author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
sequencelengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Fulbertus Carnotensis
39
EPISTOLA XXXIX [ olim XLIX] (Circa annum 1020.)
Venerabili Silvanectensium episcopo R. FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos.
Quia judicio contendere magis quam veniam postulare statuistis, restat vobis convenire judices, qui, praefixis loco et tempore, nos in alterutrum legali ratione justificent. Non enim usurpamus officium judicis in isto negotio, sicut vos velle dicitis, cum nullus esse possit suae causae et assertor et judex. Verumenimvero satis admirari nequimus quidnam mali est quod tam audacter ad judicium properatis, nisi forte, quod abhorrere humanum est, publice damnari eligitis quam secreta satisfactione purgari. Quid enim aliud in judicio mereatur manifestae culpae odiosa defensio? Et vestra quidem culpa sic manifesta est, ut nullo excusationis genere valeat obumbrari. Vox enim sanguinis fratris vestri et sacerdotis Evrardi, postquam ad aures supremi judicis ascendit, per totam Galliam vehementer infremuit. Qui, ut certo scimus, non est occisus ob aliam causam, quam ob vestrae cupiditatis injustam calumniam. Viderint judices utrum effectus referatur ad causam. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
40
EPISTOLA XL [ olim L]. (Circa eumd. an.)
Venerabili Silvanectensium episcopo R. FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos.
Non oportet nostri ordinis viros in superfluis scriptitationibus occupari, multa enim et magna negotia nobis expedienda, si non dissimulamus, incumbunt. Sufficiant nobis super his unde agimus, litterae nuper a nobis missae, quarum erat extremitas: Viderint judices utrum effectus referatur ad causam. Quae enim ibi scripta sunt, aut ea legitima assertione confirmabimus, aut vos infirmare et pernegare patiemur, si data fuerit consilii judiciique occasio: sin autem, contenti erimus ea praemonuisse quae vos credimus emendare: debuisse. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
41
EPISTOLA XLI [ olim LI]. (Circa eumd. an.)
FULBERTUS episcopus, venerabili consacerdoti suo R. boni propositi finem optimum.
Mulier illa de cujus causa nostram humilitatem consulere voluistis, impedita est vinculo juramenti, nec potest inire connubium sine crimine perjurii, nisi per consensum aut post obitum illius cui se tali juramento conditionaliter obligavit. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
42
EPISTOLA XLII [ olim LII]. (Circa eumd. an.)
Venerabili Rothomagensium archipraesuli ROBERTO FULBERTUS humilis episcopus, si quod valet orationis suffragium.
Procacitas G., cujus mihi mentionem fecistis, satis superque fatigavit me de novis connubiis expetendis; sed ego semper obstiti, dicens non licere ei sua uxore vivente alteram usurpare. Nunc ergo tandem rogavit me, seu callide sive simpliciter, ut sibi aut uxorem suam fugitivam redderem aut eam, si reniteretur, excommunicarem; alioquin diceret quod ego et illa faceremus eum moechari. Conventa igitur de hac causa mulier, respondit mihi nunquam se redituram ad illum; et, quia certo noverat mores suos cum moribus G. convenire non posse, velle se potius renuntiare saeculo et monacham devenire, tantum si Gualerannus sibi vel centum libras nummorum Carnotensium ferendas ad monasterium daret. Ego autem inter haec monacham illam nec fieri prohibeo, nec compello, sed nec ut ad virum odientem peritura redeat, coarctare praesumo. G. autem saepe mittit ad me, licentiam ineundi connubii novi petens; illam se gurpisse, suamque pecuniam recepisse, licet non vere protestans. Ego vero interdico ei licentiam istam, donec uxor ejus aut monacha facta sit, aut defuncta. Quorum utrum prius futurum sit, nescio. Si ergo de hac causa meum consilium vultis, quod ego facio, idem vos facere suadeo, hoc adjiciens ut, si causam hanc acri censura pertractare velitis, ex mea parte non contradictionem, sed suffragium vos habere sciatis. Capitula canonum ad hanc causam pertinentia nobis subscribere non vacavit ad praesens, hostium persecutione turbatis. Scribemus autem et haec et alia libenter in obsequium vestrum, si Deus concesserit nobis salutem et pacem. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
43
EPISTOLA XLIII [ olim LIII]. (Circa eumd. an.)
Charo suo R. FULBERTUS episcopus.
Occupatus erga plurima paucis tibi sic respondere compellor. Ecclesiae nomen, extra quam veri sacrificii non est locus, interpretatione sua pluralitatem innuit. Sacerdotalis quoque salutatio qua Dominus vobiscum dicitur, non est unum solum, sed ad plures dirigitur. Sed et ille versiculus de quo mihi quaestionem fecisti, plane sibi circumstantes requirit. Pro his ergo atque aliis hujusmodi non ex auctoritate quidem canonum, quos mihi modo retractare non licuit, sed meo interim arbitratu tutius esse suadeo te a missarum celebratione suspendere, quam eas sine duarum saltem aut trium fidelium attestatione celebrare. Scrupulus autem ille de offerentibus ita solvi potest, quod dum sacrificamus illi pro quibus agitur, per manus nostras offertur Deo sacrificium laudis. Haec ad praesens me respondisse contentus aveto. Quod si nova legendo vel retractando verum de his quidpiam magis ratum invenero, tibi charitative rescribam. At si tu te prior aliquid tale repereris, eamdem nobis exhibe charitatem. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
44
EPISTOLA XLIV [ olim LIV]. (Circa eumd. an.)
Venerando Remorum archipraesuli EBALO FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus.
Angustiae tuae compatiens Odonem comitem arguendo conveni: respondit tandem quod in te deliquerat emendare se velle, et, ad tollendam animi tui aegritudinem, adjuvare, quod maxime desideras, ut Remensis Ecclesia respiret ad pristinam dignitatem. Si haec tibi facere voluerit, recipere suadeo, ut quamprimum expeditus redeas ad officium tuum. Deinde suggero, etsi non indiges, ut ad pacem pauperum componendam tota mente satagas, quos sui reges et principes vehementer affligunt. Praeterea Beroldo episcopo referente audivi sic te moerore afflictum, ut curam gregis Domini relinquere velis. Quod ego acriter et amice redarguo, testans te, si hoc egeris, non fuisse pastorem. Vale memor mei peccatoris in orationibus tuis
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
45
EPISTOLA XLV [ olim LV]. (Circa an. eumd.)
Diligendo semper atque venerando Remorum archiepiscopo EBALO FULBERTUS Carnotensis humilis episcopus, communicare fontem intimae charitatis.
De vestra bonitate, non de nostro merito confidentes, deprecamur, optime Pater, ut notum habere dignemini hunc charum nostrum nomine Hubertum, qui de patria sua causa discendae honestatis egressus, et apud nos aliquandiu demoratus, talem se nobis exhibuit, ut non minus quam frater uterinus amari et honorari meruerit. Nunc vero eadem causa permotus, monasterium beati Remigii, quod vestrum est, visitare disposuit: ubi si in aliquo fuerit indigus vestrae opis, sentiat quaesumus viscera pietatis. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
46
EPISTOLA XLVI [ olim LVI]. (Circa an. eumd.)
Venerabili archiepiscopo Rothomagensium ROB. FULBERTUS humilis episc. fideles orationes.
Compatior tibi, sancte Pater insuper adversis quae indigne passus es, praesertim ab eo qui et se et sua tuae fidelitati debuerat. Super illo quoque doleo vehementer, fratre et coepiscopo nostro dum staret, in tanta nunc flagitiorum atque facinorum praecipitia lapso. Sed tibi, Pater, haec vel magna consolatio est, quia si abstulit, interiora non potuit. Habes enim ex Dei gratia charitatem qua ipsum errantem revoces; frenum canonicae districtionis, quo detrectantem coerceas; virgam, qua ferias: his utere competenter, donec absolutionem promeritus dicere tibi gaudeat: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt . Vale.
(Psal. XXII, 4)
[externa]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
47
EPISTOLA XLVII [ olim LVII]. (Circa an. eumd.)
Venerabili Leodicensium episc. ROGERIO FULBERTUS Carnotensis omnia charitatis obsequia.
Cum dispersas oves sollicite ac longi itineris labore quaeritis, laeti perpendimus, Pater, quod pastoris nomen negligentia non cassatis: de illa tamen ove quae in nostris pascuis observatur, fratrem A. subdiaconum loquor, securus esto, quia Dei gratia bene ruminat, et luporum insidias sagaciter cavet. Nec appelletis eum ultra militem fugitivum, quoniam accurate se praeparat ad debellanda coram Deo et nobis agmina vitiorum. Veniet autem ad vos quantocius poterit; sed si nostra humilitas invenire queat gratiam in oculis vestris, simpliciter exoramus ut nobis eum remittere ac vestris litteris commendare dignemini, ut praesentia ejus sit pignus vestrae charitatis erga nos, ac nostrae fidelitatis erga vos in perpetuum. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
48
EPISTOLA XLVIII [ olim LVIII]. (Circa an. eumd.)
Venerando Lexoviensium pontifici ROGERIO FULBERTUS Carnotensis episcopus, salutem et fideles orationes.
Presbyteri canonicorum nostrorum ex ecclesiis quas habent in episcopatu vestro venerunt ad nos, dicentes quod vos interdixistis eis ministerium suum, ideo quod de ipsis ecclesiis non ferunt vobis synodum. Et nos quidem eam vobis jure solvendam esse non ignoramus: sed Tedoldus praepositus noster, ac vester servus, non bene rem intellexit hactenus, eo deceptus quod nulla ecclesiarum quas nostri canonici possident in episcopatu nostro obligata est hujusmodi debito, remittente videlicet antecessorum meorum piissima liberalitate. Sed ea quantalibet charitate fulta, quantalibet laude digna, vestro tamen juri minime praejudicat. Nunc itaque serenitati vestrae supplicamus ut concedatis eis officium suum agendi licentiam, paratis amodo aut vestram synodum vobis reddere, aut in usus fratrum nostrorum necessarios retinere, si charitati vestrae placuerit sanctorum patrum meorum supra memoratum remissionis exemplum observare. Si non merui ut causa mei aliquid faciatis, restat, spero, aliquando meritum iri opitulante gratia Christi. Valete, charissime Pater, et mementote mei in orationibus vestris.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
49
EPISTOLA XLIX [ olim LIX]. (Circa an. eumd.)
Venerabili Parisiorum episcopo FRANCONI FULBERTUS humilis sacerdos.
Doleo super te, charissime, cum te a pristina virtute apostatare video. Olim apud me conquerebaris de tuo antecessore, qui sacrilega temeritate altaria laicis in beneficium dederat: nunc mihi suades ut ego similiter faciam. O coelum! o terra! quid clamem! aut quo tuis meritis digno modo te objurgare possim? Sed compesco nunc ferventes animi mei fluctus, donec te praesentialiter exquisitis increpationum tormentis excruciem. Vale interim.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
50
EPISTOLA L [ olim LXI] (Circa annum 1020.)
Sancto et venerab. archiepiscopo LEUTHERICO FULBERTUS episcopus de virtute in virtutem progredi.
De Guidone excommunicato nostro nos appellas, reverende Pater, dicens quod episcopali se velit examinari judicio, et ecclesiastica satisfactione purgari. At nos precem tuam seu verba minime parvipendentes, tibi respondemus nos ejus libenter misereri velle, sed examinationem ejus ultra non curare. Apud nos enim jam de ipso sicut de manifesto reo optime factum est episcopale, hoc est canonicum ac decretale judicium, dum illum secundum auctoritatem canonum ac decreta sanctorum Patrum excommunicavimus. Dicimus autem illum manifeste reum propter rationes subscriptas. Primoque quia causa cupiditatis ejus, fratris ac matris quoque ipsius, occisus est immerito noster subdecanus. Deinde quia scivit insidias illi praetendendas, nec mihi patefecit. Tertio quod insidiatores ejus, quos disturbare potuit, non disturbavit, sed et praesentia sua domum ex qua sanctae Ecclesiae nostrae servire debuerat, eis receptandis dolose vacuam fecit. Quarto quod malo ejus consensit. His itaque modis nobis aperte reus comprobatur: unde vocatus et per sex menses exspectatus, dum confessionis ac poenitentiae remedia a nobis quaerere distulit, jure meritam excommunicationis sententiam pertulit. Cum ergo contradictis irrefragabilibus scilicet causis, plures enim earum vere testes existunt, parati quemlibet resistentem convincere; cum ille, inquam, propter has causas indubitabili crimine teneatur obnoxius, quis curet examinationem ejus? An quia manifesta culpa examinari egeat? an forte crederetur examinatus, si culpam se non habere pejerando culpam accumularet? sed ut scientes aliquem pejerare sinant, ab animo sacerdotum religio prohibet. Jam vero tam evidens peccatum quae purgatio maneat, nisi confessio et poenitentia? Hanc si expeteret, audiens extra civitatem sibi infestam me esse, propter amorem Dei, cujus misericordiae me commonefecisti, adhuc apud me locum ejus reperiret, atque haec ei forsitan aliquando absolutionem pareret. Quod si hoc noluerit, quando tu consilium statueris de majoribus et utilioribus tractaturus, cum illis et haec recensurus, adero tecum si mandaveris. Et si quid in illum actum est, bene stat, astipulatione tua nitatur; sin minus, corrigatur. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
51
EPISTOLA LI [ olim LXII bis ]. (Anno 1020 aut 1021.)
Venerabili Aurelianorum episcopo THEODERICO FULBERTUS Carnotensis sacerdos obsequium dilectionis sine fuco dissimulationis.
Gratulor diligentiae tuae, licet inter multa adversantia sua strenue capessenti, me quoque de negotiis ad me pertinentibus amice commonenti. At ego commonitionem tuam benigne suscipio; in caeteris quidem quae mihi scripsisti libenter tibi, prout decuerit et tempus erit, obtemperaturus. De processione vero Ecclesiae nostrae ad vestram fieri solita clericos nostros conveniens, audivi ab eis quod optime noveram, et teipsum aequo animo concredere volo: videlicet quod damnatis incendio, et ad Ecclesiae restaurationem inhiantibus, aliisque plurimis miseriis valida necessitate occupatis, processio non sit ad praesens facilis; successu vero prosperae facultatis, cum magno gaudio ac debita devotione se illam facturos. Vale cum beatissimo clero et grege tibi commisso, cohortans eos orare Deum ut liberet nos ab adversis nostris.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
52
EPISTOLA LII [ olim LXIII]. (Circa an. eumd.)
Dilectissimo fratri et coepiscopo suo THEODERICO FULBERTUS.
Illatam vobis injuriam vere meam facio, compassionis affectu, in eos qui sacro ordini fecere contumeliam zelo fervens: sed nec vobis utile esse video nec mihi tutum, ut zelus noster ad vindictam excommunicationis erumpat. Exspectandum, et commonitoriis utendum esse reor, donec illos aut poenitentia corrigat, aut summi judicis sententia multet. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
53
EPISTOLA LIII [ olim LXIV]. (Circa an. eumd.)
Venerabili coepiscopo suo ODOLRICO FULBERTUS.
De causa unde simplicitatem nostram consulere voluistis, in sexto libro Capitulorum nonagesimo primo ita scriptum invenimus. Si vir et mulier conjunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum eo; si poterit probare quod verum sit, accipiat alium, eo quod juxta Apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum. De profectione autem nostra ad Sanctum Hilarium, praefixum adhuc terminum non habemus. Vivite feliciter in Christo Jesu Domino nostro. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
54
EPISTOLA LIV [ olim LXXXV]. (Circa annum 1020).
In perpetuum diligendo domino suo regique ROBERTO FULBERTUS sacerdos.
Quaeso, domine mi, ne indignanter accipias quod tibi proxima Dominica Parisiis non occurri. Scias enim pro certo quod nuntii fefellerunt me, dicentes te illuc ipso die non adfore, sed propter ordinationem cujusdam episcopi me vocari, quem omnino non noveram, nec sacratam tuam nec epistolam archipraesulis mei de ordinatione ipsius acceperam. Unde, si quid delicti penes me est, seductus sum aliena fallacia. Facilis tamen debet esse remissio apud regiam pietatem, cum etiam apud forenses judices status sit hujusmodi venialis. In toto corde meo diligo te; ne repellas me a mandatis tuis. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
55
EPISTOLA LV [ olim LXXXVII]. (Anno 1020 aut 1021.)
Dilectissimo domino suo regi Francorum ROBERTO FULBERTUS humilis episcopus sanctae virtutis augmentum.
Si nobis omnes pervagandae facultates simul cum voluntate suppeterent, interesset vestrae pietatis levitatem nostram arguere, et ad nostrae ccclesiae quae destructa est restaurationem assiduam revocare. Nunc vero cum omnes ejusmodi facultates desint, et nos ad assiduitatem necessitudo magna coerceat, quomodo sapientiae vestrae dignum videri possit ut vel nos vel clerum nostrum de qualibet longa processione commoneat. Sustinete potius, sancte Pater, sustinete imbecillitatem nostram, supplete indigentiam nostram, ut Deus omni bono refocillet charam animam vestram. Valete regaliter.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
56
EPISTOLA LVI [ olim LXXXVIII]. (Circa annum 1020.)
Benignissimo domino suo regique ROBERTO FULBERTUS humilis sacerdos si qua potest orationis suffragia.
Ex parte celsitudinis vestrae dictum est nobis quod domnum Franconem Parisiensi Ecclesiae dare vultis episcopum, et ad hoc peragendum nostrae humilitatis habere favorem. Nobis autem videtur quia, si episcopus de quo agitur aptus est clericus, est optime litteratus, et ad sermonem faciendum agilis: in qua re omnes episcopos decet esse, non minus quam in operatione potentes atque disertos. Unde, si hoc fieri posse canonice domni archiepiscopi Senonensis et coepiscoporum nostrorum probavit sagacitas, nostrum etiam, qui de hac discussione appellati non fuimus, habetis assensum. In nullo enim quod bonum sit, coram Domino vestrae voluntati nitimur contraire. Vigeat excellentia vestra.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
57
EPISTOLA LVII [ olim XC]. (Anno 1020.)
Dilectissimo domino suo ROBERTO FULBERTUS episcoporum humillimus consilium et fortitudinem a Domino.
Cum praesentia mea nequeo, saltem litteris te reviso, mi domine, sciscitans de fortunis tuis, et exponens aliqua eorum quae geruntur in partibus nostris. Carnotenses adhuc plerosque detineo, ne in tuum nocumentum erumpant. Sed Hereb. et Gaufr. nullo interdicto refrenare potui. Faciunt tibi mala quae possunt, minantur quae non possunt. Virtus Altissimi conterat et disperdat superbiam illorum! Quidam autem vernaculi tui, qui ab eisdem malefactoribus injuriam passi sunt, Martinus scilicet de Villeri monte et filii ejus, iram suam retorquent in terram Sanctae Dominae nostrae, diripientes fruges et caetera bona nostra, quae in vicinia sua sunt. Nos vero inulta haec patimur propter te, exspectantes et deprecantes justitiam tuam. Sunt haec et alia multa, mi domine, quae me nimis angustiant; satis enim oneri esse videbatur adversa corporis valetudo. Sed tamem illud aegrius tolerabam, quod res Ecclesiae in superfluorum domesticorum victualia sic expendere compellebar ex prava consuetudine praedecessorum meorum, ut officium hospitalitatis et eleemosynae, sicut mea interest, administrare non possem. Nunc autem res ipsas, quantulae erant, passim inimici diripiunt. Additur his malis incendium Ecclesiae nostrae. Quoniam cum unde restaurem, sicut decet, non habeo, mihi quoque necessarios sumptus indulgeri detrecto. His itaque et pluribus aliis difficultatibus circumventus, quas vel pudoris lex vel brevitatis enumerare vetat, multa mecum agito; non ut aerumnas in hac vita evadere coner, quod est impossible, sed ut aliquo labore quamvis arduo valeam restaurandae Ecclesiae opem ferre. Hujus vero consultationis meae finem tibi domino meo revelatum iri disposui, cum Deus dederit tui opportunitatem alloquii. Valete perenniter.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
58
EPISTOLA LVIII [ olim CI]. Anno 1020.
Glorioso duci Aquitanorum GUILLIELMO FULBERTUS episcopus orationis suffragium.
De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, haec vobis quae sequuntur breviter ex librorum auctoritate notavi. Qui domino suo fidelitatem jurat, ista sex in memoria semper habere debet: Incolume, tutum, honestum, utile, facile, possibile. Incolume, videlicet, ne sit domino in damnum de corpore suo. Tutum, ne sit ei in damnum de secreto suo, vel de munitionibus per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in damnum de sua justitia, vel de aliis causis quae ad honestatem ejus pertinere videntur. Utile, ne sit ei in damnum de suis possessionibus. Facile vel possibile, ne id bonum, quod dominus suus leviter facere poterat, faciat ei difficile: neve id, quod possibile erat, reddat ei impossibile. Ut autem fidelis haec nocumenta caveat, justum est, sed non ideo sacramentum meretur, non enim sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. Restat ergo, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium domino suo fideliter praestet, si beneficio dignus videri vult, et salvus esse de fidelitate quam juravit. Dominus quoque fideli suo in his omnibus vicem reddere debet. Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus: sicut ille, si in eorum praevaricatione vel faciendo vel consentiendo deprehensus fuerit, perfidus et perjurus. Scripsissem vobis latius, si occupatus non essem cum aliis multis, tum etiam restauratione civitatis et Ecclesiae nostrae quae tota nuper horrendo incendio conflagravit. Quo damno etsi aliquantisper non moveri non possumus, spe tamen divini atque vestri solatii respiramus.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
59
EPISTOLA LIX [ olim XVI]. (Circa annum 1021.)
Piissimo duci Aquitanorum GUILLELMO FULBERTUS humilis episcopus.
Non est mirum, serenissime princeps, si quid moveris animo contra me, de hoc quod sapientissimo ac sanctissimo Patri nostro Hilario tibique debita servitia non rependo. Magnam enim honorificentiam exhibuisti, largosque dedisti munificentiae fructus, pro quibus nihil praesentis emolumenti recepisse videris. Sed est quod te reconfortare plurimum potest, hoc videlicet quod tuas gazas in ecclesiae Beatae Mariae restaurationem expensas, non solum integras, verumetiam multiplicatas ab ipsa recipies. Ex parte vero mea, quamvis perexilis portio mercedis aestimari possit, tamen quidquid sum et possum tuum est. Si autem de malitia saeculi ortae difficultates meum iter impediunt, ut frequentare non possim, et dilationes meas exspectare taedet, fac, benignissime atque dilectissime princeps, de illa dignitate quam mihi commiseras, quidquid animae tuae beneplacitum fuerit, certo sciens quod ea causa benevolentiam meam erga te nunquam senties imminutam. Caetera quaedam, quae scribere nolui, legato vestro, domino videlicet Raimone referente cognosces. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
60
EPISTOLA LX [ olim XVIII]. (Anno 1021, al. 1024.)
Claro suo HILDEGARIO FULBERTUS humilis episcopus.
Scio te, fili, meum desiderare adventum, sed retardant templi restauratio, mandata regis, praedonum instantia, messivae feriae, Lemovicensis episcopi causae pacandae difficultas, via scrupulosa. Aegre fero moras meas, satiusque mihi fuisset rem S. patris Hilarii non suscepisse curandam, quam tali modo tractare. Sed hac consolatione respiro, quia quod potes, vice mea facis. Precor ergo ut propositum urgeas strenue tam in spiritualibus quam in singularibus agens. Si Robertum praepositum indiligenter villicari nosti, fer causam ad notitiam ducis nostri , ut ejus arbitratu vel corrigatur vel mutetur. Saluta charos nostros R. Hu. Dur. et alios tam clericos quam laicos. Frater Thedoldus obiit, frater Ebrardus monachus evasit scholarum ferulam, et cancellarii tabulas tibi servo, bona parans, meliora devovens; tu quoque, pro nobis orans, feliciter vale.
(Aquitaniae)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
61
EPISTOLA LXI [ olim XXXVII]. (Circa annum 1021.)
Dilectissimo patri et coepiscopo suo GUIDONI FULB. orationis suffragium.
Rogamus charitatem vestram pro his servis Ecclesiae nostrae qui sub vestra potestate degunt, ut eis patrocinari dignemini, et ut nobis constituatis terminum post octavas beati Martini, quando et ubi nostri legati possint occurrere vobis, ad definiendam causam eorum, quae propter obitum antecessoris vestri indefinita remansit Rogamus etiam ne nobis scripto significare gravemini, cur Sylvanectis non fuerit sacratio vestra. Vale.
[Rodulfi]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
62
EPISTOLA LXII [ olim XXXVIII]. (Anno 1021.)
Egregie dilecto coepiscopo suo GUIDONI, FULBERTUS.
Amor justitiae, qui tuam, pater, animam imbuit a nativitate, fecit eam inoffensam, et ab excessibus cautam. Cujus rei fidem cum ex aliorum dictis, tum ex litteris tuis evidenter accepi. Sed ab ordinatione Ebali Remensis archiepiscopi non valde tibi metuendum puto esse, si est, ut dicitur, ab infantia Christianus, sano sensu sacris litteris eruditus, sobrius, castus, amator pacis et dilectionis, nullo crimine, nulla infamiae nota turbatus, tandemque a clero et populo suae civitatis electus. Magni etenim viri, ut optime nosti, Ambrosius Mediolanensis et Germanus Antissiodorensis, aliique nonnulli, quia tales in laico habitu exstiterunt, subito nobis sancti praesules exierunt. Domnus vero papa, cujus animadversionem te revereri significasti, non est quod tibi merito debeat succensere, si te graviter collapsae sanctae Remensi Ecclesiae aliquam spem resurrectionis audierit providisse. Vale in perpetuum memor mei vere fidelis tui. Illi quoque valeant, qui tuam memoriam mihi commendaverunt.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
63
EPISTOLA LXIII [ olim LXXIX]. (Circa annum 1021).
FULBERTUS episcoporum humillimus HILDEGARIO suo salutem.
Absentia tua saepe commemorat quam necessarius eras praesens. Sed hoc me consolor quod obsequia tibi delegaverim, qui sis dignus recipere, et utrumque remunerare paratus. Spero enim ut mihi quoque de tuis benemeritis, si qua Deo dante fuerint, aliqua tecum mercedis portiuncula cedat. Opitulabor itaque ad bene promerendum ex animo. Sed veniendi ad vos diem statuere dubito, quia et ibi victualia mihi puto deesse, et in mea dioecesi multis occupor. Fac tu interim quod te facere opto et credo: lectioni, orationi, et eruditioni fratrum operam tuam cum alacritate divide, animae simul et corporis curam gerens; ne propter secundi lassitudinem primae vigor evanescat. De re sancti patris Hilarii et nostra fideliter disponenda scio te non indigere monitis, dummodo fures caveas. Vestes et caetera ornamenta ecclesiae, quae lavari volunt, procura, ut festa paschalia suo candore venustent. Laurus nostra et totum pomarium gaudeant suo cultu. Vinitorem quoque et agricolam te esse memineris. De vario numero psalmorum qui adjiciuntur a quibusdam in tempore jejunii per singulas horas canonicas, in fine, post orationem Dominicam et capitula quae sequuntur, regulam non invenio. Psalmi quidem meo arbitratu superflui essent, nisi eos tutaret psalmistarum devotio. Finitis autem capitulis, post orationem Dominicam, ubi dicitur: Domine, exaudi orationem meam, statim esset subdenda oratio, quae ex libro Sacramentario recitatur. Patere tamen Ecclesiam retinere suum usum ad praesens. De significatione clericalis ornatus Amalaricus sic breviter: Desideramus recapitulare omnem armatum clericorum. Caput clerici in superiore parte discoopertum. Mens est, ubi est Dei imago. In inferiore parte circumdatum capillis, quasi aliquibus de praesenti necessitate. Amictus est castigatio vocis. Alba caeterorum inferiorum sensuum, praesidente magistra ratione, et interius per disciplinam continentiae constringente, quasi quodam cingulo, voluptatem carnis. Calceamenta, prohibitio pedum ad malum festinare. Sandalia ornatus ad iter praedicatoris, qui coelestia non debet abscondere neque terrenis inhiare. Secunda tunica, opera mentis sunt. Casula, opera corporis pia. Stola jugum Christi, quod est Evangelium. Dalmatica diaconi, id est ministri, cura proximorum est. Sudarium piae et mundae cogitationes, quibus detergimus molestias animi ex infirmitate corporis. Pallium archiepiscopale torques devotissimae praedicationis, et in Veteri Testamento et in Novo. Hactenus Amalarius. Mitto tibi Cyprianum, Porphyrium, et Vitas Patrum cum psalterio, ut petisti. Moneo etiam ut cum Donatum construxeris, nihil admisceas ineptae levitatis, ut sit causa joci, sed omnia seria. Spectaculum enim factus es, cave. Vide etiam ne tuae asseclae medialis nuditate laborent. Saluta mihi fratres nostros in Domino, et tute vale. Presbytero benedicenti os non alligabis, nisi ex praecepto episcopi sui; quod oblitus fueram: prohibetur tamen Agathensi canone.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
64
EPISTOLA LXIV [ olim LXXX]. (Anno 1021, al. 1024.)
FULBERTUS humilis episcopus fratri HILDEGARIO.
Dic charissimo nobis principi Guilielmo perpetuam felicitatem cum orationibus, ex parte nostra, et totius cleri ac populi nostri, propter eleemosynam quam misit ad restaurationem ecclesiae nostrae. Deinde vero nos praedicasse publice, sicut ipse mandavit, virtutem Dei per meritum sancti Joannis ostensam in districtione Gausberti, cum exsultatione et gaudio omnium qui audierunt. Monuisse quoque Bituricensem archiepiscopum per quemdam monachum suum, ut sese pacare non negligat cum ipso domino Guillelmo et episcopis ejus, priusquam sibi exinde scandalum oriatur. Tibi etiam misisse sibi exponendas sententias Bacharii, Bedae, et Rabani, de fine Salomonis, unde fecerat quaestionem. Sed et de praebenda quae vacat, sicut et de omni bono, voluntati ejus me praebere consensum. Praeterea scias me, propter te, magistro S. veniam indulsisse. Caeterum Tigrinus submonebat, ut mitterem vobis aliquem procuratorem ad colligendas fruges; sed ego totum hoc curae tuae committo, te exercitans illum probans. Adjutorem scholarum nolo tibi mittere, qui nondum assecutus sit maturitatem aetatis et gravitatem morum. Utere interim clientelae tuae qualicunque subsidio, donec causam communi consilio pertractemus. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
65
EPISTOLA LXV ( olim LXXXI]. (Circa an. eumd.)
Cum audio te facere quod debes, laetor, quamvis trepidem de futuris. Unde summam bonitatem deprecans, ut te dignetur regere, te quoque moneo ut habenis praeceptorum ejus obtemperare memineris. Iterum dico vale. Bacharii insertam invenies sententiam. Bedae et Rabani quorum tamen trium sententias hic quoque subnotare non piguit. Bacharius ait: « Salomon ille mirabilis, qui meruit astrui Domino, sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus, et in vinculo libidinis laqueatus etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitarum idoli fabricavit. Sed quia per prophetam culpam erroris agnovit, nunquid misericordiae coelestis est extorris? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lego poenituisse, neque misericordiam consecutum. Non ambigo, frater, de poenitentia ejus, quae non inscribitur publicis legibus. Et fortasse ideo acceptabilior judicatur, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae Domino teste poenituit. Veniam autem ex hoc consecutum esse agnoscimus, quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus, qui usque in finem vitae suae in propositi perversitate manserunt; et ideo quia inter reges justos meruit sepeliri, non fuit alienus a venia. Veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri. » Beda in opusculo super lib. Regum capitulo XXXIX, praemissis paucis, ait: « Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur! quia videlicet Salomon de commisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum quae ipse cum fuisset sapiens erronee fecerat quasi sapienter ac recte facta relinqueret. » Rabanus sic sub persona Isidori in expositione ejusdem libri: « Jam porro de aliis operibus Salomonis quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura et damnat, nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentiae Domini omnino commemorat. Nec prorsus occurrit quod saltem in allegoria bene significet, haec est flenda submersio. »
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
66
EPISTOLA LXVI [ olim LXXXII]. (Circa an. eumd.
FULBERTUS humilis episcopus H. suo salutem.
Diu sustinui sperans te esse venturum, ut dixeras. Unde jam nimia dilatione commotus arguo apud te solum. Cur enim te mendacem mihi et ingratum exhibuisti, cum tibi dulce esse debuisset paratos si qui forent de venatione tua cibos te patri inferre, ut aliquam benedictionem merereris accipere. Noli jam morari diutius, si gaudere vis de humili gratia nostra. Vale et veni, aut rescribe mihi quid pro certo sperare debeam de te.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
67
EPISTOLA LXVII [ olim LXXXIII]. (Circa an. eumd.)
FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, R. sanctae Ecclesiae Aurelianensis oeconomo.
Quod me scribere mones utilia clerico quodque de scientia magnipendis, facis amice, facis ut Christianae philosophiae cultor, invidiae purus. Ego vero, etsi ignarus mei moduli, non praesumo grandia, tamen memor in quo parere possum, exhortationi sanctae deesse non volo. Scripsi itaque sicut monuisti, quid mihi videatur agendum de presbytero illo qui missas celebrare et non communicasse compertus est, in hunc modum. Videtur namque diligenter inquirenda esse causa, qua sacrosanctam communionem subterfugerit, videlicet utrum haeretica infidelitas sit, an timor ex conscientia plane mortalis criminis, an timor ex conscientia ebriositatis aut libidinis. Quae quidem miseri sacerdotes mortalia peccata esse aut nesciunt aut scire dissimulant, remordente tamen conscientia mala; an sit taedium ex multa celebratione missarum; an timor indiscretus quo pusillanimes afficiuntur interdum pro levibus culpis; an morbus rheumatizantis et nauseantis stomachi; an passio cerebri mentem laedens. Si ergo infidelitas in causa inventa fuerit, aut aliud plane mortale crimen, deponendus est auctoritate canonica usque ad legitimam satisfactionem. Si autem appetitus ebriositatis aut libidinis, quando quidem et ipsae mortiferae sunt, ab officio removendus est, et tandiu abstinentia castigandus est, quousque, relicto vitio et per Dei gratiam superato, revocari videatur idoneus. At si ex frequenti missarum celebratione taedium, ita corripiendus, et per annum integrum a communione pellendus, sicut seriptum est in concilio Toletano XIII, capitulo 5. Si vero indiscretus timor de levi culpa, castigandus esse videtur cum pietate, sicut legitur in Capitulario, lib. I, capitulo 6. At si praenotata passio stomachi, vel cerebri fuerit in causa, quiescere debet a ministerio, donec recuperet sospitatem. Si autem praeter supradicta aliud aliquid in causa inventum fuerit, ex ipsorum comparatione per ratiocinationem facile tractabitur. His breviter assignatis salveto in Domino Jesu Christo, vir optime, qui me multosque alios jugiter et interrogas, et dum prudenter interrogas, bene doces. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
68
EPISTOLA LXVIII [ olim LXXXIV]. Circa an. eumd.)
Benignissimo atque dilectissimo domino suo ROBERTO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos.
Cognita benigna voluntate vestra consilioque prudentiae vestrae comperto, quia sanum est, ut solet, voluntati obsequor, consilio acquiesco, et iter institutum ad praesens omittens, in tempus a vobis constitutum differo peragendum, si annuerit Deus. Si ergo de justitia, de pace, de statu regni, de honore Ecclesiae vultis agere, ecce habetis me parvum satellitem pro viribus opitulari paratum. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
69
EPISTOLA LXIX [ olim XCVII]. (Anno 1021.)
Nobilissimo regi Danomarchiae CNUTO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus cum suis clericis et monachis orationis suffragium.
Quando munus tuum nobis oblatum vidimus, sagacitatem tuam et religionem pariter admirati sumus: sagacitatem quidem, quod homo nostrae linguae ignarus longoque a nobis terrae marisque intervallo divisus, non solum ea quae circa te sunt strenue capessas, sed etiam ea quae circa nos diligenter inquiras; religionem vero, cum te, quem paganorum principem audieramus, non modo Christianum, verum etiam erga ecclesias atque Dei servos benignissimum largitorem agnoscimus. Unde gratias agentes Regi regum, ex cujus dispositione talia descendunt, rogamus ut ipse regnum tuum in vobis prosperari faciat, et animam tuam a peccatis absolvat per aeternum et consubstantialem sibi unigenitum Christum Dominum nostrum in unitate Spiritus sancti. Amen. Vale, memor nostri, non immemor tui.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
70
EPISTOLA LXX [ olim XCVIII]. (Circa an. eumd.)
Nobili comiti S., FULBERT. Dei gratia Carnotens. episcopus, fideles orationes.
Si in eligendo vestrae civitatis episcopo regulariter ageretis, suffragium nostrae humilitatis non deforet juxta modum rationis. Nunc autem palatinus aut publicus rumor est, quod ille clericus quem eligere vultis, favorem vestrum sit aucupatus promissionum sibilis et pecuniae visco. Dicunt etiam quod sine jussu regis, et consensu episcoporum comprovincialium, aedes et rem episcopalem invaserit. Quae si sint vera, non sunt regularia: nec me vel vobis, vel aliis contra jus et fas opitulari oportet. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
71
EPISTOLA LXXI [ olim CII]. (Anno 1021.)
Clarissimo duci Aquitanorum GUILLELMO FULBERTUS episcopus, utile et honestum.
Gauderem, dilectissime princeps, ad dedicationem vestram devotus occurrere, nisi me Ecclesiae nostrae nullo modo negligenda necessitas detineret. Gratia namque Dei cum adjutorio vestro cryptas nostras pervolvimus, easque priusquam hiemalis inclementia laedat cooperire satagimus. Volo autem vos scire, quod litterae, quas priores episcopo Azelino misistis, regi relatae sunt: qui etiam valde contristatus est de sua vilitate, quam ibi scriptam invenit. Fecissetque Bituricensis episcopus juxta consilium nostrum, ut ait, de Lemovicensi episcopo, nisi eum regulariter irae formido detineret. Sed quia rex proximo rugitu, ut dicitur, venire habet in silvam Legium, quae vicina est, ut scitis, monasterio sancti Benedicti, ego quoque, Deo favente, illuc ire disposui, sciturus quales inveniam erga vos et regem et archiepiscopum, vel quales reddere possim. Et quod interim effecero, aut ipse vobis referam, aut litteris innotescam Vale feliciter.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
72
EPISTOLA LXXII [ olim CIII). (Anno 1021.)
Dilectissimo semperque diligendo domino et duci Aquitanorum GUILLELMO, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, in hac vita se et sua omnia, in altera gaudia sempiterna.
Doleo, vir optime, quod nuper in conventu regis atque nostro loquendi tecum opportunitatem non habui, non de saeculari negotio, sed de loco sancti Patris Hilarii, cujus rectores nos esse bonitas tua voluit, sed hujus temporis malitia non permittit. Mando itaque tibi, et precor absens id quod tunc praesens intimare volebam, videlicet, ut secundum beneplacitum cordis tui constituas tibi alium thesaurarium et capitiarium de bonis clericis qui sunt in tua vicinia, quos via longa et periculosa non disturbet ab officio, sicut me et meos hactenus disturbavit. Nec me putes, obsecro, ita pravum, ut propter hoc tibi videar minus esse fidelis. Agnosco enim me perpetuum debitorem esse fidelitatis animae tuae et corpori, propter benignitatem quam mihi immerito exhibuisti Unde certo scias, quia si tibi aut populo tuo mei ministerii necessitas immineret, et hoc mihi mandare dignum duceres, subvenirem tibi Deo duce, si non possem aliter, vel in habitu pauperis peregrini. Precor autem bonitatem tuam, ut Raimoni relevare digneris damnum quod pertulit in servitio nostro. Vale nunc et semper, piissime atque benignissime: ego vero nunquam obliviscar te.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
73
EPISTOLA LXXIII [ olim CIV]. (Circa annum 1022.)
Nobilissimo ac piissimo duci Aquitanorum GUILLIELMO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum fidelia.
Vestram, optime princeps, erga me benevolentiam expertus sum, cunctis amicorum meorum benevolentiis affectu mihi dulciorem, effectu quoque utiliorem. Nam alii quidem amici mei vix parem aliquando meritis meis vicem rependunt. Vobis autem me licet immerentem gratuitis beneficiis accumulare mira charitatis abundantia placet. Jam fere tertio anno praeterito quod sic agitis, erubescerem munera vestra gratis suscepisse. Incertus essem Dominum Jesum Christum et sanctam Mariam genitricem ejus, in cujus officio expensa sunt, mercedem vobis reddituros. Praeterea non defuit mihi animus vos adeundi, et in vestra regione vobis obsequendi. Sed multae causae difficultatis obstiterunt. Ob quod gerendum pro certo noveritis cuncta me difficilia postpositurum, si quoquomodo fuerit possibile. Haec dicens relevare cupio mirabilem affectus vestri erga me dulcedinem, in cujus litteris nuper legi quod gauderetis me superstitem esse in regionibus nostris, quasi sperantes unquam in vestris me videre. Unde Auctori totius boni supplico, ut et vos in hac vita longum tempus superesse faciat, et me vobiscum superstitem adhuc beato Hilario vobisque deservire concedat. Fratrem Hildegarium, vestrum et nostrum fidelem, rogastis nos vobis remittere: sed deplorat, quasi jam diu nostri pectoris mamillas non suxerit. Quibus aliquandiu refici serenitatem vestram humiliter postulat, ut aspiratione dulciori vobis ac vestris postmodum complaceat. Valeatis feliciter cum omnibus vestris.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
74
EPISTOLA LXXIV [ olim XXX] (Anno 1022.)
Sacro Senonensium archipraesuli LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, virtutem suae dignitatis excellentiae competentem.
Odalricum Aurelianensem ego quidem ad episcopatum non elegi, sicut vobis dictum est, sed a clero et populo suae civitatis electum sacravi presbyterum. Quod eum Romam ire velle audistis, et ibi creari episcopum, dissuasi vestri honoris gratia. Sed et ipse gratanter dissuadenti paruit, suggerentibus fidelibus suis, Rodulpho scilicet et Herfrido. Multis occupatus, pauca rescribere cogor. Saluto vos quantum possum in Domino, paternitati vestrae devotus suffraganeus.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
75
EPISTOLA LXXV [ olim XXXI]. (Circa an. eumd.)
Patri ac primati suo LEUTHERICO, FULBERTUS episcopus.
Gratias ago vigilantiae tuae, quae meae simplicitati praemonitorium facit. Vere enim indigeo praemoneri de multis propter meae indiscretionis seu negligentiae morbum. Verum in hac causa qua de nunc agis, id est, ne quibuslibet episcopandis cito manus imponam, opus non esse arbitror monitore. Nam et si tu in isto negotio, consilio meo, ut decuerat, hactenus uti voluisses, et ordo noster et tua res aliter processisset. Sed omitto praeterita: de futuris plurimum bonae spei capio ex eo quod nunc cum sanctis viris ac sapientibus agis, Patrem nostrum Odilonem loquor et asseclas ejus. Consilio enim illorum spero te non solum animae periculum evadere, sed etiam hujus vitae gloriam et honorem posse recuperare. Vale memor mei tibi in omnibus bonis obedire et opitulari parati.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
76
EPISTOLA LXXVI [ olim XXXII]. (Circa an. eumd.)
Venerabili Senonensium archiepiscopo LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium humilis episcopus, orationis suffragium.
Vides, Pater, et audis quanta bellorum incendia nostris in partibus exardescunt. Unde periculosum esse timeo, nos ad metas destinatae synodi convenire. Quid autem super hoc tuae providentiae videatur, cito mihi remanda.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
77
EPISTOLA LXXVII [ olim XXXIII]. (Circa an. eumd.)
Venerabili Senonensium archiepiscopo LEUTHERICO, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus a summo Domino, Euge, bone serve.
Placuit excellentiae vestrae sciscitari a nobis quid agendum sit de quodam viro, qui filium suum tenendo ad confirmationem factus est de patre patrinus, videlicet utrum ab uxore sua matre ejusdem pueri sit separandus, an non. Nos vero quod sancti Patres de tali causa statuerunt, id censemus esse tenendum. Invenitur ergo statutum in concilio Leptinensi, cap. 7, sub Zacharia papa sub principe Carolo Magno hoc modo: Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore, et alteram non accipiat. Simili modo et mulier alterum non accipiat. Item in eodem: Nullus proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cujus filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. Credo ista tibi sufficere, pauca sapienti. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
78
EPISTOLA LXXVIII [ olim XCV]. (Circa annum 1022.)
Roberti regis Francorum ad Gauslinum Bituricensem archiepiscopum.
(Vide infra in ROBERTO rege.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
79
EPISTOLA LXXIX [ olim XCVI]. (Circa annum 1022.)
Gauzlini Bituricensis archiepiscopi ad Robertum Francorum regem.
(Vide infra in ROBERTO rege.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
80
EPISTOLA LXXX [ olim XCVII]. (Circa annum 1022.)
Pio regi ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus, omnia fidelia.
Sacra vestra monitus sum inquirere festinanter, et scribere vobis, si qua historia sanguinem pluisse referat, et si factum fuit, quid futurum portenderit. Livium, Valerium, Orosium, et plures alios hujus rei relatores inveni, de quibus ad praesens solum Gregorium Turonensem episcopum testem esse productum sufficiat, propter auctoritatem religionis suae. Ait ergo Gregorius idem in sexto lib. Historiarum, cap. 14: « Anno septimo regni Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntrani 21, mense Januario, pluviae, coruscationes, atque tonitrua gravia fuerant: flores in arboribus ostensi sunt: stella, quam cometem superius nominavi, apparuit, ut in circuitu ejus magna nigredo esset, et illa tanquam si intra foramen aliquod posita, ita inter tenebras relucebat scintillans, spargensque comas. Prodibat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tanquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est ad partem occidentis in hora noctis prima. In die autem sancto Paschae apud Suessionis civitatem coelum ardere visum est, ita ut duo apparerent incendia; et unum erat majus, aliud vero minus. Post duarum vero horarum spatium conjuncta sunt simul, factaque in pharum magnum evanuerunt. In Parisiaco vero termino verus sanguis ex nube defluxit, et super vestimenta multorum hominum cecidit, et ita tabe maculavit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerent. Tribus enim locis in termino civitatis illius hoc prodigium apparuit. In Silvanectensi vero territorio hominis cujusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna autem eo anno lues in populo fuit. Valetudines vero variae, melinae, cum pustulis et vesicis, multum populum affecerunt morte. Multi tamen adhibentes studium evaserunt. Andivimus autem eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum graviter desaevisse, ita ut nullum esset spatium vitae, cum homo correptus fuisset ab eo. » Hactenus Gregorius Turonensis. Liquet igitur ex hac et ex supra memoratorum historiis, quod pluvia sanguinis publicam stragem futuram esse portendat. Quod autem nuper hujusmodi cruorem in quadam parte regni vestri pluisse audistis, et quod ille cruor ubi supra petram vel super carnem hominis ceciderat, ablui non poterat, ubi autem super lignum ceciderat, facile abluebatur, per hoc tria hominum genera significata esse videntur: per lapidem impii, per carnem fornicarii, per lignum vero quod neque durum est ut lapis, neque molle ut caro, illi qui neque impii sunt neque fornicarii. Cum ergo venerit super illam gentem, cui portenditur, gladius, sive pestilentia designata per sanguinem, si antea duri aut molles fuerint mutati in melius, non morientur perpetualiter in sanguine suo. Medii vero per angustiam mortis vel aliter poterunt liberari pro arbitrio secretissimi atque praestantissimi Judicis. Vale, piissime rex.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
81
EPISTOLA LXXXI [ olim XIII]. (Anno 1023.)
Domino suo ROBERTO regi benignissimo, FULBERTUS humilis sacerdos in perpetuum vigere.
Sacram majestatis vestrae nuperrime suscepi monentem me VI Kal. August. vestro et Henrici interesse colloquio, non solum vestri obsequii, sed et nostrae commoditatis causa. Unde suppliciter vobis pro tanta erga me pietatis affectione gratulans rescribo, me jam diu infirmatum, aegritudinem hoc tempore maxime revereri, longum iter aggredi non audere, successu vero temporis opportunioris, annuente Deo, libenter vos eo, sive alias comitaturum esse, quanquam ad praesens si valetudo non obsisteret, longe tamen ante praemoneri me tanti itineris oporteret. Valete feliciter.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
82
EPISTOLA LXXXII [ olim XLVIII]. (Circa annum 1023.)
Venerabili Turonensium archipraesuli ARNULFO, FULBERTUS humilis episcopus, semper agere prudenter ac simpliciter.
Et nunc quidem gratia Dei sic agitis, cum licet non inconsulti fratrum tamen consilia captatis. Respondemus itaque vobis, quia si pallium requisistis a Romano pontifice, et ipse vobis illud sine causa legitima denegavit, propter hoc non est opus dimittere ministerium vestrum, ut si vestra tarditate nondum est requisitum, cantela est exspectare donec requiratur, ne vos ex improviso praesumptionis arguere possit. Continentur enim quaedam reverenda nobis in privilegiis Romanae Ecclesiae, quae propter negligentiam nostram non facile inveniuntur in armariis nostris. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
83
EPISTOLA LXXXIII [ olim XV]. (Anno 1024.)
Fulconis Andegavorum comitis ad Robertum regem.
(Vide infra in ROBERTO rege Francorum.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
84
EPISTOLA LXXXIV [ olim XXII.]. (Anno 1024.)
Domino sancto et universali papae JOANNI, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, orationum fidelia.
Gratias omnipotenti Deo, qui more benignitatis suae tuam, Pater, humilitatem respexit, et summo ut decebat dignitatis apice sublimavit. Proinde totus mundus ad te convertit oculos, teque unum omnes beatissimum praedicant, contemplantur altitudinem tuam sancti viri, et gaudent quod eis similitudine omnium virtutum alludis. Respiciunt persecutores Ecclesiae, districtionis tuae baculum formidantes. Suspiciunt ii qui flagellantur ab impiis, et respirant: sperantes adhuc restare sibi consolationis remedium. De quorum numero sum ego magnae et praeclarae Ecclesiae pusillus episcopus, qui tibi, Pater, de angustiis meis querimoniam scribens, auxilium tuae pietatis imploro. Est enim quidam comes malefactor nomine Rodulphus, nimium vicinus nobis, qui res Ecclesiae nostrae per injustam occasionem invasit, unum de clericis nostris suis manibus interfecit, duos alios captos sacramentis illigavit. Et de his omnibus appellatus in curia regis, et coram plena ecclesia saepe vocatus, non propter hominem nec propter Deum ad justitiam venire dignatus, a nobis tandem excommunicatus est. Nunc vero ad limina sancti Petri contendit, tanquam ibi possit accipere de peccatis absolutionem, unde venire non vult ad emendationem. Unde rogamus te, dilectissime Pater, cui totius Ecclesiae cura commissa est, ut eum de sanguine atque injuria filiorum tuorum ita arguere et castigare memineris, sicut meritum esse tua providentia novit. Nec tua sanctitas injuste in communionem recipiat, quem divina auctoritas sicut ethnicum alienat. Vale, bone pastor, et vigila super nos, ne per incuriam tuam grex Domini detrimentum sustineat.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
85
EPISTOLA LXXXV [ olim XCIV]. (Anno 1024.)
Dilectissimo domino suo regi ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus, omnia decentia regem.
Dignum est scire te negotia regni tui. Noverit ergo prudentia tua, quod Guillelmus de Bellissimo , ultus perfidiam filii sui, conjecit eum in carcerem, unde non egredietur, ut ait, sine consilio nostro. Mandat autem se esse paratum ad facienda quae mandasti per Hildradum monachum. Caeterum ut a tuae sanctitatis praesentia me rediisse cognovit comes Odo, qui tunc Turonis agebat, mandavit ut post duos dies Blesis sibi occurrerem, ad audiendum quid dicerent legati Romanorum. Sed quoniam id mea parum intererat, valetudine quoque prohibente, non parui. Mandat autem et obnixe precatur majestatem tuam ipse comes, ne te properanter ingeras in suum nocumentum, sed mittas ad eum Milonem de Caprosis , qui tibi referat verba Romanorum, et Guillelmi ducis Aquitanorum, et sua. Vale.
( Bellême, castellum in Pertico) ( Chevreuse )
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
86
EPISTOLA LXXXVI [ olim XX]. (Circa annum 1025.)
Venerabili viro et consacerdoti suo FRANCONI FULBERTUS ea quae sunt verae pacis.
Tu, frater dilectissime, ex abundantia charitatis honore me nimio ac sapientiae laude dignaris; ego vero meam personam humilem virtutisque inopem, sicut est, video et agnosco. Verum utcunque se habeat pusillitas mea, hoc tamen nefas inhumanitatis admittere nec velle nec posse me fateor, ut te de aerumnis sanctae Ecclesiae sine compassione zeloque justitiae audiam querelantem. At quia compassio ubi corde concepta est, mox consolationem edere gliscit, et plagam ultionis infligere zelus, nosque tamen ad primum quam ad secundum proniores esse oportet, ego quoque priusquam zelum in tuos hostes exerceam, consolatoria te ratione convenio. Rogo itaque, frater, ne vi molestiarum impulsus indiscretius irascaris. Ne forte ad impatientiam, inde ad arma prorumpas, et cum gladium alienum usurpaveris, tuum facias non timeri. Rogo iterum ne fias ob multam injuriam tristis, turbulentus et anxius, sed delectare semper in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Usumfructum vero altarium, quem tui antecessores laicis tradiderunt, te alendis debilibus publica voce destinare suadeo: tum ne quis illis inde fraudet aliquid, interminari; et si qui in hanc fraudem irruperint, sicut fures sacrorum et occisores pauperum anathemate condemnari. Ne verearis, quaeso, homines innocenter offendere propter Dominum, ut sis eo dignus. Si Deus pro te, quis contra te? Est enim pro te semper in sua causa Deus, est etiam tecum, ut ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi . Quid ergo times defendere Dei causam, cum ipse tecum sit ad cooperandum pro te, sit ad tutandum? Confortare itaque, frater, in Domino, et in potentia virtutis ejus: confortare, inquam, confide et gaude, exsulta et tripudia, et alacri animo ad certamen ejus prolude, cum propheta dicendo: Congratulamini, populi, et vincimini, accingimini vos, inite consilium et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet, quia vobis cum Dominus . Et quia certo scio communem Dominum tibi in sua causa esse patrocinaturum, me quoque servulum ejus non defuturum esse polliceor, sive ad coercendum manus persequentium, sive ad ora contradicentium obstruenda. Ad summum autem securum te requiescere jubeo inter medios cleros, quandiu te audiero persecutoribus Ecclesiae non cedentem. Gualerannum vero, ut petisti, conveniam; et causa discussa, quid inde sentiam, vel quid te facere oporteat, aut verbis aut litteris innotescam. Vale.
(Matth. XXVIII, 20) (Isa. VIII, 9)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
87
EPISTOLA LXXXVII [ olim XLII]. (Circa annum 1025.)
Patri et coepiscopo FRANCONI, FULBERTUS episcopus.
Gualeranno misi litteras hujusmodi: Fulbertus episcopus Gualeranno plus honoris quam sit meritus. Rogo, frater, et moneo, ut emendes culpas quas habes contra Dominum, et me, et Parisiorum episcopum, qui complanctum facit de te. Quod si non feceris ante mediam Quadragesimam, abinde faciemus de te sicut de homine qui graviter peccat, et non vult emendari. Si ergo Gualerannus se non justificaverit vobis ante terminum praescriptum, tunc facite de illo ministerium vestrum. Vale quamplurimum.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
88
EPISTOLA LXXXVIII [ olim XLIII]. (Circa annum 1025.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus, venerabilem Patrem et coepiscopum suum F. cum venerit Dominus invenerit vigilantem.
Commonitus a legato vestro Gualerannus de justitia prosequenda in diem et locum destinatum a vobis respondit se esse praemonitum ab Odone comite sub nomine sacramenti de facienda expeditione contra Fulconem circa eumdem diem. Verum infra octo dies ex quo illa expeditio vel facta erit vel omissa, venturum se esse ad justitiam pollicetur. Sed quando ille promissionis suae adimplendae terminum fixum non statuit, et multae causae protelationis incidere possunt, vel certe quae nobis conveniendi adimant facultatem, suademus, si honeste fieri possit, per vestros necessarios rem accelerare, et vestrum vobis casatum firmiter alligare. Nescitis enim quid fortuna parturiat. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
89
EPISTOLA LXXXIX [ olim XLIV]. (Circa an. eumd.)
Sancto et sapienti viro G. abbati et archiepiscopo, F. humilis episcopus, verae dilectionis affectum.
Noverit prudentia vestra, sancte Pater, quod dominus T. abbas discedens tristitiam nobis reliquit et lacrymas: non quod innocentiam ejus, si esset, nequiremus facere tutam, sed quia culpam nec purgare nec tegere poteramus. Unde si vestro ducatu quasi ad examinationem venire affectat cum periculo sui gradus, et communi dedecore sacerdotum, conatus ejus inefficaces sagaci ratione compescere vos oportet, servantes illud apostolicum: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc. . Vale.
(Galat. VI, 1)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
90
EPISTOLA XC [ olim XLV] Circa an. eumd.)
Domino Patri et coepiscopo suo A., FULBERTUS, omnium expetendorum summa.
Gaudeo signis officii vestri curam habere monentibus, quod me alloqui vultis, quod querimoniae nostrae finem facere, quod incesta connubia castigare. Sunt enim haec studiosi, justi atque casti animi indicia. Et quia me his gerendis diem locumque statuere voluistis, sit dies in X Kalend. Martii, locus Masingiaci. Quod si occurritis, Haimonem adducere mementote: alioquin resignate mihi tempestive, ne frustra viam tanti laboris ingrediar. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
91
EPISTOLA XCI [ olim LXXII]. (Anno 1025.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, RICHARDO abbati, et omnibus sancti Medardi monachis orationis suffragium.
Quandiu de vobis quae de bonis et sapientibus viris audivimus, gaudentes Domino gratias agebamus. At nunc sinistro rumore laeti vestrum periculum formidamus. Dicuntur enim vestri domestici atrium et ecclesiam beati Medardi cruenta caede violasse. Dicitur de vobis quod in eadem violata ecclesia sine episcopali reconciliatione Deo sacrificare praesumitis. Quod si verum est, profecto praesumptio ista et nova est, et nimia, et bonis omnibus insectanda. Quid enim mali est quod in sancta Ecclesia machinari incipitis? Vultis dare partes laicorum presbyteris, presbyterorum laicis? Ubi vobis conceditur ecclesiam aut novam dedicare, aut profanatam reconciliare? Sed nec oratorii quidem domum vobis aedificare, nisi per episcopum licet. Positi namque estis omnino sub potestate ipsius, qui, ut ait Hieronymus, potestatem habet peccantem monachum tradere Satanae in interitum carnis. Sed ne parva auctoritate fretus haec dicere videar, testem mihi allego magnam synodum Chalcedonensem duodetriginta episcoporum sub papa Leone sub Martiano principe celebratam, in qua Eutyches abbas Constantinopolitanus condemnatus est. In qua etiam de supradictis causis sancitum est: Placuit neminem aut aedificare, aut constituere monasterii domum sine conscientia ipsius civitatis episcopi: eos vero qui per singulas civitates seu possessiones in monasteriis sunt, subjectos esse debere episcopo, et quieti operam dare, atque observare jejunia et orationes in locis in quibus semel Deo se devoverunt permanentes: et neque communicare, ecclesiasticas saeculares aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi forte jubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius civitatis episcopo. Item in eadem: Jubemus monasteriis aut martyriis constitutis, ut in potestate sint ejus qui in ea est civitate episcopus secundum traditionem sanctorum Patrum, ne per praesumptionem recedant a suo episcopo. Eos vero qui ausi fuerint rescindere hujus modi institutionem, quocunque modo, vel si noluerint subjacere proprio episcopo: si quidem fuerint clerici personarum ordinatione subjaceant condemnationibus canonum: si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. Poteram alia multa de legibus divinis huic rationi firmamenta subnectere, sed brevem me scribere memini. Et, ut ait Isidorus, sicut militi illa arma sufficiunt, quae ferre ad tempus congruenter potest, sic nobis de multis sententiis paucae, prout tempus exegerit. Nunc vobis charitative volo suadere ut sano consilio praebeatis assensum; ad subjectionem episcopi vestri simpliciter redeatis. De praeterita culpa requiratis veniam; de futura assumatis cautelam, ut et vobis fiat quies de obedientia, et nobis de vestra quiete laetitia. Alioquin pro certo sciatis quia si, quod absit! in contumacia contra illum manseritis, in proximo conventu episcoporum grave dispendium incurretis. Valete.
[ f. laesi vel tacti]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
92
EPISTOLA XCII [ olim. XCII]. (Anno 1025)
Regi sacerdos, domino fidelis, ROBERTO FULBERTUS.
Ut vobis proximo Sabbato Turonis occurrerem, quia sero commonitorium accepi, non parui. Si quae aliae causae sunt tacentur ad praesens, quia minus vos tacitae quam expositae laedunt. Vale nunc et semper
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
93
EPISTOLA XCIII [ olim XCVI]. (Circa annum 1025.)
Odonis comitis ad Robertum Francorum regem.
(Vide infra in ROBERTO rege.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
94
EPISTOLA XCIV [ olim XCIX]. (Circa annum 1025.)
FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, FULCONI comiti salutem.
Doleo super te, nobilis homo, cum te audio errare et periclitari. Errare dico, quod cum debeas Deum timere, sanctos honorare, Ecclesiam defendere, contemnis Deum, sanctos inhonoras, res Ecclesiae invadis et aufers: periclitari, quoniam qui talia agunt, non habent partem in regno Dei. Propter haec peccata monuit archiepiscopus Turonensis omnes episcopos nostros, et inter alios me pusillum, ut te excommunicaremus. Sed ego censui pium esse, ut te prius monerem: et deprecor, ut habeas misericordiam de anima tua, placans Deum. Jam enim prope est tuus finis. Festina igitur, quaeso, reconciliari Christo Salvatori nostro; quia non est salus homini nisi per ipsum. Tene in memoria verbum hoc: Qui confitendo et poenitendo finem facit peccatis suis, antequam moriatur, finem habebit in altero saeculo poena ipsius; et qui peccatis mortalibus poenitendo non facit finem, poena ipsius erit sine fine. Evigila igitur propter temetipsum, sicut homo in proximo moriturus: et reconciliare Christo, ne moriaris apostolica auctoritate damnatus. Vale et remanda mihi velociter atque veraciter voluntatem tuam.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
95
EPISTOLA XCV [ olim C] (Circa an. eumd.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus comiti FULCONI commonitorium salutis.
Tam horrendo facinore praesentiam domini regis qui dedecoravere satellites, ut mundani judices asserant capitale te quoque reum majestatis, qui eis postea patrocinium tuum et receptacula praebuisti. Proinde rogabatur a multis, ut die sacro Pentecostes, et te et illos excommunicaremus. Sed nos tuae providentes saluti, trium hebdomadarum ab ipso die petivimus inducias, ut litteris te convenire possemus. Talem etiam a rege conditionem impetravimus, si veneris in judicium, ut non super vitas, aut super membra, sed super facultates ultio reflectatur. Unde te commonemus, ut ante praescriptum terminum auctores tanti sceleris aut in judicium adducas, aut propter honorem regis repudies: temetipsum deinde, sicut per abbatem sancti Albini promisisti, expurges, et humili satisfactione regis animum places. Quod si reos ipsos nec ad justitiam ducere, nec propter seniorem tuum repudiare volueris, Christianam communionem nobiscum ulterius non habebis. Vigila ergo sicut pro temetipso, et quid habeas animi cito mihi remanda. Optimam partem consilii det tibi Deus eligere.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
96
EPISTOLA XCVI [ olim XI]. (Circa annum 1026.)
Venerando Parisiorum antistiti FRANCONI, FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus, totius prosperitatis munus.
Laudunensem illam sacrilegam, res Ecclesiae vestrae diripientem, propter has causas excommunicare distulimus: Primo, quia defuit qui ipsi ferre auderet nostram excommunicationem. Deinde quia parum vobis aut nihil fortassis prodesset, si illa nesciens excommunicaretur in Ecclesia nostra. Tertio, quia exspectavimus ut in conventu nostrorum comprovincialium episcoporum utilius hoc fieret. Quod etiam adhuc spectandum vobis videtur, si animi vestri serenitas acquiescat. De Lisiardo autem archidiacono vestro, quem scripsistis in vos superbum ac rebellem esse, non opus est nos consulere, cum optime noverit prudentia vestra quid de hujusmodi lex divina sentiat, neque nos oporteat quemquam absentem, et causa indiscussa, judicare. Volumus autem vos scire quod Adeoldus noster de Novigento, cui anathematis sententiam intentatis, propter querelam quam habent contra eum monachi sancti Dionysii, dicit se paratum esse ad justificandum in audientia vestra, atque nostra. Proinde si litem hanc cito justoque fine determinare vultis, constituite diem, quo vobis et monachis sancti Dionysii apud sanctum Arnulphum occurrere valeamus, qui locus vobis ad conveniendum opportunior esse videtur. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
97
EPISTOLA XCVII [ olim. XXXIV]. (Circa annum 1026)
LEUTHERICUS Senonensium archiepiscopus et FULBERTUS Carnotensium episcopus clero sanctae Parisiensis Ecclesiae temperantiam in prosperis, fortitudinem in adversis, charitatem ubique.
Audivimus, charissimi, famam injuriarum quas patitur episcopus vester, et corde compatimur: vos quoque illas ita sentire credimus, sicut fideles filios, et bono capiti bene cohaerentia membra. Sed miramur quare in tanto moerore constituti, nec ad nos petendae consolationis causa venistis, nec saltem litteras direxistis. Nam neque plaga vestra tanta est, ut invenire nequeat consolationis remedium, neque verus medicus ille dereliquit Ecclesiam, qui se nobis omnibus diebus usque ad consummationem saeculi promisit adfuturum. Miramur iterum cur impios homines, qui divinis sanctionibus adversantur et in vestrum pastorem contumaces existunt, in communionem recipitis contra canonicam regulam, quam vobis ignorare nefas est et periculosum solvere. Quod si putatis eos tandiu vobis in communione habendos, quousque ab episcopo vestro palam excommunicentur, corrigit hanc aestimationem Petrus apostolus in sermone habito ad Romanos de ordinatione Clementis his verbis: « Quaedam, inquit, fratres, ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae vester episcopus propter insidias malorum hominum non posset evidentius et manifestius proloqui? verbi gratia, si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque commonitione obsecundare, et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum. » Haec et plura hujusmodi beatus Petrus in praedicto sermone. Nos autem, fratres, dum talia vobis proponimus, nolite aestimare, absit enim! ut sinistrum aliquid de vobis suspicemur, sed officium nostrum facimus cum aut vos aut alios fratres nostros ad cautelae vigilantiam excitamus. Non enim sine causa scriptum est propheticum illud de pennatis animalibus, quae se invicem alarum commotione contingunt. Unde nos quoque invicem nobis rependi postulantes, agili penna exhortationis vos ad hoc excitare cupimus, ut sitis in lege Domini studiosi ad obedientiam et suffragium vestri pastoris pro amore devoti; ad resistendum vero adversariis ejus sagaciter instructi, fideliter animati. Inter quos videlicet adversarios unus est nomine Lisiardus olim quidem archidiaconus: qui cum esse deberet oculus episcopi sui, dispensator pauperum, catechizator insipientium, apostatavit ab omnibus his, et factus est episcopo suo quasi clavus in oculum, praedo pauperibus, dux erroris insipientibus: quia superba et contumeliosa maledicta in episcopum suum jaculans, serenitatem speculationis ejus turbat, decimas et oblationes altarium, stipem videlicet pauperum, suo episcopo inconsulto, saeculari militiae tradit. Et cum talia facit, dat insipientibus erroris et perditionis exemplum, quibus impendere debuerat verae scientiae catechismum. Quid dicemus de juramento fidelitatis, quod ita contaminat, ut episcopo suo non corde, nec verbo, nec opere fidelis existat? Non autem temere de corde ipsius judicamus, cum veraciter in sacro poemate dictum est: Ex operum specie clarescunt intima cordis is itaque pro contumacia sua qua poena dignus sit, si ruina angeli non sufficit ad exemplum, contumacis Core manifestat interitus. Pro perfidia vero sua et contumeliosa maledictione, quid meruerit, suspendium Judae, et sororis Aaron lepra testatur. O hominem infelicem nimium, cui tam horrenda tempestas divinae ultionis incumbit! Condemnat illum Testamentum Vetus his verbis: Qui maledixerit patri, morte moriatur . Condemnat illum lex Christianorum judicum hac sententia: Si quis episcopo aliquam injuriam, aut injustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia quae habere visus fuerit, Ecclesiae cui praeesse dignoscitur, integerrime socientur. Excommunicat illum Gangrense concilium c. 7 et 8; degradat illum Carthaginense concilium cap. 57, sed et alia plura. Quapropter et nos a sanctorum Patrum sententia discrepare nolentes, consequenter illum a communione separamus, quantum nostrae potestati conceditur, donec resipiscat et episcopo suo digne humiliatus satisfaciat: et nisi cito resipiscens ad satisfactionem venerit, in plenaria synodo perpetuo anathemate feriatur. Mandamus autem vobis ut ipsi Lisiardo has litteras ostendatis, ut tam horrenda pericula, vel graviter admonitus exire meminerit. Patet enim adhuc evadendi locus, dicente Domino per Ezechielem: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur . Et per Joannem: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis, et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum justum, ipse est exoratio pro peccatis nostris . Et ipse Dominus ait: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia . Certum enim habet catholica fides, ut verbis beati Fulgentii utar, quia quocunque tempore homo egerit poenitentiam, quamlibet annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei non solnm corporis sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum indulgentiam mox habebit. Verum, ut ait Pater Augustinus, qui veniam poenitenti promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit. Rogamus etiam, fratres, ut domnum F. venerabilem episcopum vice nostra salutare et confortare memineritis; certo scientes sua tristia nostra esse, nostra prospera sua. Valete cum ipso.
(Exod. XXI, 17) (Ezech. XVIII, 21) (I Joan. II, 1) (Luc. XV. 10)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
98
EPISTOLA XCVIII [ olim XXXV]. (Circa an. eumd.) Dilecto Patri et coepiscopo suo G., FULBERTUS vivere, et valere.
Vester clericus propinquus noster F. ad nos veniens eo se gratiosiorem exhibuit, quo de vobis bene per omnia nuntiavit. Unde nunc illum salutationis gerulum facientes, et claritati vestrae comparati munusculis exorare volumus, si non est importunum, ut eam gratiam sibi sentiat prodesse, quam apud vos jamdudum nos credimus habuisse. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
99
EPISTOLA XCIX [ olim XXXVI]. (Circa an. eumd.)
Charo Patri et coepiscopo suo GUIDONI, FULBERTUS.
Si diacono qui se presbyterum simulavit, missamque celebrare praesumpsit, modum poenitentiae in divinis legibus proprie statutum non invenimus, per ratiocinationem similium sic aestimare possumus. Core, Dathan et Abiron judicio Dei condemnati, et horribili morte mulctati sunt, eo quod Aaron sacerdoti se comparare ejusque officium usurpare praesumpserunt. Hic autem levita more illorum illicite sibi sacerdotium usurpavit. Quis ergo in isto dubitet esse mortale commissum, qui in illis Deo judice videt morte punitum? At quia jam Salvator noster, qui venit salvare quod perierat, non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, clementer agitur ut degradentur hujusmodi, et inter laicos poenitentiam agant. Sed ne nimis austeritatem veteris legis haec ratiocinatio sapere videatur, proponamus et nova. Legitur in quodam capitulo: Statutum saepissime et inhibitum est, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus omnino non fiant. Et quibusdam interpositis sequitur: Quia sicut non est concessum, ut alii missam cantent et sacrificia consecrent, quam illi qui ad hoc ab episcopis sunt consecrati: ita non est licitum ut in aliis domibus, vel altaribus, aut locis missas celebrare praesumant, quam ab episcopis consecratis etc. In fine capituli: Si quis ergo post tot prohibitiones haec decreta apostolica, et synodali auctoritate renovata temerare praesumpserit, gradus sui periculo subjacebit. Videmus ergo capitulum novae legis vetustae congruere, nec opus est amplius quid de illo diacono faciendum sit dubitare. Est enim procul dubio extra chorum deponendus, poenitentia plectendus. Quod si de longitudine poenitentiae quaestio fiat, meminisse debemus illius sententiae, quae ad hanc quaestionem respondet hoc modo: Mensuram temporis in agenda poenitentia idcirco non satis attente praefigunt canones pro unoquoque crimine, sed magis in arbitrio antistitis statuendum relinquunt, quia apud Dominum non tantum valet mensura temporis, quam doloris; nec abstinentia tantum ciborum, sed mortificatio potius vitiorum. In vestra ergo manu situm est, poenitentiam ejus vel breviare, vel protelare, juxta quod eum in poenitendo diligentem, seu negligentem videritis. Valeat sanctitas vestra.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
100
EPISTOLA C [ olim LXXXIX]. Circa annum 1026.)
Dilectissimo domino regique ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus humilitatem in prosperis, fiduciam in adversis.
De Lisiardo clerico, qui Meldensis episcopii res odiosa importunitate pervasit, tale consilium damus: Praecipite archiepiscopo Senonensi, ut vel episcopium ipse visitet, vestraeque et suae ditioni revocet, ut dignum est; vel, si id facere prohibeatur, mandet praedicto L. per litteras ex sua et nostra, suorum videlicet suffraganeorum parte conscriptas, ut cedat loco et rebus stulte pervasis, et de praesumptione sua nobis satisfacere studeat ante proximam festivitatem sancti Petri apostolorum principis. Quod si facere neglexerit, ex tunc in antea a nobis omnibus excommunicatus sit. Valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
101
EPISTOLA CI [ olim. XCI]. (Circa annum 1026.)
Serenissimo regi Francorum ROBERTO FULBERTUS humilis Carnotensium episcopus, quod decet et prodest.
Gratulor tibi, domine mi, quod fonte bonitatis, ut semper irrigans, negotium Dei mandasti mihi tractare ut expedit. Talia denique te regem praecipere decus est, subditosque tibi capescere tutum. Sed illud miror, quod Odonem comitem in mea deliberatione vel posuisse vel positurum esse dixisti, quid facere debeat de receptione Meldensis episcopi, cum abhinc anno fere dimidio nec ipsum viderim, nec de tali negotio legationem ejus acceperim. Attamen si aspirante Deo ad nos venire et consiliis meis acquiescere voluerit, desinet procul dubio praedictam Ecclesiam lacerando divinam ultionem in se provocare, tuisque sacris ordinationibus contraire. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
102
EPISTOLA CII [ olim LX]. (Anno 1027.)
Venerabili patri et coepiscopo suo G. FULBERTUS.
Ad benedictionem Henrici regiae prolis voto quidem rapior, sed adversa me corporis valetudo retardat. Tentarem tamen utcunque moderatis equitationibus eo pervenire, si non abstorreret saevitia matris ejus, cui satis creditur cum mala promittit, fidem facientibus gestis ejus. Qua difficultate prohibitus, rogo vestram charitatem, dilectissime, ut vice mea suadeatis domno archiepiscopo Remensi caeterisque primoribus, ne qua occasione differant benedictionem juvenis supradicti. Spero enim illum Deo, et bonis hominibus placiturum. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
103
EPISTOLA CIII [ olim. LXV]. (Anno 1027.)
Dilectissimo coepiscopo suo ODOLRICO FULBERTUS, ex animo quidquid verus amicus.
Primum gratias ago, charissime, quod nobis ad concilium et comitatum et obsequium pollicemini. Quod dum facitis, ingenita benignitate vestra multum nos hilaratis: et nobis quidem desiderium esset memorato concilio interesse, sicut etiam venerabili archiepiscopo nostro Leutherico in audientia vestra nos dixisse meminimus, sed difficultates ex malitia hujus temporis obortae non sinunt. Quod etiam vos illi notum facere precamur, ne sit nostra exspectatione suspensus. Caeterum exoptabilis colloquii vestri opportunitatem in praesens non habemus, nisi forte vobis Novigentum placuerit propinquare. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
104
EPISTOLA CIV [ olim LXVI]. (Circa annum 1027.)
Dilecto suo O. FULBERTUS.
Quod vobis olim, charissime, per veredarium vestrum litteras non remisi, id causae fuit quia vos quamprimum visere destinabam, idque etsi diu distuli, desiderare non destiti. Sed interim vos scire volo quod utique velle scio: me scilicet ad praesens Dei gratia bene valere vestris obsequiis spiritualiter instantem corporaliter apparatum, sicut nemo fidelius, excepto illo sancto monachorum archangelo Odilone, cui me in nullo comparare praesumo. Cujus etiam charitas si qualiter afficiat animam tuam aggrediar dicere, deficit, ne rem inenarrabilem videar velle narrare. Plura me scribere prohibuit tam multiplex negotiorum occupatio, quam etiam legatus morarum impatiens. Sed hoc unum tandem apud vestram benignitatem deprecor, ut cum nostrum archangelum vice nostra salutaveritis, cum simplicitate monastica hilaritatem angelicam quae vobis praesto est induatis. Valete prospere in virtute Dei.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
105
EPISTOLA CV [ olim LXVII]. (Circa annum 1027.)
Venerabili Patri suo ODILONI, FULBERTUS sacerdos non meriti confidentia, sed pietatis affectu, praesumptum orationis suffragium.
Magnum mihi desiderium fuit, et adhuc quidem est ad vos veniendi, sed obortae nuper in nostro episcopatu dissensionum causae propositum iter omittere coegerunt. Quod vobis quamprimum his pauculis apicibus significare curavi, ne sublimitas vestra sit ad praesens de meae pusillitatis exspectatione suspensa. Veniam autem aliquando si licuerit ad vos, quos vere inhabitat Spiritus sanctus, consilium divini oraculi petiturus. Valete in Domino semper, iterum dico valete.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
106
EPISTOLA CVI [ olim LXVIII]. (Circa annum 1027.)
Prudenter et praeclare magnifico Patri O. FULBERTUS suus.
Ut ab alio liberaliter acceptus, sic nunc quas opere nequeo, affectu saltem gratias recompenso. Tali enim apparatu in epistola tua dignatus sum, quali non festivior exspectetur in ferculo Salomonis inter organa vatum, et ardentes cincendelas virginum. Angelicum mihi manna posuisti non sine mystica dape columbarum ac turturum. Propinabas interea charitatis nectar. Quo inhianter hausto et ad cordis interiora transmisso, si non prophetice ut David verbum bonum, panegyrice tamen ut fit, et imprecatorie sicut filio refocillatus Israel, tibi Patri filius eructare gaudebam. Paterna deinde cura significasti te meae valetudinis habitum sagaciter explorasse, atque ubi vitalis calor aliquod in me dabat sospitatis indicium gratulari, dolere morbi signum et formidare periculum. Nec vero tandem benignitas tua plagam meam relinquere passa est suae curationis exsortem, quin arte divina mirabiliter usus liquorem quemdam instar vini Samii prius infudisti, qui indigestum humorem excoqueret, dehinc alterum olivo persimilem, quo totus omnino tumor atque dolor mitigatus abscederet. Nunc ergo tua curatus industria, tuis epulis recreatus, dignum duco ut omnes meae vires tuae voluntatis semper adminiculentur effectui. Nec aliquatenus a tua sententia discrepatum ire statuo, quae te cum Domino quantum homini datur, idem velle atque nolle confido. Decet itaque, Pater, ut tu quoque vicissim me tuum servulum de te pendentem, teque non sine magna fiducia respectantem, sacris intercessionibus adjuves. Sum enim valde miserabilis homo, qui cum ad propriam non sufficerem, ad publicam curam nescio qua seu ratione, seu temeritate perductus sum, idque certe est neque dissimules, quod te specialiter mihi facit consilii atque auxilii debitorem qui te suasore non desero hunc laborem. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
107
EPISTOLA CVII [ olim LXIX].
Sanctissimo atque dilectissimo Patri O., FULBERTUS humilis sacerdos, orationis suffragium.
Volebam vobis occurrere, Pater, ut mandavi per R. diaconem meum: sed domestici mei novo quodam rumore permoti, nec me iter ad praesens agere, nec se itineris mei fore comites acquiescunt, donec tutius id fieri posse perpendant.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
108
EPISTOLA CVIII. [ olim LXXXXVI]. (Anno 1027.)
Regi sacerdos ROBERTO, FULBERTUS, fidelis et pronus.
Accepta legatione vestra per R. sanctae Crucis oeconomum destinatum, peregrinationem iterum intermisi. Nunc quid me velit serenitas tua colloquio magis, si fieri possit, quam legatis aut litteris cupiam edoceri. Venirem autem ipse protinus ad vos hujus rei gratia, si commode possem, sed venire in armis sacrum tempus abnuit ac religio nostri ordinis. Venire inermes, longa via interminatur, ac malitia saecularis. Est enim mihi O. coluber in via, R. cerastes in semita. Caeterum ex arbitrio vestro pendeat, amodo quo pacto voluntatem vestram mihi placeat indicare, quoniam apud me definitum voluntati vestrae, quae vobis non noceat, convenire. Valete regaliter.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
109
EPISTOLA CIX [ olim CVI]. (Circa annum 1027.)
Dilectissimo domino suo FULBERTO episcopo H., ejus fidelis juxta Domini praeceptum, serpentinam prudentiam columbina simplicitate praeditam.
Quod tuo, beatissime Pater, aliorumque multorum relatu perceperam, id ipsum nuper, domino Berardo Suessionis episcopo referente, cognovi: scilicet incurrisse te gravissimum reginae odium faventem potius marito suo, de constituendo rege majore filio, quem dicunt simulatorem esse, segnem, mollem, in negligendo jure patrissaturum, fratri suo juniori attribuentes his contraria. Te quoque plurimi episcoporum mordent clanculum vel ab eis ac caeteris quasi quintum malleum a quatuor Pythagoricis pro hac causa dissonantem. Unde quantum ex verbis supradicti praesulis adverti, sententiam coepiscoporum tuorum Francigenarum super hoc agendum negotium intimare tibi non me piguit; ut si forte sanior est, ei ne refrageris, et a periculo tibi caveas. Est autem haec eorum ad componendam utrinque litem sententia: patre vivente nullum regem sibi creari; quod si acrius institerit in vita patris hoc fieri, quem meliorem senserit, ad regem debere sublimari. Videris, Pater prudentissime, ne sis plus aequo justus, nec a sanctis consacerdotibus tuis perperam dissideas. Insani nomen sanus feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est, virtutem si petat ipsam. Invidiam nimio cultu vitare memento Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est. Adsit tibi in omnibus magni consilii angelus. Mihi quoque tribuat videre faciem tuam desideratissimam. Si quid forte insolenti susurro tecum ago, facilem, quaeso, apud te veniae locum obtineam, cum magis ex prompta fidelitate quam improba temeritate peccaverim.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
110
EPISTOLA CX [ olim CVII]. (Circa annum 1027.)
Certum est omnibus qui fundamenta catholicae puritatis noverunt, totius Ecclesiae soliditatem in pace consistere, et signum Christi discipulatus in dilectione. Nam sicut in Evangelio Dominum dixisse legimus: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis ; et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem ; liquet ergo neminem fore Christi discipulum, nisi signo dilectionis ac pacis fuerit insignitus. Hoc vero signaculum non adipiscitur, nisi ab iis in quibus fuerit unitas voluntatum. Unitas autem voluntatum inveniri non potest, nisi in his qui suum velle et nolle in unius praepositi judicio constituunt. Unde et auctor pacis nullum ordinem in Ecclesia sine praelati regimine relinquens, pro certo insinuat nulla alia ratione fragilitatem humanae labilitatis ad unitatem spiritus posse redigi, sive in pace conservari. Quare nos pauci fratres in coenobio, cui Cella Boboni nomen, et Deo pro posse famulantes, quia vinculum pacis et signaculum Christianae disciplinae dilectionem per unitatem cordis vel animae possidere cupimus, post obitum domini Garini abbatis viri religiosi elegimus fratrem quemdam morum probitate ornatum Bernardum, quem nobis vice Patris praeesse volumus; et in definitione ejus sententiarum nostrarum uniri diversitatem, ne diversa sentientes, a Christi doctrina inveniamur extranei. Facta est autem electio ista consilio atque auctoritate domni abbatis Majoris Monasterii post excessum gloriosi principis Odonis, a quo hujus rei curam susceperat. Qui hoc in conventu monachorum ritu celebri peracto, obtulit etiam fratrem praedictum nobilissimae H. comitissae, sub cujus ditione locus ipse consistit, et Stephano comiti ejus filio, a quibus donum rerum temporalium ad idem pertinentium coenobium suscepit. Dehinc vero statuit eum venerabili Mainardo, Trecassinorum praesuli, cujus ecclesiastica auctoritate electionem hujusmodi corroborari oportuit atque ab ipso animarum curam suscipi, nec non abbatis benedictionem secundum institutionem Patrum celebrari. Quod ipse benignissime annuit, et omnia, prout mos expostulat ecclesiasticus, utpote vir prudentissimus atque eruditione clarus, complevit.
(Joan. XIV, 27) (Joan. XIII, 35)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
111
EPISTOLA CXI [ olim CVIII.] (Circa annum 1027.)
Odilonis Cluniacensis abbatis ad Fulbertum.
(Vide Patrologiae tom. CXLII, inter epistolas S. Odilonis.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
112
EPISTOLA CXII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. De episcopis ad bella procedentibus. (MARTENE, Thesaurus Anecdotorum, tom. I, col. 150, ex. ms. S. Remigii Remensis.)
FULBERTUS, Carnotensium episcopus humilis, HILDEGARIO fratri salutem.
Decreveram quidem tibi, licet saepius petenti, nequaquam scribere, non quod dilectioni tuae quidquam vel cum meo pudore negare debuerim, imo nec debeam; sed quod consultius arbitrabar linguae januam obserare, quam ea in lucem proferre quae incurrant multorum offensam. Idcirco hactenus apud te mutus fui, quod obtrectatorum invidiam contra me provocare nolebam. Scio quippe non defuturos, qui haec quae dicturi sumus, quasi inclementius dicta in suam referant contumeliam. Verum quia obstinacius in pulsando persistis, et litteris crebris importunum te exhibere non desinis. aperiam tibi prout Spiritus sanctus annuerit quae postulas; imo ea ipsa revolvam quae sanctorum Patrum sanxit auctoritas, quorum dictis refragari, veritatem respuere est. Quaeris quid sentiam de episcopis qui, spreta ecclesiasticae pacis tranquillitate, seditiones quaerunt, bella sectantur? Sane nequaquam audeo illos episcopos nominare, ne religioso nomini injuriam faciam. Tyrannos potius appellabo, qui bellicis occupati negotiis, multo stipati latus milite, solidarios pretio conducunt, ut nullos saeculi reges aut principes noverim adeo instructos bellorum legibus, totam armorum disciplinam in procinctu militiae servare, digerere turmas, ordines componere ad turbandam Ecclesiae pacem, et Christianorum, licet hostium, sanguinem effundendum. Quibus si de his dudum ab orthodoxis Patribus prolata testimonia proferas, illos non armis, sed ecclesiasticae paci debere esse intentos, non excidia viventium, sed regimen suscepisse animarum, statim praetendunt justitiae causas, se invitos arma suscipere, hostium catervas de collo pendere, imminere cervicibus gladios, libertatem se quaerere armis quam pace obtinere non possunt. Quare non magis secundum Apostolum injuriam sustinent? quare non magis fraudem patiuntur? Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt; sed potentia Deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei . Orationibus siquidem instare deberent, et Pauli consilio acquiescere dicentis: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae . Et Dominus ad discipulos loquitur: Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam . Et: Qui te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram . Et: Qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium . Et iterum: In patientia vestra possidebitis animas vestras . Scimus enim qui dixit: Mihi vindictam et ego retribuam . In veteri instrumento oratione Moysi hostilem exercitum vincebat Israel, etc.; contrario, manus illo remittente, hostibus cedebat victoria . Unde colligere possumus quod melius patientia et oratione praeliamur, quam gladiis et seditionibus. Ipse quoque magister veritatis, cujus vestigia sequi debemus, sicut Joannes apostolus scribit: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare , cum justissimam haberet causam, nec minorem potestatem suos fulminandi adversarios, sicut ipse ante passionem suam protestatus est dicens, exhiberi sibi a Patre, si vellet, plusquam duodecim legiones angelorum ; cum etiam ad imperium ejus totus orbis pugnaret pro eo contra insensatos, quippe qui contra eum insurrexerant, qui vere innocens erat, et in cujus ore non est inventus dolus , volens tamen nos, quorum infirmitati in omnibus consuluit, invitare ad patientiam, ductus ad victimam quasi mitissimus agnus nec aperuit os suum . Nam cum fidelis discipulus pro Magistro dimicare pararet ac librans ensem e vagina jam in pugna ageretur, ut sciret non in gladio sed in Deo esse victoriam, audit a Magistro: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt . Unde et B. Augustinus in libro Quaestionum Veteris ac Novi Testamenti: « Apostolo Petro usque ad hoc permissum est, quod dolorem faceret, non occideret. » Quia enim sancta Ecclesia non habet gladium nisi spiritualem, nec occidere debet, sed vivificare, testatur Nicolaus papa dicens: « Sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringetur legibus; gladium non habet nisi spiritualem, non occidit, sed vivificat. » Et B. Hieronymus in epistola ad Ageruchiam: « Olim praecipiebatur reddi oculum pro oculo, dentem pro dente ; nunc verberanti maxillam praebemus et alteram . Illo in tempore bellatoribus dicebatur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime ; modo audit Petrus: Conde gladium tuum in vaginam: qui enim gladio percusserit, gladio peribit . » -- « Debent quippe episcopi, sicut Isidorus ait in libro de Officiis, principatum in populo non sanguine defendere, sed vitae meritis. » Et alibi: « Episcopi speciale officium est Scripturas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari vigiliis, jejuniis incumbere, cum fratribus habere pacem, nec quemquam ex membris suis discerpere, nullum damnare nisi probatum, nullum excommunicare nisi discussum. » Qui itaque talibus officiis vacare debet, quam illicite et contra gradum suum ad arma humanae militiae consurgat, omnis qui sanum sapit intelligit. Unde B. Ambrosius sacerdotibus dare volens exemplum patientiae, in epistola contra Auxentium de tradendis basilicis civibus scribit: « Video vos praeter solitum esse turbatos solito. Sed quid turbamini? Volens nunquam vos deseram, coactus repugnare non novi, dolere potero, flere potero, gemere potero, adversus milites Gothos arma quoque lacrymae meae sunt. Talia monumenta sunt sacerdotis: aliter non debeo, nec possum resistere. » Item de eadem re in eadem epistola: « Si patrimonium petitur, invadatur; si corpus, occurram. Vultis in vincula rapere, vultis in mortem? voluntati mihi est. Non ego me vallabo circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor. » Origenes quoque exponens illud de Evangelio: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos , sic dicit: « Apostoli et martyres sancti non persecutionem fecerunt, sed persecutionem pertulerunt; non maledixerunt, sed maledicta sustinuerunt; non blasphemaverunt, sed a blasphematoribus interfecti sunt. » Et B. Gregorius papa in quadam homilia informans nos ad conservandam innocentiam ita dicit: « Utinam si ad praedicationis virtutem non sufficimus, loci nostri officium in innocentia vitae teneamus. In Evangelio quippe Dominus ait: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos . Igitur sicut agni inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram saevientium mitiget, et peccatorum vulnera in aliis afflictionibus ipse vulneratus sanet. » Idem etiam papa docet nullo modo, neque pro justa etiam causa, episcopum debere armis inservire: volens aliis suo satisfacere exemplo, scribit super hoc Sabiniano diacono dicens: « Unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris imperatoribus; quia si ego servus eorum in morte vel Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in morte cujuslibet hominis me miscere formido. » Unde liquido colligere potes, quandoquidem ille tuas tam efficaciter ulcisci praevalens injurias, metu tamen divino elegit scutum patientiae, ne hominum mortibus se misceret, quod isti timore Dei abjecto nefarie caedibus hominum se interserunt, et cruentas strages contaminatis obtutibus aspiciunt. Quod beatissimus Martinus magnopere fugiens, abdicatis armis, quibus sub terreno rege militabat, suae fidei tirocinium mansuetudinis et innocentiae proposito dedicavit, et nondum clericalis ordinis gradum aliquem sortitus, multis tamen merito praeferendus episcopis, militiae constanter renuntiavit, dicens: « Christi miles sum, pugnare mihi non licet. » Breviter docuit non solum episcopos aut sacri ordinis ministros a praeliis cohiberi, verum etiam qui Christo semel militare coeperit, etiam ab ipsis bellorum occasionibus omnimodis abstinendum fore. Idem etiam in episcopatus culmine positus non solum aliquem non insectatus est inimicum, verum etiam mortem meritos inaestimabili charitatis affectu ab imminenti clade plerumque eripuit, memor illius praecepti: Erue eos qui ducuntur ad mortem. Nec hoc dico ut maleficos et vita ipsa indignos ab ultione prohibeam; sed regibus hoc licet ac saeculi potestatibus, et quibus a legibus permissum est. Aliae quippe sunt leges Caesaris, alii mores ecclesiasticae dignitatis. Unde dicit B. Augustinus in libro Quaestionum Veteris ac Novi Testamenti: « Quare sententia data est? Ut quid qui accipit gladium gladio pereat, nisi quia nulli licet, excepto judice, gladio quemquam occidere? » Et beatus Hieronymus, super Ezechielem libro III: « Qui malos percutit, in eo quod mali sunt, et habet vasa interfectionis ut occidat pessimos, minister est Domini. » Et Haimo, super Epistolam ad Romanos: « Sunt quaedam enormia flagitia quae potius per mundi judices quam per antistites et rectores ecclesiarum judicantur, sicut est cum quis interficit apostolicum, episcopum, presbyterum, diaconum. Hujusmodi reos reges et principes mundi damnant. Ergo non sine causa portat gladium, qui talia scelera dijudicat. » Sicut ergo episcopis et sacri ordinis ministris omnino prohibitum est aliquem occidere, ita saeculi principibus hoc licet absque reatu facere, sicut Hieronymus testatur super Epistolam ad Galatas, libro XI: « Judex non est auctor sceleris, neque homines vinciendo, neque homines perimendo. » Liquet itaque solis mundi potestatibus attributam potestatem eradicandi impios de terra, sicut beatissimus martyr Cyprianus scribit in nono genere abusionis. « Rex, inquit, debet furta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, patricidas et pejerantes non sinere vivere, filios suos non sinere impie agere. Episcopi vero in sua mansuetudine et ecclesiastica severitate et praedicatione verbi Dei stabiles permaneant, sicut in Actibus apostolorum scriptum est: Non est aequum relinquere verbum Dei et ministrare mensis . » Qui sic etiam docere debent, sicut Hieronymus ait, ut vita eorum irreprehensibilis sit. Perdit enim auctoritatem docendi, cujus sermo opere destruitur. Proinde sciant sibi omnino inhibitum ad bella procedere, nisi quibusdam ex causis quae in subsequenti Caroli regis edicto patebunt: « Carolus Dei gratia rex regnique Francorum rector, et devotus sanctae defensor Ecclesiae, atque adjutor in omnibus apostolicae sedis. Hortatu omnium fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere, omnino prohibemus; nisi illis tantummodo qui propter divinum ministerium missarum scilicet solemnia adimplenda et SS. patrocinia portanda ad hoc electi sunt, id est unus vel duo episcopi cum capellanis presbyteris; et unusquisque princeps unum presbyterum secum habeat, qui peccata confitentibus indicare et indicere poenitentiam possit. » Haec omnia isti parvipendunt, imo etiam evangelica instituta contemnentes, plerumque, ut audivimus, adhuc illitis recens facta caede manibus, non solum ecclesiam intrare sed ad ipsa Christi sacramenta nefario ausu praesumunt accedere, non dijucantes corpus et sanguinem Domini: nimirum non attendentes quod idem Christus non alieno cruore, sed proprio sanguine introivit semel in sancta, a Deo miserationum ubertate redundans, ut pro ipsis suis persecutoribus, licet misericordia indignis, ad Patrem diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt . Meminisse quoque deberent quod David rex quondam potentissimus, de quo Dominus: Inveni, inquit, virum secundum cor meum, qui faciat omnem voluntatem meam ; tamen propter mortem Uriae et populum recensitum et frequentes expeditiones prohibitus est aedificare templum Domino, quod ipso mortuo Salomon, id est rex pacificus, aedificare meruit . Ipsi itaque non timent quod Apostolus dicit: Qui indigne manducat, judicium sibi manducat . Unde admonens nos Ambrosius dicit: « Vide quid agas, sacerdos: ne febricitanti manu Christi corpus attingas; prius curare, ut possis ministrare. » Et B. Hieronymus in Psalmo: « Electos Israel impedivit, impediuntur et nunc electi Ecclesiae si non ipsi quoque sacerdotes innocenter sacrificia percipiant. » Quia igitur illicita praesumunt, merito suae actionis ante oculos superni Judicis dignitatis suae honore privantur, qui falso pastorum nomine ante homines gloriantur. Unde noverint se non habere illam apostolis atque apostolico exemplo viventibus episcopis collatam a Deo potestatem ligandi atque solvendi, juxta beatum Augustinum in canonica regula ita dicentem: « Illi soli ligandi atque solvendi, sicut sancti apostoli habent potestatem, qui illorum exempla cum doctrina tenent, et secundum regulam apostolicam omnia communia habent. » Beatus quoque papa Gregorius in Dialogo: « Petri vicem in ligando et solvendo obtinent, qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent. » Et alibi: « Jure privilegium meretur amittere, qui auctoritate usurpat illicita. » Quod si ad excusandas excusationes in peccatis iniquitatem suam quorumlibet similium imitatione palliare voluerint, qui tanquam religiosi fuerint, et tamen ab expeditionibus non abstinuerint, etiamsi aliquem magnae auctoritatis in assensum suum attraxerint, ego magis credo evangelicae fidei, sanctorum Patrum veritati, quam alicui adversus tam vera testimonia oblatranti, et cum apostolo dicere consultius arbitror: Si quis annuntiaverit vobis aliquid praeter quam quod Evangelio datum est vobis, anathema sit . Qui etiam episcopum jubet esse sine crimine, non percussorem. Quibus breviter dico, si tueri se pravo alicujus exemplo, noverint quia singularis personae vel causae non praejudicant communi legi et universali sententiae. Illi itaque solliciti sint episcopi circa gregem suum, pascant pauperes ecclesiae et domesticos fidei, et causa viduarum et pupillorum ingrediatur ad eos, vestiant nudos, egentium animas refocillent, et caetera paternitatis obsequia filiis suis impendant. Sed omnimodis hoc caveant, ne ea quae ob indigentium necessitatem Ecclesia congregat et servat aliquando tollant et in alios usus nefarie effundant, Christi filiorum panem canes comedant, quod omnino non expedit animabus eorum. Invenies et alia innumera divinae paginae testimonia; sed ipse tibi ex parte mea haec pauca destinavi, ut desiderio tuo satisfacerem. Tu vero, si sapiens fueris, in paucis multa cogitare poteris. Vale.
(II Cor. X, 4, 5) (Rom. XII, 19) (Matth. X, 23) (Matth. V, 39) (Ibid., 40) (Luc. XXI, 19) (Rom. XII, 19) (Exod. XVII, 11) (I Joan. II. 6) (Matth. XXVI, 53) (I Petr. II, 22) (Isa. LIII, 7) (Matth. XXVI, 32) (Matth. V, 38) (Ibid., 39) (Psal. XLIV, 4) (Matth. XXVI, 32) (Matth. IX, 15) (Matth. X, 16) (Act. VI, 2) (Luc. XXIII, 34) (Psal. LXXXVIII, 21) (I Par. XXVIII) (I Cor. XI, 29) (Gal. I, 8)
[volunt] [, sed]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
113
EPISTOLA CXIII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. [Apud GALLAND., Bibliotheca Vet. Patr., tom. XIV, pag. 190.]
FULBERTUS, Carnotensium episcopus, HILDEGARIO salutem ab illo qui mandat salutes Jacob.
Epistolari brevitate coactus interrogationi tuae compendiose respondeo. De ecclesiasticis rebus Hieronymus dicit ad Nepotianum : « Amico quidpiam rapere furtum est, Ecclesiam fraudare sacrilegium est, accepisse pauperibus erogandum, et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum, aut, quod apertissimi sceleris est, aliquid exinde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat. » Item ad Pammachium : « Ubi ditior est largitore cui largiendum est, pars sacrilegii est rem pauperum dare non pauperibus. » Unde Isidorus: « Magnum scelus est res pauperum praestare divitibus, et de sumptibus inopum acquirere favores potentium. » Considera itaque quia nullum Scriptura excipit, non episcopum, non abbatem, non aliquem domus Dei oeconomum. Quisquis sibi commissae Ecclesiae bona subtrahit, intelligat se jam non pastorem sed invasorem esse omnique praedone crudeliorem, furemque domesticum, ac familiarem inimicum. Qui enim ea quae solis omnino pauperibus eroganda suscepit, in alienos usus temere dilapidat, non vult in deserto hujus saeculi turbam pauperum esurientem reficere, sed cum sceleratissimo Juda loculos sibi constituit, et ea quae in pauperum cibos aggregamus, fur improbus asportat. Debent quippe nosse sacerdotes, Ecclesiarum substantiam pauperum esse, non suam, nec abutantur in tyrannicae effusionis morem creditam sibi degentium dispensationem. Unde Hieronymus dicit ad Paulinum : « Jam nunc non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Memento Ananiae et Sapphyrae: illi timide sua servaverunt. Tu considera ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne immoderato judicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi viri, liberalitate liberalitas pereat. » Debemus quoque considerare quid cui tribuendum sit, sicut idem paulo superius ad eumdem scribit: « Praeter victum et vestimentum et manifestas necessitates, nihil unquam alicui tribuas, ne filiorum panem canes comedant. » Sicut ergo pium est et justum bona Ecclesiae servare solummodo ad opus pauperum et captivorum, ita sacrilegium est in propriam voluntatem, et in alienos usus distribuere, et a Christiana devotione semotum. Quod ipse quoque Hieronymus testatur in Matthaeum: « Omnes qui stipendiis templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt Scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris. » Scire debet itaque pia sollicitudo pastorum quia nihil omnino agere debent de rebus Ecclesiarum sine consilio et consensu subditorum, quoniam prudentiae eorum commissum est ministrandi officium, non dispergendi arbitrium. His praelibatis, ad vasa Ecclesiae veniamus, de quibus potissimum interrogas. Cum enim dicatur sacrilegium incurrere qui aliquid de bonis Ecclesiae in expletionem voluntatis suae contraxit, perpendere potes quantum delinquit qui vasa sacris dicata mysteriis abstulerit Primum, si tanta pauperum et captivorum necessitas incumbit, tribuenda sunt caetera quae in thesauris Ecclesiae reposita sunt, deinde ipsa vasa frustatim comminuenda sunt, et in operibus misericordiae eroganda. Unde dicit Ambrosius in libro de Officiis : « Aurum Ecclesia habet, non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adjuvat? An ignoramus quantum auri et argenti de templo Domini Assyrii sustulerunt? Nonne melius conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam sacrilegus contaminet, et asportet hostis? » Et post pauca: « Nunquid dictum est sancto Laurentio: « Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, vasa sacramentorum vendere? » Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat. Sane si in suum aliquis derivet emolumentum, crimen est; sin vero pauperi eroget, captivum redimat, humandis fidelium reliquiis spatia amplificet, misericordia est. In his tribus generibus vasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, vendere licet. » Breviter mihi depinxisse videtur quid agendum sit de rebus Ecclesiae. Sed neque licitum est de Ecclesiae tutela vasa sacra abstrahere, et aliquorum manibus loco vadimonii tradere, sicut idem quoque testatur : « Opus est ut de Ecclesia mystici populi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt vasa quae initiata non essent; deinde comminuta, postremo conflata, per minutas erogationes dispensata egentibus, captivorum pretiis profecerunt. » Quod si desint nova, et quae nondum initiata videantur, in hujusmodi, quos supradixi usus, omnia arbitror pie posse converti. Prius ergo usuale argentum in supradictis necessitatibus distribui debet, sicut beatus Gregorius dicit domino episcopo Messanae : « Fraternitas vestra multum debet esse sollicita, ut, si quidem in Ecclesia vestra usuale argentum est, prius illud erogetur in redemptione captivorum: alioquin de sacratis vos vasis praebere necesse. Nam, sicut omnino grave est frustra ecclesiastica venumdare ministeria, sic iterum culpa est, imminente hujusmodi necessitate, res etiam desolatae Ecclesiae captivis suis praeponere, et in eorum redemptione cessare. » Item idem Fortunato episcopo Phanensi : « Sicut reprehensibile et ultione dignum est sacrata quemquam vasa, praeter in his quae lex et sacri canones praecipiunt, venundare; ita nulla est objurgatione vel vindicta plectendum, si pietatis causa pro captivorum fuerint redemptione distracta. » Notandum quod beatus Gregorius dicit quia omnino grave est frustra ecclesiastica ministeria, id est candelabra, thuribula et caetera hujusmodi venundare, nisi praeter illa tantum quae lex et sacri canones praecipiunt, scilicet pro redemptione captivorum, et eleemosynis nihil penitus habentium. Qui ergo in alia expendit, contra canones facit. Unde etiam sacerdotali dignitate quisquis ille est, noverit se indignum, juxta ejusdem papae sententiam scribentis Joanni episcopo Larissaeo : « Consona sanctis Patribus diffinitione sancimus, ut qui sanctis nescit obedire canonibus, nec sacris administrare, vel communionem capere, sit dignus altaribus. » Ex superioribus itaque, quantum conjicio, perpendere potes quia, si omnino grave est vendi ea scilicet quae minora sunt Ecclesiae ministeria sine certa necessitate, sacrilegium est, et omnino gravissimum, absque maxima pauperum indigentia, excellentiora illa videlicet vasa sacrata et cruces venundare. Quapropter noverint omnes ministri Ecclesiae quia gregi cui praesunt, ut puta his qui sunt pauperes Christi, scilicet monachis, et canonicis regularibus, vel religiosis quibusque communiter viventibus, prius omnia necessaria ministrare moderata distributione debent; id summopere praecaventes ne nimium prodiga superfluitate talis necessitas proveniat quae thesauros Ecclesiae expendi compellat. Si enim immoderate effundunt, peccant; quia inconsiderata effusio, totius domus ruina est. Enimvero caeteris in operibus misericordiae distributis, si tanta necessitas obvenerit ut aliquod vas Ecclesiae capiendum sit, ad hoc tantummodo alteri Ecclesiae venundari potest ut in ipso idem officium quod antea celebretur, et ex ipsa pecuniae distractione aliud in loco ejus restituatur, vel pauperibus erogetur. Ita ergo, ut praediximus, vendi potest, aut secundum supradicta sanctorum Patrum testimonia in frusta comminui; sed incongruum est ut in vadimonium ponatur. Etenim saeculares personae debitam reverentiam sacris mysteriis nesciunt impendere, quoniam hic usus non est eis commissus. Fortasse autem contingere potest ut prope arcam vel in ea domo in qua vasa abscondita sunt, committantur adulteria et fornicationes et ea crimina quae iram Dei provocent. Nam cum in historia Regum legimus Ozam, eo quod calcitrantibus bobus arcam Domini tetigerit, illico interiisse; et in Levitico praeceptum sit Aaron et filiis ejus ne permitterent filiis Caath vasa sanctuarii ferre vel tangere, ne forte perirent de medio Levitarum; quomodo audet quispiam extra Ecclesiam suam cuicunque personae, sive clerico sive laico, aram Christi vel sepulcrum ejus in vadimonium dare? Quid enim crux est, nisi ara Christi? Et quid calix, nisi sepulcrum ejusdem Domini nostri? Qui ergo aram et sepulcrum in vadimonium ponit, cum Juda Christum vendit; et qui in vadimonium accipit, cum militibus, ne Christi resurrectionem et gloriam, quam ad sepulcrum Domini viderant, praedicarent, pecuniam a sceleratis Judaeis suscipit. Legimus quoque in Daniele regem gentilem Balthasar, eo quod in vasis, quae de templo Domini pater ejus sustulerat, concubinis suis potum ministraverit, subito manum scriptitantem vidisse, et de scripturae interpretatione cognovisse mortem sibi instare et divisionem regni sui. Ego ipse, ut de praesentibus interim loquar, unum tibi breviter exempli causa proferam quod nuper audivi, nescio an ad te quoque fama pervenerit. Accidit in Britannia minori quoddam miraculum. Nam quidam nummularius vasa Ecclesiae sibi loco vadimonii in arca reposita servabat; casu pueri parvuli super eamdem arcam ascenderunt, qui illico in amentiam versi sunt; sed et canes forte ascenderant, et in rabiem efferati fuerunt. Sensit dominus ultionem divinam esse eo quod vasa sacrata, non his deputanda locis vel pactis, pro accommodata pecunia accepisset; nimiumque perterritus fugit ad ecclesiam, quid factum fuerat omnibus intimavit, et sacra vasa quantocius a se emisit, non minori formidine quam olim Philistii arcam foederis Domini propter imminentem cladem a se expulerunt. Quae res adeo terrae incolas exterruit, ut sceleratiorem quolibet idololatra praedicent qui sacra vasa deinceps in vadimonium posuerit vel acceperit. Perpende ergo quanta culpa sit vasa de sinu ecclesiae rapere, et saecularium manibus committere. Caveant itaque praelati Ecclesiae ne res sibi commissas et susceptam pauperum dispensationem negligenter tractantes, incurrant detrimentum animae suae. Audivi enim de quibusdam episcopis, sicut in quadam epistola me scripsisse tibi memini, quia saecularia arma complectuntur, et militares copias pretio conducunt, et alia similia nequaquam eis convenientia sequuntur. De quibus non ego sed Propheta: Principes, inquit, vestri socii furum, qui sibi creditam Ecclesiarum substantiam in supradictos usus nefarie effundunt. Spreto quippe episcopali officio, ea appetunt quae omnimodo fugere oporteret. Unde consilio meo praelati quique, in quantum praevalent, omnes a se occasiones abscidant, quibus innumera damna filiis suis et rebus ecclesiasticis provenire solent, ut bene ministrantes ab eo mercedem recipiant, cujus et locum tenent, et vestigia sequi deberent. Vale.
(epist. 52) (epist. 48) (epist. 13, sub med.) (lib. II, cap. 28 sub init.) (Ibid.) (lib. VI, epist. 35) (Ibid., epist. 13) (lib. II, epist. 7, ante fin.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Honorius II
1
I. Ecclesiae S. Vincenti Bergomatis canonicorum protectionem suscipit et possessiones juraque confirmat. (Anno 1125, Febr. 19.) [UGHELLI Italia sacra, IV, 450.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALBERTO archipresbytero et fratribus in matrice Bergomensi ecclesia S. Vincentii canonice viventibus eorumque successoribus in eadem religione manentibus in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura, etc. Quapropter vestris in Domino filii postulationibus clementi pietate annuimus, et B. Vincentii ecclesiam una cum vestrae congregationis collegio, ac omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutela apostolicae sedis recipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque bona seu possessiones a catholicis episcopis sive religiosis regibus Ecclesiae vestrae tradita, quaeque in praesentiarum jure possidet, et quaecunque in futurum largiente Domino juste et canonice poterit adipisci in ecclesiis, oppidis, villis et decimis, in nundinarum peditibus, sive aliis rebus, tam vobis quam vestris successoribus regulariter viventibus firma semper et integra conserventur. Decernimus ergo ut quandiu in canonicae disciplinae observantia permanseritis, nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Interdicimus etiam ut nec episcopo, nec alicui personae facultas sit communitatis vestrae bona in proprios usus deflectere, sive in beneficium aliis dare, vel modis aliis ad praebenda fratrum, vel communi utilitate alienare; locationes vero, commutationes, vel investitiones praediorum communi fratrum consilio pertractentur, nec hujusmodi jus ab episcopo vel personis quibuslibet invadatur, salva tamen canonica catholici episcoporum Bergomens. reverentia. Si quis autem in futurum, etc. Amen. Dat. Laterani per manum Aimerici S. R. E. diac. card. et cancellarii XI Kal. Martii, ind. III, Incar. Dominicae 1125, pontificatus autem domni Honorii secundi papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
2
II. Bona et privilegia monasterii Rhenaugiensis confirmat. (Anno 1125, Febr. 24.) [ZAPF, Anecdota Monumenta his. Germaniae illustrantia tom. I, p. 471, Aug. Vindel. 1785, in-4º] .
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio DIETMARO abbati Rhenaugiensis monasterii, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Eapropter, fili charissime Dietmare, tuis petitionibus annuentes per praesentis privilegii paginam vestro venerabili Rhenaugiensi monasterio confirmamus, quaecunque ad idem monasterium legitimis fidelium donationibus pertinere noscuntur, quaecunque etiam in posterum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus itaque sub divi interminatione judicii ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, aut in beneficium dare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Nullus advocatus constituatur, nec aliquis quolibet ingenio se ingerat, vel intromittat, nisi quem abbas elegerit. Qui si in aliquo ei resisterit, concessa potestate careat, et alium auctoritate apostolica abbas eligat. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel quolibet tuo successore, nullus ibi qualibet astutia vel violentia ponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris elegerint. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non emendaverit, honoris potestatisque suae dignitate careat, reamque se divino judicio esse cognoscat, et a sacratissimo corpore Domini aliena fiat, sitque anathema in die Domini extremo igne comburenda. Amen. Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Lateranis per manus Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, vice domni Friderici archicancellarii, et Coloniensis archiepiscopi, VI Kal. Martii, anno ab Incarnatione Domini 1126, indict. III, pontificatus domni Honorii papae II anno I.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
3
III. Confirmatio super abbatiam et electionem abbatis in Salfeld secundum quod institutum est ab Hannone Coloniensi et a Sigefrido archiepiscopo Moguntino: et incorporatio super parochiam Neuhofen et Crölup, et quod nullus in territorio vel-jurisdictione domni abbatis ecclesiam fundet seu consecret, neque canes pascantur, nec venatoribus stipendia dentur. (Anno 1125, Febr. 24.) [ Thuringia sacra, 698.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio WALTHERO Salfeldensi abbati et omnibus post eum promovendis in perpetuum.
Quando dignitas et auctoritas apostolicae sedis, cui Domino dispensante praesidemus, ad hoc maximum spectat, ut universae Ecclesiae per totum mundum inde prospiciatur et cunctae congregationes et loca sanctorum per illam disponantur, stabiliantur et defensentur, notum facimus omnibus filiis nostris, cunctis scilicet fidelibus Christi, et volumus pro remedio animae nostrae et pro interesse sanctorum apostolorum Petri et Pauli ut locus eorum et abbatia, quae vocatur Salfeld, ita permaneat et confirmetur secundum quod eam instituit venerabilis Hanno archiepiscopus Coloniensis constructor ejus et cooperator ejus Sigefridus Moguntinensis archiepiscopus in cujus parochia sita est super fluvium, qui Sala dicitur. Volumus ergo et sub interminatione perpetui anathematis constituimus et praecipimus ut locus ille perpetua pace sit stabilis et quietus, et ab omni violatione, et ab omni perturbatione, et in favore tutus et munitus. Monachi qui ibi secundum regulam S. Benedicti vivunt et secundum consuetudinem coenobii Sigebergensis, et habent liberam electionem de abbate suo, si fuerit inter eos, qui dignus sit esse abbas, eligant eum, sin annon de coenobio Sigebergensi unde consuetudines habent, abbatem accipiant, quem et constitutum nullus ad aliquod curiale servitium constringat. Res et possessiones istius loci, quas venerabilis Hanno vel alii episcopi et fideles illic tradiderunt, et ad me tradituri sunt auctoritatis nostrae banno confirmamus. Parochiam, quae dicitur Neuhofen, et parochiam quae dicitur Crolup, et alias omnes parochias et ecclesias quae sunt in illa terra locus ille sub jure suo firmiter habeat, sicut venerabilis Hanno disposuit, et nullus in illa provincia vel ecclesia construat vel consecret sine abbatis consensu. Et quemadmodum gens illius terrae priusquam venerabilis Hanno archiepiscopus per illud coenobium et per alias quas construxit ecclesias aggressus est, pagana fuit et adhuc semipagana videtur, concedimus et damus auctoritatem sicut idem Hanno episcopus et Sigefridus archiepiscopus testamento sanxerunt, ut abbas illius loci et monachi, quos ad hoc procuravit, habeant ibi potestatem praedicandi verbum Dei, baptizandi, sepeliendi, infirmos visitandi, confessiones percipiendi, ut scintilla Christianitatis quae per eos adhuc ibi viget, nequaquam extinguatur, sed magis ac magis ad honorem sanctae ac summae individuae Trinitatis accendatur. Montem, qui dicitur Coburg, cum omnibus praediis ad eum pertinentibus monachi Salfeldenses possideant, et villam quae dicitur Sevrinveldin et aliam Sidemaresdorff, et mercatum quod est in Moderin et praedia cujusdam Reginaldi, quae prope ad XII mansos ibi habent, et alibi villam, quae dicitur Ilmina cum molendino, et omnibus utilitatibus suis, nemus et silvam quae quondam ad cameram pertinuit, sicut Hanno archiepiscopus contradidit, ita habeant cum omnibus villis et novalibus ibi elaboratis; et si quis a temporibus ejusdem Hannonis archiepiscopi usque nunc aliquod ibi novale sine abbatis licentia usurpavit, vel deinceps usurpare voluerit, ni resipiscat, et nisi sanctis apostolis Petro et Paulo et eorum monachis sua recognoscat, sit anathema in perpetuum. Similiter et de illis censemus qui decimam illam quae per terram datur de singulis mansis cum duobus tantum modiis vel auferre vel subtrahere voluerint monachis illis, quia specialiter dos monasterii est, et quotidiana Domino militantium sunt parata stipendia. Nullus ergo episcopus, nullus episcopi villicus, nullus miles amplius de illa decimatione se intromittat, si voluerit Ecclesiae matris gremio confoveri. Interdicimus etiam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut in bonis monasterii secundum consuetudinem provinciae illius neque canes pascantur, neque stipendia venatoribus dentur, nec episcoporum, nec advocatorum, nec aliorum quorumlibet hominum violentia locus ille gravetur et opprimatur, cum sit ibi vinea Domini Sabaoth quae per nos et successores nostros munita et septa sit intus et foris, ubi Martha possit ministrare, ubi Mariae detur pacare et videre quam suavis est Dominus, ubi Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis, et pro omni populo Domini et nostro saepius auditur et praecantatur. His consuetudinibus, et illud adjicimus, et auctoritatis nostrae banno cunctis fidelibus notificamus, quod quidam ingenuus vir nomine Adelbertus de Conize et uxor ejus nomine Christina pro remedio animarum suarum, et parentum et affinium suorum tradiderint Domino et apostolis ejus Petro et Paulo ibi in Salfeld praedia sua quaecunque habuerint in illa terra, quae dicitur Orla, videlicet Coniza in Buchio, in Brisinnice, vel in Quezin et alibi ubicunque jacent cum omnibus utilitatibus suis, viis et inviis, exitibus et reditibus, agris et silvis, terris cultis et incultis, aquis et aquarum decursibus, molendinis, pratis, pascuis et familiis. Haec omnia eo jure tradiderunt ut quicunque est abbas Salfeldensis habeat sub manu sua ipsorum bonorum advocatum, et cuicunque voluerit committat eam sine beneficio, et sine alicujus haeredis successione, et ex ipsis bonis nullus habeat beneficium, praeter eos homines qui excepti sunt, cum suis beneficiis quando ista facta est delegatio. Qui autem ex familia traditi sunt, ut vocentur servientes, qui ex abbatia S. Michaelis in Sigeberge, et ex abbatia S. Pantaleonis in Colonia. Qui autem ita delegati sunt, ut sint sicut fuerunt tantum ex familia tali jure potiantur, ut quicunque eorum culpabilis in judicio pronuntiatur, cum XXX tantum denariis emendetur et eorumdem denariorum medietatem, hoc est, XV persolvat. Ipse vero praenominatus miles Adelbertus et conjux ejus Christina habeant advocatiam ipsorum praediorum, et ipsa praedia cum omni utilitate quandiu vivunt nisi sponte voluerint ea dimittere. Post mortem autem amborum, abbas et fratres sui ea libere et potestative possideant in eleemosynam et utilitatem monasterii, et pauperum et hospitii Christi. Si quis hanc infringere, vel violentiam aliquam his decretis inferre voluerit, sciat se per auctoritatem apostolorum Christi Petri et Pauli, et per nostrum potestatis bannum anathemate et igne perpetuo cum omnibus iniquis et raptoribus, et invasoribus damnandum, nisi cito poenitentia digna commotus resipiscere curaverit. Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus. Data Laterani VI Kal. Martii per manum Dilmarici cancellarii bibliothecarii sanctae Romanae Ecclesiae; anno ab Incarnatione Domini 1125, indict. III, pontificatus domni Honorii II papae anno II.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
4
IV. Privilegium pro congregatione Camaldulensi. (Anno 1125, Mart. 7.) [MITTARELLI Annal. Camaldul. t. III, p. 306, ex codice antiquo S. Michaelis Pisarum.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI priori Camaldulensi, et ejus fratribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacente Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet igitur omnes Christianae fidei amatores religionem diligere, et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere. Quapropter, charissimi in Domino filii, justis petitionibus vestris assensum praebentes locum vestrum cum omnibus ad se pertinentibus in beati Petri tutelam, nostramque protectionem suscipimus, et apostolicae sedis patrocinio communimus. Per praesentis igitur privilegii paginam constituimus, ut Camaldulensis Eremi status semper in religionis suae vigore permaneat, et monasticae observantiae ordo in tota vestra congregatione statutus a nullius protervia commutetur, et ne cui fratrum vestrae congregationis post monasticam professionem exhibitam, absque prioris et rationabili fratrum licentia egredi liceat, prohibemus; quod si exire praesumpserit, et secundo tertiove commonitus redire contempserit, usque ad condignam satisfactionem excommunicationis sententiae submittatur. Ecclesiis vero ab ejusdem congregationis fratribus rectis a nullo episcoporum absque canonica examinatione divinum interdicatur officium. Liceat et ecclesiarum vestrarum monachis in communi civitatis, seu parochiae interdicto, clausis januis, et non admissis dioecesanis, divina officia celebrare. Porro qui propter obsequium servorum Dei, qui in Camaldulensi Eremo degunt, perrexerint, in eundo et redeundo, et stando a nemine molestentur. Quaecunque vero in praesentiarum juste ac legitime possidetis, apostolica auctoritate vobis vestrisque successoribus in eadem religione permanentibus, confirmamus. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: ecclesiam Sancti Donati, quae Fonsbonus dicitur, cum hospitali et omnibus suis bonis; monasterium Sanctae Mariae in Poplena; monasterium Sancti Salvatoris secus civitatem Florentiae. Monasterium Montis-Muri; monasterium Sancti Petri in Cerreto; monasterium Sanctae Mariae in Policiano; monasterium Sancti Petri in Fontiniano; monasterium Sancti Justi in Vulterris; monasterium Sanctae Mariae in Morrona; monasterium Sancti Frigdiani et monasterium Sancti Michaelis infra civitatem Pisarum. Monasterium Sancti Savini in territorio ejusdem civitatis. Monasterium Sancti Stephani in Cintoria; monasterium Sancti Salvatoris in Cantignano; monasterium Sancti Petri in Puteolis. Monasterium Sancti Salvatoris in Salvamunda; monasterium Sanctae Mariae in Agnano. Monasterium Sancti Petri in Rota; monasterium Sancti Salvatoris Berardingorum; monasterium Sancti Vigilii, in Burgo Senensi; monasterium Sancti Petri in vivo Montiis Armiati; monasterium Sancti Quirici in Rosa. Monasterium Sancti Savini in Clio. Eremum de Fleri, cum suo monasterio. Monasterium Sancti Viriani; monasterium Sancti Bartholomaei in Anglari; monasterium Sanctae Mariae in Trivio; Eremum Sancti Petri in Fajolo; monasterium Sanctae Mariae in Insula; monasterium Sanctae Mariae in Lacu; monasterium Sancti Angeli juxta castrum Bristi; monasteriolum Sanctae Christinae in eadem curte. In Marchia Camerina, monasterium Sancti Georgii; monasterium Sancti Martini in Accole, cum ecclesia, quae dicitur Heremita. In Sardinia insula monasterium Sanctae Trinitatis in Zaccari; ecclesia Sanctae Eugeniae in Samanar; ecclesia Sancti Michaelis et Sancti Laurentii in Vanari; ecclesia Sanctae Mariae et Sancti Joannis in Altazar; ecclesia Sanctae Mariae in Contra; ecclesia Sancti Joannis et Sancti Simeonis in Salverano; ecclesia Sancti Nicolai in Trulla. Ecclesia Sancti Petri in Scano. Ecclesia Sancti Pauli in Cotroniano. Ad haec adjicientes statuimus, ut quaecunque in futurum largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praedictum eremum et congregationem vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur religiosorum fratrum, et pauperum usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careal, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praefatae eremo vel congregationi justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemium aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. + OCULI DOMINI SUPER JUSTOS. Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus. + Ego Guida Arretinus episcopus SS. + Ego Aegidius Tusculanus episcopus SS + Ego Guido Tiburtinus episcopus SS. + Ego Vitalis Albanensis episcopus SS. + Ego Petrus cardinalis presbyter tituli Sanctae Susannae SS. + Ego Anastasius presbyter cardinalis tituli S. Clementis, SS. + Ego Desiderius presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis, SS. + Ego Sigizo presbyter cardinalis tituli Sancti Xisti, SS + Ego Hugo diaconus cardinalis S. Theodori, SS. + Ego Joannes sacrae basilicae subdiaconus SS. + Ego Rodulphus sacrae basilicae subdiaconus SS. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Nonis Martii, indictione III, anno Dominicae Incarnationis 1125, pontificatus autem domni Honorii secundi papae anno I.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
5
V. Ad Henricum Virdunensem episcopum.--Ut Laurentio abbati S. Vitoni ablata restituat aut restitui faciat. Addit se gravari quod vocatus Romam venire contempserit. (Anno 1125, Mart. 11.) [D. BOUQUET Recueil, t. XV, 257.]
ONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Virdunensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad nos filius noster Laurentius abbas S. Vitoni, conquestus est mercatum de Monte S. Vitoni, et teloneum cum pugillo frumenti, placitum et correctionem mensurarum, decimas foratici vini civitatis, quae amisit tempore discordiae, a praedecessore tuo sibi ablata fuisse; unde tuae fraternitati mandamus ut ei ablata restituas. De Richerio de Bu, qui alodium suum in Baronis curte invasit, et alias ei nonnullas molestias intulit, debitam justitiam facias. Quod si jura monasterii sui, quae a praedecessoribus nostris confirmata sunt, reddere neglexeris, nobis hoc esse grave non dubites. Gravamur autem vehementer, quod a praedecessore nostro felicis memoriae papa Calixto et a nobis vocatus, venire ad nos, et ad Romanam Ecclesiam contempsisti. Datum Laterani, XIII Kal. Aprilis.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
6
VI. Ad Petrum Cluniacensem abbatem.--Privilegium Cluniacense. (Anno 1125, April. 2.) [MANSI, Concil., XXI, 323.]
HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO abbati venerabilis monasterii Cluniacensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Incomprehensibilis et ineffabilis divinae miseratio potestatis, nos hac providentiae ratione in apostolicae sedis administratione constituit, ut paternam de omnibus Ecclesiis sollicitudinem gerere studeamus. Siquidem sancta Romana Ecclesia, quae a Deo sibi concessum omnium Ecclesiarum retinet principatum, tanquam diligens mater, singulis debet Ecclesiis instanti vigilantia providere. Ad ipsam enim, quasi ad caput et matrem, ab omnibus est concurrendum: ut ejus uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, et a suis oppressionibus releventur. Condecet igitur, ut ecclesiae et venerabilia loca, maxime quae ad speciale jus et singularem proprietatem sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, spectant Ecclesiae, specialioris praerogativae sortiantur honorem, et apostolicae auctoritatis munimine roborentur. Quamobrem, dilecte in Christo fili Petre abbas, justis postulationibus tuis clementius inclinati, quidquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid auctoritatis, praedecessores nostri Ecclesiae Romanae pontifices, praesertim apostolicae memoriae nom. Gregorius VII, Urbanus, et Paschalis II, discretionis ratione, vestro monasterio et locis ad id pertinentibus contulerunt: nos quoque praesenti decreto, auctore Domino, confirmamus. In quibus haec propriis sunt visa nominibus annotanda: abbatia S. Aegidii, etc. In omnibus autem prioratibus et cellis, quae nunc, sine proprio abbate, vestro regimini subjectae sunt, nullus futuris unquam temporibus abbatem ordinare praesumat. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris, in Ecclesiis presbyteros eligere: ita tamen, ut ab episcopis, vel episcoporum vicariis, animarum curam absque venalitate suscipiant. Quam si committere illi, quod absit, ex pravitate noluerint: tunc presbyteri ex apostolicae sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequentur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, ab episcopis, in quorum dioecesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant, si quidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin a catholico, quem malueritis, episcopo, consecrationum ipsarum sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit aut claustri vestri, aut locorum vestrorum fratres, pro vivorum seu defunctorum eleemosynis justis ob salutem datis inquietare: sed tam virorum, quam mulierum oblationes, quae ad eos afferuntur, in usu servorum Dei pauperumque profecturas recipere liceat. Statuimus etiam ne cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, divinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam monachi ipsi, quam et famuli eorum, et qui se monasticae professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Concedimus etiam vobis, clericos saeculares, seu laicos, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad conversionem per loca vestra suscipere. Sane terminos immunitatis loci vestri, qui a praefato antecessore nostro Urbano papa constituti sunt, praesentis decreti nostri pagina confirmamus. Ne videlicet ullus homo cujuscunque conditionis ac potestatis, invasionem, praedam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare praesumat infra ipsorum limites terminorum. Praeterea decernimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile monasterium, et loca subdita, temere perturbare: sed eorum possessiones et bona caetera, quae pro animarum salute jam data sunt, vel in futurum Deo miserante dari contigerit, firma vobis, vestrisque sucessoribus et illibata permaneant. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc. . . . salvo in omnibus Romanae Ecclesiae jure, et sedis apostolicae reverentia. Amen. Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Crescentius Sabinensis episcopus, subscripsi. Ego Petrus Portuensis episcopus subscripsi. Ego Unalis Albanus episcopus, subscripsi. Ego Wilhelmus Praenestinus episcopus, subscripsi. Ego Aegidius Tusculanus episcopus consensi,subscripsi. Ego Gregorius presbyt. cardin. tit. Apostol. subscripsi. Ego Rossemagnus diacon. card. S. Gregorii, subscripsi. Ego Cosmus sanctae Mariae in . . . . . . subscripsi. Ego Gregorius S. Angeli diaconus card. subscripsi. Datum Laterani per manum Aymerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellari, IV Non. Aprilis, indict. III, incarnat. Dominicae anno 1125, pontificatus nostri anno I.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
7
VII. Monachis Cluniacensibus significat Petrum abbatem a sese benigne receptum. Praecipit ne accedant ad Pontium quondam abbatem invito Petro. (Anno 1125, April. 2.) [MABILLON, Annal. Bened. VI, 140.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Cluniacensibus monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Laudes et gratiarum actiones divinae miserationi persolvimus, quoniam, sua protegente virtute, in unitate concordiae, vestram permanere constantiam et in vobis religionis observantiam splendere cognovimus. Rogamus autem ut in bono quod inchoastis principio firmiter persistentes, pervigili studio laboretis quae Deo placabilia sunt efficaciter operari. Venientem ad nos charissimum filium nostrum Petrum abbatem, pro vestra reverentia et ejus dilectione paterna benignitate suscepimus, et tam ipsius quam vestras postulationes diligenter admisimus, abbatias siquidem S. Aegidii, et S. Bertini et S. Benedicti super Padum ad reformandam et conservandam in eis religionem, sibi et Cluniacensi monasterio, salvo jure sanctae Romanae Ecclesiae, restituimus. Ipsum igitur cum litterarum nostrarum prosecutione ad vos remittentes, charitatem vestram rogamus ut eum affectione praecipua diligatis, et tanquam patrem et a Deo constitutum animarum vestrarum custodem obedientia et humili subjectione unanimiter honoretis. Obsecramus autem in Domino, ut et nos vestris orationibus adjuvetis. Praecipimus autem ut nullus Cluniacensis professiones monachus ad Pontium olim abbatem sine praedicti filii nostri Petri abbatis consensu ire praesumat. Si quis vero id facere seu tentaverit, vel attentare praesumpserit, sententiam quam in eum praefatus abbas dederit, ratam habebimus. Data Lateranis IV Nonas Aprilis.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
8
VIII. Petro abbati S. Aegidii mandat ut ad obedientiam Cluniacensium redeat. (Anno 1125.) [ Gall. Christ., VI, instr., 190.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati S. Aegidii et monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus conservare; nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Hoc nimirum charitatis intuitu olim praedecessores nostri apostolicae memoriae Romani pontifices Sancti Aegidii monasterium ad instituendum sive conservandum religionis nitorem Cluniacensi coenobio commiserunt. Caeterum moderno tempore, defuncto Hugone abbate vestro, dum locus vester guerrarum incursu oppressus, et multis persecutionibus agitatus sine pastoris solatio stare non posset, praedecessor noster felicis memoriae papa Callixtus te, dilecte fili Petre, abbatem constituit, quod profecto, sicut ex ejus voluntatis arbitrio litteris ipsius Cluniacensi abbati missis percipimus salvo Cluniacensis monasterii jure atque reverentia fecisse cognoscitur. Unde universitati vestrae mandamus atque praecipimus ut sine contradictione ad charissimi filii nostri Cluniac. abbatis subjectionem et obedientiam redeatis. Tu vero, Petre abba, infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplici devotione ad Cluniacense monasterium pergens abbati obedientiam promittas, et eidem monasterio, remota omni occasione, professionem facias, salvo tamen in omnibus Romanae Ecclesiae jure abbatis benedictione et sanctae sedis apostolicae reverentia. Quod si contemptor exstiteris, B. Petri et nostram indignationem incurres. Datum Laterani.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
9
IX. Ad abbatem et monachos Sancti Bertini.--Mandat ut ad subjectionem et obedientiam Petri Venerabilis abbatis Cluniac. redeant. (Anno 1125.) [ Bullar. Cluniac., p. 41.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati Sancti Bertini, et monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Pax Ecclesiae, fratrum concordia, religionis unitas ima supernis et terrenis sociare colestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex religiosa devotione Deo et hominibus placere paternae charitatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis aut vestrae imputandum prudentiae, sed Deo et sollicitudini Cluniacensis ecclesiae ascribatis, cui videlicet a nostris antecessoribus est injunctum ut religionem in vestro monasterio institueret et servaret; quod divina favente clementia, et in temporalibus et in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum. Unde mandamus vobis atque praecipimus, ut sine contradictione ad charissimi filii Petri Cluniacensis abbatis subjectionem et obedientiam humiliter redeatis: tu vero, fili abba, infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplici devotione ad Cluniacense monasterium pergens, abbati obedientiam promittas, et eidem monasterio remota omni occasione professionem facias. Quod si contemptor exstiteris, beati Petri et nostram indignationem incurres. Datum Laterani, etc.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
10
X. Ad monachos S. Benedicti super Padum.--Mandat ut obedientiam et reverentiam Petro Venerabili Cluniacensi abbati exhibeant, et abbatem quem eis cum consilio Cluniacensis capituli dederit, suscipiant. (Anno 1125.) [ Buliar. Cluniac., 41.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fillis monachis Sancti Benedicti super Padum, salutem et apostolicam benedictionem.
Pax Ecclesiae, fratrum concordia, religionis unitas ima supernis et terrenis sociare coelestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex religiosa devotione Deo et hominibus placere paternae charitatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis aut vestrae credatis imputandum prudentiae, sed Deo et sollicitudini Cluniacensis ecclesiae ascribatis; cui videlicet a nostris antecessoribus est injunctum, ut religionem in vestro monasterio institueret et servaret; quod divina favente elementia, et in temporalibus et in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum. Unde mandamus vobis atque praecipimus quatenus charissimo filio nostro Petro Cluniacensi abbati obedientiam et reverentiam sine refragatione aliqua deferatis, abbatem nimirum quem ipse consilio Cluniacensis capituli dederit, reverenter suscipiatis, et ei sicut animarum pastori humiliter obedire curetis, salvo in omnibus jure et reverentia Romanae Ecclesiae. Quod si per vos abbatem constituere praesumpsistis, nos factum vestrum ducentes irritum plenam de vobis justitiam faciemus. Ideoque praesentibus vos litteris commonemus, atque praecipimus, ut post earum acceptionem infra quadraginta dies Cluniacense monasterium adeatis, et abbati quem vobis Cluniacensis abbas et fratres dederint irrefragabiliter pareatis.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
11
XI. Ad Turstinum archiepiscopum Eboracensem. (Anno 1125, April. 5.) [ Monastic. Anglic. tom. III, p. 143.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri TURSTINO archiepiscopo Eboracensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Gratias clementiae divinae persolvimus, quia sani et incolumes cum pacis tranquillitate in Urbe sumus. Et quia personam tuam diligimus, controversiam illam de primatu inter Eboracensem et Cantuariensem Ecclesias in nostra tantum volumus praesentia terminari. Data Laterani Nonis Aprilis.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
12
XII. Archiepiscopis, episcopis, etc., Joannem legatum apostolicum commendat. (Anno 1125, April. 12.) [MANSI, Concil., XXI, 327.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et filiis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, proceribus, et caeteris tam clericis quam laicis per Angliam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quamvis in extremis terrarum positos, ad Petri tamen apostoli curam Christianae fidei vos facit universalitas pertinere. Cum enim Petro dictum est, Pasce oves meas, pasce agnos meos , profecto nulla ovium, nullus agnorum exceptus est ad Christi consortium pertinentium, qui non Petri commissus sit pastioni speciali. Praeter hoc, sorte regnum Angliae B. Petro et Romanae Ecclesiae pertinere sanctissimi Patris nostri Gregorii papae auctoritas, et B. Augustini praedicatio manifestat. Hoc igitur dispositionis debito provocamur, vobis, scilicet longe positis, sollicitiore diligentia providere. Quamobrem Christianum filium nostrum Joan. cardinalem sanctae Romanae Ecclesiae sacerdotem, in partem nostrae sollicitudinis vigilantem, * vices ei nostras in partibus vestris commisimus. Qui nimirum de Ecclesiarum correctione et stabilitate, de religionis augmento, et de caeteris quae probanda vel improbanda visa fuerint, cum vestrae dilectionis auxilio, cooperantibus sanctorum apostolorum patrociniis, pertractabit. Rogamus ergo vos, et monemus, atque praecipimus, ut eum tanquam S. Petri vicarium reverenter suscipiatis, humiliter audiatis, atque ad ipsius vocationem, synodales cum eo conventus solemniter celebretis: quatenus per ipsius et vestram industriam, in regno vestro quae corrigenda sunt corrigantur, quae firmanda sunt, sancto inspirante Spiritu, firmentur. Data Laterani IV Idibus Aprilis.
(Joan. XXI)
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
13
XIII. Ad canonicos Turonenses.--Confirmat sententiam excommunicationis in Fulconem comitem Andegavensem. (Anno 1123, April. 12.) [MANSI, Concil., XXI, 322.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clericis Turonensis matris ecclesiae S. Mauritii, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut boni et humiles filii sunt paternae dilectionis nexibus arctius astringendi, ita ingrati et inobedientes, sunt rigore justitiae coercendi. Siquidem compertum habuimus quod Fulco Andegavensis comes divortium illiciti matrimonii filiae suae et Guillelmi filii Roberti comitis, a dilecto filio nostro I. cardinali presbytero apostolicae sedis legato, et ab aliis fratribus nostris coepiscopis, et sapientibus viris, accepta idoneorum probatione testium, judicatum, servare contempsit, praeterea quod gravius est, uti accepimus, ad B. Petri et sanctae atque apostolicae Romanae Ecclesiae injuriam, praedicti legati nuntios ad eum directos capiens, et in arcta custodia per duas septimanas retinens, barbas eorum et capillos flammis exurere, et litteras in conspectu hominum sub dio cremare praesumpsit. Unde legatus idem in propriam comitis terram, interdictionis, et in personam ejus, excommunicationis sententiam promulgavit. Nos ergo habito fratrum consilio, eamdem, usque ad condignam satisfactionem, sententiam ratam habemus. Interdictum autem praecipimus observari. Datum Laterani pridie Idus Aprilis.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
14
XIV. Joanni apostolicae sedis legato.--Mandat ut legationem a Calixto II acceptam in Anglia studiose gerat. (Anno 1125, April. 3.) [MANSI, Concil. XXI, 327.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Joanni presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Quemadmodum bonorum filiorum est, subjecta devotionis humilitate patribus obedire: ita patrum interest, benigno charitatis affectu filiis providere. Curam igitur et sollicitudinem tibi a praedecessore nostro felicis memoriae papa Calixto II Angliae regno commissa providentiae dilectionis tuae committimus. Obsecramus autem in Domino, ut tanquam sapiens et discretus Romanae Ecclesiae filius, quae ad honorem Dei et sedis apostolicae pertinent, honestate studiosus opereris. Data Laterani, Idibus Aprilis.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
15
XV. David, Scotorum regi, commendat Joannem cardinalem, legatum suum. (Anno 1125, April. 13.) [MANSI, Concil., XXI, 329.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DAVID illustri Scotorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Oportet devotos et humiles B. Petri discipulos, quae ad honorem S. R. E. spectare cognoverint, attentius operari. Unde nobilitati tuae rogando mandamus, ut dilectum filium nostrum Joannem cardinalem, cui vices nostras in partibus illis commisimus, reverenter suscipias, et honores: episcopos etiam terrae tuae, cum ab eo vocati fuerint, ad concilium suum facias convenire. Controversiam, quae inter Turstanum Eboracensem archiepiscopum et episcopos terrae tuae diu agitata est, eidem legato nostro diligentius indagandam discutiendamque committimus. Finitam vero sententiam apostolicae sedis judicio reservamus. Datum Laterani Idibus Aprilis.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
16
XVI. Ecclesiam Monte Feretranam, petente Petro episcopo, tuendam suscipit. (Anno 1124, April. 21.) [UGHELLI, Italia sacra, II, 844.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Feretrano episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti, et utilitati salubriter auxiliante Deo providere. Proinde, charissime in domino, frater Petre, sanctam Feretranam Ecclesiam, cui Deo auctore praesides, in beati Petri tutelam nostramque protectionem suscipimus, statuentes, praesentis privilegii auctoritate ut Ecclesiae possessiones et bona quaecunque, quae vestra Feretrana Ecclesia in praesentiarum juste et legitime possidet, sive in futurum largiente Domino juste atque canonice poterit adipisci, firma ei et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus nominibus exprimenda, videlicet S. Pancratii capellam, S. Martini in Monte, capellam Sanctae Sophiae, capellam S. Mariae in Plebe cum curte sua, plebem S. Laurentii in Folia cum pertinentiis suis, capellam S. Michaelis cum curte sua, monasterium S. Mariae in Scriptino cum omnibus suis pertinentiis, plebem S. Joannis in Carpineo cum suis pertinentiis, capellam S. Marini, et possessionem quae est in Carpineo, plebem S. Cassiani in Pisino cum omnibus suis pertinentiis, et fundum suum integrum, capellam S. Theodori cum suis pertinentiis, et terram in valle Cava et Molledano, plebem S. Theonisti in loco qui dicitur Corma, cum omnibus pertinentiis suis, plebem S. Marini cum castello, et pertinentiis suis omnibus, plebem S. Agathae cum omnibus pertinentiis suis, et curte quae vocatur Farnito in loco qui dicitur Ovilione, plebem S. Martini in Murisiano cum pertinentiis suis, plebem S. Hilarii cum pertinentiis suis, plebes S. Mariae in Vico cum pertinentiis suis, plebes S. Stephani in Murlo cum pertinentiis suis, monasterium S. Martini in saltu cum pertinentiis suis, plebes S. Petri in cultu cum pertinentiis suis, plebem S. Petri ad Missam cum pertinentiis suis, fundum Hermannum in integrum, fundum Adinum in integrum, monasterium S. Salvatoris in fundo, cellam Fausti in integrum cum suis pertinentiis, plebem S. Martini in Vivedo cum omnibus suis pertinentiis, cum castello quod vocatur Casale d' llice, plebem S. Cassiani in campo Juvenici cum pertinentiis suis in integrum, plebem S. Mariae in Romania cum omnibus suis pertinentiis, plebem S. Mustiolae cum pertinentiis suis, monasterium S. Severini cum pertinentiis suis, capellam S. Proculi cum pertinentiis suis, et tertiam partem de fundo Atiliano, tertiam partem de fundo Bacuniano, tertiam partem de fundo stabulo, tertiam partem de fundo justorum, cum campo, qui vocatur Martii in integrum, tres petiolas de terra fundi Attiliani, qui vocatur Plegae, fundum Plegni in integrum, fundum Alfidiarum, qui vocatur campus Planus, fundum frigi in integrum, fundum Antimaria in integrum, fundum Columnella in integrum, fundum post Collina, capellam Sancti Archangeli in integrum, fundum vallis Donatuli, massam Licinianam in integrum, fundum Ausi in integrum, cellam Fausti, Scannullas majores et minores in integrum, capellam Sanctae Agathae cum castro, quae vocatur Petra Anellaria, capellam S. Georgii in integrum, fundum Cervianum in integrum, fundum Capicianum, curtem quae vocatur Grilena cum omnibus pertinentiis suis in castello felicitatis, capellam Sancti Martini in Castagnolo, capellam S. Sophiae in Aquatario, capellam Sanctae Mariae in Methavistis in integrum, ecclesiam Florae in Scapinio, fundum Sititianum, fundum campo planum cum omnibus suis pertinentiis, castellum novum, quod vocatur Petrella, salva in omnibus Romanae Ecclesiae justitia, et reverentia. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, etc. Si qua, etc., cunctis autem, etc. Amen. Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Americi S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, XI Kal. Maii, indict. III, anno Dominicae Incarnationis 1125, pontificatus autem D. Honorii II papae anno I.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
17
XVII. Ad Didacum archiepiscopum Compostellanum. (Anno 1125, Maii 1.) [FLOREZ, Esp. sagr. XX, 430.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, DIDACO archiepiscopo Compostellanae Ecclesiae, salutem apostolicamque benedictionem.
Vestra siquidem, fili, praesentia hunc sacerdotem Bernardum nomine, vestris de partibus ad nos usque pervenisse, et de vobis multa nobis bona quam maxime retulisse, procul dubio noscat, atque eum in praesentia nostri a militibus Salmantinis, imo Dei inimicis, qui quamdam ecclesiam quam ipse pro posse regebat, inhumanius invaserunt, et ei cuncta sua bona rapuerunt, fore conquestum: quocirca obedientiae jussionem vobis imponimus, vosque utpote nostrum filium rogamus obnixe, quatenus Salmantinum episcopum, qui vobis suffraganeus est, apostolica sententia admonere minime recusetis, ut praefatae ecclesiae huic clerico bona sua faciat restitui, in eosque raptores quod canonicum est exhibere neutiquam praetermittat: quod si facere contempserit, canonica justitia feriatur. Vos autem rogamus ut huic ad tantam paupertatem perducto aliquantulum pro Dei misericordia succurrere dignemini. Datum Laterani Kal. Maii.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
18
XVIII. Privilegium pro canonica Portuensi. (Anno 1125, Maii 4.) [FANTUZZI, Monum. Raven., tom. VI, p. 41.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis JOANNI praeposito et ejus fratribus in ecclesia S. Mariae in Portu canonicam vitam professis ejusque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis commissa est a provisore omnium bonorum Domino ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus omnimodis propagare, nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet ergo omnes Christianae fidei amatores religionem diligere et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere, ut nullis pravorum hominum inquietentur molestiis vel importunis angariis fatigentur. Quapropter vestris in Domino, charissimi filii, petitionibus assensum praebentes, tam vos quam ecclesiam vestram cum omnibus ad eam pertinentibus in B. Petri tutelam nostramque protectionem suscipimus. Statuentes ut quaecunque in praesentiarum legitime possidetis, sive in futurum, largiente Domino, juste et canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Ad haec adjicientes praesentis privilegii auctoritate statuimus, ut praefata ecclesia ab omnibus sit extraordinaria functione immunis, ut videlicet si quando archiepiscopus Ravennatis, seu, discedente eo, clericos aut laicos ejusdem ecclesiae ad Romanum pontificem cujuslibet rei gratia, vel ad imperatorem proficisci contigerit, nullam eis exactionem in argento aut equitaturis, vel hujusmodi aliquibus de eadem ecclesia liceat facere, aut ibidem hospitando aliquod unquam gravamen inferre. Praeterea cum ingruente bello Ravennatis cives, vel pro militibus, vel pro munienda civitate collectam fecerint, saepe dictam ecclesiam ab omni exactione nihilominus decernimus esse immunem, salva tamen in omnibus Ravennatis. Ecclesiae justitia per sanctorum Patrum sanctiones stabilita. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus, SS. Ego Crescentius episcopus Sabinensis, SS Ego Petrus Portuensis episcopus, SS. Ego Aegidius Tusculanus episcopus, SS. Ego Gregorius S. Angeli diaconus cardinalis, SS. Ego Bonifacius presbyter cardinalis, SS Ego Matthaeus diaconus cardinalis, SS. Ego Gerardus SS. Aquilae et Priscae, SS. Ego Gregorius SS. Sergeri et Bacchi diaconus cardinalis, SS. Ego presbyter cardinalis S. Balbinae, SS. Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi et cancellarii, IV Nonas Maii, indictione III, Incarnationis Dom. anno 1125, pontificatus vero D. Honorii secundi papae anno I.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
19
XIX. Paschalis II et Calixti II privilegia pro abbatia S. Walburgis renovantur et amplificantur. (Anno 1125, Jul. 11.) [WURTWEIN, Nova subsidia diplom., tom. VII, p. 56.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio BERTHOLFO abbati monasterii quod in honore sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi et sanctae Walpurgae virginis constructum est, in Argentinensi episcopatu, in loco videlicet qui Sacra Silva dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in posterum.
Quoniam sine verae cultu religionis, nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritatis religiosas personas diligere, et religiosa loca, maxime quae beati Petri juris existunt, et ad Romanam specialiter spectant Ecclesiam sedis apostolicae munimine confovere. Ideoque, dilecte in Domino fili Bertholfe abbas, justas postulationes tuas clementius admittentes, monasterium Sacrae Silvae cui Domino auctore praesides, quod beato Petro et ejus sanctae Romanae Ecclesiae sub annuo unius aurei censu oblatum, et ad honorem omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, et sanctae Walpurgae virginis dedicatum est, ad exemplar praedecessorum meorum Paschalis et Calixti secundi Romanorum pontificum beati Petri et sanctae Romanae Ecclesiae patrocinio communimus. Statuimus enim ut universa quae a religiosis principibus Friderico duce et Petro ejusdem loci fundatoribus, vel ab aliis fidelibus de suo jure monasterio eidem collata sunt, aut in futurum, largiente Deo, dari, offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, quieta vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Nulli vero omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Obeunte autem ejusdem loci abbate, vel suorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei amorem et beati Benedicti regulam elegerint. Ad haec juxta praedecessoris nostri papae Calixti definitionem decima animalium sive fructuum vestrorum, quos per totam Sacrae Silvae terram vestris laboribus sumptibusve colligitis, Salsensium fratrum vel aliorum hominum contradictione qualibet habeatis. Rustici autem vestri decimas suas presbyteris parochiae suae contribuant. Confirmamus etiam Deo ibidem servientibus fratribus usum ejusdem silvae, tam ad aedificandum quam ad calefaciendum ad eorum licitum, et usum aquarum adipiscendum et suum commodum faciendum et pascua eorum animalibus per totam silvam, quemadmodum supradicti filii nostri Henrici imperatoris, et nepotis ejus Friderici ducis, necnon et comitis Petri liberalitato concessus est. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem saepe dicto monasterio justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemium aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Datum Beneventi per manum Aimerici sanctae Bonanae Ecclesiae diaconi cardinalis, V Idus Julii, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1123, pontificatus autem domni Honorii II papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
21
XXI. Monasterii S. Pauli de Argon patrocinium suscipit bonaque confirmat. (Anno 1125, Nov. 21.)
[Vide LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 923.]
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
23
XXIII. Confirmatio fundationis cellae S. Mariae Brisacensis. (Anno 1125, Nov. 27.) [PETRI Suevia ecclesiastica p. 232.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis OTTONI abbati ejusque fratribus canonicam regulam professis in ecclesia S. Mariae, sita in Brisacensi comitatu, in loco qui Nigra Silva dicitur, eorumque successoribus in eadem religione per omnipotentis Dei gratiam permansuris in perpetuum.
Ad hoc in apostolicae sedis regimen nos promotos esse Deo disponente conspicimus, ut aures nostras justis petitionibus commodemus et religionem propagari in quantum dederit Dominus debeamus. Quia igitur vos, filii in Christo charissimi, per divinam gratiam aspirati mores vestros sub regularis vitae disciplina confirmare et communiter secundum SS. Patrum instituta Deo omnipotenti deservire proposuistis, nos votis vestris paterno congratulamur affectu, unde petitioni vestrae benignitate devota plenissimum impertimus assensum, et tam vos quam locum vestrum in tutelam apostoliae sedis recipimus, quem videlicet Romanae Ecclesiae censualem facere decrevistis consilio et instinctu Argentinensis praepositi Brunonis egregiae strenuitatis viri, qui ecclesiam vestram impensis suis in alodio suo construxit, et bonorum suorum ac possessionum collatione dotavit, vitae quoque canonicae ordinem, quem professi estis, privilegii auctoritate firmamus, et ne cui post professionem exhibitam pro suis quid habere, neve sine abbatis vel congregationis licentia de claustro discedere liceat, interdicimus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem regulariter providerint eligendum; nullusque ibi electioni se ingerat, nisi quos religiosa congregatio vestra vocaverit. In advocati autem vestri electione abbas liberam habeat potestatem cum fratrum suorum consilio talem eligendi, quem ad defensionem libertatis monasterii bonum et utilem esse cognoverit; qui si calumniator potius quam advocatus existens bona monasterii pervaserit, et non magis ea defenderit, abbas habeat facultatem cum fratrum consilio alium sibi utiliorem statuendi advocatum. Ordinationes clericorum, consecrationes altarium sive basilicarum ab episcopo in cujus dioecesi estis accipietis, si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ille sine pravitate ea vobis exhibere voluerit; alioquin liceat vobis catholicum quemcunque mavultis adire antistitem et ab eo sacramenta ipsa suscipere, qui ea sedis apostolicae auctoritate fretus indulgeat. Sane circa coenobii vestri ambitum occasione qualibet assultum fieri prohibemus. Si vero, quod absit, contingit in atrio vestro, vel in effusione sanguinis, vel in verberum elatione, sive in aliqua hujuscemodi violentiam irrogari, nequaquam propter hoc a divinis ecclesia vestra prohibeatur officiis, nisi commune fuerit interdictum. Porro laborum vestrorum vel animalium decimas, quae penes ipsum locum vestris sumptibus et laboribus excoluntur, quietas vobis et illibatas manere debere censemus, nec vos super hoc aut ab episcopo ejusdem dioecesis, aut ab aliquo inquietari permittimus. Concambium, quod factum est inter ecclesiam vestram et S. Galli apostolica praecipimus auctoritate in omne dehinc tempus inviolatum fore. Sepulturam quoque ipsius coenobii omnino liberam esse censemus, ut eorum, qui illic sepeliri desideraverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus adversetur. Ad haec adjicientes statuimus, ut quaecunque bona in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel oblatione fidelium juste atque canonice acquirentur, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, quandiu scilicet illic canonici ordinis tenor Domino praestante viguerit. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus gratiae a Romana Ecclesia stolam sacerdotalem per singula biennia Romano pontifici persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam violaverit, aut sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic in futurum fructum beatae remunerationis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Salva justitia episcopali. Amen Datum Laterani per manum Almerici Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quinto Kalendas Decembris, indictione quarta, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo vicesimo quinto, pontificatus autem domini Honorii secundi papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
24
XXIV. Monasterii S. Udalrici Neresheimensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1125, Nov. 27) .
[Vide Wirtembergisches Urkundenbuch, Stuttgart 1849, I, 367.]
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
25
XXV. Ad Gaufridum abbatem Savigniensem.--Confirmat bona monasterio Savigniensi concessa. (Anno 125, Dec. 9.) [MARTENE, Thes. I, 361, ex. ms. Savigniensi.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GAUFRIDO abbati S. Trinitatis de Savigneio, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ad hoc nobis a Deo pastoralis officii cura commissa est, ut et bene placentem Deo religionem laboremus statuere, et stabilitam exacta diligentia conservare. Ea propter, dilecte in Domino fili Gaufride abbas, venerabilis fratris nostri Turstini Eboracensis archiepiscopi precibus inclinati, tuis rationabilibus postulationibus duximus annuendum. Statuimus enim, ut monasterium B. Trinitatis de Savigneio, cui, Deo auctore, praeesse cognosceris, quaecunque impraesentiarum juste et legitime possidet, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant; quaecunque praeterea in futurum, largiente Deo, concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, poteritis adipisci, firma vobis et integra conserventur, salva nimirum dioecesani episcopi justitia et reverentia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablata retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed et omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem huic nostrae constitutioni sciens temerario ausu contraire tentaverit, anathematis sententiam se noverit incursurum. Datum Lateranis V Idus Decembris.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
26
XXVI. Ad S. Norwegiae regem.--Ut Radulphum episcopum Orcadensem in integrum restituat. (Anno 1125, Dec. 9.) [ Monastic. Anglic. III, 144.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio S. illustri Norwegiae regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Auribus nostris intimatum est, quod venerabilis frater noster Thomas Eborum archiepiscopus Radulphum Orcheneia ipsum consecravit. Postmodum vero sicut accepimus, alius est ibidem intrusus. Caeterum episcopalem cathedram aut unus obtinebit, aut nullus. Ideoque per praesentia scripta nobilitati tuae mandamus, quatenus praenominato Radulpho sedem episcopalem Orcheneiam videlicet, cum parochia et caeteris pertinentiis suis, tanquam proprio illius loci episcopo et pastori restituas. Et de caeterosollicitudo custodiat, ne ob hoc iram Dei incurrat. Datum Laterani v Idus Decembris.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
27
XXVII. Ad episcopum Candidae Casae.--Adeat Thomam [leg. Thurstanum] archiepiscopum Eboracensem, a quo consecretur. (Anno 1125, Dec. 9.) [ Ibid. p. 145.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio electo de Candida Casa, salutem et apostolicam benedictionem.
Cui alii a Domino praeesse conceditur, nulla suis dignis subesse praelatis superbia communicatur; ideoque per praesentia scripta tibi mandamus, ut ad charissimum fratrem nostrum Thomam Eboracensem archiepiscopum, tanquam ad proprium metropolitanum tuum consecrandus accedas; et ab ipsius manu, praesente sancti Spiritus gratia, cum humilitatis devotione consecrationem accipias. Data Laterani quinto Idus Decembris.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]