vanum: haesitare diutius coepi, an mihi adhuc codicem illum unum haberem quem a natali patria inter caeteros devexeram, in quo ejusmodi exemplaria continebantur. Quem diu quaesitum, quoniam aut alicui praestitum, aut per tot locorum mutationem casu amissum non invenio, repetita memoria quae de illo recolo pauca vobis intimare non gravabor, praemonstrata occasione, qua quondam observantiae hujus causas et ego quoque requisieram. Nostri enim episcopi provinciales in hujusmodi ritum omnes consentiunt. Porro nostro tempore quidam inter caeteros ad sacerdotalem gradum admissus, hostiam quoque sicut et alii de manu episcopi suscepit, quam in pergameno, in hos usus parato involutam quotidiana celebratione solvebat, et portiunculam parvam, juxta instantium dierum numerum computatam sumebat. Accidit vero ut quadam die expletis mysteriis dum vestimenta cum sindone altaris incautius colligeret, immemor hostiae sacrae diligentiam nequaquam adhibens thesaurum coelestem infelix amitteret. Veniens ad diversorium, quaeque necessaria curat, transigitur dies in crastinum, repetita celebratione frater ille instante hora communicandi hostiam sanctam non inveniens, turbatus nimium et consternatus, sursum deorsum cursitans, nec etiam signum aliquod invenire potuit. Audiens episcopus ex negligentia fratris ortum periculum, omnibus in commune fratribus unius reatum poenitendum instituit. Ipsum vero fratrem arctioris poenitentiae disciplina corrigendum proposuit. Hac ergo occasione accepta quaerendum ab episcopo aestimavi, si videretur sibi salva ordinis religione sanctificatum panem primo aut secundo sanctificationis die posse totum simul percipere, quem videbat non sine periculo posse tanto tractu temporis minutatim sumere: praesertim cum ipse nosset rarissimos hujus ordinis viros esse, qui in hac re pervigilem curam adhiberent. Hic ille increpitans tardioris sensus mei hebetudinem, respondit quidem ita esse quod quaerebam, si discipulis quos ad praedicationis officium Dominus missurus in mundum fuerat, si illis inquiens, adhuc tardis et dubitantibus potuisset sufficere resuscitati corporis speciem semel vidisse, quam semel visam noluit ab eis repente subtrahere, sed per quadragenos dies complacitis horis glorificati corporis revelata specie eos tanquam panis coelestis suavitate refecit. Nam et episcopus qui vices Christi tenet, sacerdotales viros in plebem subjectam missurus, sacri corporis eucharistiam per quadragenos dies sumendam distribuit, ut dum, verbi gratia, quotidie coelestis panis alimonia reficiuntur, tempus illud in mentem habeant, quo per quadraginta dies Dominus discipulis apparens, et convescens desideratae visionis satietate refecit. Ad hoc episcopi responsum, cum ego familiaritatis ausu studiosus perquirerem num idem mysterium supplere potuisset panis a presbytero quotidiana celebratione sacratus, uti in eo passionis Dominica et resuscitati corporis et manifestati discipulis species, satis fuisset nobis. Perpende, ait, sicut, fili mi, multae Ecclesiae sunt per universum orbem terrarum, propter diversa loca, et tamen una sancta est catholica Ecclesia, propter unam fidem: sic et multae oblatae propter vota offerentium, unus panis est propter unitatem corporis Christi. Nam panis ab episcopo consecratus, et panis a presbytero sanctificatus in unum et idem corpus Christi transfunditur, propter secretam unius operantis potentiae virtutem. Sed quodammodo aliud esse dicitur, quod virginali utero sumpta carne crucis injuriam sustinuit, de sepulcro resurgens discipulis apparuit, cujus memoriam in pane presbyteris collato episcopus agere videtur: aliud quid per mysterium agitur, dum episcopi et omnes sacerdotes in mensa altaris, sub sacramento communicatae carnis panem sanctum secreta oratione quotidie consecrare videntur, quod ad illud respicit, quod consecrantes nuper ordinati presbyteri cum pontificali oblatione percipiunt. Nam illud Dominicum corpus ex mortuis suscitatum, et in coelis locatum, jam non moritur, istud sacramentorum, quotidie nobis moritur, quotidie nobis resurgit, apparet et comeditur. Sed nec in hoc mens fidelium scandalum dubietatis debet incurrere, quod Christum semel gustata morte jam non ultra moriturum audit, cum carnem assumpti hominis in paterna gloria sedentem, et hic sanctificatum panem verum Christi corpus audit nominari, dum et illud de Virgine assumptum, et istud de materiali et virginali creatura consecratum, unus idemque artifex Spiritus invisibili operatione in substantiam verae carnis transfundit: carnis videlicet non cujuslibet, sed vere Christi de qua ipse ait: Nisi manducaveritis carnem meam, non habebitis vitam in vobis . Quod utique exponi alio tempore indiget, et fidei oculis intueri. Hoc tantum quod ad praesens negotium spectat solvamus, quod quidem nec subitis nec novis adinventionibus constat expositum. Nosti populo Hebraeorum sub Moyse et manna de coelo per annos quadraginta subministratum: qui Moyses dux populi secundis adjutoribus, septuaginta viris videlicet de eodem populo sustentabatur, per quos forma presbyterorum exprimitur, qui nunc in Ecclesia novitia, pontificale onus in se suscipientes regendis populis invigilant. Porro sumens de spiritu Moysi, illis septuaginta senioribus dedit, per quos populum sibi commissum per quadraginta annos judicavit, quia dux noster Dominus Jesus Christus discipulis quos ad praedicationis officium missurus fuerat in mundum, spiritualium dona charismatum infudit. Illi post immolationem Agni paschalis manna coelitus misso per quadraginta annos sustentati sunt. Quem cibum coelestem, quam suavitatem angelicam non per typicas aut umbratiles figuras, sed indubitatam unionis veritatem repraesentat ille Dominicus cibus, quem per quadraginta dies sumendum tanquam salutis viaticum, pontifex novis Ecclesiae cultoribus distribuit, quos suae pastoralis curae vicarios, adjutores ad erudiendam plebem sibi commissam constituit, ut dum istum prae oculis habentes degustant, illum mente pertractent, qui de cruce morte triumphata ad Patrem ascendit, dumque a semel ipsis consecratum corpus percipiunt, illum fidei gustu experiantur, per quem quotidie Christus nobis moritur et resurgit, per quem usque ad consummationem saeculi manere se nobiscum pollicetur. Haec pauca de multis, quae repetita memoria, et multo ex tempore dissuta licet recitasse, ad praesens sufficiant, dum ego codicem de ejusmodi exemplaribus a Romano scrinio prolatum perlegam. Vobis facile est de paucis multa cogitare, aut certe quod irrationabiliter factum videtur, sanioris consilii ratione colligere.
(Prov. I, 8) (Joan. VI, 54)
[ melius lanicium]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
4
EPISTOLA IV [ olim XLVIII]. (Anno 1006.)
Virtute magis praedito quam praedicato praesuli ADALBERONI FULBERTUS.
Vestrae sospitati amice gratulantes, valetudini quoque vestri fidelis et amici vestri Ebali, si divina benignitas allubescat, quanta novimus ope subvenire paravimus, mittendo Galieni potiones III et totidem theriacae diatessaron; quae quid valeant, et modus acceptionis vel servationis earum in vestris antidotariis facile reperitur. Vulgaginem etiam petitam vobis mittimus, quamvis aetatem vestram tali jam vomitu fatigari non suademus, sed eo potius si opus sit allevari, qui frequenter et sine periculo fieri possit oximelle et raphanis vel certe, quod seniori magis conducibile est, morantem alvum laxativis pillulis incitari. De quibus ultro vobis fere nonaginta oblatis, caetera bona nostra vestra putate. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
5
EPISTOLA V [ olim I]. (Ante annum 1007.) De tribus quae sunt necessaria ad profectum Christianae religionis.
Venerabili Patri et domino sibi semper amando ADEODADO FULBERTUS exiguus.
Inter hesterna et secreta colloquia, pro aedificandis fratribus adhuc infirmis, atque novitiis, me ad scribendum tua imperiosa coarctaverat auctoritas. Ecce habes pauperis quidem ingenii opusculum, sed non ignobile fidei monumentum. In quo quaeso non eloquentiae ornatum, sed obedientiae perpendas vota, nec eruditis auribus aestimes fatua verba revelanda, ne pro rustico stylo sacra vilescat materia; alioquin de talibus praestat siluisse, quam aliquid inconditum edidisse. Incomprehensibilem enim divini consilii altitudinem, sapientia humana puro cognitionis intuitu comprehendere non potest; quia dum mens nostra ultra se praecipitanter erigere usque ad inaccessibilem secretorum Dei visionem appetit, infirmitatis suae obstaculo reverberata, et intra ignorantiae suae angustias coarctata nec quod ultra se est valet comprehendere, nec quod intra se est aestimare: unde scriptum est: Altiora te ne quaesieris, et profunda consiliorum ejus ne investigaveris . Posuit tenebras latibulum suum : has tenebras multi perscrutari incipientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. Porro mundi sapientia exterius eloquentia nitens, intus vacua a virtutis sapientia manet, semper enim quaerit, et nunquam invenit, quia profunda mysteriorum Dei non humanae disputationi, sed fidei oculis revelantur, sicut Dominus in Evangelio ait: Pater, gratias tibi ago, quia abscondisti haec sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis . Ergo mens humana cum divinae dispositionis causas argumentis per se discutere non valet, ad hoc quod comprehendere non valet, reverenter erroneae disputationis oculos claudat, nec invisibilia ex visibilibus, nec incorruptibilia ex corruptibilibus metiri praesumat, ne dum caeca disputatione clausa pulsat, et operta non videt, propriis definitionibus captivata, et caecum sensum sequens, in erroris praecipitium cadat. Tria si quidem nobis sunt ad profectum Christianae religionis proposita, sed ad consummatam justitiam perinde necessaria, ut in his tota humanae salutis summa consistat: sine his justitia nomen habet virtutis, praemium non habet virtutis. Horum primum est intelligere, et firmiter tenere mysterium Trinitatis, et unius veritatem Deitatis. Secundum salutaris baptismi rationem nosse vel causam. Tertium in quo duo vitae sacramenta, id est, Dominici corporis et sanguinis continentur. In his tribus multi nimis carnaliter intuentes, dum plus carnalem sensum quam fidei arcana mysteria contemplantur, in abruptum perniciosi erroris praecipitium devoluti, nec rerum veritatem, nec sacramentorum virtutem percipiunt; et ideo ab unitate Ecclesiae divisi, dum fieri nolunt discipuli veritatis, magistri fiunt erroris. Praetermissa itaque luce veritatis, tenebrosas proponunt calumnias, et sacras Scripturas verbis sacrilegis nituntur adulterare, aut furtivis erasionibus recidere, sicut hoc quod Dominus ait: Ego et Pater unum sumus , Arius dictum de unitate substantiae intelligere noluit. Sabellius ad personarum proprietatem sumus non retulit; et in hoc quod ait, Pater major me est , Arius non humanitati, sed divinitati ascripsit, et ideo indignam vitam digna morte finivit. Cujus auditores quoniam Spiritum sanctum Deum esse negabant, de Evangelio eraserunt illud quod Salvator ait: Spiritus est Deus , et de Epistola Joannis eraserunt: Et omnis Spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est . Sicut Nestorius qui dicebat beatam Virginem non Dei sed hominis tantum genitricem, ut aliam personam hominis aliam faceret deitatis, neque unum Christum in Verbo Dei et carne et anima credens sed separatim alterum Filium Dei, alterum filium hominis praedicans, et illum Apostoli locum ubi dicit: Quod apparuit in carne vivificatum est in spiritu . Quem locum Macedonius per immutationem Scripturae apostolicum dictum sic voluit definire, id est, ut esset Deus apparuit in carne, et in eo quod ait idem Apostolus: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo . Marcion phantasiam corporis et non corpus confessus est in Christo fuisse. Sed Dominus noster Jesus Christus in unitate unius ejusdemque personae ex duabus, et in duabus substantiis, divina scilicet et humana subsistens, et mira protulit ut Deus, et infirma sustinuit ut homo, ut cum verum Deum sublimia opera loquerentur, verum hominem flebilia demonstrarent. Deus, inquit Apostolus, erat in Christo, mundum reconcilians sibi , Deus in Christo, Filius Dei in filio hominis, divinitas operabatur in homine. Demus verba hominis: Pater major me est . Demus Verba Dei: Ego et Pater unum sumus . Loquatur in Christo nostra infirmitas et conditio. Filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum reclinet . Intonet vox divina: Omnia quae habet Pater mea sunt . Quasi homo esurit, quasi Deus quinque hominum millia pascit. Quasi homo dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem , quasi Deus confidenter ait: Nemo tollet a me animam meam . Quasi homo in cruce pendet, quasi dominator latronem alloquitur: Hodie mecum eris in paradiso . Si quis ergo mente captus unius Christum et Deum dicit esse substantiae, compugnantibus inter se rebus, aut solum hominem coelo lapsum, aut solum Deum dicet crucifixum. Sed non est ita. Nam neque solus Deus mortem sentire, neque solus homo mortem superare potuisset, quam evidentissima ratione, substantiarum distinctione, homo suscepit, et Deus vicit. Sed Ariani, utramque formam distinguere nescientes, quae erant hominis ad Deum impie retulerunt. Nullam itaque tenentes inter coelestia et terrestria rationem, dum dare proprietates suas partibus nesciunt, quantum in ipsis est Dei substantiam diviserunt, et dum ad sola hominis verba respiciunt, Deum sine intellectus lumine perdiderunt, et caecum sensum in praecipitia ducem sequentes, maluerunt dicere minorem Deum, quam hominem et Deum. Nobis vero hanc substantiarum diversitatem ex hoc perpendere promptum est quod alia est illa nativitas, vel natura, in qua, juxta Apostolum, Factus est ex muliere, factus sub lege ; alia qua erat in principio apud Deum, alia qua creatus ex virgine Maria, humiliatus in terra, alia qua sine initio manens creavit coelum et terram; alia qua dicitur in moerore doluisse, in lassitudine dormisse, inedia esurisse flevisse, alia qua dicitur paralyticos curasse, per quam nesciens gressum jubetur incedere, solutus in muliere sanguis venarum sistitur, caecus a nativitate illuminatur, imperio tumentes fluctus solidantur, mortui suscitantur. Quae cum ita sint, Christum in duabus substantiis consistentem unum eumdemque Deum verum, eumdemque hominem verum esse fateatur necesse est, quisquis religionis Christianae non vult inaniter, imo damnabiliter portare vocabulum. Ita utriusque naturae veritate servata, verum Christum in virtutibus et passionibus nec confundat fides vera nec dividat, quia personalis unitas in eo divisionem non recipit, et utriusque naturae veritas inconfusa persistit. Non enim alter Deus, alter homo, sed unus idemque Christus Deus homo. Profecto idem Deus Christus est, qui mortem sua divinitate destruxit. Idem quippe Dei Filius, qui divinitate mori non potuit, carne mortuus est, quam mortalem Deus immortalis accepit; et idem Christus Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem suae divinitatis carne mortuus non amisit. Sed de hoc dictum satis pro modulo nostro aestimamus, non quibuslibet, sed quibus in Scripturis versatur studiosa devotio. Nobis plane ea singularis instat intentio, ut, quoniam comperimus aliquos nimis carnaliter intuentes quaedam horum in quibus nostrae salutis mysterium constat, tanquam inania aut otiosa deputare, hos a tam perniciosae opinionis vanitate revocatos permoneremus in rebus sacramentariis non tantum quae videntur spectare, quantum invisibilem mysteriorum potentiam fideliter aestimare. Quid enim ad fidem venientes proficere arbitramur, si nihil ultra quam quod visibilibus motibus agitur, regenerantis gratiae praestet effectus? Scimus et vere scimus, nos prima nativitate pollutos, secunda nativitate mundatos; prima nativitate captivos, secunda nativitate liberos; prima nativitate terrenos, secunda nativitate coelestes; primae nativitatis vitio carnales, secundae nativitatis beneficio spirituales; per illam filios irae, per istam filios gratiae. Proinde quidquid pravum quisque concipit adversus sacri baptismi reverentiam, sciat refundi in Dei injuriam, qui ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest introire in regnum Dei . Salutaris igitur disciplinae gratia est, baptismi rationem nosse vel causam, sicut Apostolus ait: Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum Christo. . Commori enim cum Christo, et sepeliri ad hoc tendit, ut cum illo resurgere possimus, et cum illo vivere. Sed dicis mihi: Quomodo hoc quod ad defunctos pertinet, in viventibus possit impleri? Dominus noster Jesus Christus beneficia nobis sua pro nostra salute commendans, et sollicite sensibus nostris, memoriam suae mortis et sepulturae atque etiam resurrectionis insculpens, ineffabilia contulit baptismi munera, per quae superveniente primae originis fine, ei commortui et intra sacrum gurgitem consepulti, demersi resurgeremus, vita emergente criminibus. Vide quid agit artifex misericordiae. Tale tibi invenit tumuli genus, quo sciret peccata sepelire, et peccatorem nesciret obruere, ut descendente homine in fontem, tanquam in sepulcrum delictorum, reus exiret ad portum, et sola paterentur delicta naufragium. Proinde aqua et Spiritus sanctus sociantur causis, sed beneficiis separantur. Requiritur sane in baptismatis sacramentis aqua propter sepulturam, Spiritus sanctus propter vitam aeternam. Remove Creatoris nomen, et non habet creatura quod praestet. Haec similitudinem mortis imitatur, ille veritatem salutis operatur. Sed fortasse ad credendum propositis mens titubat, nisi testimoniorum sequatur auctoritas. Audi igitur Apostolum ad Romanos. An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus , et cum dixisset, consepulti magnifice adjecit: Si. inquit, comptantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus . Sicut ergo Dominus noster Jesus Christus tribus diebus, et tribus noctibus corporaliter sub terrae sepulcro conditus fuisse describitur, et homo ita sub cognato terrae elemento trina vice demersus operitur, ac sic vitalis imitatione mysterii dum demergitur sepelitur, dum educitur suscitatur. Inter haec quid ad haec aqua, et quid Spiritus sanctus operetur adverte. Aqua velut morientem deducit in tumulum, Spiritus sanctus velut resurgentem perducit ad coelum. Utrum vero homo baptizet, an Deus; ratio ipsa declarat. Nam cum peccatore baptizante peccata donentur, dum nonnunquam criminoso, baptismi mysterium celebrante, crimina remittuntur, hic homo qui videtur conferre quod non habet, utique tanti muneris non auctor, sed minister intelligitur, unde etiam Baptista ipse sactissimus ait: Qui me misit baptizare ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum sanctum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto . Quod nimirum ipsa baptizantis verba ministri patenter insinuant, cum baptismi sacra munera non a se arroganter dari, sed ab ipso Deo auctore profitetur, sub verbis hujusmodi: Deus qui te regeneravit ex aqua et spiritu, ipse te linit chrismate salutis. Non igitur audiendi sunt, qui dicunt ad fidem nostram venientes, specialiter ab homine baptizari, vel Christianos primum aut catechumenos baptizatos: quod quidem haeretici de Baptista Joanne intelligi volunt. Sed quis eum catechumenum dicere audeat? qui, adhuc in utero matris, Spiritu sancto est repletus, qui gratiam ante vitam, benedictionem meruit haurire antequam lucem? qui, ad baptismum praeelectus a Domino, ipso baptismi officio est sanctificatus: quod quidem baptismum sub Trinitatis sacramento factum legitur; dicente enim Domino: Hic est Filius meus dilectus , Pater in voce, Spiritus sanctus in specie columbae, Filius adfuisse probatur in corpore. Postremo de catechumeno Baptista non nos, sed ipsum baptismatis calumniantur auctorem. Nostrum vero baptismum conditor ac redemptor instituit dicens: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . In quo sane mysterio, Spiritus sanctus Patri et Filio inseparabili societate connectitur, et propterea in Christo renati merito eum vitae auctorem credunt, sine quo omnino celebrari vitae sacramenta non possunt. Ipse enim coelestium charismatum auctor, ipse spiritualium munerum dispensator, ipse criminum absolutor et peccatorum remissor. Quem enim vides naturae debita laxare, auctorem cognosce naturae. Sic enim Spiritus sanctus ita unius est cum Patre potentiae, ut, in ejus comparatione, nihil amplius paternae possit ascribi gloriae vel naturae. Jam nunc ad illud Dominici corporis et sanguinis transeamus venerabile sacramentum, quod quidem tantum formidabile est ad loquendum: quantum non terrenum, sed coeleste est mysterium; non humanae aestimationi comparabile, sed admirabile; non disputandum, sed metuendum. De quo silere potius aestimaveram quam temeraria disputatione indigne aliquid definire; quia coelestis altitudo mysterii plane non valet officio linguae corruptibilis exponi. Est enim mysterium fide non specie aestimandum, non visu corporeo, sed spiritu intuendum. Cui quidem ad usum profuit, non superstitiosa mortalium cultura, sed coelestis disciplinae magistra auctoritas, non doctrina humana, sed institutio divina. Cujus potentis mysterii secretum quandoquidem ratio rerum mole victa comprehendere non valet, hoc tantum fides teneat, quia quidquid inter homines Deus egit aut pertulit, causa servandi humani generis vel reparandi gratia fuit: in quo beneficia sua, quae ab initio dederat, sic semper dilexit, ut, nostris malis licet offensus, pronior semper ad indulgentiam foret quam ad vindictam. Inde est quod damnationis nostrae proscriptionem, quam primi parentis transgressio miserabiliter in posteros transfuderat, evacuare disponens, carnis nostrae morticinium suscepit, per quam immortalis moriendo captivitatis nostrae causam solvisset. Inde est quod, reparatam humanae originis dignitatem sciens semper diabolum invidere, et nequitiae suae arte quaerere qualiter hominem a sui voluntate Conditoris averteret, et antiquae perditioni, si fas esset, obnoxium redderet: defectum nostrae fragilitatis miseratus, adversus quotidianas nostrae prolapsionis offensas, sacrificii placabilis nobis providit expiamenta, ut, quia corpus suum, quod semel pro nobis offerebat in pretium, paulo post a nostris visibus sublaturus fuerat in coelum, ne sublati corporis fraudaremur praesenti munimine, corporis nihilominus et sanguinis sui pignus salutare nobis reliquit, non inanis mysterii symbolum, sed compaginante Spiritu sancto corpus Christi verum, quod quotidiana veneratione, sub visibili creaturae forma invisibiliter virtus secreta in sacris solemnibus operatur. De quo sub hora passionis suae ipse familiariabus suis ait: Hoc est corpus meum ; et paulo post: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis fundetur ; et alibi: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo . Qua veri magistri auctoritate animati, dum corpori et sanguini ejus communicamus, audenter fatemur nos in corpus illius transfundi, et ipsum in nobis manere. In nobis ipsum manere dico, non solum per concordiam voluntatis, sed etiam per naturae unitae veritatem. Si enim Verbum caro factum est, et nos vere Verbum carnem cibo Dominico sumimus, quomodo non naturaliter Christus in nobis manere existimandus est? qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita ergo in Deo sumus, quia et in Christo Pater est et Christus in nobis est. Cum vero in re omni sint erga nos inaestimabiles divitiae Dei, adeo ut majestate abscondita corruptibile pro nobis corpus induerit; contumeliis et passionibus subdiderit, quo opem ferret assumpto homini; quid indignum Deo judicari potest, qui uterum Virginis subiit, si virginibus creatis infunditur? quae licet simplicis naturae paulo ante praeferant imaginem, postmodum coelestis, ubi sanctificatione inspirata majestas vera diffunditur, et quae substantia panis et vini apparebat exterius, jam corpus Christi et sanguis fit interius. Gusta igitur et vide quam suavis cibus, et pergusta quid sapit. Sapit, ni fallor, cibum illum angelicum habentem intra se mystici saporis delectamentum, non quod ore discernas, sed quod affectu interiori degustes. Exere palatum fidei, dilata fauces spei, viscera charitatis extende, et sume panem vitae, interioris hominis alimentum, non arte pistoria fermentatum, sed incarnatae deitatis vitale pulmentum. Sume nihilominus vinum non sordido cultore calcatum, sed de torculari crucis expressum. Gusta, inquam, coelestis pabuli suavitatem, sed ne nausees terreni germinis saporem. De fide etenim interioris hominis procedit divini gustus saporis, dum certe per salutaris eucharistiae infusionem influit Christus in viscera animae sumentis, quem diva mens castis penetralibus in ea videlicet forma suscipit, qua sub ipsa recordatione mysterii Spiritu revelante sibi praesentem intuetur, infantem, aut ara crucis immolatum, aut sepulcro quiescentem, aut certe calcata morte resurgentem, sive supra coelos evectum in gloria Patris sublimem. Juxta quas species Christus gratum communicantis intrans habitaculum, tot, ut ita dicam, suavitatis odoribus mentem reficit, quot formis intimae revelationis oculus meditantis eum meruerit intueri. Nec vanum tibi videatur quod juxta animae desiderantis intuitum dicimus Christum formari intra praecordia communicantis, cum non nescias patres nostros veteris eremi solitudinem peragrantes pastibus refectos; quibus imber fecundus cibum unicolorem, sed diversi saporis intulit, et juxta singulorum appetitum infundebat saporis varii oblectamenta: ut quidquid aviditas concupisceret, occulta largitoris dispensatio subinferret; quibus praebebat gustus, quod ignorabat aspectus, quia aliud erat quod videbatur, et aliud sumebatur. Desiste igitur mirari: quod legis manna sub umbra signabat, hoc Dominici corporis pandit veritas patefacta; in quo deifica majestas miseranter nostrae infirmitati condescendit, ut, quo alimenti genere corpora aluntur humana, idem in corpore sensualiter sapiat, sed Deus in pectore perficiat, sicut ipse ait: Qui manducat me, ipse vivet propter me. Hic est panis qui de coelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna in deserto et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita . Jam jam procul removendus est totius lubricae scrupulus dubietatis: cum is qui est auctor muneris, testis est veritatis. Dubitari etenim nefas est ad cujus nutum cuncta subito ex nihilo substiterunt, si, pari potentia, in spiritualibus sacramentis terrena materies, naturae et generis sui meritum transcendens, in Christi substantiam commutetur, cum ipse dicat: Hoc est corpus meum; et paulo post: Hic est sanguis meus. Sed hanc Dei possibilitatem aestimatio humana non capit, nisi teipsum, quicunque es, discutias, qualiter de massa perditionis factus es in populum acquisitionis, et de vase irae prodisti vas misericordiae: ut qui paulo ante fueras alienus a vita, peregrinus a venia, subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesiae, non naturae privilegio, sed fidei pretio transisti, nullo molis corporeae additamento, te ipso major factus es: invisibilis quantitatis augmento, in exterioribus idem es, in interioribus longe alter es. Sicque de servo filius effectus, praeterita vilitate deposita, novam subito induisti dignitatem, ut non solum haeres, sed corpus Christi factus, Deum in corpore tuo portares. Quae res tantae novitatis, tantae dignitatis, tam subitae mutationis pretium? Vide in omnibus misericordiae coelestis artificium, vide regenerantis gratiae mirabile sacramentum, et adverte in istis imperiosum Verbi operantis opificium, cujus nutu rerum elementa, de nihilo in hanc mundi formam mutabili ordine compaginata, inexplicabilem ejus potentiam ipsa suae pulchritudinis specie testantur. Si ergo Deum omnia posse credis, et hoc consequitur ut credas; nec humanis disputationibus discernere curiosus insistes, si creaturas quas de nihilo potuit creare, has ipsas multo magis valeat in excellentioris naturae dignitatem convertere, et in sui corporis substantiam transfundere. Multo magis dico, non quod infirmioris potentiae in rebus creandis quam immutandis fuisset. Sed humanae opinioni usuale, non divinae rationi comparabile. Ideo fides prae omnibus bonis summum meritum est; haec te inducat ad credendum, te consecrantis potentia roboret ad sumendum. Promittit digne sumentibus beatae spem immortalitatis; judicium minatur indignis, ut est illud Apostoli: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit . Quo multi, scelerum suorum conscientiam perhorrentes attentius, se longe faciunt a sacramento vitae, non attendentes quam terribiliter Dominus comminatur, dicens: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis . Quod alternantium causarum judicium intuentibus, summa vigilantia est adhibenda ut emendatis actibus nec indigne sumant, nec perniciose refugiant.
(Eccli. III, 22) (inquit Propheta) (Psal. XVII, 12) (Matth. XI, 25) (Joan. X, 30) (Joan. XIV, 28) (Joan. IV, 24) (I Joan. IV, 3) (I Petr. I 18) (Philipp. II, 7) (II Cor. V, 19) (Joan. XIV, 28) (Joan. X, 30) (Matth. VIII 20) (Joan. XVI, 15) (Matth. XXVI, 38) (Joan. X, 18) (Luc. XXIII, 43) (Galat. IV, 4) (Joan. III, 5) (Joan. VI, 8) (Rom. VI, 3, 4) (Ibid., 5) (Joan. I, 33) (Matth. XVII, 5) (Matth. XXVIII, 19) (Matth. XXVI, 26) (Ibid., 28) (Joan. VI, 55, 57) (Joan. VI, 58) (I Cor. XI, 29) (Joan. VI, 54)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
6
EPISTOLA VI [ olim VI]. (Anno 1008.)
Noto notus R. FULBERTUS.
Hoc a vobis exigo: securitatem de mea vita et membris, et terra quam habes , vel per vestrum consilium acquiram. De auxilio vestro contra omnes homines, salva fidelitate Roberti, de receptu Vindonici castri ad meum usum et meorum fidelium, qui vobis assecurabunt illud; commendationem vestrorum militum, qui de nostro casamento beneficium tenent, salva fidelitate vestra; justitiam de querimonia Sanctionis et Huberti, et de querimoniis canonicorum Ecclesiae nostrae, et de legibus atriorum nostrorum. Si haec facere vultis, paratus sum conventionem quam vobiscum inii observare; si non vultis, nolite me itinere fatigare. Valete.
[habeo?]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
7
EPISTOLA VII [ olim VII.] (Anno 1008.)
Gloria et honore digno patri et archiepiscopo suo LEUTHERICO FULBERTUS humilis episcopus cum venerabili Cenomanensium episcopo Avisgaudo salutem.
Scientes vos habere zelum divinae legis, nec minus opitulari velle quam debere fratribus vestris, sed et plurimum posse; fiducialiter a vobis auxilium petimus in necessitatibus nostris, in praecursorem Antichristi Hebertum comitem Cenom., qui sedem episcopalem ejusdem civitatis evertere nititur. Episcopum enim praedictum videlicet Avisgaudum in ea cum pace manere non sinit: domos ejus et terras, et fruges et omnia victualia, insuper et praebendas canonicas Ecclesiae pervasit. Haec itaque vos ad vivum sentire volumus, nisuque indissimulato propellere: et ut facilem modum habeat petitio nostra, precamur vos illi commonitorium scribere, ut jam dicto episcopo sua reddat, et eum in pace vivere sinat. Alioquin pro certo noverit se a vobis et suffraganeis vestris excommunicatum iri, ex illo die quo eum excommunicaverit Avisgaudus episcopus. Commonitorium autem quod illi sacrilego vestra dignatio mittet, nobis transcribi volumus, et mitti. Vale in infinitum, angelus magni consilii te, consule Christo, servet.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
8
EPISTOLA VIII [ olim IX]. (Circa annum 1008.)
FULBERTUS, Dei gratia Carnotensis episcopus, domino H., Turonensium subdecano sibi dilectissimo, gratiam et benedictionem Dei.
Cum vestram charitatem noverim plurimis in obsequiis libenter mihi paruisse, adhuc etiam parere cupientem, vix satietatem cedere, mando vobis obnixe precans ut accingamini ad causam quam expono. Apud vos morabatur olim quidam bonorum extortor, legum contortor, Girardus nomine, qui susceptum unum caballum a famulo nostro Deodato debuit comparare triginta duobus solidis, pro arrhabone datis duodecim nummis, cumque reliquos speraret Deodatus ad praefixum terminum se recepturum, fefellit eum ille subdolus, a nobis Turonem profugiens, nec equum postea nec pretium remittens, quamvis eum Deodatus saepe utrumlibet agere per legatos postulaverit. Hac de causa mitto ad vos unum ex nostris hominibus, qui ipsum Girardum notum vobis faciat, in audientiaque vestra vice Deodati hanc ipsi querelam intendat, qualibet lege censueritis revincturus eum, si forte, ut est impurus, dissimulaverit se rem istam scire, aut si ita esse, etiam negaverit. Deinceps talem in eum qualem jus poscit, date, quaeso, sententiam, ut vel Deodato rem suam legaliter solvat, vel debitas poenas luat. Vigeat semper alacritas vestra.
[ob]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
9
EPISTOLA IX [ olim X]. (Circa annum 1008.)
Patri et consacerdoti suo FULBERTUS.
Crede, Pater, nullam me compositionem unguenti laborasse, postquam ad ordinem episcopalem accessi, quod tamen pauxillum ex dono cujusdam medici supererat, mihi fraudans tibi largior, rogato sospitatis auctore Christo ut tibi illud faciat salutare. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
10
EPISTOLA X [ olim XIX]. (Anno 1008.)
FULBERTUS Dei gratia episcopus GUNTARTO HUBERTO vicecomiti, ROGERIO, BUCARDO, HUGONI filio Hugonis, OTREDO, HAMELINO, HUGONI filio Herbrandi, et uxori Guismandi, et omnibus illis qui tenent casamentum sanctae Mariae Carnotensis Ecclesiae per donum Reginaldi episcopi.
Voco vos et admoneo ex parte Dei et sanctae Mariae et nostra, ut ïnfra proximum Pascha veniatis ad nos, aut nostrum servitium facere, aut de vestris casamentis legitimam rationem reddere. Quod si non feceritis, excommunicabo vos propter contumeliam vestram, et interdicam ut non audiatis divinum officium, nec vivi recipiatis communionem, neque mortui sepulturam. Quin etiam castellum Vindocinium et territorium ejus anathematizabo, ut in eis divinum officium non celebretur, neque mortuus sepeliatur. Postea vero ipsa casamenta quae tenetis aut uni aut pluribus dabo, ultra etiam vobiscum de illis non concordabo. Deus vos convertat, filii mei.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
11
EPISTOLA XI [ olim XXIII.] (Anno 1008.)
Dilectissimo patri et archiepiscopo suo LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus orationis suffragium.
Multum amoris atque fidelitatis tibi, Pater, me debere censeo, per cujus manum a Deo benedictionem et sacram unctionem accepi. Unde animus meus ita pendet ex tuo, ut quidquid te justa ratione aut contristat aut hilarat, idem me si resciscam simili modo afficiat. Congratulor itaque tibi super inventis sacris: et Deo, quia tempore tuo revelare maluit, pronus gratias ago. Deinde vero quod Arnulphum casatum Ecclesiae nostrae tibi tuisque scripsisti injurium, aegre contra illum et accepi et fero. Unde mox ad villam Alogiam, ubi tunc esse dicebatur, misi legatum meum, sed in alias partes abierat. Uxor tamen ejus mihi remandavit quod, ubi redierit, statim ad me veniet. Quod si veniens tibi satisfacere voluerit, per meas litteras scies. Alioquin ultra terminum qui a te praefixus est, in nostra communione non erit. Simoniacum vero presbyterum, de quo mihi mandasti, in dioecesim ordinatoris sui repelli suadeo; aut, si in tua manserit, ab officio suspendi, ne Ecclesiae tuae candor immundae haeresis contagione sordescat. Vale, Pater optime, filii tui memor.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
12
EPISTOLA XII [ olim XXIV.] (Anno 1008 vel 1009.)
Dilectissimo patri et archiepiscopo suo LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus suffragium orationis et obsequium fidelitatis.
Arnulphum fidelem meum arguendo conveni de his injuriis unde mihi querimoniam scripsistis. Sed ille respondit se non diffugere judicium; sponte venire ad placitum. Unde per consilium et suasum ejus totam hanc causam in vestram dispositionem mittimus, ut constituatis diem, quo vos et nos, et alii quorum interest, convenire possimus, juxta castellum Ebrae, videlicet super ipsam terram sancti Benedicti, de qua contentio est. Arnulphus enim in expeditionem cum Odone comite proficisci constituit. Unde vos talem diem praescribere oportet, ut et ille de expeditione possit esse reversus, et ego meis negotiis exoccupatus possim vobis occurrere. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
13
EPISTOLA XIII [ olim XXV.] (Anno 1008 aut 1009.)
Sancto et venerabili suo LEUTHERICO, FULBERTUS episcoporum humillimus fidelitatis affectum et obsequium.
De presbytero vestro ab alio episcopo per pecuniam ordinato, ex auctoritate sanctorum canonum tale vobis consilium dono. Primum degradetur; deinde, ab Ecclesia separatus, duobus annis severa poenitentia multetur, ut honoris gradus, quos pretio taxaverat, lacrymis conquirere et reparare contendat. Postea, si digne poenituerit, restauretur. Haec vero quae diximus, cum in aliis locis tum satis expresse invenietis in canone Toletano II, cap. 9. Caeterum rebaptizationes et reordinationes fieri, canones vetant. Propterea depositum non reordinabitis, sed reddetis ei suos gradus per instrumenta et per vestimenta quae ad ipsos gradus pertinent, ita dicendo: Reddo tibi gradum ostiarii, et caetera. In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Novissime autem benedictione laetificabitis eum sic concludendo: Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti super te descendat, ut sis confirmatus in ordine sacerdotali, et offeras placabiles hostias pro peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
14
EPISTOLA XIV [ olim XXVI.] (Circa annum 1008.)
Plurima scientia et sanctitate pollenti patri et archiepiscopo LEUTHERICO, utinam Dei parvulus orationis suffragium.
Quod adversarium nostrum Gozonem excommunicastis, a Domino mercedem, et a nobis fideles gratias habeatis. Hoc enim faciendo, et Domino praebuistis obsequium, et vestro discipulo dilectionis indicium. Quapropter si me vestra dignatio de hac ac de alia causa rogaverit, benignam se vobis et obsequentem nostra humilitas exhibebit. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
15
EPISTOLA XV [ olim XXVII.] (Circa annum 1008.)
Clarissimo patri et archiepisco suo LEUTHERICO FULBERTUS episcopus.
Proreta navis regiae cautus et circumspectus esto. Terreni spiritus insolenter assibilant. Fluctus hujus saeculi intumescunt. Promontoria mundanae potestatis pericula minantur, et more piratarum insidiantur hypocritae. Inter haec omnia tendendum ad portum coelestis patriae. Noli ergo tute ipse tibi bitalassum dubietatis ac duplicitatis in corde tuo miscere. Simplex est enim via Domini, et qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Si de via legis divinae qualibet occasione seductus aberraveris, in tartaream Caribdim naufragus demergeris. Regat te manus valida omnipotentis Domini. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
16
EPISTOLA XVI [ olim LXXIII]. (Circa annum 1008.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus GAUSLINO abbati regulariter agere.
Praesul Aurelianorum, qui vos excommunicavit, coepiscopos suos idem facere poscit. At ego, correctionis vestrae non expers in Kalend. Octob. ei respectum dedi. Unde nunc, frater, commoneo ut, gradus humilitatis interim vel usque ad tertium relegendo episcopo vestro subjiciamini, sicut decet. Aut si vobis non ita faciendum esse videtur, cur fieri non debeat rationem nobis intimare non pigeat. Ego enim neque legem neque modum ratiocinationis invenire possum, qui vos a jugo subjectionis hujus absolvat. At si quis alius praeter vos invenisse fateatur, novum illum rhetorem de coelo magis cecidisse quam descendisse crediderim. Videte ne quis vos seducat inanibus verbis.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
17
EPISTOLA XVII [ olim XLI]. (Circa annum 1008.)
Fratri et coepiscopo suo FULCONI FULBERTUS.
Quod ad praesens vestrum placitum, non adeo de malitia hujus temporis ortae difficultates obsistunt, vobis exponendae per otium; sed quod praesens dicerem, per hos apices significare curavi. Defensores legum paucos, impugnatores vero plures esse videtis. Quin etiam dominus noster rex, cum summum justitiae caput incumbit, perfidia malorum sic circumventus est, ut ad praesens neque se vindicare, neque nos ut oportet adjuvare praevaleat. Non haec idcirco dixerim, ut fortitudinem animi vestri frangere velim, sed ut sana discretione causam vestram tractare memineritis. Igitur si abbas sancti Benedicti de vestro contemptu culpam suam recognoverit, et illam deinceps subjectionem promiserit quae vobis canonice debetur, hortor et suadeo ut recipiatis; sacramenta vero, et caetera quae ad mundanam legem pertinent, propter amorem regis domini missa faciatis, ut religionem magis quam saecularem ambitionem vos sectari cognoscat. At si abbas in tantam superbiam intumuerit, ut ipsam quoque subjectionem canonicam vobis derogare contendat, superbiae, cui non parcit Deus, Dei servus quomodo parcat, nescio. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
18
EPISTOLA XVIII [ olim LXXIV]. (Post annum 1008.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus G. suo clerico.
Quidquid boni de te sperare praesumpseram, totum vere in contrarium cedit: non solum enim nullum ex te consilium vel auxilium capio, verum insuper odium pro dilectione reddis, et injuriis me afficis immerentem. De quibus jam apud te per verba legati bis querimoniam feci, per scripta mea nunc tertio queror. Doleo namque quod temetipsum Ecclesiae nostrae ministerio fraudas, profanae vitae et armatae militiae mancipatum; quod decimas et oblationes nostras ausu sacrilego detines, quod monachorum nostrorum ecclesias invasisti, quod tui domestici canonicorum villas praeda et incendio vastant: haec denique omnia, ut dictum est, indigne mihi abs te fieri queror, cui nihil unquam incommodi vel opera mea vel instinctu memini contigisse. Quod si quid esset unde me suspectum haberes, pro incerta causa certas offensiones non oporteret inferre. At si quid in te manifeste peccassem, et tu Scripturarum consiliis acquiescere velles, tuum tamen praesulem cum patientia sustineres. Sed dum discretionis oculum ira turbat, cupiditas caecat, nec causam satis diligenter attendis, nec opem consilii salutaris admittis. Unde jam tibi satis exspectato praenuntio quod, si ante Natale Domini resipiscens ad correctionem non veneris, senties me divinas leges acriter insequentem, quem modo negligis suaviter admonentem. Vale interim.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
19
EPISTOLA XIX [ olim LXXV]. (Post annum 1008.)
Charo suo D. FULBERTUS sacerdos.
Ne turberis, fili mi, nec decidat cor tuum ab amore et fiducia nostri. Non enim dereliquit te anima mea: sed quia minus credere sibi et obediens esse videbaris, paululum dissimulato vultu ad exemplum Domini ire se longius finxit. At nunc ad hospitalitatem amici pectoris dulciter revocata, et oblato pane divinarum Scripturarum oblectata, in ipsius panis fractione omnem vultus ambiguitatem deponit, et antiqua specie tibi renitens hilarescit. Precor itaque, si copia vehiculorum suppetit, ut nos corporaliter visites; si non, a nobis tibi mitti jure debitam mandes. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
20
EPISTOLA XX [ olim LXXVI]. (Post annum 1008.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus charo suo HER.
Auctor signatae schedulae quam mihi mittere voluisti, seu fideliter sive impure id agas, consulit tamen justa leniterque blanditur. Justum est enim Ecclesiam te in qua sis ordinatus, quoad in ea tuto degere possis, non deserere, ovesque tibi commissas studiose curare. Blandum etiam est appellari filium, desiderium significare vivendi, corollarium gratiae polliceri. Unde, si haec fideliter oblata probaveris, fideliter autem dico sine circumventione animae tuae: per noxia juramenta non suadeo refutare. Nam quod in ordinatione ipsius erratum est, neque tu corrigere potes, nec amodo sic tua refert, ut ob aliorum culpam tuum debeas officium devitare. Tamen quidquid hujus egeris cum Rogerio episcopo te ante pertractare moneo, et cum domno Rudolpho, cui tecum una causa est, et par poena exsilii. Vale non dubius amicitiae meae.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
21
EPISTOLA XXI [ olim LXXVII]. (Post annum 1008.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus siquidem fidelibus adhuc, ut aiunt, R. G. A.
Nec porta justitiae nec janua misericordiae vobis clausa est apud nos. Neque vero de Brictio episcopo fecimus ostiarium, qui vos, ut significatis, a nostris penetralibus arceret, sed utrumque aditum servandum rationi commisimus. Si vultis intrare per portam justitiae, defendite culpam. Si per januam misericordiae, agite poenitentiam, aliter enim vos ratio non admittet. Haec breviter rescribentes, vobiscum sentire putamus, dum terminos sanctorum Patrum nec ipsi transgredimur, nec vobis transgredi suademus. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
22
EPISTOLA XXII [ olim LXXVIII]. (Post annum 1008.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus A. episcopo designato quidquid sibi.
Sic estis per Dei gratiam in arbitrii vestri libertate positi, et finitimorum episcoporum copia fulti, ut in manus episcopi Silvanectensis incidere nulla vos necessitudo compellat. Sed ne civitati vel Ecclesiae Catalaunorum suum derogetis honorem, meminisse vos decet quod in antiqua descriptione provinciae Belgicae secundae ipsa civitas a Remensi tertium locum habeat. Sapienti pauca. Valete intrando per ostium in ovile ovium.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
23
EPISTOLA XXIII [ olim XIV]. (Post annum 1014.)
Venerando Normannorum principi RICHARDO FULBERTUS, Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum suffragia.
Multa bona fecistis ecclesiae Sanctae Mariae dominae nostrae. Retribuat vobis Deus per intercessionem ipsius. Nos quoque pro illis animae vestrae corporique vestro et fideles sumus, et semper esse valeamus. Sed nuper ad vos insperata venit legatio: quod ipsam terram quam nobis dedistis Baldricus minister revocaverit; nostro ministro, quem ibi praefecimus, aliquid disponendi potestatem interdixerit; suas etiam res invaserit; nostris hominibus novam angariam induxerit, banniendo scilicet ut irent ad molendinum sancti Audoeni, quinque leucis, ut fertur, ab eorum hospitiis remotum. Si haec, optime princeps, vestro jussu, quod minime credimus, facta sunt, plurimum vestri causa dolemus, et ut corrigantur suppliciter postulamus. Quin etiam jubeat prudentia vestra ministris vestris ne ulterius inquietent nostros homines, et deinceps terram praedictam ita nos possidere sinant, ut eam benignissima vestra manu suscepimus. Vigeat diutissime incolumitas et potentia vestra.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
24
EPISTOLA XXIV [ olim XVII]. (Anno 1015.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus comiti GUALERANNO et comiti GUALTERIO caeterisque filiis fidelibusque suis, salutem et benedictionem.
Sciatis, fratres, quia rex Robertus benefacit cum Christianos adjuvat, et haereticos damnat. Et ad hoc debent eum confortare et adjuvare mecum omnes sui fideles, quia hoc ministerium ejus est, per quod salvus esse debet. Sciatis iterum quod archiepiscopus Cenomanensis requisivit a me consilium, quid deberet facere de Raginardo haeretico, qui persequebatur Ecclesiam Dei. Et ego ei dedi tale consilium quale ad suum ordinem pertinebat. Et ecce mitto vobis utrumque scriptum, et complanctum suum, et consilium meum quod dedi ei secundum ordinem suum. Si quis autem falsarius dicat quod ego alterum ei consilium deinceps vel scripserim vel dixerim vel mandaverim, rogo ut me sicut Patrem vestrum spiritualem defendatis, quia fiducialiter hoc facere potestis. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
25
EPISTOLA XXV [ olim XII]. (Anno incerto.)
Domino servus, magno praesuli FULBERTO HILDEGARIUS suorum minimus quod potis erit strenuum fidelitatis obsequium.
Ex hoc, domine mi reverendissime, quod te, propter mores tuos matura sanctitate suavissime redolentes, erga tibi subditos eo animo esse intelligo ut bonos sinceri amoris gratia complectaris, malis pii cordis miserationem impendas, ullum vero odisse velut nocentissimam pestem horreas; magnae revelationis solatium mihi comparatur, valde metuenti, eo quod nimis sum ad irascendum pronus, gratia tua etsi non funditus aliquatenus tamen caruisse. Cui enim, etiam gravioribus delictis obnoxio, apud tam bonae moralitatis virum desperanda sit venia? considerato quod delinquenti potius compateris quam odis, compatientem vero ad ignoscendum minime esse difficilem; ipsum quidem, dummodo correctionem exhibeat, majoris abs te usumfructum dilectionis habiturum. Tanta itaque vi bonitatis animatus supplico ut cum mihi pro meis offensis miserescas, tum etiam, eis renuntiatum ire conanti veniamque postulanti parcens, amoris sinum amplius relaxes. Unde absit ut te remoretur illa cogitatio, me scilicet irae vitio perennem fecisse deditionem, quandoquidem multis astantibus, nec non etiam in praesentia tui, cui plus omnibus cultum reverentiae debeo, aliquoties irasci non omittam! Certe quanto crebrius hujusmodi vitium manifestatur, et majore hominum frequentia redarguitur, tanto celerius hinc evasurum qui, vere captivus ejus, effici voluerit, auctore abbatis Serapionis collatione, crediderim. Quare, cum alios mihi succensere cupiam, te potissimum ut id sedulo agas oro. Te enim super cunctos mortales, quod simplicitas adulationis ignara fatetur, animae meae visceribus diligendum mandavi. Sum namque, divina procurante gratia, disciplinae tuae vernaculus a puero; nec ulli unquam tanta meae conscientiae secreta, nam aliis quaedam, tibi omnia detexi. Quaeso ergo te, profusus lacrymis faciem mentis, ne, mei cura posthabita, necessariam castigationis vel admonitionis eleemosynam mihi subtrahas. Nam si hoc, avertat autem divina pietas! egeris, nunquam tanta mole frangar incommodi, quam cum me videro sic a te neglectum iri. Rogatus opusculum meum corrigere, vale, summa spes consilii mei post Dominum. Amen.
[liber]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
26
EPISTOLA XXVI [ olim LXII]. (Anno 1016.)
Fratri THEODORICO, FULBERTUS sacerdos.
Quod te pridem ordinare noluimus, mirantur tecum, ut aiunt, amici tui, insuper et dominus noster rex, et, cur omissum sit causam ignorantes, omnes fere id injuste ac contumeliose factum clamant. Nos vero, qui non injuste nec contumeliose factum esse scimus, non unam tantum, sed plures veras et authenticas inde reddimus rationes, quae tibi et illis finem recti persuadeant, ac a prava suspicione removeant. Una igitur causarum haec fuit, quia die illo quo sacrandus esse videbaris, comprovincialium episcoporum, qui aberant, nec litteras nec legatos habuimus. Quod solum tantum valet, ut, si nullo amplius adminiculo indigeres, tamen sine isto regulariter ordinari non posses. Talem enim ordinationem irritam esse testantur Niceni concilii capitulum quartum, et Antiocheni nonum decimum. Haec tamen causa datis induciis corrigi potuisset. Altera fuit, quod sub ipso deliberatae ordinationis articulo, propter crimen homicidii, quod audierat, missum a domino papa vidimus interdictum. Quod si ille non mitteret, esset tamen observanda sententia Apostoli dicentis, oportere non solum episcopum, sed presbyterum quoque et diaconum sine crimine esse. Nec spernendum illud quod apertissime scriptum est in Rhegiensi concilio, his verbis: Qui deinceps non provehantur ad sacerdotium ex regulis canonum, necessario credimus inserendum, id est qui in aliquo crimine detecti sunt, et caetera, usque subjacebit. At si quis objiciat aliquem ex Patribus post peractam poenitentiam et longam anachoresim propter religionem suam raptum fuisse ad episcopatum, respondetur quod legi communi et universali singulares personae vel causae non praejudicant. Deinde certe quod nihil esset exemplorum inductio, ubi neque personarum neque negotiorum similitudo consequitur. Nunc caetera videamus. Tertiam nobis causam tua confessio dedit, quae nos maxime a tua ordinatione deterruit; nam pro captu nostrae simplicitatis caeteras quidem graves, sed tertiam hanc magis periculosam esse rati sumus. Proprium capitulum hujus causae noluimus ascribere, sed commune hoc est concilii Niceni capitulum nonum: Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et cum confessi non fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit. In omnibus enim quod irreprehensibile est defendit Ecclesia. Quarum vero promovit proscriptio refragantium clericorum et extorta timore electio, verum non electio. Nam cum sit electio unius de pluribus maxime complaciti secundum liberam arbitrii voluntatem acceptio, quomodo electio recte dici possit, ubi sic a principe unus obtruditur, ut nec clero, nec populo, nec ipsis summis sacerdotibus ad alium deflectere concedatur. De violentia hujusmodi Constantinus Augustus talem contra se et contra alios principes sententiam dedit: Quaecunque, inquit, contra leges fuerint a principibus obtenta, non valeant. Et Rhegiense concilium: Sed nec ille, inquit, deinceps episcopus erit, quem nec clerus nec populus propriae civitatis elegerit. Ecce tibi promissas rationes exsolvimus. Quae si justae sunt, displicere non debent. Adjecimus etiam pauca propter brevitatem capitula divinae legis. Quam primo quidem condere magni consilii, postea violare summae irreverentiae, servare hactenus gloriae tantae fuit, ut quisquis secundum illam vixerit, procul dubio inter beatos computatus sit. Propter has itaque rationes non audentes tibi manus imponere, ut pote deinceps ordinandi potentia carituri, praevaricatores legis esse noluimus. O sacrilegam impietatem! in ipso sinu sanctae matris Ecclesiae a fautoribus tuis pene perempti sumus; et quidem ita carum fuit evasisse vivos, ut subsecutae praedae levis esse jactura videatur; sed quia haec scandala propter te nobis fiunt, jam ut desistant te apud eos obtinere oportet, apud quos hanc persequendi sacerdotes gratiam invenisti. Nosti enim quid portendatur homini per quem scandalum venit. De caetero autem, frater, est quod te celare non debemus, videris enim nobis vehementer errare, qui sine respectu Dei praesulatum violentus invadis. Nam si sola damnatur ambitio, quid de violentiae importunitate censebitur? Verum non solum hoc, sed in ipsa violata nec postea reconciliata Ecclesia missarum solemnia celebrare praesumis; utrum tamen imprudenter, an consulto facias haec, habemus incertum. Sed si imprudenter, instruenda simplicitas; si vero consulto, praesumptio est punienda. Nam si te canones scire constat, et tamen imprudenter obsurdescere et contraire contendis, non modo praesulatum fugientem non assequeris, sed nec quod apprehendisse debueras presbyterium tenuisti. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
27
EPISTOLA XXVII [ olim XCIII]. (Anno 1016 aut 1017.)
Excellentissimo et charo domino suo ROBERTO FULBERTUS Carnotensium episcopus cursum honesti continuum ad beatitudinis finem.
Inter multas sollicitudines meas, cura tui, domine, me non mediocriter afficit. Cum enim te prudenter agere accipio, laetor; sin autem, tristor et timeo. Audito igitur inter alia quod proxima solemnitate Natalis Domini consilium habiturus sis cum principibus regni de pace componenda, gaudeo. Sed audito quod Aureliana civitas sit incendio vastata. sacrilegiis profanata, et insuper excommunicatione damnata, nec post reconciliata, miror, et paveo. Quanto enim dolore putas afficiendos esse sacerdotes fideles tuos, qui ad honorificentiam Dei et tuam ipso die congregandi sunt, si in eo loco fuerint ubi nec ipsis sacrificare liceat, nec tibi sacrosanctam eucharistiam absolute percipere? Absit hoc a te, charissime domine, ut tu in tanta solemnitate aut divinis officiis careas, aut illicite vel indigne, te sciente, usurpari permittas! Quod ideo te praemonere curavi, ut vel illum locum facias reconciliari, aut ubi melius sit solemnitatem celebrare memineris. Velim autem suadere tibi, si possim, ne dimittas, propter iram, quae justitiam Dei non operatur, quin episcopo tuo treugam des, polliceare justitiam, insuper et conductum praebeas, si velit, ad reconciliandas Ecclesias suas. Quod si detrectaverit, ipse in periculo, tu navigabis in portu. Caeterum, quia tuis obsequiis me tunc adfuturum esse mandasti, apud Sanctum Maximinum hospitari postulo, quod nec monachis quidem ipsius loci fore ingratum puto: ut ibi Natalitia nocte celebratis vigiliis, sequenti mane in tuum servitium possim esse paratus. Vale semper, et prosperare in Domino.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
28
EPISTOLA XXVIII [ olim XXVIII]. (Post annum 1017.)
Senonensium praesuli LEUTHERICO FULBERTUS Carnotus sacerdos.
Quod me, Pater, amicum appellas, gratanter adnuerem si te quoque exhiberes amicum. Sed cum sine meo consilio episcopos ordinando dignitatem suam Ecclesiae Carnotensi derogas, cumque in eodem negotio legem canonicam multimode solvis, non solum me laedis, sed omnes pariter qui justitiam colunt, et ego quidem mecum adhuc multa patior. Sed lex ipsa divina suam injuriam bene ex parte vindicat, quae, dum a te resolvitur, tua opera cassat. Hoc pridem in T. factum, in G. nuper iterasti, qui sic a te pastor est institutus, ut nec gregem sibi commissum noverit, nec grex ipsum recipere velit. Reprobatus itaque et a finibus episcopatus extorris, cum palam intrare per ostium non potest, ut legitimus pastor, nec aliunde furtivus ascendere, per violentiam regis irrumpere nititur ut tyrannus. Nec miror adeo si juvenis ille tali potuit ambitione tentari, cui vel aetas illa, vel quae ejus aetatis pedisequa solet esse, locum forsitan obtineat excusandi. Sed tu, Pater, non solum mirandus sed insuper exhorrendus, quem nec imprudentia fallit, nec casus turbat, nec urget ulla necessitas: sed scienter et quasi cum deliberatione quadam ultro te atque alios perdas. Nec illud sane tibi tacere debeo, quod ad tuas ordinationes dominum F. Trecassensem episcopum periculose tibi socium addis, quem certam ob causam esse non dubitas imparatum. In qua re dupliciter te delinquere constat, cum eum, ad tantam praesumptionem animando, de poenitentia prioris culpae facis esse securum. De his ergo et hujusmodi te resipiscere jam et poenitere oportet, si cum Apostolo horrendum credis incidere in manus Domini viventis. Sed ego fortassis aspere loqui videar, apud te tamen, ut credo, non male mereri, si sis de quo dicitur: Argue sapientem, et diliget te . Caeterum in fine hujus schedulae exoratum te volo, ne amodo scripta mea publicando mihi inimicos acquiras. Unde, si morem tuum immutare nolis, ego tamen idcirco vera vel dicere vel scribere non desistam. Vale.
(Prov. IX, 8) (sicut soles)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
29
EPISTOLA XXIX [ olim XL]. (Circa annum 1018.)
Vitae pariter et doctrinae meritis venerando abbati et archiepiscopo G. FULBERTUS humilis episcopus utriusque officii praemia gloriosa.
Si de mea dilectione confidis, Pater, sicut litterae tuae significant, securus esto, quia rem tenes, non te fallit opinio. Proinde quidquid a me competenter exposcis, facile impetras, et nunc quidem specialiter de audientia domni T. venerabilis sacerdotis, ne queratur diutius defraudari opportunitate judicii. Quod ego sibi hactenus, Deum testor, non insidiando distuli, sed providendo dissuasi, sciens quia causa ejus intimae turpitudinis est; et sentinae modo, quo amplius agitatur, eo dirius fetet. Nec vero turpis tantum, sed et periculosa est, adeo ut, si venerit ad judicium, aut ipse aut accusator ejus cum magna sit contumelia degradandus. Hoc itaque providens, et illud evangelicum mente revolvens: Nolite judicare, nolite condemnare, et caetera, haerebam timorate suspensus, et exspectans ut Dominus tantum dedecus Ecclesiae suae, publica discussione, vel insultatione , piaret. Nunc autem impatientia domni T. non permittit hoc fieri, sed pertinaciter instat, ac pie dissimulantes ad judicium vehementius urget. Tantum ergo quamvis invictus et coactus cedo, diemque et locum, ut rogasti, constituo, jam non audens relinquere indiscussum quod Deum puto nolle praeterire inultum. In perpetuum vale.
[e] [oriturum]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
30
EPISTOLA XXX [ olim III]. (Post annum 1019.)
Domino suo regi serenissimo ROBERTO FULBERTUS, humilis Carnotensium episcopus, in gratia Regis regum semper manere.
Gratias referimus benignitati vestrae quod nuper misistis legatum vestrum ad nos, qui et vestram nobis sospitatem nuntians nos laetificaret, et fortunae nostrae modum sciscitatus a nobis, vestrae majestati renuntiaret. Ac tunc quidem scripsimus vobis de malis quae irrogat Ecclesiae nostrae Gaufridus vicecomes, qui nec Dominum nec excellentiam vestram se revereri satis superque indicat, cum et castellum de Galardone, a vobis olim dirutum, restituit, de quo dicere possumus: Ecce ab oriente panditur malum Ecclesiae nostrae. Et rursus alterum aedificare praesumpsit apud Isleras intra villas Sanctae Mariae, de quo et revera dici potest: En ab occidente malum Nunc quoque de iisdem malis necessario scribentes conquerimur apud misericordiam vestram, consilium et auxilium petentes ab ea, quoniam a filio vestro Hugone super haec mala nihil opis vel consolationis accepimus. Pro quibus, tacti dolore cordis intrinsecus, jam in tantum moerorem nostrum prodidimus, ut signa nostra jucunditatem et laetitiam significare solita, ab intonando desinere, et tristitiam nostram attestari quodammodo jusserimus, officiumque divinum, hactenus in Ecclesia nostra per Dei gratiam cum magna cordis et oris jubilatione celebrari solitum, depressis modo miserabiliter vocibus et pene silentio proximis fieri. Unde pietatem vestram, cum fletu cordis et mentis, genua flexi precamur, succurrite sanctae Dei Genitricis Ecclesiae, cui nos fideles vestros, quantum possumus, licet indignos, praeesse voluistis; quorum a vobis solummodo post Dominum in his quae ingeruntur molestiis consolatio et respiratio funditus pendet. Cogitate ergo qualiter ab his liberemur, et ut moerorem nostrum convertatis in gaudium, obsecrando comitem Odonem, et ei vestra regali auctoritate vivaciter imperando ut praedictas diabolici instinctus machinas vero animo destrui jubeat, vel ipse destruat, propter Dominum, et fidelitatem vestram, et sanctae Mariae honorem, et nostri adhuc sui fidelis amorem. Quod si nec per vos nec per illum irrita fuerit haec quasi perpetua nostri loci confusio, quid restat aliud, nisi ut penitus interdicatis agi divinum officium in toto episcopatu nostro? ipsi inde, heu! inviti, et maxima necessitate coacti, aliquo exsulantes, nec oculis nostris videre diutius sanctae Dei Ecclesiae conculcationem ferentes. Quod ne facere cogamur, vestram misericordiam iterum iterumque flebiliter oramus ne et illud, quod absit! apud extraneum regem vel imperatorem fateri compellamur a vobis exsules, noluisse vos vel non valuisse sponsam Christi sanctam Ecclesiam, vobis regere commissam, tueri.
(Jer. I, 14) (Ibid.)
[nobis?]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
31
EPISTOLA XXXI [ olim IV]. (Post annum 1019.)
Domino suo ROBERTO, regi benignissimo, FULBERTUS, Dei et sui gratia Carnotensis episcopus, statum plenae felicitatis.
Postquam transmisimus vobis litteras per Ragenfridum clericum, quermoniae nostrae, de oppressione quam Ecclesia nostra patitur, locuti sumus cum domino rege Hugone, filio vestro, sciscitantes ab eo cur nobis in tanta necessitate non succurrerit. Qui se contra nos humiliter purgans respondit quia procul a nobis erat, ideo facultatem sibi veniendi in auxilium nostrum non fuisse, imo copiam virorum qui se comitarentur non habuisse. Cujus nos purgationis causam minime discredentes, pro illo vestram clementiam oramus, ne fiat aliena a vestro genito paternitatis vestrae gratia, si sanctae Ecclesiae non praestitit opem, quae impossibilis erat ei praestari. Ad vos tandem, dilectissime domine, nostri adjutorii summa redit, cujus gratuita bonitate praesulis honore fungimur, et tutela cujus posse eripi a malorum injuriis omnino confidimus. Sed ab iis quae modo nobis incumbunt sine multo labore vestro speramus erui, dummodo prece et obsecratione cum Odone comite obnixe agatis quatenus idem nos ab illis expediat. Caeterum serenissimam pietatem vestram appellamus pro eodem rege filio vestro, qui satis superque desolatus incedit. Neque enim in domo vestra cum securitate vel charitate licet ei manere, neque foris est ei unde vivat cum honore regi competente. Unde vos oportet aliquid boni consilii reperire, et illi impendere, ne dum ille quasi peregrinus et profugus agit, paterni animi fama vobis depereat.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
32
EPISTOLA XXXII [ olim LXX]. (Post annum 1019.)
FULBERTUS indignus episcopus ineffabiliter charo Patri et domino suo ODILONI cum cherubin et seraphin odas loqui.
Quantas animo concipere possum tibi gratias habeo, sancte Pater, qui meo arbitratu taediosam et vix tolerabilem importunitatem meam quasi pro deliciis habes: servoque et sua tibi debenti omnia versa vice dominus paras obsequia. Vere vivit hic et fulgurat illa fortis et speciosa charitas, quae secundum Apostolum patiens est, benigna est, et cujus vigor nunquam excidit. Hac denique praesentialiter fruendi desiderio maceror, sed gravi ad praesens difficultate detineor. Malefactor enim ille Gaufridus, quem pro multis facinoribus excommunicaveram, incerto utrum desperatus an versus in amentiam, collecta multitudine militum quo ducendi essent ignorantium, villas nostras improviso incendio concremavit, nobisque quantas potest machinatur insidias. Super his itaque, ne tantae causae indiscussae vel inultae remaneant, necessario mihi conveniendus est primitus Odo comes. Quod si dissimulaverit, restabit regis et Richardi rogare patrocinia. Quod si isti quoque opitulari neglexerint, quid melius mihi restet non video, quam haec missa facere, et Christo secretius deservire. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
33
EPISTOLA XXXIII [ olim LXXI]. (Circa ann. eumd.)
Quod jugiter in sinu memoriae fovet domino abbati G. FULBERTUS Carnotensium sacerdos abundantiam charitatis.
Peregrinus quidam frater nomine Hermengaud nos consolationem petiturus adiit, vultu, sermone et habitu poenitentis. Sentus enim et squalidus, pallentique macie deformatus, sua culpa de vestri coenobii paradiso se conquerebatur expulsum; in corpore fesso morientem animam circumferre. Quod verbum interitus admittentes compassione carere, vosque pro illo non rogare nequimus. Precamur itaque, si vis, si fas est, in nomine ejus Domini qui juxta est his qui tribulato sunt corde, ut paterna pietate recipiatis hunc filium jam tandem sero postliminio revertentem: quo de converso peccatore non tantum angeli Dei, verum etiam ipsi fratres, quorum propius interest, gratulentur. Valete memores vestri, nostri non immemores.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
34
EPISTOLA XXXIV [ olim CV.] (Post annum 1019).
Dilectissimo domino suo ROBERTO regi ac reginae CONSTANTIAE utinam in Domino constantissimae, FULBERTUS humilis Carnotensium episcopus fidelitatis obsequium et orationis suffragia, quantum scit ac potest.
Cognita per nuntium vestrum alacritate vestra, gaudio magno repleti sumus, Deo gratias agentes. Vobis enim incolumibus, nos bene valituros per Dei gratiam et vestram speramus. Quoniam autem placuit bonitati vestrae consulere nos super habitu nostro, scribimus vobis multis nos ad praesens incommodis urgeri, quae nobis infert Gaufridus vicecomes de Castro dunensi. Refecit enim ante Natale Domini castellum de Galardone, quod olim destruxistis, et ecce tertia die post Epiphaniam Domini coepit facere alterum castellum apud Isleras intra villas S. Mariae. Unde legatos nostros misimus ad filium vestrum regem Henricum et Odonem comitem, incerti utrum illorum assensu tanta mala praesumpserit; aliter enim haec illum aggredi vix opinabile est. Sed si illi nos in tantis adversitatibus non adjuverint, ad vos post Dominum respicimus, ut per vos ab hujusmodi oppressione liberemur. Dolemus autem vos ita nunc in aliis partibus occupatos, ut vestro succursu de praesenti respirare nequeamus. Quod si cito nobis a filio vestro subventum non fuerit, communi nostrorum consilio, divinum officium desiturum in toto episcopatu nostro noveritis. Si comes Odo apud vos est, monete illum ut subveniat nobis propter Dominum et fidelitatem vestram.
[ leg. Hugonem]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
35
EPISTOLA XXXV [ olim VIII. (Circa annum 1020.)
Venerabili fratri et coepiscopo FRANCONI FULBERTUS salutem.
Superfluum duxi longam fabulam nostri senis transcribere, et mittere tibi, cum totam rationem ejus, si qua est, ex mea brevi responsione facile percipere possis; fuitque hujusmodi: « Fratri in Domino ei consacerdoti suo Avisgaudo Fulbertus. Absit, frater, ut credatur verum esse, quod scripsisti, meum archipraesulem et me tuam confessionem publicasse! non est enim verum. Tuque dum talia scribis, bene meritis de te ingratus es, et injuste contumeliam facis. Si qua enim honesta tua novimus aut speravimus, fideliter ea publicavimus, ad testimonium tuae probitatis, contra illos maxime qui discessionem tuam ab episcopatu avaritiae, vel ignaviae, vel turpitudini ascribere nitebantur. Si quae vero occulta, quae poenitenda forent, nostrae fidei credidisti, caute celata sunt. At si talia confessus es quae et prius et postmodum ore vulgi ventilata sint, ea nos occultare nequimus. Comperi autem ex litteris tuis tibi molestum esse quod te monasticae vitae diximus amatorem, quod, quia nocere non intelligo, molestum esse demiror. Amor namque religionis episcopali gradu, quem reperis, dignum te potius quam indignum efficeret, si nihil aliud impediret. Utrum autem sit, vel quid sit quod impediat, sagacitatem tuam non arbitror ignorare. Si quaedam gravis causa quam dissimulas non obstaret, ea est hujusmodi. Si de repetendo episcopio querimoniam incipere velis, non satis apparet cui eam jure intendere possis. Nullus enim te expulit, nullus cathedram tuam, te renitente, pervasit; sed tutemet ultro causa aegritudinis, ut aiebas, curam episcopalem simul et cathedram reliquisti, ut perhibent: et sive Franconem tunc decanum Parisiensis Ecclesiae, sive quemlibet alium subrogari tibi verbis et scriptis a rege petisti. Quod si ita est, et sic tibi consequenter substitutus est Franco, eligente clero, suffragante populo, dono regis, approbatione Roman. pontific. per manum metropolitan. Senonensis, fulcitur utique substitutio et consecratio ejus favore quoque et auctoritate beati Gregor. papae, qui scriptis suis, sicut nulli pontificum non petenti pro qualibet aegritudine succedendum fore docuit, ita voluntarie renuntianti sedi suae successorem nullomodo denegavit. Sed quid aliud est quare te episcopatu carere oporteat, tu te noveris. Sin autem, hoc tanti nobis esse videtur, ni te facere valeat recuperationis exsortem. Quapropter desine curiosos instigatores audire, desine reges et praesules inefficacis querimoniae taediosis scriptitationibus fatigare, et Ecclesiae Parisiensi te importune obtrudere velle. Quae, ut fatetur, nec patronum te habuisse gavisa est, nec doluit amisisse; quippe cum neque ex praesentia tua doctrinae profectum, neque ex absentia senserit detrimentum. Vale memor nostri.
[ leg. ut]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
36
EPISTOLA XXXVI [ olim XXXIX]. (Circa annum 1020.)
Venerabili Bituricensium praesuli G. FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus incrementa virtutum.
Legatum vestrum diu detinui, quia Salomon abbas cum quibusdam monachis aberat, sine quorum consultu vobis responderi non oportebat. Quos, ubi redierunt, commonui ut sese ad audientiam praesentarent contra domnum Tetfridum. Ipsi vero responderunt se messivo tempore occupatos, lites ad praesens agitare non posse. Sed idibus Octobris in Aurelianensi concilio, quod futurum esse destinavimus, constituent vobis proximum audientiae et diem et locum. Tantummodo fratrem suum Dodonem, qui est apud vos, reddatis eis infra praedictum terminum. Interea oblatae sunt nobis quaedam litterae sub vestro nomine conscriptae ad domnum Arnulphum abbatem Sancti Petri, significantes vos excommunicasse monachos nostros. Sed auctoritatem qua vobis id liceat, me non memini vidisse. At, si apud vos habetur, nobis eam debetis ostendere, ne forte, si non ostendatur, aut temere aut minime excommunicati esse dicantur. In litteris etiam quas mihi nuperrime direxistis, confictam inveni reprehensionem meam de ordinatione Salomonis abbatis hoc modo: miramur qua auctoritate fieri potuit ut sine audientia subditus praelato praepositus sit. Quod, ut puto, mirari non debetis, quia non est, sed illud potius attendere quod est. Non enim hoc sine audientia factum est. Neque subditus Salomon Tetfrido adhuc praelato praepositus est. Domnus namque Tetfridus a suis monachis criminatus, ut scitis, apud me de infamia sua querimoniam fecit, eorumque malitiam se ferre non posse dicens, sub audientia mea et eorum qui mecum erant, praelationi suae perpetualiter renuntiavit: astruens abbatem monachorum Bonae vallis ulterius se non esse futurum. Sicque, petita a nobis migrandi licentia, transivit ad vos. Monachi vero qui in Bona valle remanserant, hoc scientes, alium quemdam ex fratribus suis electum, eo quod irreprehensibilis esse videbatur, obtulerunt Odoni comiti abbatia illa donandum, ut mos erat, mihique deinde consecrandum. Is interim locum pastoris tenet. Si quis ergo est, qui me super hoc facto praesumptionis arguat, noverit me respondere paratum, et hoc tam ratione quam auctoritate approbaturum. Quod si quis abbatum, vel animi vel corporis aegritudine molestatus, praelationem suam in perpetuum renuntiando deserat, episcopus ipsius dioecesis in loco ejus alterum debeat ordinare. Valete
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
37
EPISTOLA XXXVII [ olim XXIX.]. (Circa annum 1020.)
Venerando Senonensium praesuli LEUTHERICO FULBERTUS Carnotensis humilis sacerdos.
Litteras ex parte vestra suscepimus, suadentes recipere quod homicidae Silvanectenses offerunt ut mereantur absolvi. Nos autem, in quibus oportet, vobis semper obedire parati sumus, sed in hoc ad praesens ideo non oportet, quia neque justum neque commodum est. Et justum non esse leges scriptae demonstrant. Commodum vero non est ut mors sanctorum, quae in conspectu Domini pretiosa est, apud homines vili pretio constet. Quod si quis instituerit, omnium sanctorum qui eadem causa perituri sunt, reus sanguinis erit. Sanctitas vestra valeat semper et vigeat.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
38
EPISTOLA XXXVIII [ olim XLVI]. (Circa annum 1020.)
A. claro Laudunensium praesuli FULBERTUS Carnotensium sacerdos.
De grandi injuria nobis facta conquerimur apud te, magne Pater, quem ex debito charitatis et officii talia curare oportet. Causa vero hujusmodi est. Quodam Ecclesiae nostrae subdecano defuncto, petiit a nobis R. Silvanectensis episcopus dari sibi aut fratri suo ministerium ejus. Nos autem respondimus non convenire sibi, eo quod episcopus esset, neque fratri aetate adhuc et moribus immaturo. Tunc elegimus de numero sacerdotum nostrorum ad illud officium Eberardum quemdam, scientem ac religiosum virum. Quod factum praedictus R. materque et frater ipsius adeo inviderunt, ut sancto viro, coram pluribus qui testes inde sunt, terribilia minarentur. Et dictum facto non caruit. Venerunt enim de civitate Silvanectis ad nostram quidam ex domesticis eorum, sic necessarii ut absentia illorum nec per unum diem ignorari potuerit, qui interdiu quidem latuerunt, sed, profunda nocte egressi, sanctum illum presbyterum more solito venientem ad Ecclesiam, quasi lupum rabidum, lanceis falcatis et gladiis in ipso atrio principalis Ecclesiae trucidaverunt. Clerici autem ejus, qui expeditum Dominum tarde secuti sunt, invenerunt eum adhuc extrema verba protomartyris Stephani praedicantem. Porro carnifices praesidio noctis incogniti jam diffugerant, et cui crimen hoc intenderetur, erat incertum, cum quidam propter minas praeteritas domum R. quae erat apud nos, suspectam habentes, repererunt in ea vernaculum quemdam vestes suas et calceamenta lota siccantem. Ex quo signo conjectura est incoepta; cum ad causam hujus lavacri dicendam homo acrius urgeretur, se facto de quo agebatur adfuisse confessus est, sociosque prodidit, et ordinem rei gestae exposuit. Nos denique, totum hoc altius perscrutantes, pro certo ita esse comperimus. Comperimus, inquam, invidiae livorem, fraudem malitiae, sacrilegii nefas crudele, cruentum et singulare facinus in occisione sanctissimi sacerdotis. Nunc ergo tanta causa, quia indicatio ejus obscura non est, solam, ut vides, ultionem expostulat. Sed cum juris sit ad utilitatem reipublicae cunctos punire maleficos, illos tamen vehementius exturbare necesse est, qui in Deum et sanctos ejus tam impie tamque crudeliter audent. Quid enim mali ulterius, vel certe aeque magnum excogitari queat? Multo nimirum levius illi complices Core peccasse videntur, quos tamen judicio Dei terra vivos absorbunt. Nam si illi sanctos Dei contempserant, non utique trucidarant. Quod si tales socordia vel iniquitas judicum reliquerit impunitos, cum hoc facere conspirare sit in contumeliam Dei, et exponere servos ejus ad caedem: quid restat, nisi ut ipsius summi judicis ira desaeviens, et hos et illos inaudita mortis atrocitate disperdat? Proinde nobis, quibus idem Dominus Ecclesiae suae tribunalia commisit, apprime necessarium est regem nostrum nosque invicem modis omnibus excitare, ne repente feriamur in hujusmodi socordia oscitantes. Quod ego te facere deprecor, magne Pater, cui Deus bene suadendi copiam incomparabilem dedit, simulque ut ipse mecum praedictos maleficos citra legitimam satisfactionem excommunices, quos tamen usque in finem a communione privandos esse non nescis. Vale.
[ alias fallastris]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]