author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
sequencelengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Urbanus III
78
LXXVIII. Archiepiscopo Tarraconensi et episcopo Barcinonensi praecipit ne ab abbate fratribusque Sanctarum Crucum obedientiam poscant, quoad eorum de monasterio controversia dirimatur. (Veronae, Jan. 28.) [MARCA, Marca Hispanica, 1380.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Tarraconensi et episcopo Barcinonensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Significarunt nobis dilecti filii abbas et conventus de Sanctis Crucibus quod cum ipsorum monasterium in confinio parochiarum vestrarum sit fundatum, quaestione inter vos suborta ad quem de jure debeat pertinere, quilibet vestrum ab abbate obedientiam quaestione pendente requirit. Quia igitur aequum non est quod praedictus abbas, donec concordia vel judicio fuerit terminatum, cui praedictum monasterium competat, alicui vestrum ullam jure parochiali obedientiam debeat exhibere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, donec inter vos super hoc judicatum fuerit vel amicabiliter compositum, ab exactione obedientiae vel aliis inquietationibus ipsius abbatis penitus existentes, monasterium ipsum in nullo aggravare tentetis. Datum Veronae, V Kal. Februarii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
79
LXXIX. Sororibus S. Nicolai Furnensibus annuos solidos quinquaginta donatos a Gertrude quondam comitissa Maurianensi, asserit. (Veronae, Febr. 5.) [MIRAEUS, Opp. diplom., III, 59.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus CHRISTIANAE priorissae et sororibus S. Nicolai Furnensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, quinquaginta solidos Flandrensis monetae, quae vos annuatim ex pia distributione nobilis mulieris Gertrudis quondam comitissae Maurianensis, auctoritate apostolica roborata, contingunt, sicut in authentico nobilis viri Philippi comitis Flandrensis fratris ipsius, et suo plenius continetur, vobis et per vos Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, Nonis Februarii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
80
LXXX. Monachis et fratribus militiae Templi et Hospitalis Hierosolymitani in urbe vel suburbio Aquensi commorantibus praecipit ne Ecclesiae Aquensis jura infringant. (Veronae, Febr. 12.) [MORIONDI, Monumenta Aquensia, I, 84.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis et fratribus militiae Templi et Hospitalis Hierosolymitani in Aquensi urbe vel suburbio commorantibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto de favore ecclesiastica commoda nobis majora proveniunt, tanto ne Ecclesiarum jura temere perturbetis nobis imminet sollicitius providendum. Ideoque praesentium vobis auctoritate mandamus, et districte praecipimus, quatenus terminos parochiae Aquensis civitatis et suburbii, quae Aquensi Ecclesiae per sententiam D. bonae memoriae quondam Mediolanensis archiepiscopi adjudicata fuisse dignoscitur, nullatenus infringatis, nec aliquem de parochia illa in poenitentiis publicis, et exsequiis defunctorum, vel aliis parochialibus admittatis, quia grave nobis existeret, et molestum, nec possemus aequanimiter sustinere. Datum Veronae, II Id. Februarii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
81
LXXXI. Ad Reginaldum episcopum et capitulum Carnotense.--Ne domus in claustro laicis dentur, aut locentur a canonicis. (Veronae, Febr. 18.) [D' ACHERY, Spicil., III, 550.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri R. episcopo, et dilectis filiis decano et capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Audivimus, et audientes nequivimus non mirari, quod laici quidam in claustro vestro domos jure haereditario possidentes, tales personas plerumque admittunt, per quas clericorum quies inhonesto strepitu saepe turbatur, et devotio populi, ne divinis intendat officiis, praepeditur. Joculatoribus quidem, aleatoribus, cauponibus et mulieribus turpibus praescriptae domus de consuetudine prava locantur. Volentes igitur communi Ecclesiae honestati consulere, auctoritate apostolica prohibemus ne domos canonicales ulterius laicis, per quos honestati ecclesiasticae derogetur, vel gratis dentur, aut etiam sub quacunque occasione locentur. Constituimus etiam de domibus quas laici in claustro jure haereditario tenent, si eas in personis propriis cum honesta familia, exclusis mulieribus turpibus, inhabitare noluerint, ut nonnisi clericis, vel personis regularem vitam professis, gratis, vel pro pretio concedant, si congruum eis pretium voluerint exhibere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, XII Kal. Martii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
82
LXXXII. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Campo-Martis Romano. (Veronae, Febr. 26.) [MONTFAUCON, Diarium Italicum, 243.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus AGNETI abbatissae, ac sororibus S. Mariae de Campo-Martis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae de apostolici auctoritate mandati concordia vel judicio terminantur, firma debent et illibata manere, et ne processu temporis in contentionis scrupulum denuo reducantur, litterarum memoriae commendari, scriptoque apostolico communiri. Cum autem inter monasterium vestrum et ecclesias Sancti Triphonis, Sancti Salvatoris de Serra, Sancti Nicolai de Praefecto, et Sancti Blasii de Monte Acceptabili, super parochiali jure populi qui contineri dignoscitur a domo Pauli Joannis de Mitia, et infra a domo Bucacanum, et infra a via majore, quae tendit juxta turrim Aimeldrigi de Scorza sancto, et infra ab utroque latere viae a domo Monachi, et infra a domo Benencase de Romanello, et infra, diutius fuisset agitata contentio: tandem felicis memoriae Lucius papa, praedecessor noster, dilectis filiis rectoribus Romanae fraternitatis eamdem causam fine commisit debito terminandam. Qui, audito quod monasterium vestrum jam dictum populum tanquam parochianos a quadraginta retro annis continue tenuerat usque ad tempus illud, et . . . . hinc inde propositis ab impetitione adversae partis super eodem populo, vos et vestrum monasterium absolverunt, adjudicantes vobis et eidem coenobio populum, ipsum prout antea noscebamini tenuisse. Ut igitur eadem sententia perpetuam habere valeat firmitatem, ipsam prout rationabiliter lata est, et in scripto exinde facto plenarie continetur, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Veronae, IV Kal. Martii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
83
LXXXIII. Privilegium pro Ecclesia Concordiensi. (Veronae, Mart. 12.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 332.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri JONATHAE Concordiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ordo rationis expostulat, et ecclesiasticae utilitatis consideratio nos invitat fratres et coepiscopos nostros ampliori charitate diligere, et commissas eorum gubernationi Ecclesias patrocinio sedis apostolicae propensius communire, quo ex suscepti exsecutione officii tanto valeant semper vigilantiores existere, quanto a pravorum incursibus securiores se viderint permanere. Hac igitur consideratione rationis inducti, et tuis nihilominus precibus inclinati, personam tuam, et Ecclesiam tuae curae commissam cum omnibus, quae impraesentiarum rationabiliter possides, vel in futurum justis modis poteris adipisci, sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus, specialiter autem civitatem Concordiae, ubi episcopatus fundatus est, cum villa de Fratta, et capella S. Leonardi, monasterium Summaquense cum omnibus pertinentiis suis, portum de Gruario cum molendinis cum omnibus ad se pertinentibus, curtem de Lugugnana cum villa, villam de Prato, villam de Cesardo, villam du Mortulo, in villa de Latisana decem mansos, villam de Rivago, villam de Cumirago, curtem de Fossalta, villam de Gurgo, villam de Cicolino, villam de Tileo, villam de Cintello, villam de Corderado, villam de Saccudello, villam de Saleto, et has omnes villas cum campulis, pascuis, silvis, paludibus, piscationibus, venationibus, aquis, aquarumve decursibus, cultis et incultis, omnia et in omnibus temporalia, et ad regiam potestatem pertinentia usque ad aquam; curtem de S. Joanne cum omnibus ad se pertinentibus, scilicet villa de Versia usque ad Caxarsam, et decimis de S. Vito cum uno manso; curtem de Mircho cum omnibus pertinentiis suis; curtem de Turri cum omnibus pertinentiis suis; curtem, et villam de Arba cum omnibus pertinentiis suis; tertiam partem Mutae, quae exigitur de silva de Curto; castellum de Meduno cum villa, famulis et famulabus, campis, pratis, vineis, pascuis, montibus, silvis, venationibus, paludivis, piscationibus, aquis, aquarumque decursibus omnia et in omnibus etiam temporalia; villam de Sequals cum L. mansis, et ultra, et cum castellari uno, ubi est ecclesia S. Danielis, et cum montibus, et planitiebus; villam de Ciliaco, villam de Pino, villam de Summonte, villam de Portu veteri, et quidquid habes in villa de Toppo, et in villa de Trevegias, villam de Stepaso, quod habes apud Almutium; castrum de Maglano cum pertinentiis eorum; castellare unum, et LX mansos, et ultra in plebe de Fana, in plebe de Barcis circa XXX mansos; et quod habes apud Calaresium, et apud Tefam, et apud Vivarium, et apud Pnicum; et quod habes in villa de Gallis, in villa de Durdago; et quod habes in villa de Pausis, villam de Paseglano, villam S. Andreae; et quod habes in villa de Laurenciaco, duas partes villae S. Steni; villam de Sauledo, villam de Grumelio, villam de S. Laurentio, curtem de Cusano cum omnibus pertinentiis suis; villam de Frassenedo, et exinde usque ad mare; curtem de Belgrado, et villam cum omnibus pertinentiis suis; in villa de Madrisio decem mansos; villam de Arenvoluto cum omni integritate: plebem insuper episcopalis sedis, plebem de portu Gruarii, plebem de portu veteri, plebem de Tileo, plebem de Fossalta, plebem de Jussago, plebem de Ligugniana, plebem de Latisana, plebem de Corderado, plebem de Gruario cum capellis suis, plebem de Bagnarolis cum capellis suis, plebem de Azzano, plebem de Curto, plebem de Castellonio, plebem S. Georgii, plebem de Barbana, plebem de Gajo, plebem de Valeriano, plebem de Isonia, plebem de Grovero, plebem de Lestans, de Socole, plebem de Meduno, plebem de Tramontio, plebem de Fana, plebem de Maniaco, plebem de Barcis, plebem de Cavassio, plebem de Gallis, plebem de Poncinico, plebem de Riconovo, plebem de Pausis, plebem de Turri, plebem de Naono, plebem de Zaupolis, plebem de Paseleano, plebem de Laurentiaco, plebem de S. Steno, plebem de Grumelio. Ex altera vero parte Taliamenti plebem de Ripis, et has omnes plebes cum capellis suis, et omnibus decimationibus, sicut haec omnia juste et pacifice possides, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae protectionis, et confirmationis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem contra haec attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, IV Idus Martii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
84
LXXXIV. Ordinis Cisterciensis abbatum privilegia confirmat. (Veronae, Mart. 14.) [MANRIQUE, Annal. Cistere., III, 111.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati Cisterciensi, et universis coabbatibus ejus sub eodem ordine Deo servientibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ordo vester per infusionem divinae gratiae longe lateque fidelibus Christi sit odor vitae in vitam, in his, quae juste requiritis, tanto facilius nostrum impartimur assensum, quanto plures vestro exemplo in Ecclesia Dei proficiunt ad salutem. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus clementius annuentes, et sollicite providere volentes, ne ad id, quod vestram religionem dedeceat, aliorum possitis malignitate compelli, felicis memoriae Lucii papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, vobis auctoritate praesentium indulgemus, ut si archiepiscopi, vel episcopi, in quorum parochiis domus vestrae fundatae sunt, cum humilitate, et devotione debita requisiti, abbates substitutos benedicere, et caetera quae ad officium episcopale pertinent, exhibere forte renuerint, eisdem abbatibus liceat proprios novitios benedicere, et caetera, quae ad officium suum pertinent, exercere; et ab alio episcopo accipere, quae a suo fuerint indebite denegata. Illud adjicientes, ut in recipiendis professionibus, quae a benedictis, vel benedicendis abbatibus exhibetur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, quae ab origine ordinis noscitur instituta, scilicet, ut abbates ipsi, salvo ordine suo, profiteri debeant, et contra statuta ordinis nullam professionem facere compellantur. Quod si sedes dioecesani episcopi forte vacaverit, haec omnia a vicinis episcopis libere suscipere, et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praejudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non potestis habere, si aliquem episcoporum per vos transire contigerit, ab illo interim monachorum ordinationes, benedictionem vasorum et vestium recipere valeatis. Paci quoque et tranquillitati vestrae providere volentes, districtius prohibemus ne quis vos ad saecularia judicia provocet: sed, si quis sibi putaverit aliquid in vos de jure competere, sub ecclesiastico judice experiendi habeat facultatem. Nullus etiam vos, vel fratres vestros ad concilia, synodos, aut aliquos forenses conventus ire, vel judicio saeculari de substantia vestra propria, vel possessionibus subjacere compellat; nec ad domos vestras accedat causa ordines celebrandi, chrisma faciendi, causas tractandi, aut aliquos publicos conventus convocandi; adjicientes ut nulli infra milliare unum ab abbatiis, vel grangiis vestris aedificia, vel mansiones novas liceat facere. Quod si praesumptum fuerit per episcopum dioecesanum, vel ejus officiales excommunicationis sententia arceatur. In causis autem propriis, sive civilem, sive criminalem contineant quaestionem, liceat vobis, fratrum vestrorum, quos ad hoc idoneos esse constiterit, testimoniis uti; ne ex defectu testium jus vestrum valeat deperire. Auctoritate quoque apostolica interdicimus ne quis vicinos vel mercenarios vestros, pro eo quod vos ad laborandum adjuverint, in illis diebus, in quibus laboratis, et alii feriantur; vel aliqua occasione eorum, quae ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros, pro eo quod vobis aliqua beneficia, vel obsequia ex charitate praestiterint, interdicere aut vinculo anathematis audeat innodare. Quod si quis in aliquem de familia vestra, quandiu in famulatu vestro fuerit, propter detentionem decimarum, vel aliud aliquid a sede apostolica ordini vestro concessum, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverit, liceat vobis eos absolvere, et, si necesse fuerit, ecclesiastica sacramenta cum sepultura conferre. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, secundo Idus Martii.
(si tamen sacerdotes fuerint)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
85
LXXXV. Canonicorum Veronensium bona confirmat. (Veronae, Mart. 23.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 806.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Veronen., salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, praesentium auctoritate statuimus ut quaecunque vobis ex donatione imperatorum, vel regum, seu aliorum principum tam in possessionibus et dignitatibus quam aliis rationabiliter sunt et per devotionem concessa, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; sub interminatione anathematis prohibentes ut nullus ea temere surripere, perturbare, vel in vestrum praejudicium detinere praesumat. Decernimus ergo, etc. Dat. Veron., X Kal. Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
86
LXXXVI. Bulla pro canonicis Mutinensibus (Veronae, April. 5.) [TIRABOSCHI, Mem. Moden., III, 99.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis magistro MARTINO praeposito et canonicis Mutinensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae ad conservandum statum consideratione provida statuuntur, firma debent et illibata consistere, et ne per alicujus malitiam violentur, scriptis apostolicis communiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus inclinati ordinationem, quae inter vos et H. bonae memoriae quondam episcopum Mutinensem super receptione legatorum Romanae Ecclesiae et procuratione archiepiscopi Ravennatis de assensu et voluntate M. bonae memoriae Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconi cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, provide intercessit, videlicet ut sive absens fuerit episcopus vester, sive praesens, totam procurationem primae diei, vos autem totam diei secundae memorato archiepiscopo et legatis teneamini exhibere, sicut de assensu partium provide facta est et recepta, et a felicis recordationis Alexandro praedecessore nostro litteris postmodum apostolicis confirmata, ratam et firmam esse decernimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, Nonas Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
87
LXXXVII. P. praepositi Regini possessiones confirmat. (Veronae, April. 9.) [ Ibid., p. 100.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio P. REGINO praeposito, salutem et apostolicam benedictionem.
Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molest . . . . . suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecte in Christo fili, devotionem quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dignosceris attendentes, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae impraesentiarum juste et pacifice possides, aut in futurum justis modis praestante Domino poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesiam Sanctae Mariae de Fabrica, quam per electionem fratrum ejus de assensu canonicorum Reginae Ecclesiae, per concessionem venerabilis fratris nostri Regini episcopi, longe ante obitum felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, fuisti adeptus et impraesentiarum sine controversia possides, devotioni tuae apostolica auctoritate confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Dat. Ver., Idus Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
88
LXXXVIII. Henricum Bituricensem archiepiscopum per totam provinciam Bituricensem, excepto Dolensi monasterio, suum creat legatum. (Veronae, April. 13.) [ Gall. Christ. nov., II, Instr., p. 18.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filiis abbatibus et aliis ecclesiarum praelatis, universo clero et populo per Bituricensem provinciam constitutis, S. et A. B.
Cum Bituricensem Ecclesiam inter alias ecclesias Galliarum, beneficiorum intuitu quae jam pridem ab ea in minori officio constituti recepimus, specialiter et praecipue diligere teneamur, eam praerogativa nostrae dilectionis et gratiae libenter volumus prout convenit honorare. Nihilominus etiam, ad exhibendam ei uberius gratiam apostolicae sedis, venerabilis fratris nostri Henrici ejusdem ecclesiae archiepiscopi experta devotio nos inducit, quem sicut virum providum, discretum, et moribus et genere nobilem circa nos et Romanam Ecclesiam tantam devotionem novimus exhibere, ut ejus meritis suffragantibus ab apostolica sede propensius diligi debeat, et attentius honorari. Inde est utique quod ipsius prudentia et honestate pensata, ei de consilio fratrum nostrorum per totam provinciam vestram, excepto monasterio Dolensi, apostolicae commisimus legationis officium exsequendum, ut in ea vice nostra corrigat corrigenda, plantet quae noverit esse plantanda, et vitiis exstirpatis germina studeat propagare virtutum. Mandamus itaque universitati vestrae atque praecipimus, quatenus eumdem archiepiscopum, sicut legatum apostolicae sedis, et virum tantae dignitatis et nominis, reverenter curetis et devote recipere et ad vocationem ejus sine contradictione qualibet accedentes, salubribus statutis et mandatis ejus humiliter pareatis: ita quod ipse per providentiam suam et humilitatem vestram, injunctum legationis officium melius cum auxilio gratiae coelestis valeat exsequi, et nos devotionem et obedientiam vestram non immerito debeamus, cum audierimus commendare. Datum Veronae, Idus Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
89
LXXXIX. Fratribus Carthusiensibus liberum prioris et procuratoris eligendi arbitrium asserit. (Veronae, April. 18.) [ Privil. ord. Carthus., fol. 2º.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Carthusiensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Tanto religiosa loca arctiori debemus dilectione amplecti et eorum commodis diligentius imminere, quanto in eis dignior impenditur Domino famulatus. Volentes igitur utilitati vestrae paterna sollicitudine providere, auctoritate praesentium duximus inhibendum, ne prior aliquis vel procurator eidem domo vera cujusque violentia vel astutia praeponatur, nisi quem fratres de communi consilio vel majoris et sanioris partis secundum statuta ordinis duxerint eligendum. Datum Veronae, XIV Kalendas Maii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
90
XC. Michaeli abbati monasterii S. Petri Mutinensis ejusque successoribus usum mitrae, sandaliorum, caligarum, chirothecarum concedit. (Veronae, April. 26.) [TIRABOSCHI, Memorie Moden., III, 100.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MICHAELI abbati Sancti Petri juxta civitatem Mutinam siti, salutem et apostolicam benedictionem.
Eos Ecclesia Romana consuevit dilectione amplecti quorum devotionem in pluribus est experta. Hac igitur consideratione inducti, et tuis nihilominus precibus inclinati illius charitatis obtentu, qua te et ecclesiam tuam fuimus dum in minori essemus amplexati, usum mitrae, sandaliorum, caligarum, et chirothecarum tibi tuisque successoribus indulgemus, et sicut a quadraginta retro annis, tu et antecessores tui habuisse noscimini, praesentis scripti pagina confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, VI Kalendas Maii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
91
XCI. Privilegium pro ecclesia S. Salvii Florentina. (Veronae, Maii 4.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 99] .
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GILBERTO abbati, et conventui Sancti Salvii Floren., salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam Sancti Jacobi, sitam in civitate Florentiae, a bonae recordationis Julio quondam ejusdem civitatis episcopo, de consensu capituli Florentini, ecclesiae vestrae concessam, cum sepultura et parochia ejus, cum limitibus certis, qui in chartula quam idem episcopus de illa vobis et ecclesiae S. Salvii donatione tradidit, leguntur expresse, sicut ea juste ac sine controversia possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum sit licitum hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum. Datum Veronae, IV Nonas Maii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
92
XCII. Hugonem decanum Parisiensem et abbatem S. Germani de Pratis judices constituit inter canonicos Bellovacenses et monachos S. Luciani. (Veronae, Maii 21.) [LOUVET, Hist. de Beauvais, 503.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGO decano Parisiensi et abbati S. Germani de Pratis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex parte dilectorum filiorum nostrorum canonicorum Belvacensium ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod cum sponte et devotione propria apud monasterium S. Luciani Belvac. consueverunt sepeliri, nunc monachi ejusdem Ecclesiae, quod spontaneus hactenus exstitit, ad necessitatem trahere laborantes, praedictos canonicos alibi non permittunt eligere sepulturam; quod de institutione canonica universis Christi fidelibus est permissum. Quia vero super his quae praediximus non potuit de veritate constare; hujus inquisitionem discretioni vestrae duximus nec non sollicitudini committendam; discretioni vestrae mandantes, quatenus partibus ad vestram praesentiam convocatis, nisi a praedictis monachis aliquid rationabile ostensum fuerit et probatum, quod sepulturam canonicorum ipsorum de jure sibi valeant vindicare, eis appellatione remota liberam detis auctoritate apostolica facultatem eligendi sibi ubi voluerint sepulturam. Datum Veronae, XII Kal. Junii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
93
XCIII. Canonicis S. Ursi asserit vineam ab episcopo Augustensi donatam. (Veronae, Maii 30.) [ Historiae patriae Monum., Chartae, I, 941.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Sancti Ursi, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, vineam quam venerabilis frater noster Augustensis episcopus, de assensu metropolitani sui et canonicorum suorum consilio, hospitali vestro ad domum pauperum construendam pia consideratione donavit, sicut eam juste ac sine controversia possidetis, vobis, et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc ostentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, III Kalendas Junii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
94
XCIV. Sententiam inter monachos S. Savini et canonicos majoris ecclesiae Placentinae latam ab arbitris confirmat. (Veronae, Maii 30.) [CAMPI Hist. di Piac, II, 368.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus S. Savini, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum inter vos et dilectos filios nostros canonicos majoris ecclesiae Placentiae, super oblationibus festi S. Savini, et cereis, qui in altari ponuntur, et decimis quinque braidarum, aliarumque terrarum, et confinibus nemoris de Clavena, quaestio verteretur; ab utraque parte fuit in arbitros compromissum, qui sunt inter vos, auditis rationibus arbitrati, ut de oblationibus quae veniunt ad manum presbyteri, qui canit missam, sint canonicorum; cerei vero ponantur in altari pro celebranda missa, et remaneant in monasterio. De decimis dixerunt, ut major ecclesia habeat decimam de braida de Mosiis; monasterium autem habeat decimam de braida de Turre episcopi, et de braida de Turricella, et de illa braida de Regello, et de illa braida de domo infirmorum, et de omnibus aliis terris monasterii, quae continentur infra decimariam majoris ecclesiae in circuitu civitatis, sive monasterium ad suam manum laboret, sive alii laborent, major ecclesia habeat decimam. De nemore de Clavena dixerunt, ut stent divisioni, et finibus, quas Erminulfus Pollonus, et Fulco et Oddo Polloni juramento fecerunt. Nos vero arbitrium ipsum sicut ab utraque parte receptum est ratum esse decernimus, et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc. Datum Veronae, III Kal. Junii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
95
XCV. Ad abbatem et conventum Fiscanensem.--Ne filii in patrum Ecclesiis instituantur, imo removeantur. (Veronae, Jun. 1.) [MANSI, Concil., XXII, 502.]
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Fiscanensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum a sacris sit canonibus alienum ut in Ecclesiis Dei patri filius, nullo mediante, succedat, nec sanctuarium Dei possit jure quasi haereditario possideri, mirabile gerimus et indignum quod, in quibusdam ecclesiis monasterio vestro utroque jure subjectis, nonnulli, sicut accepimus, suis parentibus successerunt, easque contra disciplinam canonicam detinent in scandalum plurimorum. Ideoque auctoritate vobis praesentium indulgemus ut eos, qui taliter memoratas ecclesias detinent, liberam habeatis auctoritate apostolica facultatem ab ipsis ecclesiis removendi; ita tamen quod eaedem ecclesiae, sine dilatione congrua canonice de personis idoneis ordinentur, nisi forte ibi tanto tempore fuerint, et taliter conversati, quod videantur merito sustinendi. Nulli ergo omnino hominum liceat etc. Datum Veron. Kal. Junii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
96
XCVI. Canonicis S. Opportunae Parisiensibus asserit ecclesiam SS. Innocentium. (Veronae, Jun. 3.) [FELIBIEN, Hist. de Paris, III, 35.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Sanctae Opportunae salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam SS. Innocentium, sicut eam juste et sine controversia possidetis, et in confirmatione felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri continetur, vobis et pro nomine Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit se incursurum. Datum Veronae, III Nonas Junii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
97
XCVII. Ad abbatem et conventum Fiscanense.--Ut nullus in Ecclesiam vel personas corum excommunicationis possit vel interdicti sententiam promulgare. (Veronae, Jun. 4.) [ Neustria pia, 242.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HENRICO abbati et conventui monasterii Fiscanensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum vobis a sede apostolica sit indultum, ut nullus in Ecclesiam vel personas vestras excommunicationis possit vel interdicti sententiam promulgare, quia venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus, nuper quemdam monachum vestrum excommunicationi supposuit, et eum postmodum pro sua voluntate absolvit, ex hoc vestrae timetis Ecclesiae praejudicium generari: unde nos vestrae volentes tranquillitati prospicere, apostolica auctoritate statuimus ut ex hoc nullum vobis vel Ecclesiae vestrae libertati praejudicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, etc. Datum Veronae, II Nonas Junii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
98
XCVIII. Universos fideles per Ravennatem provinciam constitutos et omnes per pontem S. Mariae de Reno transeuntes hortatur, ut in consummandum pontem conferant. (Veronae, Jun. 13.) [TROMBELLI, Memorie di Reno, 435.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus per Ravennatem provinciam constitutis et omnibus per pontem Sanctae Mariae de Reno Bononien. transeuntibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Si quando pietatem vestram ad pietatis opera exercenda litteris apostolicis invitamus, tanto alacrius id debetis efficere, quanto per largitiones eleemosynarum venia peccatorum citius creditur obtinenda, sacra Scriptura protestante, quae ait: « Sicut aqua ignem, ita eleemosyna peccatum exstinguit. » Cum igitur multa fuerint in praedicto ponte Sanctae Mariae de Reno Bononien. tempore transacto expensa, nec adhuc ad consummationem debitam sit deductus, universitatem vestram rogamus in Domino, quatenus cum illius nuntii ad vos pro eleemosynis quaerendis accesserint, eis benigne receptis, manum misericordiae porrigatis, ut per haec et alia bona quae Domino inspirante feceritis, a peccatorum vestrorum sordibus emundari et eorum tandem numero possitis adjungi de quibus in Evangelio dicitur: « Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur. » Datum Veronae, Id. Junii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
99
XCIX. Privilegium pro monasterio Sancti Pauli de Parma. (Veronae, Jun. 26.) [AFFO, Storia di Parma, II, p. 394.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus ROMANAE abbatissae et sororibus monasterii Sancti Pauli de Parma, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae a fratribus et coepiscopis nostris pro cultu religionis augendo deliberatione provida statuuntur in sua volumus firmitate consistere et favoris apostolici robore communire. Intelleximus autem ex rescripto venerabilis fratris nostri G. Mantuani episcopi quod ecclesiam Sanctae Mariae de Castello Godo quondam sub regularibus sanctimonialium observantiis institutam, nunc autem peccatis exigentibus tam ordinis dissolutione quam improvida temporalium administratione dilapsam ad ordinis reformationem cum omnibus pertinentiis suis pia monasterio vestro deliberatione subjecit et scripti sui munimine roboravit. Cujus rescripti tenorem ab eodem episcopo nobis oblati, prout in praesentia nostra fecimus recitari, ne forte ipsum in posterum abolere possit oblivio, praesenti pagina duximus adnectendum: « In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno a nativitate ejus 1185, indictione III, die Veneris quarto intrante mense Januarii, Garsendonio non suffragantibus meritis, sed divina gratia largiente, Mantuanus episcopus Romanae Sancti Pauli de Parma venerabili abbatissae ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, sub beati Benedicti Regula ibi devote Deo servientibus et servituris, in perpetuum: Considerantes attentius et perspicaci veritate noscentes quantum vobis religionis vigorem, charitatis ardorem, hospitalitatis largitionem, honestatis et divinae laudis observantiam de Domini beneficio susciperetis, omnium creatorem provide jugiter collaudamus spem firmam fiduciamque tenentes quod hae quae nobis successerint personae eamdem gratiam de Domini largitione consequentur. Ideoque, sorores in Christo charissimae, ecclesiam Sanctae Mariae de Castello veteri de Godo quae per venerabilem Hug. sanctae recordationis praedecessorem nostrum in ordine sanctimonialium noscitur instituta, nunc autem peccatis exigentibus ab ordine eodem satis elapsa cum omnibus quae impraesentiarum possidet quaeque ad eam pertinent aut futuris temporibus justis fuerit modis adepta tibi memoratae Romanae donamus, concedimus et praesenti pagina confirmamus, et per te praefato monasterio Sancti Pauli ad eumdem ordinem in eodem loco servandum omni nostro nostrorumque successorum obedientia et honore servato et pactis inter archipresbyterum Sancti Martini et eamdem ecclesiam Sanctae Mariae ratis firmisque manentibus sicut in concessione domini Hug. nostri praedecessoris institutum habetur, ita ut nec nobis, neque nostris successoribus liceat aliquo tempore contra hanc donationis paginam ulla ratione venire. Hoc quoque necessario duximus adnectendum quod nobiles viri milites de Godo ad nos saepe ac saepius accessere instanter et humiliter postulantes ut per nos deberet ibidem religio in melius reformari. Quorum preces tanto alacriori mente suscepimus quanto eas de charitatis fonte cognovimus provenire. Praeterea ne inter archipresbyterum Ambrosium qui modo est vel pro tempore fuerit in ecclesia Sancti Martini, et abbatissam monasterii Sancti Pauli praesentem vel futuram aliqua malignandi occasio valeat suboriri, pacta inter ipsum et ecclesiam Sanctae Mariae roboramus et praesenti scripto firmamus: ut videlicet mulieres quae modo sunt in ecclesia Sanctae Mariae vel tempore procedente fuerint, presbyterum si in praefata ecclesia fuerit idoneus, ab archipresbytero suscipiant. Si vero in praedicta ecclesia talis non fuerit presbyter aut ad id officii promovendus idoneus clericus consensu ambarum partium inveniri non poterit, mulieres ibidem pro tempore commorantes presbyterum catholicum sibi provideant et consensu archipresbyteri catholici aut episcopi eum habeant. Presbyter autem qui in praefata steterit ecclesia nullam habeat in curte Godi licentiam poenitentiam dandi, visitationem infirmorum faciendi, mortuos sepeliendi aut quemlibet baptizandi, nisi eis omnibus qui in praefata steterint et devoti fuerint ecclesia absque consensu majoris ecclesiae archipresbyteri. Si quis vero ad obitum mortis venerit ex his qui in curte Godi habitaverit et praefatae ecclesiae aliquid de suo judicare voluerit et apud ecclesiam suum corpus humari, judicio majoris ecclesiae praecedente, infirmo placuerit, per clericos et sacerdotes majoris ecclesiae ad praefatam ecclesiam deportetur, et quidquid in missarum celebratione aut illius ecclesiae sacerdotis vel majoris ecclesiae oblatum fuerit per medium dividatur. Et altera pars sororibus ibidem commorantibus relinquatur. Per quatuor praeterea anni principales festivitates, videlicet Nativitatis et Resurrectionis Domini et Sanctae Mariae atque Sancti Laurentii, quidquid in missarum celebratione aut illius vel majoris ecclesiae presbyteri oblatum fuerit, per medium dividatur, et media praefatae ecclesiae pars dimittatur. Si vero praedictus presbyter in criminalibus offenderit praesente parte sanctimonialium atque cleri corum ibidem commorantium, per archipresbyterum rationabiliter et regulariter emendetur. In capitulo et in letaniis atque baptismo cum fratribus majoris ecclesiae . . . . Quia vero haec quae superius dicta sunt satis sufficere omnibus visum fuit . . . . . . . vel in aliquo tempore oblata fuerint ab omnibus conditionibus liberam atque . . . . . responsione tam in oblationibus quam in caeteris rebus solutam cum consensu archipresbyteri Ambrosii et fratrum majoris ecclesiae videlicet . . . . . atii et duci. Statuimus et immutabiliter firmamus atque hoc memoriale scriptum exinde fieri jussimus. Ut autem hoc statutum firmum et inviolabile in perpetuum permaneat et a nostris successoribus tam episcopis quam illius majoris ecclesiae archipresbyteris atque clericis praefata ecclesia aut ibidem commorantes nullam molestiam aut conditionem ulterius patiantur, poenam decem librarum Mediolanen. ponimus et immutabiliter firmamus, hoc tamen scripto in suo robore et firmitate in perpetuum permanente. Quod ut verius credatur et firmius ab omnibus habeatur nostro sigillo jussimus insigniri et nostrae propriae manus inscriptione firmavimus. » Ipsam igitur ecclesiam Sancti Pauli cum omnibus ad eam pertinentibus sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et concessionem ipsam sicut ab eodem episcopo rationabili providentia facta est et in praescripto ipsius authentico continetur ratam esse volentes, eamdem ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis sicut ea juste et sine controversia possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre aut hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae protectionis et confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praedicto monasterio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Veronae, VI Kal. Julii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
100
C. Monasterio Cluniacensi monasterium S. Germani Altissiodorense asserit. (Veronae, Jun. 27.) [ Bullarium Cluniacense, p. 85.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto specialius coenobium vestrum beati Petri juris existit, et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam, ac vos, et praedecessores vestri in eo coelestis magisterio subditi disciplinae, per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et religionis in vestro hactenus ordine observatae latius expandistis, tanto ad conservandum jura vestra illaesa, et justas devotionis vestrae petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex rescriptis S. quondam comitis Blesensis, et A. uxoris ejus, et felicis recordationis Urbani II et Paschalis Romanorum pontificum, sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B. Sancti Angeli, et S. S. Mariae in Via Lata diaconorum cardinalium apostolicae sedis legatorum, ad praesentiam nostram transmissis, nobis innotuit: monasterium S. Germani Altissiodorensis, in quo adeo per negligentiam provisorum regularis observantia perierat disciplinae, et terrenae defecerant facultates, quod ejus custodia abjectis traderetur personis, ad preces praedicti comitis monasterii ejusdem patroni, et bonae memoriae Hubaldi tunc Altissiodorensis episcopi, et aliorum plurium, praedictus Urbanus II antecessor noster beato Hugoni, tunc monasterii vestri abbati et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum, et sub ordinatione monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuo possidendum; sic tamen quod monasterium ipsum abbatis non deberet provisione carere; quam concessionem et praedicti comitis donationem Paschalis antecessor noster postmodum confirmavit. Nos praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, ad exemplar eorum eamdem concessionem ratam esse decernimus, et praesentis scripti pagina confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, VII Kalendas Julii
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
101
CI. Abbati Vizeliacensi et ejus successoribus usum mitrae, chirothecarum, annuli asserit. (Veronae, Jul. 5.) [LAUNOII Opp. II, I, 288.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui S. Mariae Magdalenae Vizeliacensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad ecclesiastici decoris argumentum insignia reperta sunt dignitatum, quae sacrosancta Romana Ecclesia congrua in singulos liberalitate distribuit, et devotis filiis, prout dignum judicat, suscipienda pariter et obtinenda concedit; unde nos pro reverentia beatae Mariae Magdalenae, cujus sacrum corpus in vestra ecclesia requiescit, et vestrae devotionis merito provocati, usum mitrae, chirothecarum et annuli tibi, fili abbas, tuisque successoribus indulgemus, et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc. Datum Veronae, III Non. Julii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
102
CII. U[berto] episcopo Aquensi mandat ne canonicorum jura violari a monachis S. Petri patiatur. (Veronae, Jul. 6.) [MORIONDI, Mon. Aqu., I, 86.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ven. F. U. Aquensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Conquerentibus dilectis filiis nostris canonicis tuis, de dilectis filiis nostris abbati et monachis S. Petri Aquen. meminimus mandavisse, ut terminos parochiae Aquensis civitatis, et suburbii, quae Aquensi Ecclesiae per sententiam bonae memoriae Algisii quondam Mediolanensis archiepiscopi adjudicata esse dignoscitur, nequaquam invaderent, nec aliquem de parochia illa in poenitentiis publicis, et defunctorum exsequiis, vel aliis parochialibus deberent admittere, vel quolibet alio modo super eamdem parochiam eis injuriam vel gravamen inferre. Quia igitur, sicut ex eorum replicata querela accepimus, mandatum apostolicum contemnentes a perturbatione juris ipsorum hactenus non cessarunt, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus praefatos abbatem et monachos S. Petri sententiam jam dictam juxta tenorem mandati apostolici observare, et ab ipsorum fratrum inquietatione super parochia illa desistere, auctoritate apostolica, appellatione remota, compellas. Datum Veronae, II Non. Julii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
103
CIII. Canonicorum Ecclesiae Placentinae constitutionem confirmat, « ut canonici, dum honeste in scholis ac studiose permanserint, tertiam partem proventionum omnium, quas perciperent in ecclesia ipsa praesentes, debeant ad sustentationem suam habere et, relicta fratribus una tertia, alia pars communi usui applicetur. » (Veronae, Jul. 7.) [CAMPI, Hist. di Piacenza, II, 369.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Placentino, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea, quae a ministris Ecclesiae rationabiliter statuuntur, firma debent, et illibata manere, et ne ab aliquo valeant temere immutari, apostolico praesidio communiri. Cum autem consideratione communis utilitatis deliberatione provida statueritis, ut canonici Ecclesiae vestrae dum honeste in scholis ac studiose permanserint, tertiam partem proventionum omnium, quas perciperent in ecclesia ipsa praesentes, debeant ad sustentationem suam habere, et relicta fratribus una tertia, alia pars communi usui applicetur: eamdem constitutionem sicut provide facta est et recepta, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum Veronae, Nonis Julii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
104
CIV. Archipresbytero et canonicis Bononiensibus interdicit ne fratribus S. Mariae de Reno injurias inferant. (Veronae, Jul. 15.) [TROMBELLI, Mem. di Reno, 380.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . archipresbytero et canonicis Bononiensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum dilectos filios nostros Hugonem priorem et fratres Sanctae Mariae de Reno, suae religionis et devotionis obtentu, praeter commune debitum specialiter diligamus, pati nec volumus nec debemus, ut a vobis qui eis in jure suo debetis adesse, indebite molestentur. Eapropter, auctoritate vobis apostolica prohibemus, ne illos super decimis vel aliis rebus ab episcopis Bononiensibus et archiepiscopis Ravennatensibus datis, et a praedecessoribus nostris et a nobis ipsis postmodum confirmatis, praesumatis aliquatenus infestare, quia grave nobis plurimum et molestum existeret, nec possemus relinquere diutius incorrectum. Datum Veronae, Id. Julii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
105
CV. G. decano et capitulo Carnotensi concedit, « ut, si quisquam res Ecclesiae eorum rapuerit et excessus ejus fuerit manifestus, raptori non liceat per appellationis diffugium disciplinam ecclesiasticam declinare. » (Veronae, Jul. 15.) [ Theodori Poenitentiale, II, 563.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. decano et capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum appellationis remedium in oppressorum auxilium, non ad defensionem male agentium sit inventum, providere volumus et debemus ne malefactores ad bona ecclesiastica sub appellationis praetextu violentas impune manus extendant. Hac itaque ratione inducti auctoritate apostolica constituimus ut, si quisquam res Ecclesiae vestrae rapuerit et excessus ejus fuerit manifestus, aut coram episcopo vel archidiacono, in cujus archidiaconatu malefactor exstiterit, assertionem vestram canonice probaveritis, raptori non liceat per appellationis diffugium disciplinam ecclesiasticam declinare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, Idus Julii
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
106
CVI. Hugoni abbati et canonicis Ecclesiae Praemonstratensis possessiones quasdam asserit. (Veronae, Jul. 21.) [LE PAIGE, Biblioth. Praem., 640.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Praemonstratensi, et caeteris abbatibus et canonicis Praemonstratensis ordinis, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula, licet immeriti, disponente Domino, constituti, pro singulorum statu solliciti esse compellimur, et ea sincere tenemur amplecti, quae ad incrementum religionis pertinent, et ad virtutum spectant ornatum; quatenus religiosorum quies ab omni sit perturbatione secura, et a jugo mundanae oppressionis servetur illaesa, cum apostolica fuerit tuitione munita. Attendentes itaque quomodo religio et ordo vester multa refulgens gloria meritorum, et gratia redolens sanctitatis, palmites suos a mari usque ad mare extenderit; ipsum ordinem et universas domos ejusdem ordinis apostolicae protectionis praesidio duximus confovendas, et praesenti privilegio muniendas. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus benignius annuentes, ad exemplar felicis recordationis Alexandri et Lucii praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, universas regulares institutiones et dispositiones quas de communi consensu, vel majoris et sanioris partis fecistis, sicut inferius denotantur, auctoritate apostolica roboramus, et praesentis scripti privilegio communimus. Videlicet ut ordo canonicus quemadmodum in Praemonstratensi Ecclesia secundum beati Augustini regulam et dispositionem recolendae memoriae Norberti quondam Praemonstratensis ordinis institutoris, et successorum suorum in candido habitu institutus esse dignoscitur, per omnes ejusdem ordinis Ecclesias perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Idem quoque libri qui ad divinum officium pertinent, ab omnibus ejusdem ordinis Ecclesiis uniformiter teneantur, et caetera, prout jacent in privilegio seu diplomate Lucii III pro iisdem, usque ad ea quae sequuntur. Ego Urbanus Ecclesiae catholicae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae Trans Tiberim tituli Calixti. Ego Hyacinthus Sanctae Mariae in Cosmidin diaconus cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, pridie Kalendas Julii, indictione V, Incarnationis Dominicae 1187, pontificatus domini nostri Urbani papae III, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
107
CVII. Domui S. Thomae Parisiensi asserit possessiones quasdam, a Roberto comite donatas. (Veronae, Jul. 22.) [DUBOIS, Hist. eccl. Paris., II, 182.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WILELMO presbytero provisori domus S. Thomae martyris Parisius, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum principes saeculi divinitus inspirati aliqua de bonis suis piis usibus applicant, in bono debemus eos proposito confovere; et, ne factum illorum per alicujus malitiam valeat immutari, apostolicum eis patrocinium impertiri. Sicut autem in audientia nostra est propositum, electus filius noster nobilis comes Robertus divinae pietatis amore quasdam domos, quas habebat Parisius, provisioni pauperum clericorum cum quibusdam redditibus de uxoris et filiorum suorum conniventia deputavit, religiosis personis in eodem loco auctore Domino constitutis, quae secum pariter in eodem laudabili opere debeant exerceri. Quia igitur postulavit a nobis benignus in Christo filius noster Philippus illustris Francorum rex, et regina uxor ipsius, postulavit etiam et jam dictus comes, ut donationem ejus nostra debemus auctoritate firmare; ipsam, prout pie et laudabiliter facta est, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuimus autem ut per dioecesanum episcopum ad opus fratrum et familiae ipsius, atque infirmorum decumbentium, coemeterium debeat benedici. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, hortorum vel domorum fructibus, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et prohibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit se incursurum. Datum Veronae, XI Kalendas Aug.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
108
CVIII. Ad Walterum Rothomagensem archiepiscopum.--Ut post appellationem nihil innovetur. (Veronae, Jul. 31.) [MANSI., Concil., XXII, 301.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GALTERO Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
His qui ad tuitionem sui vocem appellationis emittunt, propensius adesse compellimur, et ne appellatione pendente quorumlibet malignitate graventur, pastoralem sollicitudinem adhibere; quia, cum appellationis remedium inventum fuerit ad subsidium oppressorum, eorum indemnitati, quantum ordo juris exposcit, vobis imminet praecavere. Inde est quod, cum in provincia tua, sicut audivimus, plerumque contingat, quod tam ecclesiastici quam saeculares viri, post appellationem possessionibus vel rebus aliis spolientur, praesentibus tibi litteris indulgemus, ut si quid circa statum aliquorum de provincia tua post objectum appellationis obstaculum, in eorum praejudicium tibi constiterit innovatum, id in eum statum appellatione postposita reducendi, in quo tempore appellationis exstiterat, de auctoritate nostra liberam habeas facultatem, ne appellantes sui juris dispendium patiantur. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Veronae, XI Kal. Augusti.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
109
CIX. Universos abbates Praemonstratensis ordinis in terra Teutonica et Saxonia constitutos ad capitulum generale Praemonstratense singulis annis accedere jubet. (Veronae, Aug. 1.) [HUGO, Annal. Praem., II, 128.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis abbatibus Praemonstratensis ordinis in terra Teutonica et Saxonia constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Transmissa nobis Praemonstratensis ordinis relatione comperimus quod, in ordine vestro, ab ipsa sui origine sit statutum, et per privilegia Romanorum pontificum auctoritate sedis apostolicae confirmatum, ut abbates ejusdem ordinis semel in anno apud Praemonstratum ad capitulum generale conveniant, in quo de observantiis ordinis habita simul collatione pertractent et emendanda corrigant, et quae fuerint ordinanda disponant. Quia vero plures ex vobis tempore quo in partibus illis tempestas praeteriti schismatis latius inundavit, generali capitulo se substraxerunt, extunc, sicut audivimus, quasi in consuetudinem deduxistis ut ad praefatum capitulum aut nunquam aut rarissime veniretis; quod utique tanto grave magis gerimus et indignum, quanto ex majori cernitur tepiditate contingere, si quid pro disciplinae fuerat custodia stabilitum, per vestram debeat negligentiam deperire. Ut igitur vos etiam non substractionis filios, sed obedientiae filios comprobetis, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et distincte praecipimus quatenus, omni appellatione et contradictione postposita, squalorem praeteritae negligentiae manu promptae sollicitudinis detergatis, ita quod splendor redivivi fervoris elucidet, quidquid in ordine supradicto nubes quaedam praecedentis tepiditatis obscurat. Quapropter praecavere vos volumus et praecipimus observare, ut, non obstante aliquo rescripto, per suppressionem veritatis elicito pro correptione ipsius ordinis ad Praemonstratensem Ecclesiam, sicut statutum est, et antiquitus observatum, ad generale capitulum annis singulis concurratis, nisi forte illa vos impedimenta detineant, pro quibus, secundum paternas traditiones vestras, possitis regulariter excusari. Alioquin sententiam, quam praedictum generale capitulum promulgaverit in absentes, ratam esse volumus et praecipimus inviolabiliter observari. Datum Veronae, Kal. Augusti.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
110
CX. Ad Turonensem archiepiscopum.--Ad precem Philippi Francorum regis inducias ei concedit, ut amice cum Dolensi Ecclesia componat. (Veronae, Sept. 4.) [MARTEN., Thesaur., III, 911.]
Licet negotium quod inter tuam et Dolensem Ecclesiam vertitur, ex induciis tibi ab apostolica sede concessis diutius sit protractum, unde ad decisionem ipsius jam esset merito procedendum, praesertim cum a recolendae memoriae Alexandro papa, dum moram faceret Tusculani, nonnulli fuerint pro Dolensi Ecclesia testes recepti et examinati, et deinde secundum ipsius papae seriem litterarum de mandato piae recordationis Lucii papae, praedecessoris nostri, coram dilectis filiis decano Cenomanensi, J. de Veteriponte, archidiacono Rothomagensi, et magistro Hugone Januensi, praeposito S. Mariae de Castello, testes fuerint ab utraque parte producti, et attestationes conscriptae apostolico conspectui praesentatae. Exspectantes tum quod inter te et praedictam Ecclesiam controversia diutius habita de assensu partium concordia terminetur, ad preces charissimi filii nostri Philippi illustris Francorum regis, cui, quaecunque cum Deo possumus, facere volumus et debemus, adhuc a mense Martio proxime venturo, usque ad annum inducias peren . . . . . . tibi et praedictae commissae tibi Ecclesiae duximus prorogandas; ita quod si infra praescriptum terminum controversia ipsa non fuerit concordia terminata, ipse per te vel per responsales idoneos et sufficienter instructos praefatae Dolensi Ecclesiae responsurus, et sententiam secundum Deum et veritatem recepturus, apostolico te conspectui repraesentes, non obstantibus litteris quas nuntii tui praepropere sine conscientia jam dicti electi et canonicorum dictae Dolensis Ecclesiae reportarunt, quarum tenorem adhuc eisdem nuntiis in nostra praesentia constitutis secundum praesentem formam praecepimus immutandum. Tua siquidem fraternitas studiose provideat ne occasione induciarum istarum, te in compositione facienda durum exhibeas et remissum, quia si id rei veritate constiterit, nos easdem inducias revocabimus, et ad id quod justum fuerit, auctore Deo, procedemus.
Datum Veronae, Kalendis Septembris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
111
CXI. Privilegium pro Parthenone Sancti Petri Cremellensis. (Veronae, Sept. 12.) [FRIZI, Memorie di Monza, II, 73.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatissae et sororibus Sancti Petri Cremellensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
Oblato nobis authentico instrumento piae recordationis Robaldi quondam Mediolanensis archiepiscopi quod super controversia quae inter monasterium vestrum et ecclesiam Sancti Joannis Modoetiae super septem capitulis in eodem instrumento evidenter expressis emerserat, factum stat; manifeste advertimus propositas quaestiones per definitivam fuisse sententiam terminatas. Unde nos sententiam ipsam, sicut ab eodem archiepiscopo canonice allata est et in scripto authentico cujus supra mentionem fecimus continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Veronae, II Idus Septembris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
112
CXII. Abbati et conventui S. Dionysii concedit, « ne aliquis archiepiscopus vel episcopus in eos vel aliquem ex monachis eorum, in capite vel membris, absque auctoritate Romani pontificis vel legati a latere ipsius transmissi aut speciale super hoc mandatum habentis, vel etiam abbatis mandato, excommunicationis vel interdicti sententiam audeat promulgare. » (Veronae, Sept. 12.) [DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, 523.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii S. Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.
Dignum est et consonum rationi, ut his qui specialiter B. Petri et nostri juris existunt, signa majoris benevolentiae ostendamus, et eis contra gravamina molestantium clementius assistere procuremus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, praesentis scripti pagina duximus inhibendum, ne aliquis archiepiscopus vel episcopus in vos vel aliquem ex monachis vestris in capite vel membris, absque auctoritate Romani pontificis, vel legati a latere ipsius transmissi, aut speciale super hoc mandatum habentis, vel etiam abbatis sui mandato, excommunicationis vel interdicti sententiam audeat promulgare. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc. Datum Veronae, II Idus Septembris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
113
CXIII. Fines parochiales ecclesiarum S. Pauli et S. Vitalis Veronensium, a duobus cardinalibus constitutos, confirmat. (Veronae, Sept. 22.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 806.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ADRIAN. archipresbytero, et canonicis Veronensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae pro pace et quiete Ecclesiarum de providentia sedis apostolicae statuuntur, firma decet et illibata consistere, et ne cujuscunque malitia depraventur, litterarum memoriae commendari et scripti nostri pagina communiri. Unde quoniam post multas discrepationes quas inter vos et dilectos filios nostros fratres militiae Templi de parochialibus terminis duarum ecclesiarum S. Pauli et S. Vitalis diutius contigit agitari, placuit utrique parti dispositionem nostram eligere: nos dilectis filiis nostris Soff. S. Mariae in Via Lata et R. S. Mariae in Porticu diac. card. ad hujus rei cognitionem inspectoribus destinatis, designationem eorum, quam de parochiis utriusque ecclesiae fecisse noscuntur, ratam habemus, et praecipimus inconcusse servari, videlicet, ut totum quod est a domo Alioci de Monte Cleda, et ipsa domus per rectam lineam usque ad domum Tridentin, et ipsa domus per rectam lineam usque ad domum Lanfranchi Muxolin. et ipsa domus versus ecclesiam S. Pauli sint de parochia S. Pauli, et totum ab illis domibus et terminis versum ecclesiam S. Vitalis de parochia S. Vitalis libere et absque contradictione qualibet censeatur. Ut autem haec definitio perpetuis temporibus inviolata permaneat, eam sicut rationabiliter facta est auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum Veronae, X Kal. Octob.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
115
CXV. Monasterii S. Nicolai in littore Veneti bona et jura confirmat. (Veronae, Jan. 6.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 1247.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MATTHAEO abbati monasterii S. Nicolai, quod in Rivoaltensis portus littore situm est, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter innotescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium S. Nicolai, quod bonae memoriae Dominicus Contarenus Venetiarum dux, una cum Dominico Gradensi patriarcha, et Dominico Olivolensi episcopo, et cuncto clero, et populo Venetico in praedio sui juris in littore Rivoaltensis portus aedificari concessit, atque in loco ipso monastici ordinis fratres in posterum manere decrevit, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Callisti, Alexandri et Lucii Rom. pontificum, sub beati Petri et nostra devotione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut possessiones, et bona, ac jura, quae ab eodem duce, aut ab aliis fidelibus in imperio Constantinopolitano, Corintho, Dyrrachio, Rhodo, Almiro, Hierosolyma, Accarone, in regno Italico, in Bononia, in Padua, Histria Marchae, atque infra provinciam Venetiae, vel in quibuslibet locis eidem loco oblata sunt, rationabiliter, et quaecunque alia in possessionibus vel in aliis de liberalitate regum vel principum, seu oblatione fidelium de jure praescriptum monasterium poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illabata permaneant. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam praeviderint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione, et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritate, et Olivolensis episcopi debita justitia in abbatum duntaxat consecratione, et in prandio indicto vestro monasterio in nativitate S. Nicolai annis singulis persolvendo. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo et tertio commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Pandulphus, presb. card. tit. XII Apostolorum, Ego Urbanus, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episc., subsc. Ego Petrus de Bono, presb. card. tit. S. Susannae, subscr. Ego Laborans, presb. card. S. Mariae in Trans-Tiberim, subscr. subscr. Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presb. cardin., subscr. Ego Jacintus, S. Mariae in Cosmedin diac. card., subscr. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diacon. card., subscr. Ego Bobo, S. Angeli diac. card., subscr. Ego Gofredus, S. Mariae in Via Lata diac. card., subscr. Ego Rolandus, S. Mariae in Porticu diac. card., subscr. Ego Rodulphus, S. Georgii ad Velum Aureum diac. card., subscr. Datum Veronae, per manum Moysis Later. canonici vicem agentis cancel., octavo Idus Januar, indict. IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero Domini Urbani papae III anno II.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
116
CXVI. Monasterii Morimundensis privilegia confirmat (Veronae, Jan. 7.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 169.]
Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Petrus de Bon. tit. S. Susannae presb. card. subscr. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. S Callisti subscr. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum subscr. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Paulitit. Pamachii subscr. Ego Jacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin subscr. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. subscr. Ego Bobo S. Angeli diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diac. cardin. subscr. card. subscr.
Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, VII Idus Januarii, indict. V, Incarnationis Dominicae 1186, pontificatus vero Domini Urbani papae tertii anno II.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
117
CXVII. Privilegium pro monasterio Vallis Altae. (Veronae, Jan. 12.) [LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 1355.]
UUBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ISRAELI abbati et fratribus monasterii Altaevallis in Pergamensi parochia tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis, in perpetuum.
Commissae nobis apostolicae sedis auctoritas nos hortatur ut locis et personis religiosis auxilium devotione debita implorantibus tuitionis praesidium impendamus. Quia sicut injusta petentibus nullus sit tribuendus effectus, ita legitima et justa postulantibus non est differenda petitio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium Altaevallis in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, atque praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eo noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec duximus exprimenda vocabulis: Ab oriente terram de Gaverino et Apelliano et Milonio et Tercio; montem qui dicitur Pelsinus; ab occidente vero sicut trahit Vallicula quae dicitur Vallis Jumella; a montibus viam de Altino; villam quae dicitur Pellianus cum possessionibus suis; villam novam cum possessionibus suis, capellam Sanctae. . . . . . de Campania cum possessionibus suis; capellam Sancti Salvatoris Pergamensis cum possessionibus suis. Montem qui dicitur Armentaticus; montem qui dicitur Cardenianus; montem qui dicitur Mallia; donationes etiam a bonae memoriae Gregorio Girardo Vulla Pergamensibus episcopis de consilio et assensu capituli sui, vobis et monasterio vestro factas, et eas praeterea quas venerabilis frater noster Joannes Brixiensis episcopus super Ecclesiam Sancti Georgii de Tegio et bonae memoriae Altemanius Tridentinus episcopus super Ecclesia Sancti Laurentii de Tridento vobis de canonicorum suorum assensu fecerunt et scriptis perpetuis roboraverunt, sicut in scriptis illis continetur et vos juste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio auctoritate apostolica confirmamus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi sub qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres de communi assensu. . . . . . consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam duxerint eligendum. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Decernimus ergo ut nulli hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. In circulo: AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episc subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Jacobus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis subscripsi. Ego Bobo diaconus card. S. Angeli, subscripsi. Ego Petrus de Boi . . . . . . Sanctae Susannae presbyter cardinalis subscripsi. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans-Tiberim titulo Calixti subscripsi. Ego Pandulfus presbyter cardinalis titulo XII Apostolorum subscripsi. Ego Melchior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tituli Pammachii subscripsi. Datum Veronae, per manum Alberti Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Idus Januarii, indict. IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
118
CXVIII. Parthenonis S. Zachariae Veneti possessiones et privilegia confirmat. (Fragmentum ). (Veronae, Febr. 17.) [CORNELII Ecclesiae Venetae, XI, 377.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus CASOTAE abbatissae monasterii S. Zachariae de Venetiis, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum, etc.. . . . Firma vobis, et eis quae vobis successerint, et illibata permaneant, in quibus haec propriis ducimus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo monasterium praefatum situm est, cum omnibus pertinentiis suis; curtem sitam in loco qui Petriolo vocatur cum ecclesia S. Thomae, et omnibus pertinentiis suis; curtem positam in loco qui dicitur Cona, cum ecclesia S. Mariae et omnibus pertinentiis suis. Curtem positam in loco qui dicitur Runco, cum omnibus pertinentiis suis et cum ecclesia S. Mariae. Curtem positam in loco qui dicitur Clugia, cum omnibus suis pertinentiis, et omnia alia sicut habetur in bulla felicis recordationis Alexandri papa tertii. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. L. S. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus de Bono presb. card. tit. S. Susannae. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum. Ego Melchior presb. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Et sex alii.
Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, XII Kal. Martii, indictione quinta, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
119
CXIX. Ad Wichmannum Magdeburgensem archiepiscopum.--De injuriis Ecclesiae Romanae a Friderico imp. illatis, et ut sequestrem pacis sese interponat. (Veronae, Febr. 24.) [MANSI. Concil., XXII, 506.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Magdeburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Firmum in corde nostro propositum habendi te sincerius in visceribus Jesu Christi charitas illa fundavit, quae diffusa per Spiritum in cordibus electorum , ita corpus Ecclesiae compage suae virtutis adnectit, ut et caput membris ineffabili junctura cohaereat, et membrorum officiosa diversitas ab unitate capitis non recedat. Noverit ergo tua fraternitas quod nos circa te et commissam tibi Ecclesiam charitatis hujus ardore ferventes, fiduciam de te gerimus spiritualem, quod sicut paternitatem tuam nexu quodam singularis dilectionis amplectimur, ita etiam recompensatione laudabili a tua devotione suscepta copiosus semper in tuis affectibus oblectemur. Hac ergo suadente fiducia, materiam tibi nostrae immodicae turbationis exponimus, ut nostris te participante molestiis, de prudentia et subsidio tuo majus in Domino solatium capiamus. Commonita, inquam, frequenter a nobis imperialis culminis altitudo, ut Ecclesiae Romanae restituat possessiones ejus, quas detinet occupatas, non ea qua debuit serenitate respondit, nec videtur velle perficere, per quod inter Ecclesiam et imperium firma possit pax et concordia provenire. Unde hoc ipsum per litteras tibi duximus apostolicas intimandum, rogantes attentius et mandantes quatenus cum ad partes illas accesserit, in quibus ejus alloquio tua fraternitas potiatur, suadere sibi et consulere non omittas, ut Ecclesiam Dei, sicut ad suam spectat gloriam et salutem, oculo benigniori respiciat, et materiam fomitemque discordiae, sicut decet ejus magnificum principatum, funditus e medio laudabili pietate praecidat. Quod si forsitan, te commonente, non fecerit, culpam dissensionis et odibilis simultatis in eam partem noveris esse refundendam; quae culpam videtur praestare discidii, cum in manu ejus potestas haereat et facilitas emendandi. Dat. Veronae VI Kal. Martii.
(Rom. V)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
120
CXX. B(alduinum), archiepiscopum Cantuariensem, reprehendit, quod priorem fratresque Ecclesiae Cantuariensis variis affecerit injuriis, neque appellationem ad sedem apostolicam factam curaverit. Praecipit, ut « suspensionum sententias, tam in priorem quam in alios fratres promulgatas, infra 10 dies publice denuntiet non tenere, et quod post primam appellationem in juris illorum projudicium attentaverit, in statum pristinum reducat. » De ea quae sequitur epistola significat. (Veronae, Mart. 1.) [TWISDEN, Hist. Anglic. Script., t. I, 1491.]
URBANUS, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Cantuariensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Dum ad mentem reducimus religionis tuae fervorem et locum regiminis quem in Ecclesia Dei ad procurandam salutem fidelium suscepisti, non possumus non dolere, si quid nobis de tuae fraternitatis actibus proponatur, quod gravitati tuae et pontificali officio contradicat. Dignum siquidem est et consonum rationi, ut sicut te speciale videlicet membrum Ecclesiae sincera in Domino charitate diligimus, ita de conversatione tua et moribus specialem sollicitudinem habeamus, quia vestram non modicam crederemus laesionem, si laudabilis religionis tuae opinio occasione qualibet, quod Dominus avertat, laederetur. Sane veniens ad nostram praesentiam dilectus filius noster prior ecclesiae tuae cum quibusdam ex fratribus suis, reverenti nobis insinuatione monstravit quod, post promotionem tuam, in qua sui conventus statum crediderunt ad honorem Dei omnimodis augmentandum, a te enormia gravamina sint perpessi, et quotidie sustineant graviora. Pro quibus, cum ad sedem apostolicam appellassent, ut ad praesens caetera transeamus, Dominica qua cantatur « Laetare Jerosolyma » terminum praefigentes, tu quod mirabile gerimus et indignum, ipsi appellationi non deferens, in exsecutione ipsius quemdam ex fratribus suspendisti, qui etiam de praecepto tuo postmodum, sicut dicitur, ab ipsa Ecclesia est remotus. Post eamdem etiam appellationem, licet prior et fratres se et sua sub apostolica protectione posuerit, priorem nihilominus suspendisti, objiciens ei quod unum ex fratribus suis ad praesentiam nostram venire permiserat, et quemdam alium qui appellaverat, in Ecclesia et consortio fratrum suscepit. Postquam autem ob praedicta gravamina iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, in basilica quam in eorum gravissimum detrimentum construere proponis, quosdam saeculares canonicos appellantibus et reclamantibus fratribus, diceris statuisse, eisque ipsorum ecclesias assignasti, et universos qui appellaverant ab altaris officio suspendisti. Quia vero licet super principalibus quaestionibus in termino appellationi praefixo tuos responsales nuntios exspectemus, ea tamen quae in contemptum sedis apostolicae dicuntur peracta, quantumcunque tuae velimus fraternitati deferre, relinquere nolumus incorrecta, apostolica tibi auctoritate mandamus atque praecipimus, quatenus praedictarum suspensionum sententias tam in priorem quam in alios fratres ejusdem ecclesiae, post appellationem ad nos interpositam promulgatas, infra X dies post susceptionem praesentium publice denunties non tenere, et quod post primam appellationem in juris eorum praejudicium attentasti, in statum pristinum reducere non omittas. Sciturus quod si infra praescriptum terminum exsequi distuleris quod mandamus, nos nequaquam super hoc poterimus injurias Ecclesiae sustinere, jamque dilectis filiis nostris de Bello, de Feuresham, et Sancti Augustini abbatibus dedimus in mandatis, ut id, appellatione remota, auctoritate apostolica exsequantur; nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, a sede apostolica impetratis obstantibus. Data Veronae, Kal. Martii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
121
CXXI. Abbatibus de Bello, de Fauresham et S. Augustini significat superiore epistola quid archiepiscopo Cantuariensi praeceperit. Mandat haec: « Si praefatus archiepiscopus infra praescriptum terminum exsequi distulerit quod mandamus, vos id exsecutione mandetis. » (Veronae, Mart. 1.) [ Ibid., 1492.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis de Bello, de Feuresham, et Sancti Augustini abbatibus salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius noster prior Cantuariensis Ecclesiae cum quibusdam ex fratribus suis, diligenti nobis insinuatione monstravit, quod a venerabili fratre nostro B. Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, post promotionem suam, enormia gravamina sint perpessi et quotidie sustineant graviora. Pro quibus cum ad sedem apostolicam appellassent, Dominica qua cantatur « Laetare Jerosolyma » terminum praefigentes, idem archiepiscopus appellationi non deferens, in exsecutione ipsius quemdam ex fratribus ipsis suspendit, qui etiam postmodum de praecepto suo, sicut dicitur, ab ipsa Ecclesia est remotus. Post eamdem etiam appellationem licet prior et fratres se et sua sub apostolica protectione posuerint, nihilominus priorem suspendit, objiciens ei quod unum ex fratribus suis ad praesentiam nostram venire permisit, et quemdam alium qui appellaverat, in Ecclesia et consortio fratrum suscepit. Postquam autem jam dictus prior ob praedicta gravamina iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, praefatus archiepiscopus in basilica quam in eorum gravissimum detrimentum dicitur construxisse, quosdam saeculares canonicos, appellantibus et reclamantibus fratribus dicitur instituisse, eisque ipsorum ecclesias assignasse, et universos qui appellaverant ab altaris officio suspendisse. Quia vero licet super principalibus quaestionibus in termino appellationi praefixo responsales et nuntios ipsius archiepiscopi exspectemus, ea tamen quae tam manifeste in contemptum sedis apostolicae sunt peracta relinquere nolumus incorrecta, eidem archiepiscopo auctoritate apostolica praecepimus, quatenus suspensionum sententias tam in priorem duam in alios fratres ejusdem ecclesiae post appellationem ad nos interpositam promulgatas, infra X dies post susceptionem litterarum nostrarum, publice denuntiet non tenere, et quod post primam appellationem in juris eorum praejudicium factum est, in statum pristinum reducere non omittat. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, si praefatus archiepiscopus infra praescriptum terminum exsequi distulerit quod mandamus, vos id, omni dilatione et appellatione postposita, exsecutioni mandetis, nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, si quae apparuerint a sede apostolica impetratae. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur. Datum Veronae Kal. Martii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
122
CXXII. Ecclesiam S. Petri Bononiensem tuendam suscipit ejusque bona et jura confirmat. (Veronae, Mart. 2.) [SAVIOLI, Annal. Bologn., II, 149.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO archidiacono, HUBERTO archipresbytero et canonicis Ecclesiae S. Petri Bonon. tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis supplicationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Petri Bononiae, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri felicis recordationis Alexandri papae sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, adjuvante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Joannis Baptistae; ecclesiam S. Mariae de Montovallo; ecclesiam S. Jacobi cum hospitali, quod est in loco S. Rofilli; hospitalis juxta crucem de Prestribardo; hospitalis in Ucula; ecclesiam S. Michaelis de foro medio; ecclesiam S. Donati; ecclesiam S. Mariae Magdalenae in Talnisi. Ecclesiam S. Egidii juxta Savinam; ecclesiam S. Petri et Savinii in Castaniolo; ecclesiam S. Michaelis de Argelata et plebem Medicinae; ecclesiam S. Mariae de Vineis, et ecclesiam S. Laurentii, et ecclesiam S. Michaelis quae sunt in Medicina, cum omnibus praedictarum ecclesiarum pertinentiis. Ecclesiam S. Thomae et S. Mariae in Garda, et S. Joannis in Fontana; terram etiam cum domibus et sine domibus quae est circa ecclesiam S. Petri vestri episcopatus, scilicet a meridie, vespere et septentrione positis infra murum civitatis in loco qui Hospitale vocatur, et extra murum, usque ad viam S. Thomae apostoli et a platea quae pergit ad eamdem ecclesiam usque ad trivium qui dicitur Avesa. Omne dominicatum quod habetis et tenetis; tres quoque partes decimationum totius vestrae plebis, scilicet S. Petri episcopatus, cum omnibus primitiis et oblationibus vivorum et mortuorum et quidquid in sancta vestra episcopali ecclesia offertur, sive in altare aut in pavimento ponitur; decimationes totius plebis de Buida. Praeterea quemadmodum bonae memoriae G. Bononiensis episcopus ab onere expensarum quas solebatis facere in eundo Ravennam ad synodum et redeundo, vos absolvit, sicut in authentico scripto exinde facto noscitur contineri, vos auctoritate apostolica absolvimus, et in posterum tam vos quam successores vestros absolutos manere censemus. Libertates quoque et immunitates a regibus et principibus et ab aliis personis tam ecclesiasticis quam mundanis rationabiliter Ecclesiae vestrae indultas, et antiquas et rationabiles eonsuetudines hactenus observatas integras illibatasque manere praesenti decreto sancimus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Decernimus ergo, ut nulli hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra et illibata serventur eorum pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Bonon. episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita, nisi reatum suum debita satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus de Bona presb. card. tit. S. Susannae ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit Calisti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Paulitit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. ss, Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gerardus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Rodulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VI Non. Martii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
123
CXXIII. Privilegium pro abbatia S. Gisleni. (Veronae, Mart. 7.) [REIFFENBERG, Monuments du Hainaut, VIII, 401.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAMBERTO abbati monasterii Sancti Gisleni ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium Sancti Gisleni in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Lucii praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et Sancti Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; villam Hornut, cum pertinentiis suis; in villa Logia curtem dominicatam et carrucatam terrae arabilis, cum curtibus et omni decima tam ipsius terrae quam omnium feodorum ejusdem villae; decimas quas habetis in terris Sancti Petri; decimam de vinea Hugonis; villare quod dicitur Ultra montes, cum pertinentiis suis et ejusdem loci ecclesiam cum appendiciis suis Harminiaco et Beweniis; decimam de Curte et de terris Sancti Landelini; in Novella terram arabilem unius carrucatae; quartam partem villae Blelgiis cum pertinentiis suis et districto; in villa quae dicitur Wamia, allodium Gonteri et Aegidii filii ejus, de Cing, terramque Hugonis de Aengien, cum aliis terris, curtilibus, redditibus, pratis et silvis; partem villae Darni cum villa et districto; villam Vaherias et curtem dominicatam ab omni advocatione et decima liberam; ecclesiam quam sub annuo censu centum solidorum, Cameracensis monetae ab ecclesia Sancti Gaugerici possidetis; in villa Chavren, curtem dominicatam cum terris, aquis, pratis, silvis et curtibus et portione decimae ab omni dominio libera et ab aliis partibus divisa; in villa quae dicitur Harcheis tres fertones ad pondus Flandriae quos Alnensis debet ecclesia pro terra Heluidis; in Resbaco, curtem dominicatam et tres partes totius allodii, tam in terris quam in silvis, in aquis, pratis et redditibus cum districto; apud Roncherias, sex marcas argenti ad pondus Coloniae quas debet Camberonensis ecclesia sub annuo censu pro ejusdem loci terris et altari cum capella de Herieriponte; altare de Cella, cum appendiciis suis Hornut et Quaternione; ecclesiam de Durno cum appendiciis Blelgiis, Hercana, Astices et Slogio; ecclesiam de Villari cum appendiciis suis Harminiaco et Bewengiis; ecclesiam de Wamia, cum suis pertinentiis; Altregium cum capella de villa, cum pertinentiis suis; apud Imbrecies, curtem et terras dominicatas cum pratis et aquis; duas partes communis allodii, altare de Bossut cum pertinentiis suis; altare de Baldurno cum appendicio suo Vilerot; altare de Elignies et de Tumaïdes; capellam de Ramigniis cum appendiciis suis; Abecias cum appendiciis suis Belehi, Molembais. Popiola Piereweiz et aliis cum appendiciis suis; altaria quoque a bonae memoriae Nicolao, quondam Cameracensi episcopo vobis collata et ejus privilegiis confirmata; Harcies cum appendiciis suis Grandi-Ecclesia, Strabursia et capella de Equicampo; altare de Blatum; capellam de Wieres; altare de Tulin cum appendicio suo Henin; altare de Hunchignies, altare de Hersella, altare de Rascengien, altare de Humberges, altare de Goy cum terra et aliis appendiciis suis; altare de Lovigniis cum appendiciis suis Dolziis et capella de Squeri; capellam Delfait, et capellam de Herieriponte; in villa Alemannis, curtem dominicatam et decimam ipsius curtis et terrae ad eamdem curtem pertinentis, in terris, vineis, pratis, silvis et capellam ad usus familiae; curtem et terras dominicatas apud Altregium et partes communis allodii in terris, aquis, pratis silvis et redditibus; villam Bassecles cum omnibus appendiciis suis et villicationem ejusdem villae in eleemosynam monasterio vestro concessam. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, decimas a vobis nullus extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit de eodem monasterio discedere; discedentem vero, absque litterarum communione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, interdictis et excommunicatis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare, sepulturamque hujus loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Consuetudines, etiam antiquas libertates et immunitates, rationabiliter monasterio vestro et ecclesiae vestrae concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere censemus. Inhibemus insuper ne quis in vos vel ecclesias vestras sine manifesta et rationabili causa excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententiam audeat promulgare. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata serventur pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire praesumpserit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem monasterio sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actiones percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Radulphus, Sancti Georgii ad Velum Aureum Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum. Ego Major presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tituli Pamachii. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Jacintus Sanctae Mariae in Cosmedin diac. card. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rolandus Sanctae Mariae in Porticu diacon. cardinalis. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus card. diaconus cardinalis. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, Nonis Martii, indictione V. Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno secundo.
( Slogia Edit.)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
124
CXXIV. Monasterium S. Salvatoris de Trebia tuendum suscipit et ejus bona juraque confirmat. (Veronae, Mart. 12.) [CAMPI, Hist. di Piac., II, 370.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati S. Salvatoris de Trebia ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Monet nos apostolicae sedis, cui licet immeriti praesidemus, auctoritas pro statu omnium Ecclesiarum, provida circumspectione satagere, et ne malignorum rapinis, vel molestiis exponantur, apostolicum ipsis patrocinium exhibere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Salvatoris de Trebia, in qua estis divino obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam, atque institutionem Pulsanensis ordinis, in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo praefata Ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; pontem Trebiae et piscationem ipsius aquae a Goxolengo, usque ad eumdem pontem et duos rivos, qui de alveo ipsius fluminis extrahuntur, cum moendinis et utilitatibus suis, terras, vineas et domos quas habetis in Gragnano; molendina, domos, vineas et terras in Guxaligio; vineas terras et domos in Arcellis, terram de Lorentiano; vineas, terras et domos de Passiano, terras de Castronovo, terras de Trejano; vineas, terras et domos de Momiano; terras de Baldinico; vineas et terras in rivo Ceredano, sicut Berardus abbas S. Sixti vobis scripto proprio confirmavit; terras de Caxali, et terras et silvas de Calendasco, silvam de Sarmada, terras in Campremaldo superiori, terras in Mamogo, et terras in curte Goxolenghi, partem quarum praedictus abbas vobis nihilominus confirmavit; terras in curte Valeriae, terras in Valle; terram juxta stratam Romeam cum ecclesia et aedificiis suis; domos quoque quas in civitate Placentina habetis, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium praedictorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, decimas a vobis nullus extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere; prohibentes insuper ne ulli fratrum vestrorum, post factam in loco vestro professionem, nisi arctioris religionis obtentu fas sit, sine abbatis sui licentia, de eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Chrisma vero, oleum sacrum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiant episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua ea voluerit exhibere; alioquin ad quemcunque malueritis, recurratis antistitem, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum major pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, etc. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subsc. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscr. Ego Petrus presb. cardin. tit. S. Susannae subscripsi. Ego Laborans presb. cardinalis S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti subscripsi. Ego Pandulfus presb. cardinalis tit. XII Apostolorum subscr. Ego Melchior presb. cardinalis SS. Joan. et Pauli tit. Pamachii. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. cardinalis. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diac. cardinalis subscripsi. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. cardinalis subscr. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. cardinalis subscr. Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presb. cardinalis et cancellarii, IV Idus Martii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
125
CXXV. Ad magistrum et fratres cruciferos Hospitalis Bononiensis.--Approbat eorum ordinem. (Veronae, Mart. 26.) [MANSI, Concil., XXII, 499.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BEN. magistro et fratribus cruciferis, Hospitalis domus Bononien. tam praesentibus quam futuris, communem vitam ducentibus in perpetuum.
Cum antecessor tuus, fili prior, a praedecessore nostro fel. mem. Alexandro papa lapidem primarium ad ecclesiam construendam acceperit, in territorio Bononiensi, ubi domus vestra nunc constructa dignoscitur, non vestris postulationibus inducti, eamdem ecclesiam in qua divino estis et pauperum obsequio mancipati, in jus et proprietatem beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia vestra cum Hospitali impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda, vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum hospitale, et ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis: etc. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive ad vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis personas liberas, et absolutas, e saeculo fugientes, ad conversionem et pauperum Christi servitium recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Inhibemus autem ne aliqua ecclesiastica saecularisve persona, in domum vestram quemquam intrudere, aut aliquem fratrum vestrorum de ipsa domo audeat ejicere violenter. Clerici etiam, qui ad domos vestras ordinati fuerint, et assumpti, nulli alii, quam tibi, fili prior, praestare obedientiam compellantur. Prohibemus insuper ne cui liceat vos, aut domos vestras, interdicto vel excommunicationi, sine manifesta et rationabili causa, et legitima citatione, subjicere, praesenti pagina decernentes, ut nullus Ecclesiarum praelatus a domibus vestris quidquam exigere, praeter libram cerae, audeat, vel etiam extorquere; salvis censibus illis, qui nunc in quibusdam domibus vestris constituti sunt de consensu episcoporum annuatim percipiendi. Nihilominus etiam vobis duximus indulgendum, ut in domibus vestris, ubi tot fratres assidue commorantur, quibus sit ecelesia necessaria, liceat vobis oratoria erigere et coemeteria fabricare. Quorum sepulturam liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Chrisma quoque, oleum sanctum, dedicationes ecclesiarum, ordinationes clericorum, qui ad sacras fuerint ordinationes promovendi, et caetera ecclesiastica sacramenta, a quocunque malueritis catholico recipiatis episcopo, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur impendat. Ad indicium autem quod eadem domus vestra specialiter beati Petri existat, duodecim imperiales nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam, et hospitale temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judiciem praemia pacis inveniant. Amen. AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus, Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus, episcopus. Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Petrus, presbyt. card. tit. S. Susannae. Ego Laborans, presbyt. card. S. Mariae trans Tiberim, tit. S. Callisti. Ego Pandulfus, presbyt. card. tit. XII Apostolorum. Ego Melchior, prebyt. card, SS. Joannis et Pauli, tit. Pammachii. Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presbyt. card. Ego Jac., diac. cardin. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. cardin. Ego Roland., S. Mariae in Porticu diac. cardin. Ego Petrus, S, Nicolai in Carcere Tulliano. diac. cardin. Ego Rad. , S. Gregorii ad Velum Aureum diac. cardin. Datum Veronae, per manum Moysi Lateranensis canonici, vice agentis cancellariae, VII. Kalend. Aprilis, indict. V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontific. vero D. Urbani papae III anno II.
[ forte, Radulfus]
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
126
CXXVI. B(alduino) archiepiscopo Cantuariensi, apostolicae sedis legato praecipit, ut aedificationem novae ecclesiae abjiciat, quam monachi Cantuarienses detrimento sibi fore, cum ipso questi sint. (Veronae, Maii 8.) [TWISDEN, Hist. Angl. Script., I, 1318.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilecti filii nostri prior et quidam fratres ejus monachi ecclesiae tibi commissae ad nostram praesentiam venientes de ecclesia, quam aedificare coepisti, tantum sibi et eidem ecclesiae proposuerunt dispendium proventurum, quod nisi ab ejus fuerit constructione cessatum, praescripta ecclesia suae dignitatis et status miserabile suscipiet detrimentum. Sane cum per Dei gratiam litteratus sis, et in religione diutius conversatus, ignorare non debes, sicut nec te credimus ignorare, quomodo propter scandalum a bonis est interdum operibus abstinendum. Nos autem sollicite providere volentes ne inter te et fratres tuos maneat materia jurgiorum, cum non possint convenienter obsequiis divinis intendere qui sunt contentionibus dediti, de consilio et deliberatione fratrum nostrorum monemus fraternitatem tuam, mandamus et districte praecipimus, quatenus donec causa cognita statuamus quid de ipso aedificio fieri debeat, occasione, contradictione et appellatione postposita, ab illius novae ecclesiae constructione et canonicorum institutione desistas et etiam ab exactione fraternitatis quam ob favorem ipsius operis diceris statuisse, aliis litteris non obstantibus a sede apostolica impetratis. Si quid autem contra hanc prohibitionem nostram fuerit attentatum, nos id auctoritate apostolica irritamus. Datum Veronae, VIII Id. Maii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
127
CXXVII. Episcopis, abbatibus et aliis Ecclesiarum praelatis per Angliam constitutis de superiore ad archiepiscopum Cantuariensem epistola significat. (Veronae, Maii 9.) [ Ibid., 1319.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filiis abbatibus et aliis Ecclesiarum praelatis per Angliam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum dilecti filii nostri prior et fratres Cantuariensis Ecclesiae de constructione novae ecclesiae, quam venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus apostolicae sedis legatus de novo extra Cantuariam incoepit, gravia se querantur dispendia subituros, nos eorum juri volentes, prout tenemur, ex officio providere, ex deliberatione fratrum nostrorum ipsi archiepiscopo districte praecepimus, ut in constructione praescriptae novae ecclesiae vel in institutione canonicorum, donec cognita causa statuamus quid ex hac fieri debeat, non procedat. Mandamus itaque universitati vestrae atque praecipimus, quatenus fraternitatem aut praedicationem, quam occasione illius Ecclesiae praedictus archiepiscopus de novo constituit, usque ad decisionem causae in parochiis vestris nullatenus admittatis, nec praedicatores, si qui ad hoc destinati fuerint, in ipsis parochiis patiamini praedicare, vel a fidelibus beneficia quaerere, sed eos potius ab his desistere, sublato appellationis obstaculo, auctoritate nostra, ecclesiastica districtione cogatis. Datum Veronae, VII Idus Maii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
128
CXXVIII. B(alduino) archiepiscopo Cantuariensi exprobrat, quod mandata sua (die 1 m. Martii data) non fecerit. (Veronae, Maio?)[ Ibid. ]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, B. Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto majoris es religionis, honestatis et nominis, tanto amplius tuae detrahitur gravitati, si quando apostolicae jussioni resistis, cui teneris in omnibus prompta devotione deferre. Cum enim per alia scripta tibi dederimus in mandatis, ut, si quid circa statum ecclesiae tuae in personis vel rebus in praejudicium dilectorum filiorum nostrorum prioris et fratrum ejusdem ecclesiae, post appellationem ab ipsis ad nos interpositam, vel postquam idem prior cum quibusdam fratrum suorum iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, fecisti in statum pristinum revocares, non sine ratione miramur, quod sicut nobis innotuit, mandatum nostrum exsequi noluisti, cum non ignores quomodo et hi qui appellant et qui ad Romanam Ecclesiam veniunt, donec de controversia cognoscatur, nullum sui status sentire debeant detrimentum. Credentes autem quod hac vice facere debeas quod hactenus neglexisti, fraternitati tuae per iterata scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus quidquid circa statum prioris et fratrum ipsius ecclesiae, in personis vel rebus, in eorum praejudicium commisisti postquam ad nos appellarunt, vel postquam idem prior et quidam de suis aggressi sunt iter ad nos veniendi, dilatione et appellatione postposita, in statum pristinum reducere non postponas, eosque in personis vel rebus contra juris ordinem desinas amodo fatigare. Si vero id infra XV dies post harum susceptionem non expleveris, dilectis filiis nostris de Bello, de Fauresham, et S. Augustini Cantuariae abbatibus id, appellatione remota, commisimus exsequendum. Ita ut si omnes his exsequendis interesse noluerint vel nequiverint, duo ex ipsis ea nihilominus exsequantur.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
129
CXXIX. Abbates de Bello, de Fauresham et S. Augustini redarguit, quod sua mandata neglexerint. (Veronae, Maio?)[ Ibid., p. 1495.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis de Bello, de Fauresham et S. Augustini Cantuariae abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Grave admodum gerimus et molestum quod venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus et apostolicae sedis legatus adversus dilectos nostros priorem et fratres suos post appellationem, reverentia sedis apostolicae praetermissa, commiserat, nec ad mandatum nostrum nec ad commonitionem vestram voluit, sicut accepimus, revocare. Quod autem in exsecutione mandati quod super hoc vobis dedimus licet nimis tepide processistis, gratum nobis est, sed multo gratius esset si tenorem mandati nostri taliter fuissetis exsecuti, quod non cogeremur vobis super eodem iteratas litteras destinare. Verum quia super gravaminibus et molestiis ipsius prioris et fratrum suorum non possumus non moveri, nos incorrectum sustinere nolentes quod in eorum praejudicium non sine contemptu sedis apostolicae constat esse commissum, memorato archiepiscopo mandatum iteratum dedimus et praeceptum ut, quidquid circa statum ipsius prioris et fratrum suorum in personis vel rebus, in eorum praejudicium attentavit postquam ad nos appellarunt, vel per eumdem priorem et quosdam de suis aggressi sunt iter ad nostram praesentiam veniendi, id in statum pristinum dilatione et occasione cessante reducat, eosque contra juris ordinem in personis vel rebus desinat amodo fatigare. Ne igitur frustra toties super eodem negotio scribere videamur, dilectioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus, si praefatus archiepiscopus infra XV dies post susceptionem litterarum nostrarum non impleverit quod mandamus, contradictione quoque, dilatione et appellatione cessante, id efficaciter exsequamini, provisuri ne plus ei videamini quam nobis in hac parte deferre, quia non possemus adversum vos non moveri, si alicujus gratia vel obtentu mandatis negligeritis apostolicis obedire, et ad corrigendam inobedientiam vestram manum nostram extendere cogeremur. Caeterum si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
130
CXXX. Privilegium pro Ecclesia Pistoriensi . (Veronae, Maii 21.) [ZACHARIA, Anecdota medii aevi, 244.]
Datum Veronae, per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalendas Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domni Urbani papae tertii anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
131
CXXXI. Bulla pro monasterio B. M. de Voto. (Veronae, Maii. 22.) [ Gallia Christiana nova, XI, Instr., 250.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Beatae Mariae de Caesarisburgo ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam memoriam.
Monet nos apostolicae sedis cui licet immeriti deservimus auctoritas, pro statu omnium Ecclesiarum provida circumspectione satagere; et ne malignorum rapinis vel molestiis exponantur, apostolicum ipsis patrocinium impertiri. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris, postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae de Caesarisburgo, in qua divino estis obsequio mancipati, ad instar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio annuimus. Imprimis siquidem statuimus ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam atque institutionem fratrum sancti Victoris in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, scilicet insulam Ulmi, in qua praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; Novam-villam cum omnibus pertinentiis suis. . . . . terram magistri Joannis in Coqueurdrevilla, tres partes molendini Ihioul in eadem villa . . . . . monasterium Sancti Helerii de insula Gerseio, sicut idem monasterium et ecclesiae vestrae a bonae memoriae Rotrodo Rothomagensi archiepiscopo est concessum, et tam suo quam venerabilis fratris nostri Gualterii successoris sui scripto authentico confirmatum assensu principis terrae in cujus eleemosyna . . . . . mansuram quam Robertus miles dedit vobis apud Caesaris burgum . . . . . propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat, liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ullus fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem possit de eodem loco, sine licentia sui abbatis, discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei sint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritalibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Inhibemus quoque ne in presbyteris praesentandis, aut ecclesiis ordinandis, quilibet vos absque manifesta et rationabili causa gravare aut molestare praesumat. Prohibemus insuper ne ecclesias aut terras, seu quodlibet beneficium ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dare, sive alio modo alienare, sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Inhibemus etiam ne infra parochias ecclesiarum vestrarum aliquis ecclesiam vel oratorium sine diocesani episcopi et vestro assensu aedificare praesumat, salvis tamen privilegiis Romanae ecclesiae. Interdicimus quoque ne aliquis in vos vel ecclesias vestras excommunicationis vel interdicti sententias sine manifesta et rationabili causa promulgare praesumat. Omnes praeterea libertates et rationabiles consuetudines et immunitates, quas illustris rex Anglorum Henricus, et bonae memoriae Mathildis imperatrix mater ejus, advocatrix et fundatrix praefatae ecclesiae, aut eorum successores, vobis et ecclesiae vestrae pia largitione donarunt, et scriptis suis authenticis firmaverunt, firmas et illibatas permanere sancimus. Praeterea novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis vel episcopis, archidiaconis seu decanis, aliisve omnibus ecclesiasticis personis omnino fieri prohibemus: pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, sacramentis a vobis aut solo obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo, nemo quidquam audeat postulare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres omnium consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisve sui careat dignitate, reamque se Domini judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat . . . . . Cunctis vero eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, etc. . . . . Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis episcopus. Ego Petrus de Bono presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim, tituli Calisti. Ego Rainerius presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli, tituli Pammachii. Ego Hyacinthus Sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis. Ego Gratianus sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XI Kal. Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Urbani papae tertii anno secundo.
( Sub sigillo plumbeo. )
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
132
CXXXII. Alienationes ab episcopis Boloniensibus cum Ecclesiae damno factas, irritas esse jubet. (Veronae, Maii 25.) [SAVIOLI, Annal. Bologn., II, II, 151.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Boloniensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Ideo nobis est, licet indignis omnium Ecclesiarum cura et sollicitudo superna dispositione commissa ut et earum profectui debeamus vigilanter intendere et indemnitati pastorali studio praecavere. Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, commissi nobis officii debitum persequentes et justis postulationibus grato concurrentes assensu alienationes, locationes, infeudationes et contractus alios si qui ab antecessoribus tuis in praejudicium ecclesiae tuae illiciti facti sunt viribus carere censemus, eosque legitime revocandi liberam tibi concedimus facultatem. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem haec attentare praesumpserit, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum. Datum Veronae, anno Incarnationis Dominicae 1187, VIII Kal. Junii, anno pontificatus secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
133
CXXXIII. Decernit ut ordo S. Benedicti perpetuis temporibus in Admontensi monasterio conservetur; confirmat etiam omnia ejusdem bona, et immunitati loci cavet. (Veronae, Mai 26.) [PEZ, Thesaur. Anecdot., III, III, 674.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ISENRICO abbati monasterii S. Blasii quod Admuntis dicitur, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Officii nostri nos admonet et invitat auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere et earum quieti et tranquillitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad earum regimen sumus Domino disponente assumpti, eas et a pravorum hominum nequitiis tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Blasii, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar bonae memoriae praedecessorum nostrorum Paschalis, Innocentii, Lucii, Alexandri et Lucii Romanorum pontificum sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis quidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Ex dono bonae memoriae Gebehardi Salzpurgensis archiepiscopi fundatoris ejusdem coenobii in Valle Admontensi fundum Ecclesiae S. Blasii, etc., ut in bulla Alexandri III pro eodem monasterio. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum, nullus violentias vel rapinas seu furtum committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere aliqua temeritate praesumat. Decernimus ergo, etc., ut loco citato. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. subscripsi. Ego Petrus de Bono presbyter card. tit. S. Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti subscripsi. Ego Pandulfus presbyter card, tit. XII Apost. subscripsi. Ego Melchior presbyter card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii subscripsi. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter card. subscripsi. Ego Jacinthus diaconus card. S. Mariae in Cosmidin subscripsi. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diacon. card. subscripsi. Ego Rolandus. S. Mariae in Porticu diacon. card. subscripsi. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus card. subscripsi. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus card. subscripsi. Datum Veronae, per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae an. 1187, pontificatus vero Domini Urbani papae III anno II.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
134
CXXXIV. Bulla Urbani III data monialibus Sanctae Gratae anno 1187. Ex archivo M. S. Gratae. Parthenonem S. Gratae Bergomatem tuendum suscipit et ejus bona confirmat. (Veronae, Jun. 2.) [LUPI Cod. diplom. Bergom., II, 1379.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus EUGENIAE abbatissae monasterii Sanctae Gratae ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuam memoriam.
Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam Sponso, apostolicum debemus patrocinium impertiri ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sanctae religionis infringatur. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Gratae in quo divino estis obsequio mancipatae, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et eis quae vobis successerint, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Gervasii cum curte de Saranica et aliis pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Calventiano cum pertinentiis suis, possessiones de Albenio; ecclesiam Sancti Michaelis cum pertinentiis suis ac bonae memoriae Ambrosii secundi vobis scripto authentico confirmatam. Sane novalium vestrorum etc. Omnia ut in bulla anno 1186 relata supra num. 59. In circulo: AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Jac. diacon. cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus subscripsi. Ego Pederbonus presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti subscripsi. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum subscripsi. Ego Melchior presb. cardinal. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii subscripsi. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. cardinalis subscripsi. subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. cardinalis subscripsi Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diacon. cardinalis subscripsi. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. cardinalis subscripsi Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. cardinalis subscripsi Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Nonas Junii, Indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
135
CXXXV. Parthenonem S. Euphemiae Mutinensem tuendum suscipit ejusque bona ac privilegia confirmat. (Veronae, Jun. 2.) [MURATORI, Antiq. Ital., III, 207.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus MARIAE abbatissae Sanctae Euphemiae Mutinensis, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris monasticam vitam professis in perpetuum.
Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis se jugiter praeparant ire obviam Sponso, sedes apostolica debet praesidium impertiri, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Euphemiae in qua divino estis obsequio mancipatae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; possessiones quas habetis in civitate et extra civitatem, scilicet domos, casamenta et hortos cum omnibus pertinentiis; molendinum quod est in porta Bajoariae; decimas quoque molendini episcopi, quod est in porta Citanove; braidam, quam olim tenuit Joannes Bonifacii; braidam vineatam, quam tenent domini de Marano in locatione; braidas etiam et redditus quos habetis extra civitatem; terras quas olim tenuit Hugolinus et Pincerna de Gisano; possessiones et redditus quos habetis apud Sanctum Petrum de Insula, et in Sulignano; decimas et redditus quos habetis in Sorbaria; et quidquid habetis in Vignola et in caeteris aliis locis; decimas etiam quas a quadraginta annis ecclesia vestra rationabiliter et pacifice tenuit, vobis nihilominus auctoritate apostolica confirmamus, privilegiis nostris ex hoc nullum praejudicium habituris. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum decimas a vobis nullus extorquere praesumat. Liceat quoque vobis personas e saeculo fugientes liberas et absolutas ad conversionem recipere, et eas sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli sororum vestrarum post factam in eodem loco professionem fas sit sine abbatissae suae licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ne quis in vos vel ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulget, aut novas et indebitas exactiones vobis vel hominibus vestris imponat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem ecclesiae abbatissa, vel tuarum qualibet succedentium, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendam. Decernimus ergo ut nulli, etc, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, etc. Bene valete. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus subscripsi. Ego Petrus de Bon. presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim titulo Calixti subscripsi. Ego Pandulfus presbyter cardinalis titulo XII Apostolorum subscripsi. Ego Melchior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli titulo Pamachii subscripsi. Ego Adelardus titulo Sancti Marcelli presbyter cardinalis subscripsi. Ego Jacintus Sanctae Mariae in Cosmidin diaconus cardinalis subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis subscripsi Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis subscripsi. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis subscripsi. Datum Veronae, per manum Alberti Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, secundo Nonas Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domni Urbani papae III anno secundo. Pendet bulla plumbea.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
136
CXXXVI. Ordinis Praemonstratensis privilegia quaedam confirmat. (Veronae, Jun. 10.) [LE PAIGE, Bibl. Praem., 639.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Praemonstratensi et coabbatibus ejus et fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter instituendis in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus existamus in promovendis eorum justis petitionibus debitores, religiosorum petitiones tanto libentius debemus admittere ac providere, quae ad pacem eorum pertinent ac quietem, quanto magis ex vita ipsorum Christi adornatur Ecclesia, et qui in saeculo morantur addiscunt qualiter in via recta per opera Dei gradiantur. Sane propositum est nobis per venerabilem fratrem nostrum concordem Evactunensem episcopum, quod quidam ex clero, vel ex ordine monachorum eo vos intuitu super novalibus decimarum exactione fatigant, quod hominibus illis a quibus exstirpanda nemora, vel alia loca inculta recipitis excolenda, censum seu partem aliquam frugum, pro rei proprietate confertis, et ex eo libertatem ab Ecclesia Romana vobis indultam, quae vos a decimis novalium praestandis absolvit, infringere moliuntur. Quia igitur talis eorum instantia ratione non nititur, auctoritate apostolica interdicimus ne quisquam vos ex hujusmodi causa, super decimis vestrorum novalium, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, audeat infestare. Ut autem firma inter vos disciplina servetur praesenti capitulo inhibemus, ne contra canonicam disciplinam claustralis quisquam appellare praesumat, et correctionem suorum eludere praelatorum. Quod si facere forte tentaverit, nihilominus exerceatur in eum correctio regularis. Et ordini quidem est et saluti contrarium, ut qui ex vita regulari et praelati sui se supposuit voluntati, sub appellationis obtentu ad motum animi sui sequendum redire sinatur, et dissolutionis licentia inde proveniat, unde correctio debet provenire delictorum. Praeterea quia tollenda est a religiosis discurrendi necessitas, et convenit eis, quae ad salutem pertinent sine difficultate conferri, hoc etiam de apostolica benignitate duximus indulgendum, ut si episcopis vestris, aut non volentibus, aut volentibus ordines celebrare, aliquem vos episcopum hospitem habere contigerit, de cujus officio et potestate sit vobis plena notitia, liberum sit vobis ab eo et ordines et ecclesiastica recipere sacramenta, dum tamen talis sit, de quo proprius episcopus nullum sibi debeat praejudicium formidare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si qua igitur, etc. Datum Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Idus Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae 1187, pontificatus domini nostri Urbani III, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
137
CXXXVII. Ordinis Praemonstratensis leges confirmat. (Veronae, Jun. 30.) [ Ibid., 640.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Praemonstratensi, et caeteris abbatibus et canonicis Praemonstratensis ordinis tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula, licet immeriti, disponente Domino, constituti, pro singulorum statu solliciti esse compellimur, et ea sincere tenemur amplecti, quae ad incrementum religionis pertinent, et ad virtutum spectant ornatum, quatenus religiosorum quies ab omni sit perturbatione secura, et a jugo mundanae oppressionis servetur illaesa, cum apostolica fuerit tuitione munita. Attendentes itaque quomodo religio et ordo vester multa refulgens gloria meritorum, et gratia redolens sanctitatis, palmites suos a mari usque ad mare extendit, ipsum ordinem et universas domos ejusdem ordinis apostolicae protectionis praesidio duximus confovendas, et praesenti privilegio muniendas. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus benignius annuentes, ad exemplar felicis recordationis Alexandri et Lucii praedecessorum nostrorum romanorum pontificum, universas regulares institutiones et dispositiones quas de communi consensu, vel majoris et sanioris partis fecistis, sicut inferius denotantur, auctoritate apostolica roboramus, et praesentis scripti privilegio communimus, videlicet ut ordo canonicus quemadmodum in Praemontratensi Ecclesia secundum beati Augustini Regulam et dispositionem recolendae memoriae Norberti quondam Praemonstratensis ordinis institutoris et successorum suorum in candido habitu institutus esse dignoscitur, per omnes ejusdem ordinis Ecclesias perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Iidem quoque libri, qui ad divinum officium pertinent ab omnibus ejusdem ordinis Ecclesiis uniformiter teneantur, etc. Prout jacent in privilegio seu diplomate Lucii III, usque ad ea quae sequuntur. Ego Urbanus Ecclesiae catholicae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus, Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti. Ego Hyacinthus S. Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, pridie Kalendas Julii, indictione V, Incarnationis Dominicae 1187, pontificatus domini nostri Urbani papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
138
CXXXVIII. Ecclesiae Bononiensis bona, petente Gerardo episcopo, confirmat. (Veronae, Jul. 2.) [SAVIOLI, Annal. Bologn., II, II, 152.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GERARDO Bononiensi episcopo ejusque successoribus substituendis in perpetuum.
Sacrosancta Romana Ecclesia Bononiensem Ecclesiam speciali semper praerogativa dilexit, et eam inter alias studuit propensius honorare. Inde est quod nos qui, licet minus sufficientes, in ejusdem sumus Ecclesiae specula collocati, praefatam Bononiensem Ecclesiam consueta benignitate diligimus et tuis justis postulationibus, venerabilis frater episcope, gratum cupimus impartiri assensum. Quocirca, frater episcope, personam tuam et commissam tibi Ecclesiam, plenis charitatis brachiis amplectentes omnia quae tam in civitate, quam in comitatu Bononiensi tam minora quam majora, ut massam Prunarii, massam Vulpini Mozularii Bonalbergiscatii, massam de loco Frefortese, massam de Nucifatico, massam Nespulini et alias massas et fundos in eodem comitatu. Praeter hoc quod de patrimonio nobilis mulieris comitissae Mathildae in eodem comitatu habemus, quidquid est excepto Banno, quod in civitate Bononiensi ex parte Romani pontificis prout hactenus ita et deinceps indicetur, sicut piae recordationis Anastasius, papa praedecessor noster bonae memoriae Gerardo quondam Bononiensi episcopo antecessori tuo, receptis ab eo centum libris affortiatorum, quas pro utilitatibus Romanae Ecclesiae expendit in emphiteosim sibi suisque successoribus de communi fratrum suorum consilio concessisse et locasse dignoscitur. Nos tibi tuisque successoribus et per nos Bononiensi Ecclesiae ad exempla felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri titulo locationis in emphiteosin perpetuam concedimus atque locamus, et locationem ipsam praesentis scripti pagina communimus. Pro ipsa vero locatione tu tuique successores nostris successoribus duas libras puri argenti annis singulis in mense Junio debetis exsolvere. Porro quemadmodum tunc institutum est praesenti paginae duximus adnectendum ut tibi vel alieni tuorum successorum nullatenus liceat hanc locationem alicui Ecclesiae vel personae vendere vel alienare nisi nobis nostrisque successoribus. Nos vero et nostri successores praefatam locationem ab omni homine tibi tuisque successoribus defendere cogimur, quod si aliqua partium quod suum erit, quemadmodum supra dictum est, adimplere neglexerit, centum libras auri parti alteri sub nomine poenae exsolvet, et eadem locatio indissolubiliter permanebit. Nulli ergo hominum fas sit hanc nostrae locationis paginam temerario ausu contraire se ipsi modis quibuslibet infringere. Si quis autem attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis Ecclesiae episcopus ss. Ego Petrus de Bon. card. presb. tit. S. Susannae ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti ss. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Rodulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VI Nonas Julii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
139
CXXXIX. Privilegium pro canonicis Ecclesiae Tarvisinae. (Fragmentum ). (Veronae, Aug. 25.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 535.]
. . . . . . . . . .
Datum Veronae per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, VIII Kal. Septembris, indict. V, Incarnationis Dominicae an. 1187, pontificatus vero D. Urbani papae anno II.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
140
CXL. [ Petro] electo Regino praescribit ne sine speciali mandato apostolico ulli mortalium, nisi archiepiscopo [Ravennati] in consecratione accipienda juramentum praestet. (Veronae, Sept. 10.) [TIRABOSCHI, Mem. Moden., III, 101.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio REGINO electo, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum te sicut devotum Ecclesiae filium paternis affectibus diligamus, de tua promotione gaudemus et ad honorem tuum libenter ubi cum Deo poterimus favorem apostolicam impendemus. Quia vero studendum tibi est et agendum, ut circa initia tuae promotionis honorem Dei et sacrosanctae sedis apostolicae incipias totis viribus promovere, devotionem tuam rogamus attentius, mandamus et in obedientiae virtute praecipimus, quatenus nulli mortalium nisi forte archiepiscopo tuo dum largiente Domino, munus consecrationis acceperis, te absque speciali mandato nostro obliges juramento, et de honore nostro et Ecclesiae sollicitus et studiosus existas, securus quod si quis hoc tempore secus ad praestandam aliquam fidelitatem procederet, eum non Ecclesiae filium sed manifestissimum judicaremus hostem. Datum Veronae, IV Idus Septembris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
141
CXLI. Privilegium pro ecclesia Cerviensi. (Ferrariae, Sept.-Oct.) [FANTUZZI, Monum. Raven., IV, 283.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri THEOBALDO Cerviensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum
In apostolicae sedis specula licet immeriti, disponente Domino, constituti fratres nostros episcopos tam propinquos, quam longe positos in fraterna tenemur charitate diligere, et commissas eorum gubernationi Ecclesias contra malignorum incursus apostolicae protectionis praesidio communire. Quapropter, venerabilis in Christo frater Theobalde episcope, tuis justis postulationibus annuimus et, felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, praefatam ecclesiam Cerviensem cui, auctorante Deo, praeesse dignosceris sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in posterum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum qui vulgo vocatur Padule cum salinis, terris, vineis, pratis, pasculis, venationibus et piscationibus suis, qui protenditur a rivo qui vocatur Pisatellus usque ad milliarum Album et a decimano usque in mari. Plebem S. Vitalis quae vocatur Fiscalii, cum capellis, decimis . . . . . et aliis pertinentiis suis quae protenditur ab aggere de Corlungo et fossa piscaria et rivo de Rodaldo percurrente ad medium domorum, ab alio medium Verginese, a tertio sancto Elia percurrente ad medium lacum sanctum, ea quarto Padus; decem mansos terrae, quos ibi dederunt homines massae Fiscaliae positos in rivo majori in loco qui dicitur canale mortuum et in aliis congruis locis in praedicto rivo. Tenimentum quod fuit plebis S. Thomae cum portu et aliis suis pertinentiis. Tenimentum quod fuit plebis S. Peregrini cum decimis et aliis pertinentiis suis. D. p. Arimundus vendidit de bonis positis in S. Gervasio, ecclesiam S. Gervasii cum pertinentiis suis, ripam de Terra Firma cum teloneo suo et aliis pertinentiis suis et ripam de Mari cum ipso littore et teloneo et aliis pertinentiis suis. Portum cum teloneo suo et aliis pertinentiis suis. In territerio Raven. castrum Pastellionis cum pertinentiis suis et fundum Varignani. In territorio Pesenae quidquid Candolus habet in fundo fabrice, et in Modale et in Arturiano et in Montale qui dicitur de Laurentio et duos integros fundos Ceulam et Assignanum, quos detinet ab ecclesia sua monasterium S. Mariae montis Mauri. In territorio Cornelien., et comitatu Ymolen, castrum unum integrum quod vocatur Plancaldoli et aliud castrum quod vocatur Vicli, et aliud quod vocatur Saxum Gattarum cum omnibus appendiciis suis. In territorio Fanen. et Pensauren. castrum quod vocatur Monterianus cum districtu et curte sua, et omnibus suis pertinentiis, et duos mansos terrae intra Marchisanum et ripam altam, quos detinet Ugolinus Guidoti, et unum mansum in lupara quem detinent Petrus Sophie, et filii Petri, et unum mansum in Casale quem detinent filii Guidutii, et Rogerius, et unum mansum in Bulgum, quem detinet Branchaleonus; ecclesiam S. Andreae in fossa putrida in civitate Ravennae cum omni jure suo et ripis de terra, et de mari, et portus, tulliam, vel aliquam collectam contra consuetudinem antiquam auctoritate apostolica prohibentes. Statuimus ut semper in tua, et successorum tuorum potestate consistant sicut usque ad moderna tempora permanserunt. Statuimus etiam ut infra tuam dioecesim absque assensu tuo, vel successorum tuorum nullus ecclesiam, vel oratorium de novo construere aliqua occasione praesumat, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Compositionem praeterea, quae intra te et canonicos tuos mediante venerabili fratre nostro Ger. Raven. archiepiscopo intervenit, seu rationabiliter facta est sibi ab utraque parte suscepta, ut in scripto ejusdem archiepiscopi plenius continetur ratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus. Obeunte vero te nunc ejusdem ecclesiae episcopo vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia proponatur, nisi quem canonici ejusdem Ecclesiae communi consensu, vel canonicorum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem providerit eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur . . . . . . . . . . . . . quorum gubernationem ac sustentationem concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Raven. archiepiscopi debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque, seu dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat, cunctis auctoritate eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Petrus de Bono praesbyter cardinalis titulo S. Susannae ss. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim titulo S. Calixti ss. Ego Melchior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli titulo Pamacchii ss. Ego Adelardus titulo S. Marcelli presb. cardinal. ss. etc., etc. . .
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
162
CLXII. B[alduinum] archiepiscopum Cantuariensem, apostolicae sedis legatum, acerrime reprehendit, quod et injurias inferre monachis Cantuariensibus, et sua praecepta negligere pergat. (Ferrariae, Oct. 3.) [TWISDEN, Hist. Script., I, 1320.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei. venerabili fratri B. Cantuariensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Si usque modo fraternitati tuae detulimus, et licet provocati plurimum, nequaquam tamen processimus in gravamen tuum, illa praecipua causa fuit, quod cum vir religionis fueris et ordinis, et nunc in Ecclesia Dei ad summum dignitatis apicem sis assumptus, cor tuum ab oppressione conventus commissae tibi Ecclesiae, etsi non pro nostra reverentia quam, aliter quam te deceat, visus es in hoc contempsisse, saltem metu credidimus divini judicii revocandum; speravimus equidem et suadente nobis conscientia credebamus, quod postquam illum quem obtines in Anglicana Ecclesia celebrem locum adeptus esses, tu obedientiae et reverentiae sacrosanctae sedi apostolicae ab omnibus viris ecclesiasticis exhibendae forma fieres aliis et exemplum; unde te circa nostrae et tuae pariter promotionis initia inusitato hactenus et novo modo curavimus honorare, credentes nos pro honore nostro Ecclesiae virum fidelissimum invenisse; sed, quod sine gravi admiratione non dicimus, frustrati sumus in cogitationibus nostris, et quem fidum tutorem honoris nostri esse credidimus, nunc in membris nostris oppugnatorem sentimus. Multoties enim pro quiete fratrum Ecclesiae tibi commissae litteras nostras transmisimus, ut ab eorum inquietatione desisteres, et jura ipsorum saltem pro nostra reverentia non turbares. Sed tu non solum in hoc, sed etiam in aliis, sicut ubique fama divulgante fere ab omnibus praedicatur, litteras nostras et appellationes ad sedem apostolicam interpositas parvipendens, quid contra eos post multiplices appellationes et prohibitiones nostras feceris, nos enarrare confundimur, sed tu ipse revolve in animo, et si benefeceris in conscientia tua deliberes et decernas. Nos vero, quia clamores ipsorum fratrum et contemptum sedis apostolicae pertransire surdis auribus, nec possumus, nec debemus, adhuc licet in vanum videamur jussiones nostras effundere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et in obedientiae virtute praecipimus, quatenus, eo etiam non obstante si ab Ecclesia tua absens fueris, quidquid post appellationem ad nos factam vel inhibitionem nostram in opere capellae, quam erigere in destructionem Cantuariensis monasterii statuisti, actum est, tuis expensis non differas demoliri, revocans et deducens prorsus in irritum, quidquid de instituendis canonicis et aliis quae circa capellam factum et enormiter innovatum, locum etiam illum habens maledictum et profanum, et eos qui celebraverunt in capella ipsa post inhibitionem nostram habeas et teneas pro suspensis ab officio et beneficio, donec nostro se conspectui repraesentent, demolitis universis operibus, quae inibi facere praesumpserunt. Ministros etiam conventus, quos post appellationem ad nos interpositam amovisti quos nos restituimus, habeas restitutos; et eos quos pariter post appellationem excommunicare vel suspendere praesumpsisti, habeas nihilominus absolutos, et universa quae post appellationem ipsam in eorum gravamen attentata sunt, in invasione videlicet villarum et possessionum suarum, reddituum quoque et aliorum quae ante appellationem habuerunt et ablatione nihilominus aliarum rerum in statum pristinum appellatione cessante reducas, illicitos invasores possessionum eorumdem fratrum, nisi satisfecerint, vinculo excommunicationis astringens, usque ad emendationem debitam facias manere ligatos. Sententias etiam excommunicationis et interdicti, quas in quosdam ipsorum fratrum temere promulgasti, publice nunties non tenere, ac de caetero pendente lite circa statum monasterii nil immutes. Sciturus quod si Deo et nobis hac vice inobediens fueris et rebellis, et ultra XXX dies post susceptionem praesentium praeceptum nostrum distuleris adimplere, nos universa quae praediximus alios exsequi faciemus, et suffraganeis tuis districte praecipiemus ut, sicut nobis obedientiam debitam subtrahis, ita ipsi tibi, absoluti a nobis omnem obedientiam et reverentiam denegent et honorem. Datum Ferar., V Non. Octobris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
143
CXLIII. ( Reginaldo) Batoniensi et (Seffrido) Cicestrensi episcopis atque abbatibus de Bello et Fauresham mandat haec: « Si archiepiscopus Cantuariensis praeceptum nostrum ultra XXX dies distulerit adimplere, vos universa exsecutioni mandetis. » (Ferrariae, Oct. 3.) [ Ibid., 1508.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Batoniensi et Cicestrensi episcopis, et dilectis filiis de Bello et de Fauresham abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Licet fratres et coepiscopos nostros et praecipue qui in Ecclesia Dei locum obtinent digniorem speciali teneamur charitate diligere, et in quantum cum Deo possumus, honorare, cum tamen ab eis aliquod enorme committitur, tanto ad correctionem ipsorum propensiori cura debemus intendere quanto in ipsorum culpis pro eminentia dignitatis ecclesiasticae honestatis sinceritas amplius denigratur. Sane clamores dilectorum filiorum, nostrorum prioris et fratrum Cantuariensis Ecclesiae contra gravamina quae a Cantuariensi archiepiscopo patiuntur, jam dudum recepimus; et licet eidem archiepiscopo libenter velimus in quantum possumus cum ratione deferre, quia tamen postposita reverentia mandatorum nostrornm nimis videtur in incoeptae oppressionis proposito perdurare, jam sustinere nec possumus nec debemus, quin tranquillitati praedictorum fratrum pro nostri officii debito consulamus. Illum igitur in grave detrimentum ejusdem Ecclesiae quaedam capella a memorato archiepiscopo incoepta fuerit, et post appellationem ad nos factam et inhibitionem nostram ne ulterius progrederetur opus, sit in fraudem prohibitionis ejus prout credimus, consummata, ita quod quidam canonici circa eam sua dicuntur habitacula construxisse et in ipsa pariter divina officia celebrasse, eidem archiepiscopo in obedientiae virtute praecepimus ut, eo etiam non obstante si absens ab Ecclesia sua fuerit, quidquid post appellationem ad nos factam vel inhibitionem nostram in opere capellae actum est, suis expensis non differat demoliri, revocans et deducens prorsus in irritum quidquid de instituendis canonicis et aliis circa capellam factum est et enormiter innovatum. Locum etiam illum maledictum habeat et profanum, et eos qui celebraverunt in capella ipsa post inhibitionem nostram habeat pro suspensis ab officio et beneficio, et donec nostro se conspectui repraesentent, sic teneat pro suspensis, demolitis universis operibus quae inibi facere praesumpserunt; ministros etiam conventus quos post appellationem ad nos factam amovit, quos nos restituimus, habeat restitutos; et eos quos pariter post appellationem suspendere vel excommmunicare praesumpserit, habeat nihilominus absolutos, et universa quae post appellationem ipsam in eorum gravamen attentata sunt, in invasione videlicet villarum et possessionum suarum, reddituum quoque et aliorum quae ante appellationem habuerant et ablatione nihilominus aliarum rerum, in statum pristinum appellatione cessante reducat. Sententias etiam excommunicationis et interdicti quas in quosdam ipsorum fratrum temere promulgavit, publice nuntiet non tenere, ac de caetero pendente lite circa statum monasterii nil immutet. Ideoque discretioni vestrae praesentium auctoritate mandamus, et in obedientiae virtute praecipimus, quatenus, si memoratus archiepiscopus praeceptum nostrum ulta XXX dies post susceptionem litterarum, quas ei direximus, distulerit adimplere, vos universa quae praediximus omni appellatione, dilatione quoque et excusatione cessante, auctoritate nostra exsecutioni mandetis. Illicitos invasores possessionum eorumdem fratrum, nisi satisfecerint, vinculo anathematis innodantes, quousque ad emendationem dignam faciatis manere ligatos. Provideatis autem ut taliter in his omnibus apostolicam exsequamini jussionem, ut videamini potius deferre Deo quam homini, et ne ullius transgressionis faciat vos non sine gravi indignatione sedis apostolicae efficiat transgressores. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, tres vestrum vel duo ea nihilominus exsequantur. Datum Ferrariae, V Non. Octobris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
164
CLXIV. Priori et conventui Cantuariensi concedit, « ut pendente lite inter eos et B (alduinum) archiepiscopum hic nullam in ecclesiam vel personas eorum excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententiam audeat promulgare. » (Ferrariae, Oct. 3.) [ Ibid., 1319.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et conventui Cantuariae, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum venerabilis frater noster B. archiepiscopus vester, sicut ex multiplici vestra conquestione didicimus, tranquillitatem vestram crebra molestatione perturbet, et statum monasterii vestri multis modis inquietet, dignum est et consonum rationi, ut qui ex injuncto nobis officio tenemur ab oppressis injuriam propulsare, vobis contra indebita gravamina ipsius favorem protectionis apostolicae impendamus. Eapropter auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut pendente lite quae inter vos et eumdem archiepiscopum habere dignoscitur, archiepiscopus ipse nullam in ecclesiam vel personas vestras excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sententiam audeat promulgare, vel Ecclesiae, hominibus aut possessionibus vestris aliquod gravamen inferre; quod si memoratus archiepiscopus in vos aut in Ecclesiam vestram aliquam praedictarum sententiarum promulgare praesumpserit, sententiam ipsam, sicut contra indulgentiam apostolicam promulgatam, vires decernimus non habere, et in nullo penitus observari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Ferar., V Non. Octobris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
146
CXLVI. Sententiam a constitutis judicibus, latam inter ecclesiam S. Michaelis Nonantulanam et S. Martini Causinensem, confirmat. (Ferrariae, Oct. 8.) [TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, 314.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO archipresbytero Nonantulano, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum controversiae ab apostolica sede commissae judicio vel concordia finiuntur, ut in futuro valeant in contentionem adduci, ipsarum sententiae in scriptum sunt authenticum reducendae, et sedis apostolicae patrocinio roborandae. Cum autem inter plebem S. Michaelis tuae curae commissam et ecclesiam S. Martini de Caucin. controversia verteretur super tota decima, quam plebs ipsa tenebat inter Bisentulum et flumen Pontilonge, limitem Musonem et Panarium vetus ac Cenosam, et super viginti blavae modiis de quadam terra in villa S. Theodori posita, a cujus orientali parte quidam capitanei sua praedia possident, a meridiana vero praescripta S. Martini ecclesia, tandem dilecti filii nostri abbas S. Petri Mutinensis et magister Rolandus Brixiensis canonicus idem ex delegatione vestra susceperant negotium finiendum, in quorum arbitrium partes statuta poena unanimiter convenerunt. Unde judices ipsi, auditis rationibus hinc inde positis, statuerunt ut plebs vestra totam decimam illam et blavam et terram de caetero pacifice possideret, procuratori ecclesiae S. Martini nomine ipsius ecclesiae super his perpetuum silentium imponentes. Ut igitur sententia ipsa inviolabilem obtineat firmitatem, eam, sicut rationabiliter lata est, nec legitima appellatione suspensa, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patricinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Ferrariae; VIII Id. Octobr.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
147
CXLVII. Privilegium pro monasterio L. Zenonis Veronensi. (Ferrariae, Oct. 13.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 810.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati monasterii S. Zenonis Veronen. ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis, et ordo exigit rationis, praesertim, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et felicis recordationis praedecessorum nostrorum Innocentii et Lucii, Alexandri ac Lucii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes monasterium Beati Zenonis Veronen. in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Inprimis. Siquidem, etc., ecclesiam S. Proculi cum omni honore et districtu, ut a bonae memoriae Brunone Veronensi episcopo vestro monasterio canonice concessam, et ab ejusdem episcopi successoribus, et bonae memoriae Peregrino, et ven. fratri nostro Gottofredo patriarchis Aquileien. sedis, vestro monasterio confirmata sunt et in ejus authenticis continetur, etc. Datum Ferrariae per manum Alberti sanctae Roman. Eccl. cardinalis et cancellarii III, Id. Octobris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontif. domini Urbani papae III, an. II.
( Omnia deinde bona et eccl. describuntur cum subscriptione ejusdem pontificis ac XII cardinalium. )
http://viaf.org/viaf/85184598
[]