author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
sequencelengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Innocentius I
9
EPISTOLA IX.
HONORII IMPERATORIS AD ARCADIUM AUGUSTUM.
Ut synodum Thessalonicae cogi, eoque Theophilum se conferre jubeat. Tertio jam scribo ad mansuetudinem tuam, rogans ut quae ex compacto contra Joannem Constantinopolitanum episcopum gesta sunt, emendentur: et, ut videtur, nondum est perfectum. Quare denuo scripsi per hosce episcopos et presbyteros, de pace ecclesiastica, per quam et nostrum imperium pacem obtinet, valde sollicitus; ut jubere digneris Orientis episcopos Thessalonicae convenire. Etenim nostri Occidentis episcopi, cum elegissent viros qui ad malum et mendacium declinare nesciant, miserunt episcopos quinque, presbyteros duos, et diaconum unum magnae ecclesiae Romanae, quos omni honore digneris velim; ut si Joannem jure expulsum esse persuasum eis fuerit, doceant me ab ejus communione recedere; aut si coarguerint Orientis episcopos prava animi voluntate agi, ab eorum te communione avertant. Quaenam enim sit Occidentalium de Joanne episcopo sententia , ex omnibus epistolis, quae ad me scriptae sunt, duas subjeci id quod caeterae continentes, unam Romani, alteram Aquileiensis episcopi. Porro hoc ante omnia obsecro clementiam tuam, Theophilum Alexandriae episcopum, qui omnium malorum auctor esse dicitur, vel nolentem se sistere jubeas: ut nihil obstet, quominus episcoporum qui adfuerint synodus convenientem temporibus nostris pacem sanciat. ὉΝΩΡΙΟΥ ΑΥΤΟΧΡΑΤΟΡΟΣ ΠΡΟΣ ΑΡΚΑΔΙΟΝ ΒΑΣΙΛΕΑ. Τρίτον γράφω πρὸς τὴν σὴν ἡμερότητα, ἀξιῶν ἵνα διορθώσεως τύχῃ τὰ κατὰ την συσκευήν τοῦ ἐπισκόπου Ἰωάννου τῆς Κωνσταντινουπολιτῶν· καὶ ὡς ἔοικεν οὐκ ἤνυσται. Ὅθεν πάλιν ἐπέστειλα διὰ τῶν ἐπισκόπων καὶ πρεσβυτέρων, πάνυ φροντίζων τῆς ἐκκλησιαστικῆς εἰρήνης, δι' ἧς καὶ ἡ ἡμῶν εἰρηνευύεται βασιλεία, ἵνα καταξιώσῃς προστάξαι ἐν Θεσσαλονίκῃ συνελθεῖν τοὺς τῆς Ἑῴας ἐπισκόπους. Καὶ γὰρ οἱ τῆς ἡμετέρας Ἑσπερίας ἐπίσκοποι, ἐκλεξάμενοι ἄνδρας ἀκλινεῖς πρὸς κακίαν καὶ ψεῦδος, ἀπεστάλκασιν ἐπισκόπους μὲν πέντε, πρεσβυτέρους δέ δύο, διάκονον δέ ἕνα τῆς μεγίστης ἐκκλησίας Ῥωμαίων, ὧν φροντίσαι παντοίαις τιμαῖς καταξίωσον, ἵν' εἰ μὲν πεισθέντες ὅτιπερ δικαίως ἐκβέβληται ὁ ἐπίσκοπος Ἰωάννης, διδάξωσί με ἀποστῆναι τῆς αὐτῶν κοινωνίας· ἢ ἐλέγξαντες ἐθελοκακοῦντας τοὺς τῆς Ἀνατολῆς ἐπισκόπους, ἀποστρέψωσί σε τῆς αὐτῶν κοινωνίας. Τίνα γάρ ἐστιν ἃ φρονοῦσι περὶ τοῦ ἐπισκόπου Ἰωάννου οἱ δυτικοὶ, ἐκ πασῶν τῶν ἐπισκοπῶν τῶν πρὸς μὲ γραφεισῶν ὑπέταξα δύο ἰσοδυναμούσας ταῖς πάσαις, τὴν ἐπιστολὴν τοῦ Ῥώμης καὶ Ἀκυληΐας. Τοῦτο δὲ παρακαλῶ τὴν σὴν ἡμηρότητα πρὸ πάντων· καὶ ἄκοντα τὸν Ἀλεξανδρείας Θεόφιλον παραστῆναι δικαίωσον, δι' ὃν μάλιστα λέγεται ἅπαντα τὰ κακὰ γεγενῆσθαι· ἵνα εἰς μηδὲν ἡ τῶν παραγενομένων ἐπισκόπων ἐμποδισθεῖσα σύνοδος τὴν πρέπουσαν τοῖς καιροῖς ἡμῶν εἰρήνην βραβεύσῃ.
[ut compertum habeas]
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
10
EPISTOLA X. INNOCENTII I PAPAE AD AURELIUM GARTHAGINIENSIUM ET AUGUSTINUM HIPPONENSIUM EPISCOPOS, Salutatoria et plena charitate.
INNOCENTIUS AURELIO et AUGUSTINO, episcopis.
Acceptissimi mihi Germani compresbyteri illo recursus vacuus officio nostro esse non debuit. Per caros enim salutare carissimos, naturale quodam modo nobis videtur et consequens. Gaudere igitur in Domino vestram germanitatem, amantissimi, cupimus, et pro nobis paria ad Deum vota rependere precamur: quia, ut bene nostis, communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus aut privatis.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
11
EPISTOLA XI. JOANNIS CHRYSOSTOMI EPISCOPI AD INNOCENTIUM PAPAM. Illius erga se paternum affectum et summam in rebus afflictis vigilantiam laudat, et ut hoc studium non remittat, iterum atque iterum obtestatur. (Hanc epistolam, ut aliam Chrysostomi supra memoratam, reperire potes tomo III operum ejusdem Doctoris.) EPISTOLA XII. INNOCENTII PAPAE AD JOANNEM CHRYSOSTOMUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM. Joannem ob oculos posita patientiae commendatione consolatur.
Dilecto fratri JOANNI INNOCENTIUS.
Etsi innocens prospera omnia exspectare et a Deo misericordiam petere debet, tamen etiam a nobis, qui patientiam suademus, competentes litterae per Cyriacum diaconum sunt transmissae, ne contumelia plus valeat ad opprimendum, quam bona conscientia ad spem relevandam. Neque enim tu docendus es, tot populorum doctor et pastor, optimos quosque semper et assidue probari, utrum in vigore patientiae permaneant, nec ulli labori ac molestiae succumbant. Et vero conscientia firmum est praesidium adversus omnia quae injuste accidunt: quae nisi quis patientia superaverit, malae suspicionis de se argumentum praebet. Cuncta enim tolerare debet, qui Dei primum, ac deinde conscientiae fiducia nititur. Quippe vir bonus ac probus exerceri quidem potest ad patientiam, superari vero non potest; cum divinae Scripturae mentem ejus muniant atque custodiant. Abundant enim exemplis lectiones sacrae, quas populis tradimus, quae universos fere sanctos variis modis vexatos, et tamquam examine quodam probatos esse testantur, atque ita ad patientiae coronam pervenisse. Consoletur ergo charitatem tuam, frater admodum venerande, ipsa conscientia, quae in calamitatibus habet consolationem virtutis. Inspectante enim Domino Christo, in portu pacis conscientia pura consistit. Τῷ ἀγαπητῷ ἀδελφῷ Ἰωάννῃ Ἰννοκέντιος. Εἰ καὶ πάντα δεῖ τὸν ἀναίτιον προσδοκᾷν τὰ χρηστὰ, καὶ παρὰ τοῦ Θεοῦ τὸν ἔλεον αἰτεῖν, ὅμως καὶ παρ' ἡμῶν τὴν ἀνεξικακίαν συμβουλευόντων, τὰ καθήκοντα γράμματα διὰ Κυριακοῦ τοῦ διακόνου ἐξαπέσταλται· ὤστε μὴ πλέος δυνηθῆναι τὴν ὕβριν ἐν τῷ συντρίβειν, τὸ ἀγαθὸν συνειδὸς ἐν τῷ ἐλπίζειν. Οὐδὲ γὰρ ὀφείλεις διδαχθῆναι ὁ τοσούτων λαῶν διδάσκαλος καὶ ποιμὴν, τοὺς ἀρίστους ἀεὶ καὶ πολλάκις δοκιμάζεσθαι, εἰ ἐν τῇ ἀκμῇ τῆς ὑπομονῆς παραμένουσι, καὶ οὐδενὶ πόνῳ κακοπαθείας ὑποπίπτουσι. Καὶ ἐστὶν ὡς ἀληθῶς βέβαιον πρᾶγμα τὸ συνειδὸς εἰς πάντα τὰ ἀδικῶς συμπίπτοντα, ἅπερ εἰ μὴ νικήσειέ τις ὑπομένων, τεκμήριον φαύλης ὑπολήψεως ἐκφέρει. Πάντα γὰρ ὑπομένειν ὀφείλει, ὁ τῷ Θεῷ πρῶτον, εἶτα καὶ τῷ ἰδίῳ πεποιθὼς συνειδότι. Ὁπότε μάλιστα γυμνάζεσθαι εἰς ὑπομονὴν ὁ καλὸς καὶ ἀγαθὸς δύναται, νικᾶσθαι δὲ οὔ· ἐπειδήπερ αὐτῷ τὴν διάνοιαν αἱ θεῖαι γραφαὶ φυλάττουσι. Καὶ περιττεύουσιν ὑποδείγμασιν αἱ θεῖαι ἀναγνώσεις, ἂς τοῖς λαοῖς παραδίδομεν, αἴτινες πάντας σχεδόν τοὺς ἁγίους καταπεπονῆσθαι διαφόρως καὶ συνεχῶς ἐπιστώσαντο, καὶ δοκιμάζεσθαι καθάπερ ἔν τινι διαγνώσει, οὕτω τε εἰς τὸν στέφανον τῆς ὑπομονῆς ἐληλυθέναι. Παραμυθεῖτο τὴν ἀγάπην σου αὐτὸ τὸ συνειδὸς, ἀδελφὲ τιμιώτατε, ὅπερ ἐν ταῖς θλίψεσιν ἔχει τὴν παραμυθίαν τῆς ἀρετῆς. Ἐποπτεύοντος γὰρ τοῦ δεσπότου Χριστοῦ, ἐν τῷ λιμένι τῆς εἰρήνης καθαρισθεῖσα ἡ συνείδησις στήσεται.
[Add. ἢ]
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
13
EPISTOLA XIII. RUFO THESSALONICENSI EPISCOPO. Variarum ei committitur cura provinciarum, in quibus vicarius Innocentii et inter primates primus constituitur. 1. 2. 3.
Dilectissimo fratri RUFO INNOCENTIUS.
Lectissimo et gloriosissimo Moysi ita in Israel liberando regendoque Dominus cuncta commisit, ut consilium soceri Jothor sequendum ei manifesta sub relatione mandaret : videlicet ut constitueret viros gradu dignitatis judiciariae suppares, qui causarum multitudines pro loco sibi credito inter populos definirent, ipso maxime vel etiam divinis consolationibus vacaturo. Nec aliter Apostolorum forma promulgata est , quam ut ipsi principes Evangelii constituti, caeterarum rerum causas necessitudinesque suis discipulis curandas obeundasque mandarent. Ita denique tota miseratione mirabilis Paulus Tito quae curet apud Cretam , Timotheo quae per Asiam disponat , commisit, ut sacrarum epistolarum lectione cognoscimus. Divinitus ergo haec procurrens gratia ita longis intervallis disterminatis a me ecclesiis discat consulendum, ut prudentiae gravitatique tuae committendam curam causasque, si quae exoriantur per Achaiae, Thessaliae, Epiri veteris, Epiri novae, et Cretae, Daciae Mediterraneae, Daciae Ripensis, Moesiae, Dardaniae et Praevali ecclesias, Christo Domino annuente, censeant . Vere enim ejus sacratissimis monitis lectissimae sinceritatis tuae providentiae ac virtuti hanc injungimus sollicitudinem; non primitus haec ita statuentes, sed praecessores nostros apostolicos imitati, qui beatissimis Acholio et Anysio injungi pro eorum meritis ista voluerunt. Justissimum est enim ita bene meritos honoribus decorari, ut arrogantes necessarium videtur obtundi. Placet ergo in bonis praemium, et in minus bonis censio; sic enim et iste corrigitur, et ille nobilitatur. Arripe itaque, dilectissime frater, nostra vice per suprascriptas Ecclesias, salvo earum primatu, curam: et inter ipsos primates primus, quidquid eos ad nos necesse fuerit mittere, non sine tuo postulent arbitratu. Ita enim aut per tuam experientiam quidquid illud est finietur; aut tuo consilio ad nos usque perveniendum esse mandamus. Licitum autem et apostolicae sedis favore permissum tuae fraternitati cognosce, ut cum aliqua ecclesiastica ratio vel in tua vel in memoratis provinciis agitanda cognoscendaque fuerit, quos velis episcoporum socios quibuscumque de Ecclesiis assumas tecum, quorum et fide et moderatione quidquid necessitas causave flagitaverit, optimus dirigas arbiter, et praecipuus, quippe a nobis lectus, definias intercessor. Omnem sane instructionem chartarum in causa archivorum cum presbytero Senecione, viro admodum maturo, fieri jussimus. Itaque et ex priore nostra epistola, et ex his chartulis, bene recensens quid agere debeas, recognosce. Nam voluntatem hanc nostram per unamquamque provinciam satis, ut decebat, litteris manifestavimus. Data XV kalendas Julias Honorio IX et Theodosio V augustis consulibus.
(Exod. XVIII) (Act. VI, 2 et 3) (Tit. I, 5) (I Tim. I) (Ad hunc locum respicit Nicolaus I epist. 2) (Junii 17 ann. 412)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
14
EPISTOLA XIV. De ratione Paschali anni 414.
INNOCENTIUS AURELIO.
Charitatis nostrae officium nullo intervallo dirimitur, etiamsi charta nullos apices ferat. Vivit enim spiritalis gratia alternis in cordibus, et amorem nostrum confovet sacerdotalis ipsa societas. Curato, ut dignum est, unitatem Ecclesiae custodire; idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus, frater charissime. Has ergo litteras de ratione paschali alterius anni praescripsi. Nam cum ante diem undecimum kalendarum Aprilium pene luna XVI colligatur , itemque cum in ante diem quartum kalendarum earumdem veniat vicesima tertia: existimavi XI kalendarum memoratarum die festa Paschalia celebranda; quoniam in vicesima tertia luna nullum Pascha umquam antehac factum esse cognoscimus. Sententiae meae exposui atque edixi tenorem. Jam prudentiae erit tuae, consors mihi frater, cum unanimis et consacerdotibus nostris hanc ipsam rem in synodo religiosissima retractare: ut si nihil dispositioni nostrae resultat, nobis plenissime aperteque rescribas, quo deliberatam Paschalem diem, jam litteris ante, ut moris est, servandam, suo tempore praescribamus. Compresbyterum autem Archidamum quamvis noverim quod libentissime ac more suscipias consueto, tamen ex abundanti postulo, ut eum inter tuos habere digneris.
(dico, futuri) (nam quidpiam minus est)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
15
EPISTOLA XV. INNOCENTII PAPAE, AD JULIANAM NOBILEM EXHORTATORIA.
Singulare membrum Ecclesiae, tuae religionis amplitudinem exsistere, et a nobis reverentissime coli, satis est omnibus manifestum. In ipso enim apice nobilitatis multo nobiliorem Ecclesiae devotionem impendis, et magis laeta Christi agnitione, praeceptis ejus obtemperas, et in fide potius exsultas, quam tanti generis flore jactaris. Summae virtutis est, vicisse gloriam carnis: et magnae est Christi gratiae , nobilitatem moribus superasse, domina filia merito illustris. Certa igitur exsistens, dilectissima, vitae hujus quaecumque sunt spatia aeternis divinis que officiis illustrare contende: ut qui insignem te praestitit, reddat sibi per saecula clariorem.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
16
EPISTOLA XVI. De suscipiendis clericis, quos Bonosus, antequam damnaretur, ordinasse cognoscitur.
INNOCENTIUS MARCIANO EPISCOPO NAISSITANO.
Superiori tempore, si tamen recte recordor, memini me tam ad dilectionem tuam, quam ad fratres et coepiscopos nostros Rufum et caeteros hujusmodi litteras de clericis Naissensibus transmisisse, his videlicet, qui se ante damnationem Bonosi assererent ab eodem tam presbyteros quam diaconos ordinatos, ut si relicto atque damnato ejus errore vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis, in eodem deperirent. Verum nunc in Ravennati urbe mihi constituto, propter Romani populi necessitates creberrimas, Germanio, qui se asserit esse presbyterum, atque Lupentius, qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legatione suscepta, prece fusa, dolores proprios exprimere gestiverunt, asserentes se quidem ecclesias in dilectionis tuae constitutas paroeciis retinere, sed tuam communionem non potuisse se mereri, ea videlicet ratione, quia Rusticius quidam nomine, iterata ordinatione presbyterium suscepisset. Et non levi impedimento fit, dum aut illi dolent, hujusmodi hominem in Ecclesia retineri, aut ille sic peccari debere in alios arbitretur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum. Et quamvis de eadem re plenius litterae meae contineant, quas superius memoravi; tamen etiam nunc admonendam duximus fraternitatem tuam, ut si vere constat, aliquos ante damnationem Bonosi ab eodem ordinatos, postea voluisse vel nunc velle reverti, eos recipiendos esse censemus; maxime cum memorati asserant, se in tantum anteriori tempore ordinatos, ut sanctae recordationis virum Cornelium episcopum Sirmiensis urbis, necnon et fratrem nostrum Nicetam, aliosque nonnullos fuisse praesentes, cum honoribus, quos se habere commemorant, augerentur. Unde, frater charissime, si eorum assertio fidem recipit veri, suscipiendos esse ambigere non debes, quos tam diu ecclesias sibi creditas passus es retinere.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
17
EPISTOLA XVII. Ex Dionysio Exiguo. I. I. 1. CAP. I. 2. CAP. II. 3. 4. 5. 6. CAP. III. 7. CAP. IV. 8. CAP. V. 9. 10. 11. 12. CAP. VI. 13. CAP. VII. 14. 15.
Ut si sacerdos vel quilibet ex clero viduam uxorem duxerit, vel ejectam, suum perdat officium. -- II. Ut si quis catechumenus habuerit uxorem, et, defuncta ea, post baptismum sortitus fuerit alteram, clericus non sit. --III. Quod non suscipiantur in clero ab haereticis ordinati. --IV. Quod in ordinationibus crimina vel vitia non bene credantur auferri. --V. Quod ii, qui a Bonoso haeretico ordinati sunt, propterea sint recepti, ne scandalum remaneret Ecclesiae. --VI. Quod in Ecclesia peccatum populi inultum soleat praeteriri. --VII. Quod subreptum fuerit apostolicae sedi, et suam in melius sententiam commutarit.
Ex antiquo codice Corbeiensi. De iis qui duas suggeruntur accepisse uxores. --II. Non dici oportere digamum eum qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem. --III. Qualiter crimina dimittantur in baptismum. --IV. De filiis qui ante baptismum nati fuerint. --V. De catechumenis, qui sanctis virtutibus studuerint. --VI. De haereticis clericis qualiter debeant reconciliari. --VII. De sacrilegis et adulteris ad clerum admitti non debere. --VIII. Et qualiter haeretici accipiantur. --IX. De his qui se catharos atque mundos vocant. --X. De a Novatianis atque haereticis revertentibus. --XI. De clericis catholicis qui ad haeresim transeunt. --XII. De receptione Fontini et Eustasi. INNOCENTIUS RUFO, EUSEBIO, EUSTATHIO, CLAUDIO, MAXIMIANO, EUGENIO, GERONTIO, JOANNI; POLYCHRONIO, SOPHRONIO, FLAVIANO, HILARIO, MACEDONIO, CALICRATIO, ZOSIMO, PROFUTURO, NICETAE, , HERMOGENI, VINCENTIO, ASIOLOGO, TERENTIANO, HERODIANO et MARCIANO, episcopis Macedonibus et diaconis in Domino salutem. Magna me gratulatio habuit, cum post tot discrimina totius, ut ita dixerim, mundi, Vitalis, archidiaconus, vestrarum portitor litterarum, ex illis partibus ad nos usque directus advenit. Quem cum vidissemus, illico, ut oportebat, percontati de vestro statu sumus. Verum ubi reperimus vos ex sententia degere, Deo nostro uberes gratias retulimus, quod suos famulos suisque altaribus servientes et in adversis tuetur, et in prosperis gubernare dignatur. Qui cum tradidisset epistolas, eas praecepi illico recenseri: in quibus multa posita pervidi, quae stuporem mentibus nostris inducerent, facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an ita illa essent posita quemadmodum personabant. Quae cum saepius repeti fecissem, adverti sedi apostolicae, ad quam relatio missa quasi ad caput ecclesiarum currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. Unde de quibus jam dudum scripsisse memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus, relationis vestrae geminata percontatio compellit. Eos , qui viduas accepisse suggeruntur uxores, non solum clericos effectos agnovi, verum etiam usque ad infulas summi sacerdotii pervenisse: quod contra legis esse praecepta nullus ignorat. Nam cum Moyses legislator clamitet: Sacerdos uxorem virginem accipiat ; ac ne in hoc praecepto aliquid putaretur ambiguum, addidit, non viduam, neque ejectam. Contra quod praeceptum, divina auctoritate submissum, nulla defensio mandati alterius opponitur, nisi consuetudo vestra: quae, ut ipsi fatemini, ex ignorantia, ut verecundius dicam, non ex apostolica traditione et integra ratione constituta est. Nos autem, omnesque per Orientem Occidentemque ecclesias, noverit vestra dilectio haec penitus non admittere; nec ad ultimum ecclesiastici ordinis locum tales assumere et, si reperti fuerint, removere. Deinde ponitur, non dici oportere digamum eum, qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus; eamque primam videri, quae novo homini copulata sit: quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum. Quod cum de una utique dicitur, certe si tres habuerit in vetere positus homine uxores, erit ei, quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima: virginisque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco. Quis oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum, qui ait unius axoris virum oportere fieri sacerdotem? Sed objicitur, quod in baptismo totum quidquid in vetere homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor: crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa quae secundum Legis praecepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen. Si crimen est, ergo praefata venia dixerim; erit auctor in culpa, qui ut crimina committerent, in paradiso, cum ipse ita eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen, quia quod Deus junxit , nefas sit crimen appellari; et Salomon addidit: Etenim a Deo praeparatur viro uxor : quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur ? numquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor? eruntque appellandi vel naturales vel spurii; quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Judaeis si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod ergo Deus junxit, homo non separet . Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Judaeis interrogatum, et Judaeis esse responsum. Quaero, et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, cum esset catechumenus, susceperit, ac postea alios, cum fidelis: utrum sint fratres appellandi, an non habeant postea, defuncto patre, herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen creditur abstulisse regeneratio spiritalis? Quod cum ita sentire atque judicare absurdum est, quae ratio est hoc defendi, et vacua opinione magis jactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari, quod Lex praecepit, et Deus junxit? Numquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione cripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit; quaero si haec, cum factus fuerit fidelis, amittit, quia per baptismum, totum quod vetus homo gesserit, putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem Cornelium, orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse: numquid per baptismum haec illi ablata sunt, propter quae baptismum ei videtur esse concessum? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quidquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legis custoditum, non potest agenti deperire, quod quia ex Dei mandato efficitur, non potest dici peccatum: et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino non debet. Eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sit voluntate completum. Ventum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem: cum nos dicamus, ab haereticis ordinatos, vulneratum per illam manus impositionem habere caput. atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse . Nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit: quomodo id ei tribuetur, quod munditia ac puritas consuevit accipere? Sed e contra asseritur, eum qui honorem amisit, honorem dare non posse: nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum est. Certe quia quod non habuit dare non potuit, damnationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit: et qui comparticeps factus est damnationis, quomodo debeat honoram accipere, invenire non possum. Sed dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium quod a vitioso fuerat injectum. Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei, quia per benedictionem ordinationis crimina vel vitia putantur auferri. Nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit. Sed NOSTRAE LEX EST ECCLESIAE, venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare. At vero ii, qui a Catholica ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poenitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur. Sed Anysii quondam fratris nostri, aliorumque consacerdotum summa deliberatio haec fuit, ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, ac fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur. Vicimus, ut opinor, ambigua. Jam ergo quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est, constat primitus non fuisse, ac fuisse regulas veteres, quas ab Apostolis vel apostolicis viris traditas ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat eis, qui eam audire consueverunt. Sed necessitas temporis id fieri magnopere postulabat. Ergo quod necessitas pro remedio invenit, cessante necessitate, debet utique cessare pariter quod urgebat: quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio, quam tempus fieri ad praesens impellit. Sed canones apud Nicaeam constituti de Novatianis fieri permiserunt. Prius ille canon a patribus institutus ponendus est, ut possimus advertere vel quid, vel qualiter sensum sit ab eisdem vel praeceptum. De his, inquit, qui nominant se ipsos Catharos, id est mundos, et aliquando veniunt ad catholicam Ecclesiam, placuit sanctae et magnae synodo, ut, accepta manus impositione, sic maneant in clero . Possum vero dicere, de solis hoc Novatianis esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere. Nam si utique de omnibus ita definirent, addidissent, a Novatianis aliisque haereticis revertentes debere in suo ordine recipi. Quod ita esse, etiam illud maxime, quod de Paulianistis dictum est, poterit confirmare, a quibus venientes etiam baptizari praecipiunt. Numquidnam, cum de Paulianistis jubent, omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi ? Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum ratio ipsa demonstrat. Denique baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus et Joannes sola manus impositione consummant. Illos vero, quos apostolus Paulus Joannis baptismate baptizatos reperit, interrogavitque an Spiritum sanctum suscepissent, fatentibusque se illud ne quidem nomen audisse, jussit eos baptizari . Videtis ergo rite baptizatos, illo dono iterari non posse: et aliter, sola aqua lotos, baptizari in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti necessarium pervideri. Ita et de Novatianis tantum jussum esse, lucida manifestatione relegitur. Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti minime baptizant ; et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris et Filii et Spiritus sancti, quaestio aliquando commota est, et ideo omnibus segregatis haec sola electa est, cui istud crederent concedendum, quia nihil in Patris et Filii et Spiritus sancti sacramento peccarent. Si quis vero de Catholica ad haeresim transiens, aut fidelis ad apostasiam reversus, resipiscens redire voluerit, numquid eadem ratione poterit ad clerum permitti, cujus commissum nonnisi longa poenitentia poterit aboleri? Nec post poenitentiam clericum fieri ipsi canones sua auctoritate permittunt. Unde constat, qui de Catholica ad Bonosum transierunt damnatum, atque se passi sunt, aut cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ordinationis ecclesiasticae suscipere dignitatem, qui commune omnium ecclesiarum judicium deserentes, suam peculiariter in Bonoso vanitatem sequendam esse duxerunt. Sed multos constat vim passos, atque invitos attractos, repugnantesque ab eodem ordinatos. Dicat mihi, volo, quisquis hoc credit: si non post ordinationem Bonosi, interfuit cum conficeret sacramenta; si communioni ejus participatus non est, si statim discedens de ejus pessimo conciliabulo ad Ecclesiam rediit: iste talis potest habere excusationis aliquem colorem. Caeterum qui vel post annum vel menses ad Ecclesiam redierunt, intelligitur eos, quia in Catholica noverant se propter vitia sua non posse suscipere ordinationem, idcirco ad illum perrexisse, qui passim et sine ulla discussione ordinationes illicitas faciebat, credentes se posse per istam institutionem in Ecclesia catholica invenire locum de quo ante desperaverant. Nunc illud quod superest, interrogo: qui post mensem aut eo amplius rediit, cum se presbyterum a Bonoso confideret ordinatum, si non sacramenta confecit, si non populis tribuit, si Missas secundum consuetudinem non complevit, quid de his censeatis, quaeso, promatis apertius. Ad summam certe qui nihil a Bonoso acceperunt, rei sunt usurpatae dignitatis, qui conficiendorum sacramentorum sibi vindicaverunt aut non vindicaverunt auctoritatem, atque id se putaverunt esse, quod eis nulla fuerat regulari ratione concessum. Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace jam ecclesias constitutas non praesumere. Sed , ut saepe accidit, quoties a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem vindicari non potest, inultum solet transire, priora dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. Veniam nunc ad maximum quasi quoddam thema Photinum, et quod est mihi anxium ac difficillimum, majorum meorum revolvam sententias . Fuerat de illo quoque pacto, ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum. Verum quia id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit; et vel veniam nos hanc in tantum, vobis annitentibus, post condemnationem ore apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobis tam bonis, tam charis, non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro vestra ergo approbatione, fratres charissimi, et sententia ac postulatione, Photinum episcopum habetote licitum ita constituere, ut deprecamini, et nostram in melius conversam sententiam labore vel testimonio vestro compotes voti suscipite. Atque Eustathium a me saepissime comprobatum nolite exspectare, ut diaconii gratia exspolietur. Sollicitos enim vos pro salute libenter audio : contra caput etiam si faciendum sit, non libenter admitto. Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo: cui porrigo, mecum porrigite. Haec enim ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu dictam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. Nam, fateor, haec me primum res bene habet erga Eustathium diaconum, quod nec contra fidem quidquam locutus sit, nec loquentem admiserit, nec ad mortem crimen aliquod commisisse, vel jactatum umquam vel fictum recognoverim. Et qui in his salvus est, si quo pacto conversationes amabiles non habet, habendus est ut minus pro tempore dilectus, non ut inimicus aestimatur diabolo in perpetuum mancipandus. Cognosco illum inter illas simultates ac turbines contra multorum studia, non dico qualia, diversa sensisse, et hinc cum res ac calamitates ipsae emendatae sint, ad hoc usque Dizoniani et Cyriaci subdiaconorum non potuisse apud vos reviviscere commendatione. Exstinguite, quaeso, ab illo praedictisque quorumcumque videtis animosas ac non justas aemulationes, ut ipse apud nos integer, apud vos cum suis reparatus, profundam pacem, non fictam pervidens charitatem, omnibus vobis ac sigillatim occurrat, charitatis vinculis, quae nullis modis a Christo solvuntur, vobiscum pariter in perpetuum connexus laetetur in Domino. Data Idibus Decembris Flavio Constantio viro clarissimo consule.
(Ivo p. 8, c. 503) (Lev. XXII, 13, 14) (Dist. 26, c. 3; Ivo, p. 1, c. 292, et p. 8, c. 303) (I Tim. III, 2; Tit. I, 6) (Gen. I, 28) (Prov. XIX, 14) (28, q. I, c. 3) (Matth. XIX, 6) (malum) (I, q. I, c. 17; Ivo p. 6, c. 59.) (Num. XIX, 22) (I, q. 7, c. 7; Ivo in prologo) (I, q. I, c. 41; Ivo in prologo) (Nic. syn. c. 8) (Nic. syn. c. 19) (Act. VIII, 17; XIX, 2 seqq.) (I; q. I, c. 53) (1, q. I, c. III) (I, q. 7, c. 14) (36, q. 9, c. 5) (II Cor. II, 10) (13 Decemb. ann. 414)
[ Quidam mss. NICETIO] [Et ubi vulnus infixum est, medicina adhibenda est, ut possit recipere sanitatem. Quae sanitas post vulnus secuta, sine cicatrice esse non poterit:]
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
18
EPISTOLA XVIII. De Bubalio et Tauriano damnatis a provincialibus episcopis, quorum sententiam sedes apostolica retractare curavit. 1. 2.
INNOCENTIUS RUFO, GERONTIO, SOPHRONIO, FLAVIANO, MACEDONIO, PROSDOCIO ET ARISTEAE episcopis per Macedoniam constitutis.
Mora coepiscoporum nostrorum Maximiani et Eumenii, vel potius importunitas temporum fecit, ut vos iteraretis de Bulbalio et Tauriano querimoniam, et nos iterum in homines perditissimos insurgeremus. Sed , ut possum, paucioribus verbis tantorum malorum metabor compendium, et strictim, quae in volumine litterarum vestrarum conspexerim, retractabo. Grave non oportuit videri piissimis mentibus vestris, cujuscumque retractari judicium: quia veritas, exagitata saepius, magis splendescit in luce: et pernicies revocata in judicium, gravius et sine poenitentia condemnatur. Nam fructus divinus est, justitiam saepius recenseri, fratres charissimi. Verum illud video movisse animos vestros, quod in multis Bubalius saepe fallaciis deprehensus, objecerit exemplaria fictarum quasi a nobis litterarum, cum pro consuetudine hominis nihil quod proferret, jam fide dignissimum videretur. Sed sileatur omne jam de tali negotio murmur, et convicti diaboli ipsi anhelitus comprimantur. Subjunximus autem his priores litteras, quas per memoratos episcopos miseramus, quibus ita plenaria sensuum nostrorum sententia designata est, ut dum relegeritis, nihil ambiguum, nihil requirendum in hac causa de caetero repetatis. Hanc autem paginulam nostram sollicitius Cretensibus episcopis relegendam mittite: ut sciant plenissime quid sit de Bubalio et Tauriano caeterisque pronuntiatum; ut servent, qui digni administratione sunt, cavere a talibus, ne talia sortiantur.
(35, quaest. 9, c. 7) (Nicolaus I, epist. 32, n. 12)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
19
EPISTOLA XIX. INNOCENTII PAPAE I AD ALEXANDRUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. De Pace. Quae Antiochiae propter pacem sunt gesta recolens, summa votorum potitus, communionem libenter concedit, eamque offert Acacio, modo et eadem praestet. 1. 2.
Apostolici favoris gratia magno pacis usque ad nos decore resplenduit: tantumque lucis gaudiorumque infulsit fidelibus, ut dicentes Deo maximas laudes, majores nos debere fateremur. Plusque a Deo jucundati sumus, quod, discussis omnibus lateribus actionum tuae fraternitatis, ita totum pietate ac patientia gestum cognovimus, ut in omnibus Dominum laudaremus. Successumque ipsum ideo praestitum tuis laboribus videamus, quod tota virtute pacis amator existens, eam requisitam inveneris, et repertam summa charitate servaveris, cum erga omnes, tum praecipue circa illos, qui quondam Paulini atque Evagrii episcoporum censiti fuerant nomine. Quorum etiam illos ejusdem nominis, qui in Italia merita clericatus acceperunt, censui bono quietis gratiam retinere susceptam. Et quia noster compresbyter Cassianus gratum dixit tuae fore dignationi, si meo consilio in civitate vestra clericatus ordinem ducere censerentur; statui propter benevolentiam tuam, promissaque memorati, ut inter caeteros sacerdotes ministrosque qui in civitate sunt, annumerentur, frater charissime. Libenter praeterea de episcopis Elpidio atque Pappo cognovi, quod sine quaestione suas ecclesias recuperaverint: et multum in gestis, ut subjecta testantur, sollicitus inquisivi, utrum omnibus esset conditionibus satisfactum in causa beati et vere Deo digni sacerdotis Joannis. Et cum per singula assertio legatorum ex voto completa esse fateretur, gratias agens Domino, communionem Ecclesiae vestrae ita recepi, ut prae me feram, apostolicae sedis condiscipulos primos dedisse caeteris viam pacis, in qua firmatos vos nosque Domini Christi ita benignitas amplexabitur atque communiet, ut nullo de caetero titillamento, vel levi cujusquam contentionis pudore pulsetur.
Scripta autem Acacii episcopi, quoniam cum vestris sunt porrecta, suscepimus, ne per vestram injuriam ille, qui olim a nobis suspensus fuerat, repudiaretur: et tamen satis abunde in actis statuimus, sicuti dignanter relegere procurabis, quid in ejus persona debeat custodiri, ut si per omnia vestris consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit esse communem, praestetur seni favore vestro nostroque judicio communionis atque litterarum a nobis gratia praerogata. Subscripserunt viginti episcopi Italiae.
(Habeo summam votorum meorum, quod antiqui naevi purgatio tuis temporibus tuisque meritis praerogatur.)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
20
EPISTOLA XX INNOCENTII PAPAE I AD ALEXANDRUM ANTIOCHIAE EPISCOPUM. De Pace. Innocentius legationem ab Alexandro Antiocheno episcopo ad se destinatam sibi gratissimam fuisse missis gestis testificatur.
INNOCENTIUS ALEXANDRO EPISCOPO.
Quam grata mihi, quam pia, quam necessaria legatio a tua sanctitate, frater charissime, ad nos directa fuerit, gestorum ipsorum replicatione cognosces. Voluit enim compresbyter noster Cassianus, hanc amicitiarum nostrarum paginulam per compresbyterum nostrum Paulum, Nicolaum diaconum, et Petrum subdiaconum filios nostros, quasi primitias pacis nostrae conscribi. Saluto itaque et tuam mihi in Christo germanitatem, et omnem illam, quae tecum tam bene sentit, ecclesiam. Nosque, ut facitis, et alloquamini peto crebrius litteris, et frequentius de vestra salute laetificetis. Dabit enim, ut confido, Dominus totius nos praeteriti temporis dispendia amantissimo litterarum colloquio repensare.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
21
EPISTOLA XXI INNOCENTII PAPAE I AD ACACIUM BEROEAE EPISCOPUM. Qua conditione Acacio Innocentius communionem concedat.
Adgaudere litteris fraternitatem tuam de receptis Paulini vel Evagrii episcoporum clericis populisque et de restitutis Elpidio atque Pappo coepiscopis percensuimus, et vel sero receptae pacis gratiam te fovere, postposita omni contentione, pervidimus. Unde has ad praestantissimum fratrem et coepiscopum nostrum Alexandrum reddendas tuae transmisimus unanimitati: videlicet ut si omnes inimicitiae, omnis aemulatio tam de nomine sancti Joannis mirandi episcopi, quam de omnibus ejusdem communionis participibus, a tua animositate discessit, has nostrae societatis recipias litteras, frater charissime; modo ut omnia, quae hic actis firmata sunt, apud mediatorem nostrum amabilem Alexandrum ore proprio, ut communicantem convenit, fatearis. Ut enim haec nobis unanimitatis charitatisque causa venerabilis est, sic inhaeret sollicita, ne quid obliquum aut subcisivum in quoquam residere cognoscatur.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
22
EPISTOLA XXII. DE ATTICO CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO. Communionem ei non reddendam esse, nisi prius eam legatione solemni rogaverit, et quae Antiochiae facta sunt ipse perfecerit, hoc est, in sacris diptychis Joannis nomen restituerit.
INNOCENTIUS MAXIMIANO EPISCOPO.
Miramur, prudentiam tuam scripta ad Atticum episcopum Constantinopolitanae urbis a nobis et prosecutione propria, et dato libello qui subter annexus est, postulare, a quo nec missas ullas saltem epistolas ad nos vel ad vestram synodum utique pertulisti; idque non petenti aestimes tribuendum, quod videas deprecantibus, discussa ratione, concessum. Communio enim suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impleras. Quod neque apud vos, neque apud nos, ut praedixi, Atticus missis aliquibus suorum vel dicere voluit vel demonstrare completum, quemadmodum Antiochenae ecclesiae frater et coepiscopus noster Alexander digna legatione et prosecutus est et probavit. Quibus omnibus utique interesse dignatus, cognovisti quemadmodum singillatim omnia scriptorum nostrorum antehac de causa beatissimi Joannis quondam episcopi nostri discusserim, utque illi in omnibus satis evidenter monstrarint, universa, quae apud Antiochiam fieri debuerint, fuisse completa. Quorum amplexati pacem, utique fidem fecimus, et magnum tramitem omnibus eamdem postulaturis ostendimus; si modo quae discussa sunt atque completa, etiam ipsi se pro suo loco fecisse vel complesse aliquando monstraverint, communionemque, ut isti, legatione solemniter destinata, sibi rogaverint redhiberi. Exspectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus conditionibus, quas diversis temporibus praediximus, et petitionem communionis, ut recte et petenti, et probanti se eamdem mereri, reddamus, frater charissime. Nam de omnibus plenissimas ad sanctam fratrum nostrorum synodum dudum litteras percepisti.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
23
EPISTOLA XXIII. De pace Antiochenae ecclesiae impertita.
INNOCENTIUS BONIFACIO PRESBYTERO.
Ecclesia Antiochena, quam prius quam ad urbem perveniret Romam, beatus apostolus Petrus sua praesentia illustravit, velut germana ecclesiae Romanae, diu se ab eadem alienam esse non passa est. Nam missis legatis ita pacem postulavit, et meruit, ut et Evagrianos suis ordinibus ac locis, intemerata ordinatione quam acceperant a memorato, susciperet: et Joannis sanctae memoriae vel clericos vel laicos in unum colligeret atque congregaret, promittens ipsius civitatis episcopus frater meus Alexander , etiam si quis forte vel a nobis, vel aliunde, posterioris ordinationis ad eosdem venerit, se sine controversia recepturum, ac nomen episcopi memorati inter quiescentes episcopos recitaturum. Cui rei nos noveris tradidisse manus, frater charissime, et eos in nostra viscera recepisse: ne diu membra, quae requisiverant sanitatem, ab unitate corporis haberentur aliena. Omnia vero, quae per ordinem gesta sunt, filius meus diaconus Paulus, harum scilicet portitor litterarum, dilectioni tuae poterit enarrare, ut et gaudium commune nobiscum habeas, et eos informes, qui pro Attici partibus intervenire consueverunt.
(Vide epist. 19, n. 1) (Joannis)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
24
EPISTOLA XXIV, AD ALEXANDRUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. I. CAP. I. 1. CAP. II. 2. 3.
Quod prima sedes beati Petri apud Antiochiam esse memoretur. --II. Quod non oporteat secundum constituta Imperatorum duos esse metropolitanos episcopos. --III. Quod Arianorum clerici non sint suscipiendi in suis officiis, quamvis baptisma, quod per eos datur, confirmet Ecclesia.
INNOCENTIUS ALEXANDRO EPISCOPO. Et onus et honor nobis a tua fraternitate impositus, necessarii tractatus causas induxit, quo litteris vel commonitorio vestro, ut dat sancti Spiritus gratia, respondere possimus. Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censuit de Antiochena ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam ecclesiam, non super aliquam provinciam recognoscimus constitutam. Unde advertimus, non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio Christiana, et quae conventum Apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit , quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gauderet . Itaque arbitramur, frater charissime, ut sicut metropolitanos auctoritate ordinas singulari, sic et caeteros non sine permissu conscientiaque tua sinas episcopos procreari. In quibus hunc modum recte servabis, ut longe positos litteris datis ordinari censeas ab his, qui nunc eos suo tantum ordinant arbitratu: vicinos autem, si aestimas, ad manus impositionem tuae gratiae statuas pervenire. Quorum enim te maxima exspectat cura, praecipue tuum debent mereri judicium. Nam quod sciscitaris, utrum divisis imperiali judicio provinciis, ut duae metropoles fiant, sic duo metropolitani episcopi debeant nominari; non esse vere visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei Ecclesiam commutari; honoresque aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendas duxerit Imperator. Ergo secundum pristinum provinciarum morem metropolitanos episcopos convenit numerari. Cyprios sane asseris olim Arianae impietatis potentia fatigatos non tenuisse Nicaenos canones in ordinandis sibi episcopis, et usque adhuc habere praesumptum, ut suo arbitratu ordinent, neminem consulentes. Quocirca persuademus eis, ut curent juxta canonum fidem catholicam sapere, atque unum cum caeteris sentire provinciis, ut appareat sancti Spiritus gratia ipsos quoque ut omnes Ecclesias gubernari.
(Can. 6) (Act. XI) (Nicol. I, epist. 8) (Nicolaus I, haec laudat, epist. 32, n. 6) (5 et 6)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
25
EPISTOLA XXV. Ex Dionysio Exiguo. I. I. 1. 2. 3. CAP. I. 4. CAP. II. 5. CAP. III. 6. CAP. IV. 7. CAP. V. 8. CAP. VI. 9. CAP. VII. 10. CAP. VIII. 11. 12.
De pacis osculo dando post confecta mysteria. -- II. De nominibus ante precem sacerdotis non recitandis. --III. Quod non debeant baptizati nisi ab episcopo consignari. --IV. Quod rite omni sabbato jejunetur. --V. De fermento, quod civitatis tantum presbyteris dirigatur. --VI. De energumenis baptizatis. --VII. De poenitentibus. --VIII. De epistola S. Jacobi apostoli in qua pro infirmis orare praecipitur.
Ex ms. Colbertino 932. Ut pacem in ecclesia peractis mysteriis communicaturi sibi invicem tradant. --II. Ut nomina offerentium non prius, sed intra mysteria recitentur. --III. De consignandis infantibus; solis de consecrato oleo licere dare episcopis. --IV. De fermento in die sancto Paschae, his tantum sacerdotibus, qui intra urbem sunt, tradi debere. --V. De jejunio sabbati. --VI. De his qui post baptismum a daemonio corripiuntur. --VII. De poenitentibus qui modus circa diem sanctum Paschae teneri debeat. --VIII. Ut oleum sanctum non solum sacerdotibus, sed et omnibus Christianis, in sua suorumque necessitate ungere liceat. --IX. Ut poenitentibus oleum sanctum, sicut et alia sacramenta, poenitentiae tempore non concedatur. INNOCENTIUS DECENTIO episcopo Eugubino salutem. Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis Apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc aestimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis aut teneri, aut celebrari videntur; ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putent sibi aut ecclesias non convenire, aut ab Apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam . Quis enim nesciat aut non advertat, id quod a principe Apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari; nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? praesertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, et insulas interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur, aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad Urbem venisse, ac nobiscum in ecclesia convenisse, non dubium est, et quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat, cognovisse. Quod sufficere ad informationem ecclesiae tuae, vel reformationem, si praecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerunt, satis certum haberemus, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisses. Quibus idcirco respondemus, non quod te aliqua ignorare credamus, sed ut majori auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint, qui aut novitates inducunt, aut alterius ecclesiae, quam Romanae, existimant consuetudinem esse servandam. Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare , vel sibi inter se sacerdotes tradere, cum post omnia, quae aperire non debeo, pax sit necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia, quae in mysteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur. De nominibus vero recitandis, antequam precem sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse pro tua prudentia recognoscis, ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum sit nihil. Prius ergo oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina, quorum sunt, edicenda; ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia, quae ante praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus. De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio, quam ab episcopo fieri licere . Nam presbyteri licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent . Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum, consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit, Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris, sive extra episcopum sive praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere. Sabbato vero jejunandum esse, ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum, ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini jejunamus, sabbatum praetermittere non debemus, quod inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusum. Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est, in tantum eos jejunasse biduo memorato , ut traditio Ecclesiae habeat, isto biduo sacramenta penitus non celebrari. Quae utique forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant, semel atque uno sabbato jejunandum; ergo et Dominica, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebranda. Si autem Dominici diei ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est; dementis est, bidui agere consuetudinem sabbato praetermisso; cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet feria, in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam praecedentem. Non ergo nos negamus sexta feria jejunandum; sed dicimus et sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam Apostolis, vel his qui Christum secuti sunt, indixerunt. Qui die Dominico hilarati, non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse duxerunt. De fermento vero, quod die Dominica per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti, cum omnes ecclesiae nostrae intra civitatem sint constitutae. Quarum presbyteri, quia die ipsa propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt; idcirco fermentum a nobis confectum per acolythos accipiunt, ut se a nostra communione, maxime illa die, non judicent separatos. Quod per paroecias fieri debere non puto; quia nec longe portanda sunt sacramenta et presbyteri eorum conficiendorum jus habeant atque licentiam. De his vero baptizatis, qui postea a daemonio, vitio aliquo aut peccato interveniente, arripiuntur, est sollicita dilectio tua, si a presbytero vel diacono possint aut debeant designari. Quod hoc, nisi episcopus praeceperit, non licet. Nam eis manus imponenda omnino non est, nisi episcopus anctoritatem dederit id efficiendi. Ut autem fiat, episcopi est imperare, ut manus eis vel a presbytero vel a caeteris clericis imponatur. Nam quomodo id fieri sine magno labore poterit, ut longe constitutus energumenus ad episcopum deducatur, cum si talis casus ei in itinere acciderit, nec perferri ad episcopum, nec referri ad sua facile possit? De poenitentibus autem, qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat . Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem suam. Vel si quis aegritudinem incurrerit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat. Sane quoniam de hoc, sicuti de caeteris, consulere voluit dilectio tua, adjecit etiam filius meus Coelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Jacobi epistola conscriptum est: Si infirmus aliquis in vobis est; vocet presbyteros, et orent super cum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum Dominus, et si peccatum fecit, remittet ei . Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet, in sua aut in suorum necessitate ungendum. Caeterum illud superfluum esse videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit, aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate; sine cunctatione potest, cujus est chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? His ergo, frater charissime, omnibus quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus, respondere curavimus, ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem, a qua originem ducit, servare valeat atque custodire. Reliqua vero, quae scribi fas non erat, cum adfueris, interrogati poterimus edicere. Erit autem Domini potentiae, etiam id procurare, ut et tuam Ecclesiam et clericos nostros, qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis, bene instituas, et aliis formam tribuas, quam debeant imitari. Data XIV kalendarum Aprilium , Theodosio augusto VII et Palladio viro clarissimo consulibus.
(Ivo p. 4, c. 67) (Dist. 5, c. 11) (De consec. dist. 2, c. 9) (De consecr. dist. I, c. ult.) (De consecr. dist. 4, c. 119) (Ivo p. 1, c. 265) (De consecr. dist. 3, c. 13) (Ivo p. 4, c. 28) (Joan. XX) (nec nos per coemeteria diversa constitutis presbyteris destinamus) (De consecr. dist. 3, c. 17; Ivo p. 15, c. 40; Isaac Lingon. c. 15) (Jacob. V, 24) (Dist. 95, c. 9; Ivo p. 2, c. 75) (Martii XIX, ann. 416)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
26
EPISTOLA XXVI. CARTHAGINENSIS CONCILII AD INNOCENTIUM. Ut sententiae suae, qua Pelagii Coelestiique impietates damnarunt, apostolicae sedis accedat auctoritas. Ac tandem si has illi suas esse negent; quibusvis earum assertoribus anathema decernitur. 1. 2. 3. 4. 5. 6.
Domino beatissimo et honorandissimo sancto fratri INNOCENTIO papae, AURELIUS, NUMIDIUS, RUSTICIANUS, FIDENTINUS, EVAGRIUS, ANTONIUS, PALATINUS, ADEODATUS, VINCENTIUS, PUBLIANUS, THEASIUS, TUTUS, PANNONIUS, VICTOR, RESTITUTUS, alius RESTITUTUS, RUSTICUS, FORTUNATIANUS, AMPELIUS, AMBIVIUS, FELIX, DONATIANUS, ADEODATUS, OCTAVIUS, SEROTINUS, MAJORINUS, POSTHUMIANUS, CRISPULUS, VICTOR, alius VICTOR, LEUCIUS, MACIANUS, FRUCTUOSUS, FAUSTINIANUS, QUODVULTDEUS, CANDORIUS, MAXIMUS, MEGASIUS, RUSTICUS, RUFINIANUS, PROCULUS, SEVERUS, THOMAS, JANUARIUS, OCTAVIANUS, PRAETEXTATUS, SIXTUS, QUODVULTDEUS, PENTADIUS, QUODVULTDEUS, CYPRIANUS, SERVILIUS, PELAGIANUS, MARCELLUS, VENANTIUS, DIDYMUS, SATURNINUS, BIZACENUS, GERMANUS, GERMANIANUS, INVENITUS, MAJORINUS, INVENITUS, CANDIDUS, CYPRIANUS, AEMILIANUS, ROMANUS, AFRICANUS, et MARCELLINUS, et caeteri qui in concilio Ecclesiae Carthaginensis adfuimus.
Cum ex more ad Carthaginensem Ecclesiam solemniter venissemus, atque ex diversis causis congregata ex nobis synodus haberetur; compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit Herotis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam. His ergo lectis, Pelagium et Coelestium auctores argui nefarii prorsus et ab omnibus nobis anathemandi erroris advertimus. Unde factum est, ut recensendum peteremus, quid ante ferme quinquennium super Coelestii nomine hic apud Ecclesiam Carthaginensem fuerit agitatum. Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit sanctitas tua, quamvis judicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur; nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur; nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere, ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur. Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate etiam corrigenda. Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in sacrilegam superbiam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua Christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, dicente Domino: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis . Quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Isti autem asserunt, sicut a fratribus, qui etiam eorum libros legerunt, cognovimus, in eo Dei gratiam deputandam, quod talem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam voluntatem legem Dei possit implere, sive naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam. Eamdem quoque legem ad gratiam pertinere, quod illam Deus in adjutorium hominibus dedit. Illam vero gratiam, qua, ut dictum est, Christiani sumus, cujus Apostolus praedicator est, dicens, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum nolunt omnino cognoscere, nec aperte quidem oppugnare audent . Sed quid aliud agunt, cum hominibus animalibus non percipientibus quae sunt spiritus Dei persuadere non cessant, ad operandam perficiendamque justitiam, et Dei mandata complenda, solam sibi humanam sufficere posse naturam? non attendentes quod scriptum est, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram ; et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei ; et quod unum corpus sumus in Christo Jesu, singuli autem alter alterius membra, habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis ; et, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum ; et, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum ; et, Non quia idonei sumus aliquid cogitare quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est ; et, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis ; et innumerabilia, quae de Scripturis omnibus si colligere velimus, tomus non sufficit. Et veremur, ne apud te ista ipsa commemorando, quae majore gratia de sede apostolica praedicas, inconvenienter facere videamur. Sed ideo facimus, quia eo, quo infirmiores sumus, quaquaversus quisque nostrum verbo Dei praedicando putatur attentior, crebrius eos patimur et audacius insurgentes. Si ergo Pelagius episcopalibus gestis , quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae venerationi juste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae jam multos assertores habet per diversa dispersos, etiam apostolicae sedis auctoritate anathemanda est. Consideret enim sanctitas tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessario consequitur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem; quod Dominus et discipulos monuit et posuit in oratione quam docuit : aut ne deficiat fides nostra, quod pro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est . Si enim haec possibilitate naturae et arbitrio voluntatis in potestate sunt constituta, quis non ea videat inaniter a Domino peti, et fallaciter orari, cum orando poscuntur, quae naturae jam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur: nec debuisse dicere Dominum Jesum, Vigilate et orate ; sed tantummodo, Vigilate, ne intretis in tentationem: nec beatissimo Petro primo Apostolorum: Rogavi pro te, sed, moneo te, vel impero ac praecipio, ne deficiat fides tua ? Contradicitur etiam istorum contentione benedictionibus nostris, ut in cassum super populum dicere videamur, quidquid eis a Domino precamur, ut recte ac pie vivendo illi placeant, vel illa, quae pro fidelibus precatur Apostolus dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus . Si ergo voluerimus, benedicendo, super populum dicere: Da illi, Domine, virtutem corroborari per Spiritum tuum: istorum nobis disputatio contradicit, affirmans liberum negari arbitrium, si hoc a Deo poscitur, quod in nostra est potestate. Virtute enim corroborari si volumus, inquiunt, possumus ea possibilitate naturae, quam non nunc accipimus, sed cum crearemur accepimus. Parvulos etiam propter salutem, quae per Salvatorem Christum datur, baptizandos negant; ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, promittentes, etiam si non baptizentur, habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos, de quibus Dominus ait, Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat : quia isti, inquiunt, non perierant, nec est quod in eis salvetur, vel tanto pretio redimatur; quia nihil est in eis vitiatum, nihil tenetur sub diaboli potestate captivum, nec pro eis fusus est sanguis, qui fusus in remissionem legitur peccatorum. Quamquam per baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem libello suo Coelestius in Carthaginensi ecclesia jam confessus est. Sed multi, qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala, quibus fundamenta Christianae fidei conantur evertere, quacumque possunt affirmare non cessant. Unde etiamsi Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel se ista numquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint, sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen, quicumque dogmatizat et affirmat, humanam sibi ad vincenda peccata, et Dei mandata facienda, sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur: et quicumque negat parvulos per baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit. Quaecumque autem alia eis objiciuntur non dubitamus venerationem tuam, cum gesta episcopalia perspexerit, quae in Oriente in eadem causa confecta dicuntur, id judicaturam, unde omnes in Dei misericordia gaudeamus. Ora pro nobis, domine beatissime papa.
(Joan. VIII, 36) (Rom. VII, 22 seqq.) (I Cor. II, 14) (Rom. VIII, 26) (Rom. IX, 16) (Rom. XII, V) (I Cor. XV, 10) (Ibid., 57) (II Cor. III, 5) (Ibid. IV, 7) ( Diospolitanae synodi ) (Matth. VI, 13) (Luc. XXII, 32) (Matth. XXIV, 41) (Lucae XXII, 32) (Ephes. III, 14) (Luc. XIX, 10) ( Palaestinae synodi )
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
27
EPISTOLA XXVII. MILEVITANI CONCILII AD INNOCENTIUM PAPAM. 1. 2. 3.
Ut inimicorum gratiae Christi perniciosam haeresim quam primum auctoritate sua coerceat.
Domino beatissimo meritoque venerabili et in Christo honorando papae INNOCENTIO, SILVANUS senex, VALENTINUS, AURELIUS, DONATUS, RESTITUTUS, LUCIANUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, PLACENTIUS, SEVERUS, FORTUNATUS, POSSIDIUS, NOVATUS, SECUNDUS, MAURENTIUS, LEO, FAUSTINIANUS, CRESCONIUS, MALCHUS, LITTORIUS, FORTUNATUS, DONATUS, PONTICANUS, SATURNINUS, CRESCONIUS, HONORIUS, LUCIUS, ADEODATUS, PROCESSUS, CRESCONIUS, SECUNDUS, FELIX, ASIATICUS, RUFINIANUS, FAUSTINUS, SERVUS, TERENTIUS, CRESCONIUS, SPERANTIUS, QUADRATUS, LUCILLUS, SABINUS, FAUSTINUS, CRESCONIUS, VICTOR, GIGANTIUS, POSSIDONIUS, ANTONINUS, INNOCENTIUS, PRAESIDIUS, CRESCENTIUS, FELIX, ANTONINUS, VICTOR, HONORATUS, DONATUS, PETRUS, PRAESIDIUS, CRESCONIUS, LAMPADIUS, DELPHINUS, ex concilio Milevitano in Domino salutem. Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam venerationem quae pro Ecclesia suggerenda sunt tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere; magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris. Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis Dominicam etiam orationem impiis disputationibus conantur auferre. Cum enim Dominus docuerit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : isti dicunt, posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem justitiae sine adjutorio gratiae Salvatoris per solum liberae voluntatis arbitrium pervenire, ut ei non sit jam necessarium dicere, Dimitte nobis debita nostra: illud vero quod sequitur, Ne nos inferas in tentationem , non ita intelligendum, tamquam divinum adjutorium poscere debeamus, ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum solam sufficere hominis voluntatem: tamquam frustra Apostolus dixerit, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei ; et, Fidelis Deus, qui vos non permittit tentari super id, quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere . Frustra etiam Dominus dixerit apostolo Petro, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua ; et omnibus suis, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem : si hoc totum est potestatis humanae. Pueros quoque parvulos, etsi nullis imbuantur Christianae gratiae sacramentis, habituros vitam aeternam, nequaquam Christiana praesumptione contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt ; et alio loco, sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur . Ut ergo alia omittamus, quae contra sanctas Scripturas plurima disserunt, haec interim duo, quibus omnino totum quod Christiani sumus conantur evertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum ut contra peccati malum atque ad operandam justitiam sit noster adjutor, et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam Christianae gratiae sacramentum. Haec insinuantes apostolico pectori tuo, non opus habemus multa dicere, et tantam impietatem verbis exaggerare; cum procul dubio te ista permoveant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant, multosque contaminent, vel potius interimant, dum sub nomine Christi a gratia Christi penitus alienant, omnino dissimulare non possis. Hujus autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Coelestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. Quorum unus, id est Coelestius, etiam ad presbyterium in Asia pervenisse dicitur. De quo ante paucos annos quid gestum fuerit, sanctitas tua de Carthaginensi ecclesia melius instruitur. Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Jerosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur. Verumtamen multo plures, qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi, et catholicae fidei veritate confligunt, sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus. Sed arbitramur, adjuvante misericordia Domini Dei nostri, qui te et regere consulentem, et orantem exaudire dignatur, auctoritate sanctitatis tuae, de sanctarum Scripturarum auctoritate depromptae, facilius eos, qui tam perversa et perniciosa sentiunt, esse cessuros; ut de correctione potius eorum congratulemur, quam contristemur interitu, domine beatissime. Quodlibet autem ipsi eligant, certe vel aliis, quos plurimos possunt, si ab eis dissimuletur, suis laqueis implicare, cernit venerabilitas tua instanter et celeriter providendum. Haec ad sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensem ecclesiam et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros, quos ad sedem apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus. Memor nostri in Dei gratia augearis, domine beatissime, meritoque venerabilis et in Christo honorande, sancte papa.
(Matth. VI, 12) (Ibid., 13) (Rom. IX, 16) (I Cor. X, 13) (Lucae XXII, 32) (Matth. XXIV, 41) (Rom. V, 12) (I Cor. XV, 22) ( Et alia manu: )
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
28
EPISTOLA XXVIII. EPISCOPORUM QUINQUE AD INNOCENTIUM PAPAM. Pelagii retegunt ac refutant haeresim, qua ad cupiditates domandas, tentationesque vincendas, necnon ad perficienda Dei mandata, solam sibi naturam humanam per liberum arbitrium sufficere contendebat: ac sicubi gratiam praedicaret, eum ibi vel liberum arbitrium, vel peccatorum remissionem, vel legis praeceptum intelligere, aliudque proprio gratiae nomine a fidelibus intelligi ostendunt. Quod item ait, hominem posse sine peccato esse si velit, quo sensu vere, quove, etiamsi non sine errore, tolerabiliter tamen dicatur, explicant. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17.
Domino beatissimo, meritoque honorandissimo fratri INNOCENTIO papae, AURELIUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, EVODIUS, et POSSIDIUS in Domino salutem.
De conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae, ad tuam sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua et creatori nostro quodam modo dicunt: Tu nos fecisti homines, justos autem ipsi nos fecimus; qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant liberatorem; ideo salvam, ut superfluum judicent salvatorem. Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adjuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare. Multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animae nostrae: Non est salus illi in Deo ejus . Familia Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum ; et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum , suspenso corde cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae venerationis exspectat. Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant: quidam scilicet, quia eis talia persuasisse perhibetur; plures vero, qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse jactantur, quibus putatur esse purgatus; ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei gratia non negaret. His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in libris Dei legere, et populis Dei praedicare consueverunt, eam utique de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei; nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est : sine dubio gratiam qua justificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate; non qua creati sumus cum propria voluntate. Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam, qua Christiani et filii Dei sumus: quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret? Quapropter non culpandi sunt judices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt, nescientes quid hujusmodi homines vel in suae doctrinae libris, vel in suorum solent auribus spargere. Non agitur de uno Pelagio, qui jam fortasse correctus est, quod utinam ita sit! sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut convinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua veneratione accersendus est Romam, et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari: aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum. Et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius, absolvendus est, tunc est re vera de ejus purgatione gaudendum. Sive enim dixerit, gratiam esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quod per subministrationem Spiritus sancti pertinet ad concupiscentiam tentationesque vincendas, quem ditissime effudit super nos qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus . Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus , ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus, adjuvet infirmitatem nostram . Qui autem orat et dicit, Ne nos inferas in tentationem , non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra ; neque orat ut accipiat mandatum; sed plane orat ut faciat mandatum. Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum. Orat igitur ut non peccet, hoc est, ne quid faciat mali: quod pro Corinthiis orat Apostolus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali . Unde satis apparet, quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum; quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio, clarissima est gratiae testificatio. Hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum. Distinguenda est lex et gratia. Lex jubere novit, gratia juvare. Nec lex juberet, nisi esset voluntas: nec gratia juvaret, si sat esset voluntas. Jubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus ; et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua . Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite ; et tamen oratur ut sapientiam habeamus, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei . Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum . Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Declina a malo ; et tamen oratur ut non faciamus malum ubi dicitur: Oramus autem ad Dominum, ne quid faciatis mali . Jubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo et fac bonum ; et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes , atque inter caetera, quae illis orat, dicit: Ut ambuletis digne Deo in omne placitum, in omni opere et sermone bono . Sicut ergo agnoscimus voluntatem cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam cum petuntur. Misimus reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur. Qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt. Factum est: ad eosdem rescripta est ipsa responsio ; agentes gratias rescripserunt . Utrumque misimur, et cui responsum est, et quod responsum est. Et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere ne graveris, quemadmodum, sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in qua nos condidit Deus. Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus: anathemet illa, et eam confiteatur apertissime gratiam, quam doctrina Christiana demonstrat, et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur natura: quae naturam non auribus sonante doctrina, vel aliquo adjumento visibili fovet sicut plantator quodam modo et irrigator extrinsecus, sed subministratione Spiritus et occulta misericordia, sicut facit ille, qui dat incrementum Deus . Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut non nihil essemus, nec ita essemus aliquid, ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit; sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus; et de hoc tanto beneficio creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen, qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum . De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab his, quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei, quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam. Hanc apostolica doctrina gratiam isto nomine appellat, qua salvamur et justificamur ex fide Christi. De hac scriptum est: Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est . De hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini, a gratia excidistis . De hac scriptum est, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia . De hac scriptum est, Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem, qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam . Et multa alia, quae melius potes ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius praedicare. Illam vero gratiam, qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis, propheticis, evangelicis, apostolicisque litteris legimus. Cum itaque de hac gratia, Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi objiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum hoc sibi in libro suo velut ab adversante persona idem ipse objecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse justitiam per liberum arbitrium cum adjutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae? Cui merito respondetur: Ergo evacuatum est scandalum crucis . Ergo Christus gratis mortuus est . Num enim, si non moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter justificationem nostram, nec ascenderet in altum et captivans captivitatem daret dona hominibus, ista naturae possibilitas, quam defendit, in hominibus non esset ? An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? Immo jam et hoc erat sanctum et justum et bonum . Jam dictum fuerat, Non concupisces ; jam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum . In quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri . Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit se ipsum; ideo Dominus in his duobus praeceptis totam legem Prophetasque dicit pendere . Quae duo praecepta jam erant hominibus divinitus data. An aeternum praemium justitiae promissum nondum erat? Hoc ipse non dicit, qui in suis litteris posuit, etiam in veteri Testamento regnum coelorum esse promissum. Si ergo ad faciendam perficiendamque justitiam jam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, jam erat legis Dei sanctum et justum bonumque mandatum, jam erat promissum praemium sempiternum: ergo Christus gratis mortuus est. Ergo neque per legem justitia, neque per naturae possibilitatem; sed ex fide ac dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum unum mediatorem Dei et hominum. Qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter justificationem nostram ; profecto et antiquorum fides evacuaretur, et nostra. Fide vero evacuata, quae homini justitia remaneat, cum justus ex fide vivat ? Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt : procul dubio a corpore mortis hujus, ubi lex alia repugnat legi mentis , neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita, redemptore indiget; saucia, salvatore: sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu ; qui et Deus cum esset, hominem fecit, et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit. Puto autem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus generis humani temporibus liberari potuerunt, occulto judicio Dei, non tamen vituperabili. Unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum fidei secundum quod scriptum est , Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur . Inde est, quod ait ipse mediator: Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est . Inde Melchisedech, prolato sacramento mensae Dominicae, novit aeternum ejus sacerdotium figurare . Jam vero data in litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum , et de qua dicit: Si ergo ex Lege hereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur Lex? Transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus . Nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur? Ubi enim lex non est, nec praevaricatio ; et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei, quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine justitia, non sua, sed Dei, hoc est, data dono Dei. Quam etiam nunc quidam, ignorantes Dei justitiam, sicut et tunc de Judaeis dictum est, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti . Per Legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana, non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur. Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas . Cum dicit manifestata est, ostendit quia et tunc erat, sed tamquam illa pluvia, quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area manifesta . Cum ergo Lex sine gratia, non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex : sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam, velut in area nunc patentem; ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem. Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus ! Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis, justos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venumdatae, sed Dei gratia per fidem justificabat, et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat; anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata. Aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa, quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate sanctimoniae tuae. Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum discat Ecclesiae scandalum auferre: quod scandalum auditores et in perversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt. Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse, vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime sanctitatis tuae, quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso esse anathematum atque damnatum; non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter Christiana turbare: sed potius, adjuvante misericordia Domini, concertantibus nobiscum charitate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam justi et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam Orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tamquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae beattiudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes, ut eam ei mittere ipse digneris. Sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens. Illud vero quod dicunt, posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adjutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti ejus revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus, utrum in hac vita, quando caro concupiscit adversus spiritum; an vero in illa, cum fiet sermo qui scriptus est : Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus enim mortis peccatum est ; diligentius pertractandum propter alios quosdam, qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad justitiam, et a via reproba ad bonam vitam . Sic enim intellexerunt quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus justificationibus Domini sine querela . Hoc quod dictum est sine querela, sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, immo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adjutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei. Qui parum videntur considerasse, ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem. Omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei, primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi . Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam jussi sumus dicere, Dimitte nobis debita nostra : ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis jubebantur offerre. Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, charitate crescente; perficiamur autem illa in vita, cupiditate exstincta, charitate completa: profecto illud quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat , secundum ipsam charitatem dictum est, quae sola non peccat. Ad nativitatem quippe, quae ex Deo est, augenda et perficienda charitas pertinet, non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen, quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis . Sed natus ex Deo, nec obediens desideriis ejus, nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato , potest dicere, Jam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum . Sed quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat, conandum atque poscendum est; tolerabiliter in eo quisque fallitur; nec diabolica impietas, sed error humanus est elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere. Id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle. Nobis autem sufficit, quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet provectu excellentiaque justitiae, qui sibi audeat dicere, non necessariam precationem orationis Dominicae, Dimitte nobis debita nostra ; et dicat se non habere peccatum, ne seipsum decipiat, et in eo veritas non sit, quamvis jam sine querela vivat . Non enim qualecumque etiam tentationis humanae, sed grave peccatum est, quod in querelam venit. Caetera quae illi objecta sunt, sicut gestis defensa perviderit, ita de his procul dubio tua beatitudo judicabit. Dabit sane nobis veniam suavitas mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistolam fortassis, quam velles, tuae misimus sanctitati. Non enim rivulum nostrum tuo largo fonti augendo refundimus; sed in hac non parva tentatione temporis, unde nos liberet cui dicimus, Ne nos inferas in tentationem, utrum etiam noster licet exiguus ex eodem, quo etiam tuus abundans, emanet capite fluentorum, hoc a te probari volumus, tuisque rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari.
(Psal. III, 3) (II Cor. XII, 10) (Psal. XXXIV, 3) (Pelagius) (Galat. II, 21) (Tit. III, 6) (Ephes. IV, 8) (Rom. VIII, 26) (Matth. VI, 13) (Matth. VI, 12) (II Cor. XIII, 7) (Psal. XXXI, 9) (Psal. CXVIII, 125) (Psal. XCIII, 8) (Jacob. I, 5) (Sap. VIII, 21) (Psal. XXXVI, 27) (II Cor. XIII, 7) (Psal. XXXVI, 27) (Coloss. I, 9) (Ibid., 10) ( Liber Augustini de Natura et Gratia ) (Epist. apud Augustin. nunc 168) (I Cor. III, 7) (Rom. VIII, 3) (Galat. II, 21) (Galat. V, 4) (Rom. XI, 6) (Rom. IV, 4) (Galat. V, 11) (Rom. IV, 25) (Eph. IV, 8; Psal. LXVII, 19) (Rom. VII, 12) (Exod. XX, 17) (Levit. XIX, 18) (Rom. XIII, 9) (Matth. XXII, 40) (Rom. IV, 25) (Heb. X, 38; Rom. I, 17) (Rom. V, 12) (Rom. VII, 21 et 24) (I Tim. II, 5) (utique eumdem, quem et illi) (II Cor. IV, 13) (Psal. CXV, 1) (Joan. VIII, 56) (Gen. XIV, 18) (Rom. V, 20) (Galat. III, 18, seqq.) (Rom. IV, 15) (Rom. X, 3) (Rom. III, 21) (Judic. VI, 37) (I Cor. XV, 56) (Rom. XI, 33) (Galat. V, 17) (I Cor. XV, 55) (S. Ambros. in I Lucae 6) (Lucae I, 6) (Levit. IX, 7; Hebr. VII, 27) (Matth. VI, 12) (I Joan. III, 9) (Rom. VII, 20) (Rom. VI, 13) (Rom. VII, 20) (Matth. VI, 12) (I Joan. I)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
29
EPISTOLA XXIX. Innocentius episcopis Carthaginensis concilii rescribens eorum adversus Pelagianos haereticos doctrinam atque sententiam laudet et confirmat. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9.
INNOCENTIUS AURELIO, NUMIDIO, RUSTICIANO, FIDENTIANO, EVAGRIO, ANTONIO, PALATINO, ADEODATO, VINCENTIO, PUBLIANO, THEASIO, TUTO, PANNONIO, VICTORI, RESTITUTO, alteri RESTITUTO, RUSTICO, FORTUNATIANO, AMPELIO, AMBIVIO, FELICI, DONATIANO, ADEODATO, OCTAVIO, SEROTINO, MAJORINO, POSTHUMIANO, CRISPULO, VICTORI, alteri VICTORI, LEUCIO, MARIANO, FRUCTUOSO, PROCULO, FAUSTINIANO, QUODVULTDEO, CANDORIO, MAXIMO, MEGASIO, RUSTICO, RUFINIANO, PROCULO, SEVERO, THOMAE, JANUARIO, OCTAVIANO, PRAETENTATO, SIXTO, QUODVULTDEO, PENTADIO, QUODVULTDEO, CYPRIANO, SERVILIO, PELAGIANO, MARCELLO, VENANTIO, DIDYMO, SATURNINO, BIZACENO, GERMANO, GERMANIANO, INVENITO, MAJORINO, INVENITO, CANDIDO, CYPRIANO, ROMANIANO, AEMILIANO, AFRICANO, MARCELLINO, et caeteris, qui in Carthaginensi concilio adfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem.
In requirendis Dei rebus quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maxime a vero justoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse judicium, scientes quid apostolicae sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit. Quem sequentes, tam mala damnare novimus, quam probare laudanda. Vel id vero, quod patrum instituta sacerdotali officio custodientes non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis de disjunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad hujus sedis notitiam perveniret: ut tota hujus auctoritate justa quae fuerit pronuntiatio firmaretur; indeque sumerent caeterae ecclesiae quid praecipere quos abluere, quos veluti coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret. Gratulor igitur, charissimi fratres, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Julium litteras ad nos destinastis: et cum illis curam geritis quibus praesidetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis: et per cunctas totius orbis ecclesias omnibus una quod prosit, decernendum esse deposcitis: ut suis constabilita regulis. Ecclesia, et hoc, quo illos caveat, pronuntiationis justae firmata decreto, talibus patere non possit, qui perversis instructi, immo destructi, verborum argutiis, sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalantes virus, ut hominum recte sentientium in deteriorem partem corda corrumpant, totam veri dogmatis quaerunt evertere disciplinam. Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus irrepat: sicut medicus, cum viderit hujus terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta, vel caetera quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci; ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum servet et intactum. Praecidendum id ergo est, quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit; ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus hujus mali non exhaurienda post sentina considat. Nam quid nos de his posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur? Sed jam isti, qui tales sunt, nullam Dei gratiam consequuntur; qui sine illo tantum assequi se posse confidunt, quantum vix illi, qui ab illo postulant, et accipere promerentur. Quid enim tam iniquum potest esse, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam Christianis mentibus inimicum, quam huic te negare debere quidquid in quotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris debere quod natus es? Ergo eris tibi in providendo praestantior, quam potest in eo esse, qui te ut esses effecit? Et cui putes debere quod vivis, quomodo non putas illi debere quod quotidianam ejus consequendo gratiam taliter vivis? et qui nos adjutorio negas indigere divino, quasi ex nostra simus in totum possibilitate perfecti, quomodo non adjutorium ejus in nos, cum tales a nobis etiam esse possumus, provocamus? Qui enim adjutorium Dei negat, vellem interrogare quid dicat: nos non mereri, an illum hoc non posse praestare, an nihil esse propter quod unusquisque hoc debeat postulare? Posse hoc Deum, opera ipsa testantur. Et adjutorio quotidiano nos egere, negare non possumus. Hoc enim seu bene vivimus provocamus, ut melius sanctiusque vivamus; seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, ejus auxilio plus egemus. Nam quid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra jam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, ejus potentiam, ut nos ostendamus liberos, abjuremus; quasi jam amplius quod possit dare non habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit: nescientes, quod nisi magnis precibus gratia in nos implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium? Nam si ille clamat adjutorio sibi opus esse divino, qui digne hoc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset; quippe cum vir beatus et jam electus a Domino nihil egeret, tamen ita Deum deprecatur, postulans: Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus : nos nobis liberum arbitrium, ille sibi Deum postulat adjutorem; quod nati sumus posse sufficere nos dicimus, ille Deum ne derelinquatur exorat. Non, rogo, manifeste discimus quid oremus, cum ille tantopere beatus, ut supra diximus, vir ne despiciatur exoptat? Illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant. David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua inesse natura; adjutorem sibi Deum, et assiduum adjutorem, nec illi sufficit assiduum, sed ne aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat; et per corpus omne psalterii hoc et praedicat et clamat. Si ergo hoc ille ita magnus scit ut assidue dicere, ita necessarium confessus est, ut doceret: quemadmodum Pelagius Coelestiusque seposita omni responsione psalmorum, talique abdicata doctrina, suasuros se aliquibus esse confidunt, nos adjutorium Dei nec debere quaerere, nec egere; cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur? Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae jacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus: qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit; et ejus firmans statum, quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit. Nam quamvis redemisset hominem a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur. Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum. Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. Ipsi enim sua sponte, dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt. Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus, nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista jactantes? Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut si ipsi nullam Dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt, nec merentur; nec de aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largiatur? Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino. Negantes enim adjutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt: qui avellendi sunt longius et ab Ecclesiae procul removendi visceribus; ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat. Si enim diu fuerint sub hac impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam nunc sequuntur. Putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc vident in Ecclesia perdurare. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur. Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognovimus, et una vobiscum pari assensione servamus. Qui si tamen aliquod in se Dei adjutorium, quod huc usque negaverunt, provocarint, et opus sibi ejus auxilio esse cognoverint, ut hac labe, in quam sui cordis incurvatione corruerant, liberentur, et quasi in lucem de foeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, ne verum aspiceret, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae huc usque senserunt; et aliquando animum rectis disputationibus commodantes, ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant. Quod si fecerint, erit in potestate pontificum istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia non negare: ut a suis revocati praecipitiis, intra ovile Domini redigantur: ne foris positi, et tanto praesidio a fide munitionis exclusi, periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant, doctrinae perversitate non possint. Sed satis vestris monitis, sic abundantibus nostrae legis exemplis probatur esse responsum. Nec quidquam superesse duximus quod dicamus, cum nihil praetermissum a vobis, nihil constet esse suppressum, quo illi refutati et penitus cognoscantur esse convicti. Ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur, quia in his plena relatio est, et satis constat tot doctissimos sacerdotes cuncta dixisse: nec decet credere vos aliquid, quod ad causam possit proficere, praeterisse. Et alia manu: Bene valete, fratres, Et ad latus: Data VI kal. Febr. post consulatum Theodosii augusti VII et Junii Quarti, V. C.
(velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) (Psal. XXVI, 9) (Jan. 27 ann. 417)
[Forte leg. praeciperent]
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
30
EPISTOLA XXX. INNOCENTII PAPAE AD CONCILIUM MILEVITANUM. Patres concilii Milevitani laudat, tum quod haereticos pertinaces segregandos, et correctos censuerint recipiendos, tum quod canones ubique receptos secuti, apostolicae sedis de rebus anxiis sententiam petierint. Inde probat haeresim, quae hominem sibi sine Dei gratia posse sufficere vult, ac baptismum parvulis ad vitam aeternam necessarium negat, contra Scripturas pugnare. Hujus auctores, eorumque sectatores ab Ecclesia abscidi jubet, sed si errores damnent, suscipi. I. 2. 3. 4. 5. 6.
INNOCENTIUS SILVANO seni, VALENTINO, et caeteris qui in Milevitana synodo interfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem.
Inter caeteras Romanae ecclesiae curas, et apostolicae sedis occupationes, quibus diversorum consulta fideli ac medica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster Julius dilectionis vestrae litteras, quas ex Milevitano concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit, Carthaginensis etiam synodi querelae parilis scripta subjungens. Nimirum exsultat Ecclesia, tantam sollicitudinem commissis gregibus exhibere pastores, ut non solum neminem ex his patiantur errare; sed si quas magis ovium scevae delectationis herba seduxit, ac si in errore permanserint, aut segregari penitus velint, aut illicenter dudum petita vitantes, custodiae pristinae circumspectione tutari: in utraque parte videlicet consulentes, ne vel suscipiendo tales, simili caeterae ducantur exemplo; vel spernendo redeuntes, luporum morsibus videantur ingestae. Prudens admodum, et catholicae fidei plena consultio. Quis enim aut tolerare possit errantem, aut non recipere corrigentem? Nam ut durum arbitror, conniventiam praebere peccantibus; ita impium judico manum negare conversis. Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana super anxiis rebus quae sit tenenda sententia : antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam. Verum haec missa facio: neque enim hoc vestram credo latere prudentiam. Quid id etiam actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? Praesertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione sejunctos. Gemino igitur bono charitas vestra fungetur. Nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis utetur. Quis enim catholicorum virorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem? quis saltem ipsam lucem vitae communione partiri? Novae haereseos nimirum fugiantur auctores. Quid enim acerbius in Dominum fingere potuerunt, quam cum adjutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus Deo? Merito in hos dicat hymnidicus: Ecce homines, qui non posuerunt Deum adjutorem sibi . Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina: qua privatus, necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata, sola tantummodo libertate contendat. O pravissimarum mentium perversa doctrina! Advertens tandem, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus: audiat David dicentem: Adjutorium nostrum in nomine Domini ; et, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus . Quae in cassum dixerit, si tantum in ejus erat positum voluntate, quod a Domino flebili sermone poscebat. Quae cum ita sint, cumque in omnibus divinis paginis voluntati liberae nonnisi adjutorium Dei legamus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus praesidiis destitutam; quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut asseritis, defendentes, sibimet, immo, quod est dignius dolore communi, jam plurimis Pelagius Coelestiusque persuadent? Multifariis equidem, ad destruendum tale magisterium, uti possemus exemplis, nisi sciremus sanctitatem vestram ad plenum scripturas omnes callere divinas; praesertim cum vestra relatio tantis ac talibus testimoniis sit referta, ut his solis valeat praesens dogma rescindi; opusque non esse reconditis, cum et iis, quae facile vobis occurrentia posuistis, nec audeant obviare, nec possint. Ergo Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est etiam restituta nobis status pristini libertate quaeramus; quippe qui nec alias diaboli machinas nisi eadem possumus juvante vitare . Illud vero, quod eos vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem filii hominis, et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis . Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos creditur nonnisi baptismate conferendum. Si ergo nihil volunt officere non renasci: fateantur necesse est, nec regenerationis sacra fluenta prodesse. Verum, ut superfluorum hominum prava doctrina ceferi veritatis possit ratione discingi, proclamat hoc Dominus in Evangelio dicens: Sinite infantes, et nolite eos prohibere venire ad me: talium est enim regnum coelorum . Quare Pelagium Coelestiumque, id est, inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones , ecclesiastica communione privari apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem; eosque interim Dominico ovili non recipi, quod ipsi, perversae viae secuti tramitem, deserere voluerunt. Abscidendi sunt enim, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi . Simul autem praecipimus, ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat; non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus : quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, et consentientis favorem. Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. Haec igitur, fratres charissimi, in supradictos maneat fixa sententia: absint atriis Domini, careant dumtaxat custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile Dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum. Prospiciendum est ergo, ne permittendo lupos, mercenarii magis videamur esse, quam pastores. Jubemus sane , tantum ut revertatur et vivat), si umquam ad sanum deposito pravi dogmatis errore resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est, receptaculum suum ab Ecclesia non negari: ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes, exspectantis hostis rabidis faucibus glutiantur, quas in semetipsos spiculis malae disputationis armarunt. Bene valete fratres. Data sexto kalendas Februarii , Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus.
(honoris, in quam, illius, quem praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium ecclesiarum) (II Cor. XI, 28) (24, q. 1, c. 12) (Psalm. LI, 9) (Psalm. CXXIII, 8) (Psalm. XXVI, 9) (Augustin. lib. II, ad Bonifac., c. 4, n. 7) (Joan. VI, 54) (Lucae XVIII, 16) (II Tim. II, 23) (Galat. V, 12) (Rom. I, 32) (quoniam Christus Dominus noster propria voce signavit, nolle se mortem morientis (Ezech. XXXIII, 11; II Pet. III, 9) (27 Jan. ann. 417)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
31
EPISTOLA XXXI. Rescribit Innocentius quinque episcopis, quid de eorum sententia, quid de Pelagii perfidia sentiret, se jam satis notum fecisse: haeretici hujus fautores, si Romae sint, latere; sed ubivis degant damnandos esse, eorumque saluti prospiciendum: Pelagii in Palaestina purgationem sibi valde esse suspectam; sed judices ejus nec culpare se, nec approbare; nihil opus esse ut eum Romam accersat, certe librum illius blasphemiis refertum esse: si ipse errores anathemet, facilius revocatum iri quos seduxit; sed his saltem consulendum. 1. 2. 3. 4. 5.
INNOCENTIUS, AURELIO, ALYPIO, AUGUSTINO, EVODIO, POSSIDIO episcopis salutem.
Fraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Julium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit: ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum, dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possint praebere doctorem. Sed de his jam satis, ut opinor, supra diximus, cum vestris relationibus respondentes, rescripsimus quid vel de illorum perfidia, vel de vestra sententia sentiremus. Sed subinde contra eos subvenit et suppeditat quod dicatur: nec potest aliquando esse quod vincat, cum tam miserum impiumque sit, quod nostrae fidei virtute et ipsa plenius veritate vincatur. Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse quod a Deo accipiat, nec aliquid superesse quod petat ad sanandum se; qui sibi hoc abstulit, ulterius quid reliquit? Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta devinxit, qui huic se dogmati dedant atque conjungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, affectu illorum et monitis et verbis ut laberentur inducti, quatenus ad rectum viae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens velut eorum sensibus pastus error invadat. Nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit, seu hac illi in urbe sint, quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, et in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci: sive in quovis terrarum loco degant, Dei nostri misericordia gratiaque credimus, quod facile corrigantur, audita ejus damnatione, qui fuerit pertinax et resistens hujus dogmatis auctor inventus. Nec interest ubi isti fuerint, dum ubicumque inveniri potuerint, sint sanandi. Nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata; quibus ille et auditum se crederet, et absolutum. Quae utrum vera sint, dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. Quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo verius esse potuerat, ut illos cogeret epistolis suis quid judicaverant indicare. Verum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, quae objecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis, quam vera ratione ut ad tempus videri poterat, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo. Sed utinam, quod optandum est magis, jam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur vere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum indicio, sed ad catholicam fidem corde converso! Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta; aut si vera sint, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse. Qui si confidit, novitque non nostra dignum esse damnatione quod dicat aut jam hoc totum se refutasse quod dixerat; non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare, ut possit absolvi. Nam si adhuc taliter sentit; quando se nostro judicio, quibusvis accitus litteris, cum sciat damnandum se esse, committet? Quod si accersiendus esset, ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disjuncti. Sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam. Potest enim damnare quae senserat, ac datis litteris, erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare, fratres charissimi. Librum sane, qui ejus esse diceretur, nobis a vestra charitate transmissum evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum, cujus similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret. Nam hoc loco de lege latius disputare, velut coram posito repugnanteque Pelagio necessarium esse non duximus; cum vobiscum totam scientibus, parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur. Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum iis, quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus. Nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sit recte sentienti uberrimum disputare? Anathemet ergo iste quae sensit: ut illi, qui ejus sermonibus fuerant praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera cognoscant. Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. Quod si ille pertinaciter in hac voluerit impietate persistere, agendum est quatenus vel iis possit subveniri, quos non suus, sed hujus magis error induxit; ne et illis haec medicina pereat, cujus iste talem non admittit nec postulat curam. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data sexto kalendas Februarias post consulatum gloriosissimi Theodosii augusti VII et Junii Quarti Palladii V. C.
( Et alia manu: ) (Jan. 27, ann. 417)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
32
EPISTOLA XXXII. Aurelium Innocentius familiaritae resalutat.
INNOCENTIUS AURELIO episcopo Carthaginensi.
In familiaribus scriptis dilectio vera consistit. Etenim jus firmius charitatis officia melius seorsum mercantur. Quamobrem per fratrem nostrum Julium epistolae extrinsecus missae respondere gestivi, ne apud me forsitan remaneret peculiaris negatae salutationis offensa, frater charissime. Supradictum igitur fratrem nostrum tuae dilectioni restituo cum apostolicae sedis ad relationem duplicis synodi judicatis. Superest, ut oratus a nobis Dominus praestare dignetur, quatenus omnis Ecclesiae suae macula, continuis laboribus nostris possit abstergi. Deus te incolumem custodiat, fratrer charissime. Data sexto kalendas Februarias.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
33
EPISTOLA XXXIII. Litteras Aurelio mittit Innocentius Hieronymo reddendas.
Dilectissimo fratri AURELIO INNOCENTIUS.
Piissimam etiam ad nos perveniendi tuam affectionem bene compresbyter noster credidit Hieronymus. Compatimur gregis nostri membro, et quod faciendum duximus, vel facere potuimus, sumus velociter exsecuti. Germanitas tua, frater charissime, citius litteras memorato reddere festinet.
( Hieronymo )
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
34
EPISTOLA XXXIV. Innocentius Hieronymum, ob ea quae passus est consolatur, et quid pro tempore faciendum duxerit, ac jam fecerit, declarat.
Dilectissimo filio HIERONYMO presbytero INNOCENTIUS.
Numquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus; et ideo haereticorum correptiones primum fieri jubet magis, quam diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur quod cavendum est, sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita quatit viscera nostra, ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate quisque injuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, quia exspectet beatitudinem, multis saepe narrastis, et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinavimus; sed in quem insurgeremus nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut judices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. Tamen episcopo fratri meo Joanni scripsi, ut circumspectius agat: ne quid circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
35
EPISTOLA XXXV. Joannem Hieronymum Hierosolymitanum prospicere debuisse, ne tot ac tantis malis, quibus afflictae sunt Paula et Eustochium, opprimerentur, ac nisi haec deinceps aut corrigantur, aut retundantur, rationem inde redditurum.
Dilectissimo fratri JOANNI INNOCENTIUS.
Direptiones, caedes, incendia, omne facinus, extremae clementiae generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis Ecclesiae tuae perpetrasse diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodire germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid hujusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tua lacessit negligentia admittere in gregem Domini; et tales agnas incendio, armis et persecutionibus, nudas, debiles, post suorum caedes et mortes, vix vivere audivimus. Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam; prorsus enim sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in Ecclesia fuisse completum. Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia vel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis, quam accusatione manifesta, delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur: ne jus ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare compellat.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
36
EPISTOLA XXXVI. Si maritus cujus uxor in captivitatem fuerat abducta, alteram acceperit, revertente prima, secunda mulier debet excludi.
INNOCENTIUS PROBO.
Conturbatio procellae barbaricae facultati legum intulit casum. Nam bene constituto matrimonio inter Fortunium et Ursam captivitatis incursus fecerat naevum, nisi sancta religionis statuta providerent. Cum enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur; aliud conjugium cum Restituta Fortunius memoratus inisse cognoscitur . Sed favore Domini reversa Ursa nos adiit, et nullo diffitente, uxorem se memorati perdocuit. Quare, domine fili merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, illud esse conjugium, quod erat primitus gratia divina fundatum; conventumque secundae mulieris, priore superstite, nec divortio ejecta, nullo pacto posse esse legitimum.
(34, q. 1 et 2, c. 2; Ivo p. 8, c. 245)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
37
EPISTOLA XXXVII. 1. Si quis volens partem sibi corporis amputavit, clericus esse non potest; nolens autem potest. --II. Quod digami admitti ad clerum non possint. --III. Qui de laicis ad clerum non debeant promoveri. -- IV. Qui de laicis possint clerici fieri. Hic aperte concuba prohibetur. --V. De temporibus in cleri ordinibus immorandis. 2. CAP. I. 3. CAP. II. 4. CAP. III. 5. CAP. IV. 6. 7.
INNOCENTIUS FELICI episcopo Nucerino.
1 Mirari non possumus, dilectionem tuam sequi instituta majorum, omniaque, quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput atque ad apicem episcopatus referre, ut consulta videlicet se des apostolica ex ipsis rebus dubiis certum aliquid faciendumque pronuntiet. Quod nos et libenter accipimus, et dilectionem tuam memorem canonum comprobamus. Scripsisti ergo, quod fervore fidei, quo polles, et amore sanctae plebis, vel reparaveris ecclesias Dei, vel novas quasque construxeris: sed in his clericos, quos constituas, non habere, aliquos vero mutilos, aliquos digamos esse. Ad quod stupuimus, prudentem virum de his voluisse consulere, quae omnibus sunt certa ratione comperta. Ergo non quasi ignorantibus dicimus; sed in aliis forsitan occupatos, istud oblitos vos esse dicimus. Qui igitur partem cujuslibet digiti sibi ipse volens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt Cui vero casu aliquo contigit, dum aut operi rustico curam impendit, aut aliquid faciens, se non sponte percussit, hos canones praecipiunt et clericos fieri, et si in clero fuerint reperti, non abjici. In illis enim voluntas judicata est, quae sibi ausa fuerit ferrum injicere, quod scilicet et alii id facere dubitare non possit: in istis vero casus veniam meruit. De digamis autem nec consuli debuit, quod manifesta sit lectio Apostoli, unius uxoris virum ad sacerdotium sive ad clericatum admitti debere, et hanc ipsam tamen si virginem accepit . Nam ea, quae habuerit ante virum, licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus, qui eam acciperit, esse non poterit, quia in lege cautum est, non viduam, non abjectam habere posse conjugem sacerdotem . De laicis vero religio tua consuluit, quos canones ordinare prohibeant . Certum est quidem, hoc regulas ecclesiasticas continere: sed non ita definitum est, ut de omnibus sit laicis constitutum. Neque enim clerici nasci, et non fieri possunt: sed designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt, id est, si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est, postulaverit, si quis fidelis administraverit. De curialibus autem manifesta ratio est; quoniam etsi inveniantur hujusmodi viri, qui debeant clerici fieri, tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, cavendum ab his est propter tribulationem, quae saepe de his Ecclesiae provenit. Laici vero, qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, ut aut clericis juncti sint, aut monasteriis, ex quo baptizati sunt, haeserint, et si non concubam, non pellicem noverint, si in omnibus bonis operibus vigilaverint, non prohibentur hujusmodi ad clericatus sortem assumi. CAP. V.--Ita sane, ut in eos tempora a majoribus constituta serventur . Nec cito quilibet lector, cito acolythus, cito diaconus, cito sacerdos fiat: quia in minoribus officiis si diu perdurent, et vita eorum pariter et obsequia comprobantur, ut ad sacerdotium postea emensis stipendiorum meritis veniant, nec praeripiant quod vita probata meretur accipere. Quoniam ergo certa definitione monstratum est, qui debeant admitti, quive reprobari: ex his omnibus, quos videt dignatio tua non posse reprobari, eligere debebis quos clericos facias. Si enim NULLAM GRATIAM hominibus aut beneficium praestare velimus, tales invenire possumus, de quorum assumptione nec incurrere scandalum, nec erubescere valeamus.
(Dist. 55, c. 6; Concil. Tribur. c. 33, Nicaen. c. 1) (I Tim. III, 2) (Levit. XXI, 13) (Vide concil. Sardic. c. 13) (Dist. 51, c. 2; Ivo. p. 6, c. 95) (Vide supra epist. 2, n. 14) (V. Siric. epist. 1, n. 13, et Zosim. epist. 9, n. 5)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
38
EPISTOLA XXXVIII. Ut ii, qui in presbyterio filios genuerunt, removeri ab officio debeant.
INNOCENTIUS MAXIMO et SEVERO episcopis per Brittios.
Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdotum: quia nesciri haec a pontifice satis est indecorum, maxime cum a laicis religiosis viris et sciatur, et custodienda esse ducatur. Nuper quidem . Maximilianus filius noster agens in rebus cujusmodi querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat. Qui zelo fidei ac disciplinae ductus, non patitur Ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem, nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam. Et ideo, fratres charissimi, libelli, qui subjectus est, tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur, jubebitis in medio collocari; discussisque objectionibus, quae ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio: quia qui sancti non sunt, sancta tentare non possunt; atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt. Miramur autem haec eorum dissimulare episcopos, ut aut connivere, aut nescire esse illicita judicentur.
(Dist. 81, c. 6)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
39
EPISTOLA XXXIX. Quod post poenitentiam nullus ad clerum possit admitti.
INNOCENTIUS AGAPITO, MACEDONIO et MARIANO epicopis Apulis.
Multa in provincia contra canones ecclesiasticos decretaque majorum usurpari a plurimis, et relationes diversorum, et suggestiones fidissimae retulerunt: quae quidem possent facile resecari, si episcopi in his non invenirentur auctores, qui dum aut amicis aut obsequentibus gratiam praestare nituntur, religionem violant, ordinesque corrumpunt. Ac sic evenit, ut indigni quique honores suscipiant ecclesiasticos, et admittantur ad clerum, qui nec inter laicos quidem dignum locum habere mererentur: sicuti in nunc dato nobis libello monstratum est, Modestum quemdam multis criminibus involutum, propter quae etiam poenitentiam egisse dicitur, non solum clericum effectum, quod non licet, verum etiam ad episcopatus apicem eum tendere; cum canones apud Nicaeam constituti, poenitentes etiam ab infimis officiis clericorum excludant . Et ideo, fratres charissimi, perspecto tenore libelli, eum jubebitis praesentari: ac si vere constiterit talem, qualem libellus affirmat, non solum ab ambitione, sed etiam a clericatus removeatur officio.
(Dist. 50, c. 60; Nic. conc. c. 10)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
40
EPISTOLA XL. In paroeciam alienam invadere, aut quidquam in ea, inconsulto ipsius episcopo, agere non licere.
INNOCENTIUS FLORENTINO episcopo Tiburtinensi.
Non semel, sed aliquoties clamat Scriptura divina transferri non oportere terminos a patribus constitutos: quia nefas est, si quod alter semper possederit, alter invadat, quod tuam bonitatem frater et coepiscopus noster Ursus asserit perpetrasse. Nam Nomentanam sive Feliciensem paroeciam, ad suam dioecesim a majoribus pertinentem, invasisse te, atque illic divina celebrasse mysteria, inconsulto eodem ac nesciente, non sine dolore conquestus est. Quod si verum est, non leviter te incurrisse cognoscas. Unde si declinare cupis tantae usurpationis invidiam, nostris litteris admonium te convenit abstinere. Certe si aliquid tibi credis justitiae suffragari, integris omnibus, et in pristino statu manentibus, post dies venerabiles Paschae adesse debebis, ut memorati possis intentionibus respondere: partibusque in medio collocatis, quid antiquitas aut veritas habeat, requiramus.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
41
EPISTOLA XLI. Ut Laurentius haereticos Photini venena sectantes curet expelli.
INNOCENTIUS LAURENTIO episcopo Seniensi.
Diu mirati sumus, dilectionis tuae litteris lectis, haereticos Photini venena sectantes in territorio dilectionis tuae non solum esse, sed et publice sibi conventicula in aliquorum possessionibus praeparare; cum de toto pene orbe nusquam tam multi, quam apud vos, delegerint habitare. Quorum doctrinae nefariae auctor Marcus, dudum de Urbe pulsus, temeritatis tantae ductus est audacia, ut primum sibi inter eos vindicet locum. Sed ne ulterius debacchandi habeant facultatem, et animas simplicium ac rusticanorum secum in gehennam, cui destinati sunt, trahant, actum est adversus eos a defensoribus Ecclesiae nostrae, quo eos possint expellere: ut qui Christum Deum ex Patris substantia ante saecula negant genitum, hi cum Judaeis, qui ejus deitatem negaverunt, et nunc usque negant, participium habeant damnationis. Tuum est, trater charissime, quae praecepta sunt, non segnius agere: ne plebem tibi creditam dissimulatione deperdas, et incipias Deo de perditis reddere rationem.
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
42
EPISTOLA XLII. SEU LITTERARUM PELAGII AD PAPAM INNOCENTIUM, POST MORTEM EJUS, SED CUM EUM DEFUNCTUM NESCIRET, SCRIPTARUM FRAGMENTA. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.
In his, teste Augustino , Pelagius dicit, esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat: aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium.
Prosequitur Augustinus : His cum invidiosas de inimicis suis admiscuisset querelas, ad rem ita venit: Ecce apud beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio. Deinde, inquit Augustinus , cum de hominis conditione, et ad peccandum atque non peccandum naturali ejus possibilitate quaedam interposuisset, adjunxit: Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, in Judaeis atque Gentilibus. In omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam: sed it, solis Christianis juvatur a gratia. In illis nudum et inerme est conditionis bonum: in his vero qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. Hi vero remunerandi sunt, qui bene libero utentes arbitrio, merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt. Item adversarios suos ad librorum, quos pridem conscripserat, lectionem provocabat his verbis : « Legant illam epistolam, quam ad sanctum virum Paulinum episcopum ante duodecim fere annos scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo. Legant etiam epistolam ad sanctum Constantium episcopum , ubi breviter quidem, sed plane libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunxi. Legant etiam quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus : et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium. Legant etiam recens meum opusculum , quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus: et agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam. » Sed et ab his litteris ad fidei suae librum, quem iis subnexuerat, vult transire lectorem . Is porro fidei liber totus insertus Sermoni alias Augustini de Tempore 191, nunc append. 236, n. 2 et seqq. ac praeterea seorsim editus est in appendice to. X novae editionis ejusdem sancti, pag. 96, sicut et apud Hieronymum, cui olim ascriptus fuerat. Praeterea in litteris illis, « quas, » inquit Augustinus , « Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, et quoniam in corpore eum non invenerunt, sancto papae Zosimo datae sunt, et ad me directae, hoc est in eadem epistola, querebatur » se ab hominibus infamari, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat. » Et cum dixisset, « numquam se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc de parvulis diceret, » subjiciebat: « Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere aut etiam sentire possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat, et in perpetuam certamque vitam renasci vetet eum, qui natus sit ad incertam. » Simul cum Pelagii praedictis litteris ac libello fidei ad Innocentium missa est, simulque Innocentii successori Zosimo reddita epistola Praylii Hierosolymitani episcopi, de qua hoc unum a Zosimo discimus, quod in ea Praylius Joannis successor causae Pelagii enixius adstipulator intervenit . Qui autem praedicta legerit litterarum Pelagii fragmenta, necnon Augustini, qui omnes vafri hujus haeretici artes ac subterfugia probe noverat, subnexas observationes expenderit, audieritque simul eumdem Hierosolymitani antistitis commendatione probatum atque laudatum esse; is sane Zosimum, simpliciter verba illius ut sonabant accipientem, decipi ab eo potuisse minus mirabitur.
(Lib. de Gratia Christi, c. 30) (Ibid., c. 31) (Ibid.,) (Ibid., c. 35) (Ibid., c. 36) (Ibid., c. 37) (Ibid., c. 41) (Ibid., c. 32) (lib. de Peccato origin., n. 19, 20 et 21) (Epist. 3, n. 2)
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Innocentius I
43
EPISTOLA XLIII. SEU FRAGMENTUM EPISTOLAE QUAM AD SEVERIANUM EPISCOPUM SCRIPSIT INNOCENTIUS UNUS EX PRIMIS ROMAE EPISCOPIS.
Cum divinum e coelis Verbum advenit, et in Virginis sanctae Mariae visceribus, de qua carnem sumpsit, habitavit, nequaquam corpus suum de coelo secum detulit, neque suam in terris divinitatem adeptus est; sed ipse Deus erat, ipse corpus suum in Virginis utero efformavit; neque ullum in suo corpore conficiendo socium habuit, sed unus ipse confecit. Confitemur autem in omnibus quae ab humanitate fiebant, comitem fuisse divinitatem, quae nullo umquam vel minimo temporis articulo ab humanitate sejuncta fuit. Confitemur etiam, eo ipso tempore quo noster e coelis Servator advenit, atque in Virginis Mariae uterum descendit, divinitatem cum humanitate conjunxisse, quae numquam ulla in re vel actione divisae fuerunt, quandoquidem indivisibiles erant. Ac veluti ejus divinitas fine caret, ita et ejusdem humanitas post resurrectionem in aeternum manet. Lac de femina suxit, nihilominus divinitas atque humanitas unum constituebant. Nec quisquam putet, quo tempore divinum in terris Verbum ad suscipiendum abs Joanne baptismum accessit, tunc initium divinitatis ejus fuisse, cum videlicet vocem Patris e coelo exeuntem Joannes audivit. Haud sane ita res se habet; verum ipso temporis articulo, quo in uterum Virginis descendit, unum cum corpore et divinitate individuum effectum est; fuitque divinitas corporis consors, atque immutabili quadam ratione et inseparabili facta est unica unitas. Divinitas ab humanitate non est sejuncta. Christo in cruce existente, divinitas ab ejus humanitate non secessit. In coelum ascendit cum corpore quod de Virgine Maria sumpsit, atque ad optimi Patris sui dexteram sedit. Haec fides nostra est. Qui autem non ita credunt, eos catholica Ecclesia expellit, immo auctor ejusdem Deus excommunicat. Laus Deo in aeternum! Amen.
( Christum )
http://viaf.org/viaf/222301390
[]
Urbanus III
2
II. Ad clerum et populum Spalatensem.--Significat se judicium propter vacantem archiepiscopatum Jaderensem protulisse. (Veronae, Dec. 12.) [FARLATI, Illyricum sacrum, IV, 245.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, clero, nobili viro M. comiti et populo Spalatensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum venissent ad praesentiam felicis memoriae Lucii papae praedecessoris nostri dilecti filii B. canonicus ecclesiae vestrae et judex, supervenit postmodum venerabilis frater noster P. archiepiscopus vester, et significaverunt tibi injuriam, quam super episcopatu Pharensi videmini sustinere. Verum licet vestrae vellet indemnitati ecclesiae providere, et vos sicut dilectos Ecclesiae filios in vestris petitionibus exaudire et nuntiorum vestrorum acquiescere voluntati, quia tamen Jaderensis Ecclesia vacat, nec episcopatum illum ecclesiae vestrae confirmare potuit, ut petebant, nec antequam ipsa Ecclesia ordinetur, de negotio finiendo tractare volens, ipsum in eo, in quo nunc est, statu sine contentione manere permisit. In . . . . discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus cum eadem Jadertina ecclesia fuerit ordinata, cum nuntiis partis adversae, ad nostram praesentiam accedatis, vestram per nos justitiam, auxiliante Deo, recepturi. Parati enim sumus et in hoc et in aliis honori ac utilitati ecclesiae vestrae, quantum secundum Dominum possimus, providere. Nolumus autem ut rescriptum aliquod juri vestro praejudicium faciat, a sede apostolica, veritate tacita impetratum. Datum Veronae, II Idus Decembris
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
3
III. Ad Petrum Spolatensem archiepiscopum.--Illi jus praeferendae crucis per totum regnum Hungariae asserit. (Veronae, Dec. 12.) [FARLATI, Illyricum sacrum, III, 221.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Spalatensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Fratres et episcopos nostros sincera debemus charitate diligere, et utilitati honoris cum ipsorum propensiori cura intendere, ac jura sua, quantum in nobis fuit, illibata servare. Eapropter, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, consuetudinem deferendi crucem, sic dicendum Dominicum vexillum, per totum regnum Hungariae rationabiliter ecclesiae tuae concessam, et hactenus observatam fraternitati tuae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis ergo hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, secundo Idus Decembris, pontificatus nostri anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
4
IV. Privilegium per quod confirmat omnia bona, jura et possessiones prioratus S. Petri de Consiaco Suessionen. dioec. sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione. (Veronae, Dec. 16.) [ Bullar. Cluniac., 85.
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI priori de Consiaco ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod honestati et religioni convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam S. Petri de Consiaco, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis. Altare de vico Duroman. Altare de curte Roberti. Altare de Gentovillari. Altare de Sarmasia. Altare de Besona. Quatuor altaria quae vobis dedit bonae memoriae Hugo Suessionensis episcopus, scilicet de Saponiaco, de Runcheriis, de Berniaco, de Espargo. Et quatuor altaria quae vobis dedit Lisiardus bonae memoriae Suessionensis episcopus, scilicet de Cresenci, de Condez, de Vulcenis, de Calte. Ecclesiam S. Petri de Calte, cum pertinentiis suis. Minutam decimam de parochia S. Leodegarii Suessionensis. Ecclesiam de Bruilio, cum appendiciis suis. Ecclesiam S. Mariae de Fonce cum appendiciis suis, et homines ad altare ejusdem ecclesiae pertinentes, ubicunque sint. Altare Despalx. Altare de Ascerpiniaco, cum appendiciis suis, et omni decima, de qua sacerdos eisdem altaribus deserviens habet in unoquoque anno, duos modios hiemalis annonae, et unum modium avenae. Decimam de Luy magnam et minutam. Decimam de Sancto Remigio de Ivery; et quidquid habuerunt Joannes de Brumes, et Hugo cognomento Punarque in altari et decima de Uveseli. Decimam de Maisiaco. Altare de Raoulcourt. Altare de Carcobio. Decimam de Armenteria et de Cursabro. In decima de Cugny unum modium hiemalis annonae de eleemosyna Hugonis de Magny. Dimidium modium frumenti, de Terragiis de Ton, de eleemosyna Joannis Christion. Unum modium hiemalis annonae apud Asunliz, de eleemosyna Guidonis de Conce. Quidquid Joannes de Ulcheio cognomento Vicecomes possidebat in terragiis de Ulanzi, et nemore. Decimam de Sarmasia, et de Ciriaco magnam et minutam. Omnem magnam de partibus decimam, et tertiam partem minutae decimae. Decimam de Berciaco Sancti Basoli. Decimam de Bernerda, et omnem tractum. Decimam de Grisoltis, et de Raoulcourt. Unum modium frumenti in decima de Aucensvilla, de eleemosyna Lisiardi Teuvagia de Lasteli; et omnem censum de omnibus masuris, quae sunt in atrio, et quod habetis in altari de Duro magno omni die tres partes oblationum omnium, quarta autem sacerdotis est, cum oblatione nummi et candelae die Dominica pro pane benedicto, et cum oblatione nubentium post missae celebrationem, cum oblationibus etiam et benedictione peregrinantium, et quidquid mulier purificanda manu sua obtulerit. De minutis decimis, vino scilicet, fabiis, pisis, lana, lino, feno, pecudibus et volatilibus, vos tres partes, presbyter autem quartam; de magna vero decima vos septem partes et omnem tractum habetis, presbyter vero octavam, exceptis decimis Caltararum comitis, de quibus sacerdos nihil accipit; tres partes omnium candelarum, quae per totum annum offeruntur, excepta illa Dominicali candela quae sacerdotis est. Si vero incensum vel candela in ecclesia deficiunt, seu defecerint, de communi oblatione comparabuntur. Quidquid etiam Petrus de Noroy apud Vismolin. possidebat, et modium unum vini apud Palie, viginti solidos ad Bac. Apud Pontuert unum modium annonae, medietatem frumenti et reliquum avenae, de eleemosyna Ailardi Armigeri. Quidquid de Brenna habebat apud Berniacum et apud Crucem, altare scilicet cum appendiciis suis, et homines ad altare pertinentes cum universis consuetudinibus quas ei debebant. Apud Longam-villam quidquid habebat praeter capita hominum. Apud Cresanciacum, quidquid habebat in Briennensi pago. Allodium suum de curte Roberti, allodium de Werdon et omnia ipsis allodiis, in hominibus, feminabus, terris, pratis, aquis, molendinis et sylvis pertinentia, et manum firmam de Janvillari, villam scilicet cum omnibus appendiciis suis. Apud Roncherias in decimis magnis et minutis duas partes; in villa de omnibus redditibus et proventibus, quoquo modo evenerint, tertiam partem; in nemoribus vero et pascuis ad villam pertinentibus, ubicunque sint, tertiam partem, exceptis masuris, quarum census singulariter vester est, et masura cum omnimoda justitia. Partem villae propriae vestrae quae incipit a domibus, quae sunt subter viam quae subjacet domui vestrae, et tendit usque ad viculum illum qui vertitur ad fontem Uberti; ex alia vero parte vertitur per publicum aggerem qui tendit Castellionem usque ad nemus de Campo-vicini, et inde per fossatum quod dicitur Brunechildis tendit usque ad fontem Boel, inde autem revertitur usque ad angulum antiqui nemoris, quod est ad exitum villae versus Castellionem, et ecclesiam de Sancto Fidolo cum omnibus pertinentiis suis, sicut eam de donatione bonae memoriae Philippi, quondam Trecensis episcopi, rationabiliter possidetis. Item apud Sanctum Fidolum, quod vobis et ecclesiae vestrae, bonae memoriae comes Theobaldus, et filius ejus Hugo quondam Trecensis comes in eleemosynam pia concessione dederunt, sicut in eorum scripto authentico continetur, cum his quae in altari de Sticourt et Toncourt possidetis. Libertatem villae vestrae in qua ecclesia vestra fundata est, sicut eam quondam Theobaldus comes antiquior, et postmodum filius ejus comes Stephanus vobis pia concessione donarunt. Altare quoque de Misiaco cum magna et minuta decima. Libertatem villae de Ulcenis ab Hugone Trecensi comite vobis concessam. Altare et personatum de Glivoliis cum omnibus appendiciis suis. Apud Roncherias terragia de Carturagio vestro sine parte militis et vice comitatum ejusdem villae, terragia, et census et omnem plenariam justitiam ejusdem vicecomitatus sine militis reclamatione vel advocatione. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Cum generale autem interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina celebrare. In parochialibus vero ecclesiis, quas tenetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, et ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Libertates praeterea et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines monasterio vestro concessas, et hactenus observatas ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas manere censemus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere; alioqui liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam praeterea illius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati fuerint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia ecclesiarum illarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimae tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum sunt concessae, auctoritate apostolica prohibemus ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Prohibemus etiam ne cui liceat infra terminos parochiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi, et abbatis et capituli Cluniacensis, de novo construere, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Inhibemus etiam ne ecclesias, aut terras, seu quodlibet beneficium Ecclesiae vestrae ullatenus liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari, sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis. Si quae vero donationes, aliter quam dictum est, factae fuerint, eas irritas esse censemus. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam furtumve committere, ignem apponere, hominem capere vel interficere aliqua temeritate praesumat. Locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione perpetuo consistat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel abbatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum satisfactione congrua correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.Ego Joannes presbyter cardinalis S. Mariae trans Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Bartinensis sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulphus tit. duodecim Apostolorum. Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem presbyter cardinalis. Ego Melior presb. card, SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Ardicio diac. card. S. Theodori. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Sofredus S. Mariae in Via Lata diac. cardinalis. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Datum Veronae per manum Transmundi S. R. Ecclesiae notarii, XVII Kalendas Januarii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus autem domni Urbani papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
5
V. Privilegium per quod confirmat omnia bona et jura prioratus B. Mariae Montis-Desiderii ord. Clun., Ambianensis dioecesis. (Veronae, Dec. 16.) [ Bullar. Cluniac., 87.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERENGARIO priori ecclesiae Sanctae Mariae Montis-Desiderii ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri praefatam Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur: praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praescripta ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam videlicet Beatae Mariae cum tredecim praebendis quas solebant habere canonici saeculares, illamque quam olim habuerant magistri scholarum in castro Montis-Desiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa praebenda triginta solidos Provinienses, regimen scholarum, oleum unctionis, ecclesiam Sancti Petri cum atrio, et decima et censu, decem et septem solidorum quae singulis annis presbyteri illius ecclesiae solvere debent. De oblationibus vero altaris Sancti Petri jam a multis annis statutum est quinque partes earum quae scilicet ad missas pro vivis offeruntur, monachis, sexta vero pars presbyteris cederet; de his autem quae ad missas pro defunctis veniunt media pars monachorum, altera vero presbyterorum esset, quod etiam ne ab aliquo mutaretur bonae memoriae Guarinus Ambianensis episcopus sub anathemate interdixit. Ecclesiam Sancti Sepulcri cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Ficurlicurte cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Villa cum capella du Masnil cum altaribus et atriis et decimis, ecclesiam quoque de Nova-Villa cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Freteio cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Souvillier cum capella de Aubevillier, quae subjecta est cum altaribus atriis et decimis, ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Domna Petra cum altari et atrio et decima; ecclesiam de Brachi cum altari, atrio et tota decima, ecclesiam de Contorio cum altari et atrio et tota decima, medietatem ecclesiarum Anethi et de Feneriis et altarium et minutarum decimarum; ecclesiam de Caiis cum altari et atrio et duabus partibus totius majoris decimae et tota minuta, ecclesiam de Curte Dominica cum altari et atrio totaque minuta decima; item villam Curcellis cum appendiciis suis, apud Montis-Desiderium molendinum de Ponte. Et singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monetae ad teloneum panis, apud Furcemviller totum allodium in terris et in nemoribus quod dedit Elizabeth Rabies, item decimam de Spateris per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis episcopi, petitione Radulphi Viromanduorum comitis, necnon Yvonis Suessionensis comitis a vobis susceptam. Item in episcopatu Ambianensi, majorem decimam de Septem Fortis, duodecim modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tornella et Petri patris sui et redditus segetis de Corrobeiis apud Contorium, molendini superioris medietatem et inferioris et aquae et maris ad jus ipsius pertinentis, apud le Plessis Radulphi vituli, tres partes terragii de Gay, silvam de Surella cum fundo et decima illius, apud Montis Desiderium medietatem molendini cognomento Engelrani; sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere aut extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Cum vero generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce divina officia celebrare. In parochialibus ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus respondeant. Libertates et immunitates, antiquas consuetudines eidem monasterio rationabiliter concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere censemus; chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum qui ad sacros ordines sunt promovendi a dioecesano episcopo suscipiatis, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exibere; alisqui liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem qui nostra fultus auctoritate quod postulatis indulgeat; sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus corpora mortua assumuntur. Prohibemus etiam ne cui liceat intra terminos ecclesiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi et abbatis et capituli Cluniacensis de novo construere, salvis tamen privilegiis Romani pontificis. Quia vero decimae tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concessae, sub anathematis interminatione prohibemus, ne ullus laicus a vobis decimas exigere aut extorquere praesumat; inhibemus etiam ne ecclesias aut terras seu quodlibet beneficium Ecclesiae vestrae ullatenus liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari sine consensu totius capituli aut majoris vel sanioris partis. Si quae vero donationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut intra clausuram locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam vel furtum committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere aliqua temeritate praesumat; locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione perpetuo consistat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas minuere, retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnino et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua ergo ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Melior Sanctorum Joannis et Pauli tituli Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodorus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis apostolicae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim. Ego Paulus sola Dei permissione presbyter cardinalis tituli Sanctorum duodecim Apostolorum. Ego Albinus tituli Sanctae Crucis in Jerusalem presbyter cardinalis. Sancti Pammachii. Ego Ardelo diaconus cardinalis tituli Sancti Theodori. Ego Gratianus cardinalis tituli Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Goffredus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Rolandus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu, tituli Sancti Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Datum Veronae per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, XVII Kalendas Januarii, Indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domini Urbani papae tertii, anno primo.
(quod absit!)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
6
VI. Ad [Sicardum] electum Cremonensem et abbatem S. Laurentii. (Veronae, Dec. 18.) [TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, 310.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Cremonensi electo et abbati Sancti Laurentii, salutem et apostolicam benedictionem.
Conquerente dilecto filio nostro A. archipresbytero de Poliniano accepimus, quod dilectus filius noster Nonantulanus abbas capellam Sancti Georgii de Monticello ad plebem ejusdem jure spectantem irrationabiliter detinere contendit. Ideoque causam ipsam vestrae sollicitudini committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus ad praesentiam vestram convocatis, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, causam ipsam appellatione remota fine canonico terminetis, cogentes partes nostram adire praesentiam et auctoritate nostra judicium quod tuleritis observare. Datum Veronae, XV Kal. Januar.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
7
VII. Assignationem decimarum factam ecclesiae S. Sylvestri Venetae, a Marco, episc. Castellano, confirmat. (Veronae, Dec. 18.) [CORNELIUS, Eccles. Venet., III, 80.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DOMINICO MINOTO plebano Sancti Sylvestri, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae a fratribus episcopis sunt inviolabiliter statuta etiam firma debent et illibata manere, et ne processu temporis et temeritate aliqua immutentur scripto convenit apostolico communiri. Sicut autem in authentico scripto venerabilis fratris nostri M. episcopi Castellani comperimus tuae devotionis, et ecclesiae tuae curae commissae utilitatis intuitu idem episcopus tibi et successoribus tuis quartam partem decimarum parochiae tuae concessit, ut eam valeas sine alicujus contradictione percipere, et inter clericos ejusdem ecclesiae pro uniuscujusque merito dispensare quarta sibi et successoribus suis integre reservata. De parte vero pauperum medietatem cum fratrum tuorum consilio dividendam inter pauperes parochiae tuae reliquit, medietatem reliquam te, cum clericis tuis praebente consensum ipsi episcopo, et successoribus suis pro multitudine pauperum maxime nobilium venientium ad ecclesiam suam conferri praecepit. Verum de quarta parte quae restaurationi ecclesiae est deputata quartam sibi et successoribus suis pro matricis ecclesiae utilitate perpetuo reservavit. Alias vero partes ejusdem quartae tibi et successoribus tuis pro reficiendis ecclesiae tuae fabricis atque libris aliisque necessitatibus statuit conferendas. Hanc igitur concessionem sicut ab eodem episcopo facta est et tam ab ipso, quam a venerabili fratre nostro H. Gradensi patriarcha scripto authentico confirmata praesentis scripti pagina roboramus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, XV Kal. Januarii, pontificatus nostri anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
9
IX. Bulla qua confirmat sententiam latam per Robertum archiepiscopum Viennensem et Hugonem abbatem Bonaevallis super controversiis existentibus inter Arducium episcopum et Willelmum comitem. (Veronae, Dec. 10.) [SPON, Histoire de Genève, II, 41.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri NANTELLINO Gebennensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex tenore authentici scripti nobis innotuit, quod cum discordia quae super bannis et justiis ecclesiae tuae et hominibus adventitiis vel aliis ad civitatem pertinentibus inter bonae memoriae Arducium antecessorem tuum et Willelmum comitem Gebennensem emerserat, venerabilis frater noster Robertus archiepiscopus Viennensis et dilectus filius Hugo abbas Bonae Vallis suscepissent de assensu partium terminandam. Comes jurejurando et in verbo veritatis episcopus promiserunt eorum arbitrium inviolabiliter observare. Multi etiam obsides de recipiendo et servando arbitrio juraverunt. Veritate itaque diligenter inquisita, decreverunt ut recordationes olim factae per homines ecclesiae atque comitis, et eorumdem juramento firmare perpetuo inviolabiliter observentur. Unde quoniam, ut majorem habeat firmitatem arbitrium ipsum, scripto nostro postulas roborari, tuis justis postulationibus annuentes, illud sicut in scripto authentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ejus vero talis est tenor: « In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Robertus Viennensis ecclesiae archiepiscopus, et ego Hugo abbas Bonae Vallis, causae quae vertebatur inter Ardutium Gebennensem episcopum et Willelmum comitem, delectione utriusque partis cognitores constituti, recepto etiam jurejurando a comite et firma promissione in verbo veritatis ab episcopo, et multis ex utraque parte receptis obsidibus, eamdem controversiam de bannis et justitiis Gebennensis ecclesiae, et de omnibus adventitiis vel aliis ad eamdem civitatem pertinentibus, ordine judiciario terminavimus in hunc modum: Exhibitis nobis ab episcopo scriptis, primum quidem gloriosi domini nostri imperatoris Frederici, de regalibus ejusdem civitatis, per judicium in solemni curia habitum, et ejusdem domini nostri sigillo, cum maximorum et plurimorum testium subscriptione firmatum, eidem episcopo restitutis et confirmatis, ac deinde aliis scriptis de transactionibus inter episcopum Humbertum Gebennensem et comitem Aymonem, et inter eum qui nunc possidet, Ardutium episcopum et comitem Amedaeum factis, et sigillis praedicti Humberti comitisque Aymonis primo scripto firmato, secundo quoque firmato sigillis venerabilium archiepiscoporum, Eradii Lugdunensis et Stephani Viennensis, idoneis etiam testibus multis de veritate eorumdem scriptorum et forma transactionis, similiter etiam de transactione per venerabilem archiepiscopum Petrum postmodum facta, diligenter examinatis, atque susceptis legitime, allegationibus etiam utriusque partis cum omni diligentia auditis atque discussis, assidentibus nobis, venerabilibus episcopis Joanne Grationopolitano, J. Alpensi, Stamesiensi, G. Habundantino, W. de Siz, J. Intermontano, Bro. olim abbate Sancti Mauritii, prioribus quoque Carthusiensis ordinis, de Repausatorio, de Vallone, de Pomerio, de consilio et assensu eorum, justitia mediante decrevimus, ut earumdem chartarum auctoritas inviolabilis perseveret, et per omnia fides debeat adhiberi; adjudicavimus proinde, et firma auctoritate percepimus ut recordationes olim factae per homines episcopi esse. Et comes in Geneva nullos homines capere debet: hospitalitatem, placitum generale, forationes vini, et totum Rippale, Coroadam et mutationes domorum, si dominus mortuus fuerit, debet ut dominus possidere: forum totius villae et justitiam fori similiter. Comes quoque per se, vel aliquem de suis, in pascuis Gebennensibus, nullas equitaturas capere debet; monetam in manu solius episcopi esse, etsi monetam falsam, quod absit! monetarii fecerint, nonnisi jussu episcopi comes justitiam faciat; si quis vero latro captus fuerit, ipsum et omnia ejus episcopus habere debet; si autem episcopus eumdem latronem damnare decreverit, comiti reddat, ut justitiam faciat; statio comitis Gebennis, in cognitione episcopi sit, ita tamen ut comes et familia ejus, ecclesiae et civibus, et ecclesiasticis rebus non noceant, et radinconia sua, per vim alicui non ponat; et cum recesserit, nisi ad pacem creditoris non dimittat. De caetero super muro novo, quem Willelmus comes construxerat extra castrum, per legitimos testes certissime coram nobis probatum est, quod per reverendissimum virum supradictum archiepiscopum P. Tharentasiensem in transactione per eum facta inter episcopum Ardutium Gebennensem et comitem Amedaeum definitum est, et sub excommunicatione prohibitum, ne extra murum veterem castri, aliquis usquam murus construeretur, et constructus extra veterem demoliretur; propter quod in nostri quoque judicii sententia dictum est et definitum, ut idem murus demoliatur, et nullas contra praedictam transactionem et tanti pontificis excommunicationem, extra veterem murum castri deinceps aedificetur. Allegavit revera comes Willelmus justitias latronum et adulterorum, se per longa tempora et patrem suum accepisse et tenuisse, quod episcopus et Gebennensis ecclesia non confitebatur, et quia per transactionem factam primo inter Humbertum episcopum et Aymonem comitem, coram Viennensi archiepiscopo, postmodum etiam secundo per transactionem factam inter Amedaeum comitem et Ardutium Gebennensem episcopum, coram venerabilibus archiepiscopis Lugdunensi et Viennensi; tertio etiam coram Tharentasiensi in qua expressum fuit, post excommunicationem factam, de muro, ut supra dictum est, ut priora placita inviolabiliter tenerentur, longaeva illa possessio et si esset, interrupta toties fuit, eam, ei non posse prodesse judicavimus, et in omnibus, sicut supra dictum est, bannum totius Genevae, et reliqua superius scripta, patres nostri supradicti ecclesiae Gebennensi adjudicaverunt, et ipse Willelmus comes totius civitatis dominium, ad Gebennensem ecclesiam confessus est; et quod ibidem habet, ab episcopo tenere. Additum est etiam in sententia, quia comes Willelmus contra omnem rationem occasione criminum, in quosdam regulares et clericos, etiam manus injecerat, et in ecclesiarum patrimonia, ne amplius occasione criminis, furti, homicidii, vel alterius, in regulares vel ecclesiarum patrimonia, vel in bonis mobilibus, manus injiciat, vel injici faciat; nec in clericos etiam saeculares, qui sunt in Gebennensi comitatu, donec culpa episcopo manifestata fuerit et probata, et ipsi ab episcopo exauctorati fuerint vel degradati. Testes hujus sententiae omnes praedicti, et de clericis Gebennensis ecclesiae, isti, Pontius sacrista, Nantelinus praepositus, Bartholomaeus decanus, Pontius de Saisireu decanus, Anselmus de Villonay, Petrus de Dorchia, Roso de Confignon, Freuvardus, Guitbertus, Giroldus de Villeta, Willelmus Jospergue, Petrus Bauconus, et alii clerici; et de laicis, Boemundus Laurentius, Mauritius Jordanus, et alii multi. Hanc sententiam comes Willelmus sic a nobis prolatam suscepit, et observare promisit coram nobis duobus, et suprascriptis tribus episcopis, aliis quoque personis, pene universis militibus, quoque Amedaeo, fratre comitis, Willelmo de Nangeio, Petro de Cletis, Willelmo de Festerna, Willelmo de Graisie, Willelmo de Altavilla, Guidone Bressenco, Willelmo Turumberti, Willelmo de Ayma et aliis multis. Lata est haec sententia in oppido de Aquiranno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octuagesimo quarto, praesidente in sancta Romana Ecclesia beatissimo papa Lucio III, imperante glorioso Frederico semper augusto. Scripta est praesens per manum Petri notarii Viennensis, de praecepto nostro, et diligenter examinata, nostris et aliarum personarum munita sigillis. » Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, II Id. Decembris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
10
X. Sententiam ab episcopo Laudensi et Martino praeposito latam, ut « duae partes decimae de terris, quae sunt in curte Portus-Albarae, » canonicis Placentinis persolvantur, confirmat. (Veronae, Dec. 30.) [CAMPI, Hist. di Piac., II, 368.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito et canonicis Placentinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum inter vos et Vicinum archipresbyterum Ecclesiae Portus-Albarae super duabus partibus decimae de terris, quae sunt in curte Portus-Albarae, seu infra confinia ejus, fuisset olim controversia suscitata, venerabilis frater noster Laudensis episcopus, et dilectus filius Martinus majoris Ecclesiae praepositus, causam ipsam rationibus hinc inde auditis et cognitis, ex delegatione sedis apostolicae terminarunt, memoratum archipresbyterum in duas partes decimae supradictae, vobis de caetero persolvendas per diffinitivam sententiam condemnantes. Quia vero ea, quae auctoritate apostolica rationabiliter decernuntur, perpetuam debent accipere firmitatem; nos sententiam super his, a praedictis judicibus legitime promulgatam, ratam esse decernimus; et duas partes decimationis illius, sicut adjudicatae sunt, et a vobis pacifice possidentur, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae. III Kal. Januarii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
12
XII. Ad omnes episcopos.--De sui electione. (Veronae, Jan. 12.) [MANSI, Concil., XXI, 496.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, et caeteris Ecclesiarum praelatis, ad quos litterae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem,
Coelestis altitudo consilii firmam retinens in sua dispositione censuram, sacrosanctam Romanam Ecclesiam, ad cujus regimen sumus licet insufficientes assumpti, supra petram fidei soliditate fundavit: illud ei tribuens in apostolicae confessionis fortitudine firmamentum, cui nec procella turbinis, nec praevalere possit spiritus tempestatis. Unde ipsa universalis mater Ecclesia usque ad consummationem saeculi manentem secum retinens Salvatorem, ita, juxta canticum Salomonis, quem dilexit amplectitur , ut pro nulla rerum varietate, vel temporum, ab unitate suae fidei vel pietatis proposito separetur. Licet enim vel crebra decedentium mutatione pastorum in varia discrimina frequenter inciderit, vel per mundanae malignitatis incursum, persecutiones innumeras pertulerit et labores; nunquam tamen eam gratia divina deseruit, quominus robur ejus in qualibet tentatione proficeret, et inde obtineret spei suae gaudium, unde susceperat fidei firmamentum. Sic igitur ante paucos hos dies faciente cum ea Domino signum in bonum, quamvis ipsam de transitu pii Patris Lucii non modicus dolor tristitiaque turbavit; statum tamen ejus in unitate Spiritus et vinculo pacis divina providentia conservavit, ut post vespertinos fletus, laetitia matutina succederet, et ipsa velut columba pulcherrima suis laetificata gemitibus, sine ruga prorsus et macula candoris sui pulchritudinem retineret. Defuncto siquidem piae recordationis Patre ac praedecessore nostro domino papa Lucio, et reverendissimo ejus corpore honorifice tumulato, habitus est a fratribus de successoris electione tractatus: in quo tanta fuit unitas omnium, tantaque adinvicem concordia singulorum, ut ille intelligatur operatus in eis, in cujus manu corda sunt omnium, et per quem adunatur diversitas animorum. Caeterum cum plures essent in Ecclesia Dei viri venerabiles et prudentes, in quo eorum vota concurrere consultius, ut credimus, et dignius potuissent, ad insufficientiam nostram oculos intenderunt: et factum est, sicut Domino placuit, ut nos, quibus ad dignitatis tantae fastigium nec vires nec merita suffragantur, in Patrem sibi elegerint et pastorem. Nos autem licet nobis conscii propriae infirmitatis essemus, ita ut crederemus eorum proposito non immerito resistendum, ne tamen ex dilatione negotii ve pertinacia reluctandi aliquod in Ecclesia periculum proveniret, consensimus, licet inviti, injuncti oneris subire laborem, ab eo sperantes dirigi gressus nostros, qui beato Petro in fluctibus naviganti et fiduciam praestitit ut in mare descenderet, et potenter occurrit ut dubitans non periret . Nunc igitur in eo loco et officio constituti, in quo valde indigemus omnium fidelium suffragiis adjuvari, ad vos tanquam ad speciales Ecclesiae Romanae filios cum fiducia et securitate recurrimus, vosque benedictionis apostolicae praevenientes alloquio, litteris familiaribus admonemus, rogamus attendentius, et exhortamur in Domino, quatenus transitum supradicti Patris et domini nostri Lucii devotis orationum suffragiis prosequentes, fidem et devotionem, quae nobis pro reverentia beatorum Petri et Pauli apostolorum et apostolicae sedis communiter debetur ab omnibus, vos specialiter impendatis, ita quod ex hoc et a Deo praemium consequi, et majorem semper gratiam valeatis in oculis nostris et totius Ecclesiae promereri. Datum Veronae, secundo Idus Januarii.
(Cant. III) (Matth. XIV)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
13
XIII. Ad B[alduinum] Cantuariensem archiepiscopum.--Ejusdem argumenti et eadem verbotenus ac superior. (Veronae, Jan.?) [GILBERTI FOLIOT Epist. ed. Giles, II, 114.] XIV. Episcopis et omnibus per Cantuariensem provinciam constitutis nuntiat, vices suas in eorum provincia B[alduino] archiepiscopo commissas esse. (Veronae, Jan.) [TWISDEN, Hist. Anglic. script. X, I, 630.]
URBANUS papa, fratribus suis episcopis et omnibus per Cantuariensem provinciam constitutis.
Nos Anglicanam Ecclesiam paternae considerationis oculis intuentes, ad salutem ipsius et spiritales in Christo profectus, communi consilio fratrum nostrorum decrevimus ordinandum, ut venerabilis frater noster B. Cantuariensis archiepiscopus, de cujus meritis et virtute, sapientia pariter et doctrina Ecclesia universa congaudet, ministerio legationis accepto, vices nostras ad honorem Ecclesiae et totius regni salutem et pacem per subditam sibi provinciam exsequatur.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
15
XV. Privilegium pro monasterio Sancti Sixti Placentini. (Veronae, Jan. 20.) [AFFO, Storia di Guastalla, I, 347.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii S. Sixti, quod Placentiae situm est, ejusdem fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Legimus in prophetis plebi suae praevaricanti, et in praeceptis suis non ambulanti omnipotentem Dominum comminatum quod eos de territorio suo evelleret, minas suas sufficienter adimplevisse; in aliis etiam voluminibus legimus diversos populos pro suis iniquitatibus a sedibus suis fuisse perpulsos, et alios pro eis Dei judicio collocatos. Hoc divinae dispositionis judicium in B. Sixti monasterio, quod Placentiae situm est, cernimus adimpletum. Cum enim sanctimoniales feminae illic per annos plurimos habitassent, postmodum abjecta regularis ordinis disciplina per vitiorum praecipitia defluxerunt, et possessionum multiplicitas, quae a regibus, vel aliis Dei fidelibus eidem coenobio collatae fuerunt, plurimum diminuta est, ac destructa. Quamobrem sapientium ac religiosorum virorum consilio provisum est, agente praecipue illustris memoriae Mathildi comitissa, ut in eodem monasterio viri pro feminis ponerentur, quatenus et religio illic eadem, id est monastici ordinis servaretur, et monasterii possessiones quae jam diu distractae fuerant per eorum restituerentur industriam. Hanc igitur mutationem in loci illius ordinatione dispositam, nos, auctore Deo, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Paschalis II, Anastasii IV, et Lucii III, Romanorum pontificum per praesentis privilegii paginam confirmamus, statuentes ut perpetuis temporibus illic servorum Dei virorum congregatio sub monastici ordinis observatione permaneant. Ipsum vero locum, et universa ad eum pertinentia sub apostolicae sedis tutela et protectione servanda censemus a quorumlibet infestantium molestiis libera, sicuti a praedecessoribus nostris Romanae Ecclesiae pontificibus noscitur institutum. Statuimus etiam, ut universa praedia vel possessiones quas Angelberga imperatrix ejusdem monasterii fundatrix illuc contulisse cognoscitur, et quaecunque villae, familiae, cellae, ecclesiae, seu reliquae possessiones ad ipsum monasterium legitime pertinent, sive in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, juste atque canonice poterit adipisci, firma nobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Praeterea decimas novalium vestrorum et aliarum terrarum vestrarum, quas habetis ex dono episcoporum, videlicet Placentini, Cremonensis, Laudensis, Regini, Mutinensis et Mantuani in eorum parochiis, quemadmodum in privilegio sanctae recordationis Adriani III papae monasterio vestro et plebibus atque capellis vestris confirmatae sunt. Nos quoque ipsorum vestigiis inhaerentes vobis auctoritate sedis apostolicae pariter confirmamus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis, et absque pravitate aliqua voluerit exhibere, alioquin liceat vobis, quem malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam, providerint eligendum, de suo vel de alieno, si oportuerit, collegio. Quidquid etiam libertatis, seu dignitatis a praedecessoribus nostris, Romanibus pontificibus supradicto monasterio per authentica privilegiorum scripta concessum est, et huc usque servatum, nos quoque praesenti privilegii auctoritate concedimus, et ratum haberi per tempora futura censemus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, etc. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes presbyter card. Sancti Marci. Ego Laborans presbyt. card. Sanctae Mariae trans-Tiberim, tit. Calixti. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum. Ego Albinus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior presbyter cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter cardinalis. Ego Ardicio diaconus cardinalis S. Theodori. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai iu Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Datum Veronae per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, XIII Kalend. Februarii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
16
XVI. Ecclesiam S. Mariae de Reno tuendam suscipit et ejus possessiones juraque confirmat. (Veronae, Jan. 27.) TROMBELLI, Memorie di Reno, 378.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI priori ecclesiae S. Mariae de Reno, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Cum nobis sit, licet immeritis, omnium Ecclesiarum cura et sollicitudo commissa, pro statu ecclesiae vestrae pastoralem cogimur sollicitudinem gerere, et paci vestrae, prout nobis Dominus dederit, intendere diligenter. Ut autem a pravorum incursibus apostolica sitis defensione muniti, ecclesiam vestram in qua divino estis obsequio mancipati, inducti piis precibus et justis postulationibus vestris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam, in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praedicta ecclesia constructa est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S. Andreae in Turicella; ecclesiam S. Domnini juxta Bagnum; ecclesiam Sancti Salvatoris. Possessiones quae fuerunt Gerardi de Sala, cum decimis et fructibus et omnibus pertinentiis suis. Hospitale de Casaiola cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Praxedis, sicut a piae memoriae praedecessoribus nostris Anastasio, Alexandro, et Lucio Romanis pontificibus vobis concessa est, salvo jure et reverentia cardinalis, qui pro tempore in eadem ecclesia fuerit. Ecclesiam Sancti Jacobi quae dicitur Casadei cum pertinentiis suis; pontem qui juxta ecclesiam vestram super Renum situs est, cum suis possessionibus. Libertates quoque et immunitates rationabiliter indultas a bonae memoriae Henrico et Gerardo Bononien. episcopis, ecclesiae vestrae et aliis ecclesiis vestris quas praediximus, videlicet ut cum omnibus rebus suis tam mobilibus quam immobilibus ab omni conditione, et a servitio et tributo tenentium ab episcopo tam monachorum et clericorum, quam laicorum, vel alicujus tam magnae quam parvae personae dominio praeter episcopale jus, liberae sint penitus et quietae, ratas habemus et firmas, easque perpetuis temporibus illibatas permanere censemus. Liceat etiam vobis clericos et laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere; et in ecclesia vestra absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, in loco vestro post factam professionem, fas sit de eodem loco absque licentia prioris sui, nisi obtentu arctioris religionis discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Et si aliquis ipsorum fratrum extra claustrum ausus fuerit sine praedicta licentia permanere, si secundo tertiove commonitus resipiscere forte contempserit, liceat priori ejusdem loci excommunicationis in ipsum, tanquam in professum suum, sententiam promulgare. Praeterea decimas quas a quadraginta annis inconcusse tenuistis, et nunc pacifice tenere noscimini, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Prohibemus etiam ut nulli fas sit vobis et ecclesiae vestrae novas et indebitas exactiones imponere, sed ipsam ea gaudere decernimus libertate, quam a quadraginta annis elapsis, usque ad haec tempora noscitur habuisse. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Ad haec ordinationes clericorum vestrorum a quo malueritis episcopo suscipiendi liberam vobis concedimus facultatem, sicut memorati episcopi facultatem ipsam vobis per authentica scripta indulsisse noscuntur. Fructuum quoque vestrorum undecunque de episcopatu Bononiensi venientium vobis decimas confirmamus, sicut eaedem decimae sunt ab eisdem episcopis ecclesiae vestrae provida circumspectione concessae. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Augustini Regulam, providerint eligendum. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis et libertatis, duos solidos Lucensis monetae nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Bononiensis episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen Amen. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Marci ss. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diac. cardin. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. ss. Ego Arditio diac. card. Sancti Theodori ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, VI Kal. Febr., indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno primo.
( Locus sigilli. )
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
17
XVII. Ecclesiam S. Salvatoris Venetam tuendam suscipit, ejusque possessiones et privilegia confirmat. (Veronae, Febr. 5.) [CORNELIUS, Eccles. Venet., XIV, 112.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, duecils filiis GREGORIO priori ecclesiae S. Salvatoris de Rivoalto ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Salvatoris, in qua divino estis mancipati obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum, felicis memoriae Innocentii, Eugenii, Anastasii, Alexandri, et Lucii Romanorum pontificum, sui B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; domos quoque, terras, vineas, salinas, et quidquid juris habetis in Clugia; molendinum et terras quas habetis in Barbano; in territorio Dese molendinum, mansum, cum vineis, silvis et aliis suis pertinentiis, sicut nobiles viri Leonardus, Philippus et Rigettus filii Q. Girardi de Inginulfo ecclesiae vestrae donaverunt; terras de Liguentia, terras de Flumisello, terras de Marsiliaco et terras de Sacco; medietatem quoque decimarum, quas parochiani ecclesiae vestrae persolvunt, sicut beatae memoriae praedecessor noster Eugenius papa mandavit, et bonae recordationis Joannes Polanus quondam dioecesanus episcopus privilegio suo vobis indulsit, tam pro clericis, quam pro sartatectis reficiendis, auctoritate vobis apostolica confirmamus. Et ut in parochianos vestros qui vos de medietate ipsarum decimarum defraudare praesumpserint, per priorem ecclesiae vestrae excommunicationis sententia promulgetur, ei plenam concedimus potestatem, quemadmodum felicis recordationis praedecessores nostri Adrianus, Alexander et Lucius Romani pontifices scriptis suis indulsisse noscuntur. Indulgemus insuper vobis, sicut a praedictis antecessoribus nostris indultum esse dignoscitur, ut prior loci vestri, qui pro tempore fuerit, pro ipsis decimis libere possit securitatem, juxta morem terrae praestare. Liceat quoque vobis clericos et laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque alicujus contradictione in vestra ecclesia retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, sine prioris sui licentia fas sit de claustro discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Praeterea sententiam quam venerabilis frater noster Henricus Gradensis patriarcha et bonae memoriae Ildeprandus, basilicae XII Apostolorum presb. card. tunc apostolicae sedis legatus super controversia inter vos, et Dominicum plebanum S. Bartholomaei de quibusdam parochialibus domibus, scilicet super domibus Justorum, Marocenorum, Gradonicorum, Graecorum, Leonardi Fradelli et Dominici Aurei quas quisque sui juris esse dicebat quondam diutius agitata rationabiliter protulerunt, sicut in authentico scripto illorum exinde facto noscitur contineri, auctoritate apostolica confirmamus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Statuentes ut nullus sine vestro consensu parochianis vestris in infirmitate positis poenitentiam dare, aut eos injungere, vel ad sepulturam recipere audeat, nisi salva justitia ecclesiae vestrae sacris canonibus instituta. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum, et B. Augustini Regulam canonice providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat Ecclesiam vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theod. Portuensis et S. Rufinae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Rolandus Sanctae Mariae in Porticu diac. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem ss. Ego Meliorus presb. card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Adelardus presb. card. tit. S. Marcelli ss. Ego Arditio diac. card. S. Theodori ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diac. card. ss. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Transmundi S. R. E. notarii, Nonis Febr., indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae tertii anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
18
XVIII. Privilegium pro monasterio P. Jacobi Pontidensi. (Veronae, febr. 5.) [LUPUS, cod. diplom. Bergom., II, 1359.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUIDONI priori domini S. Jacobi de Pontida ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium Sancti Jacobi de Pontida in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Urbani, Innocentii, Coelestini atque Lucii Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Dei et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cluniacensium factam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; unam capellam cum decimis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Zenonis in Prezate, S. Georgii et Sancti Alescii capellis cum decimis et aliis pertinentiis suis. In Medolaco ecclesiam Sanctae Mariae, etc.; in Pompenico ecclesiam Sancti Michaelis cum pertinentiis suis; in Marne ecclesiam Sancti Bartholomei cum omnibus pertinentiis suis; in Morengo capellam Sancti Joannis de Rovedo, tertiam partem decimae ejusdem loci et eam quae dicitur . . . . . Jus etiam quod bonae memoriae Gregorius episcopus Bergomensis in eadem ecclesia vobis pia concessione donavit; totam villam Morengi, castellum et curtem ejus, et quidquid ibi habetis sicut a quadraginta retro annis pacifice posseditis. Decimas et possessiones quas habet in Carpeneto, in Cerno possessiones et capellam Sanctae Justinae cum decima et aliis pertinentiis suis; in Montenusio capellam Sancti Georgii cum omnibus pertinentiis suis, et decima ejusdem curtis, quidquid habetis in circuitu ejusdem; quidquid etiam habetis tam ex donatione bonae memoriae Joannis Laudensis episcopi, quam ex venditione vel etiam oblatione multorum fidelium, sicut in ejusdem episcopi scripto authentico continetur; transactionem quoque inter vos et Guidonem de Cuziago et fratrum ejus amicabili compositione facta, sicut in instrumentis publicis continetur et ab utraque parte recepta est; vobis nihilominus auctoritate apostolica confirmamus. In Paterno capellam S. Andreae cum pertinentiis suis, S. Petri et S. Joannis ecclesias; in Clozago capellam S Mariae cum pertinentiis suis; in Glarola monasterium S. Nazarii et Celsi cum pertinentiis suis; possessiones quas habetis in Arcii. Jura quoque omnia et possessiones sive de feudis, sive de aliis quae vel quas monasterium vestrum XL annis sine interruptione proprietario et libellario jure possidet et quorum vel quarum possessionem nunc habet. Privilegium insuper quod clarissimus in Christo filius noster Fridericus, Romanorum imperator semper Augustus, super libellis conscriptis praescripto monasterio tradidit vobis vestrisque successoribus, auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et absque contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni et Christianae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuere, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet vexationibus perturbare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. ( Desunt subscriptiones pontificis, cardinalium, monogramma, et anni pontificatus, etc.. . . . . , Anno Domini 1185, VII Kalend. Martii, indictione quarta. Dat. Veronae per manum Transcendili, sanctae Romanae Ecclesiae notarii.
( sic )
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
21
XXI. Monasterii S. Mariae Civitaculensis protectionem suscipit, bonaque ac jura confirmat. (Veronae, Febr. 27.) [MORIONDI, Monumenta Aquensia, I, 84.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis suis NICOLAO abbati monasterii S. Mariae de Civitacula, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, praefatum monasterium S. Mariae de Civitacula, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Dei et beati Benedicti Regulam, atque instituta Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones et bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propria duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; locum molendini, quem in flumine Urbe . . . , grangiam Castri Veteris cum pertinentiis suis, castagneta Noveleti, castagneta Gorreelli, domum, quae in valle Marchionis sita est, cum pertinentiis suis, domum Caxae cum pertinentiis suis, domum Campelli cum pertinentiis suis, castagneta Dondanine cum pertinentiis suis, cellarium de Varagine cum pertinentiis suis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, decimas a vobis nullus extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos omnes e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine aliqua contradictione retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit sine abbatis licentia de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis eos forte retinere praesumpserit, liceat vobis in ipsos monachos vestros, sive conversos, sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, apostolica auctoritate prohibemus, ne infra clausuras locorum sive grangiarum vestrarum, ullus rapinam, vel furtum committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere, aliqua temeritate praesumat. Sane si episcopi aliquid ab abbatibus vestri ordinis, praeter obedientiam debitam, vel principes terrae contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam expetierit, liberum sit eisdem abbatibus, auctoritate apostolica denegare quod petitur, ne occasione ista praedictus ordo, qui hactenus liber exstitit, ullatenus servitutis laqueo illigetur. Quod si ipsi episcopi aliquam propter hoc in ecclesias vestras, vel personas sententiam promulgaverint, eamdem sententiam, tanquam contra apostolicae sedis indulta prolatam, statuimus irritandam. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus, Sabinensis episcopus, et Moguntiae sedis archiepiscopus. Ego Theodinus, Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus, Albanensis episcopus. Ego Radulfus, S. Georgii ad Velum Aureum diac. Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes, presb. card. tit. S. Marci. Ego Laborans, presb. card. tit S. Mariae trans Tiberim, S. Calixti. Ego Pandulfus, presb. card. tit. XII Apostolorum. Ego Melchior, SS. Joannis et Pauli, tit. Pamachii, presb. card. Ego Ardicio, diaconus card. S. Theodori. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diaconus card. Ego Rolandus, S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Petrus, S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. card. Datum Veronae, per manum Transmundi Romanae Ecclesiae notarii, III Kal. Martii, etc., pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
22
XXII. Monasterii Cluniacensis protectionem suscipit et bona quaedam ac privilegia confirmat, petente Hugone abbate. (Veronae, Mart. 4.) [ Bibliotheca Cluniac., 1447.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Cluniacensi, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quanto specialius ecclesia vestra nobis est, nullo mediante, subjecta, tanto propensius ejus juri providere compellimur, ne super his, quae rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et beati Benedicti Regulam in vestro monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futuro concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentibus suis; prioratum S. Mariae de Nazara cum omnibus pertinentiis suis; prioratum S. Trinitatis de Lentona cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem prioratus ecclesia vestra canonice possidet, et de donatione praedicti prioratus S. Mariae in scripto authentico continetur, vobis et eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus à vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit, nisi arctiori religionis obtentu, absque abbatis sui licentia de eodem discedere, discedentem vero absque communium cautione nullus audeat retinere. Sepulturam praeterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimae tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concessae, sub anathematis interminatione prohibemus ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episcopus, ss. Ego Joannes, presbyter cardinalis tit. S. Marci, ss. Ego Laborans, presbyter cardin. tit. Calixti, ss. Ego Pandulphus, presbyter cardinalis basilicae XII Apostolorum, ss. Ego Albinus, presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem, ss. Ego Melior, SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii presb. card., ss. Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presb. card., ss. Ego Conradus, Sabinensis episcopus et Mogontinus archiepiscopus, ss. Ego Theodinus, Portuens. et S. Rufinae sedis episcopus, ss. Ego Henricus, Albanensis episcopus, ss. Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletren. episcopus, ss. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diaconus card., ss. Ego Rollandus, S. Mariae in Porticu diaconus card., ss. Ego Petrus, S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus card., ss. Ego Radulfus, S. Georgii ad Velum Aureum diaconus card., ss. Datum Veronae, per manum Transmundi S. Romanae Ecclesiae notarii, indict. IV, Incarn. Dominicae anno 1185, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
23
XXIII. Compositionem factam inter episcopum Sanctonensem, et monachos Aienses, super ecclesia de Rupella et quibusdam aliis in episcopatu Sanctonensi, confirmat. (Veronae, Mart. 4.) [ Ibid., p. 1449.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota, quae rationis tramite non discordant, effectu prosequente, complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter monachos vestros Aienses, et Petrum archipresbyterum de Rochella, à bonae memoriae Bernardo quondam Sanctonensi episcopo factam, et ab utraque parte receptam, sicut in ejus scripto authentico continetur, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, quam ad majorem in posterum firmitatem praesentibus duximus litteris adnotandam, cujus tenor talis est: In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Bernardus Dei gratia Xanctonensis episcopus, notum fieri volo successoribus meis, et omnibus hanc chartam legentibus, qualiter discordia pacificata est, quae inter Petrum archipresbyterum de Rochella, et monachos Aienses innata erat. Audieram enim multoties clamorem monachorum super Petro archipresbytero, quem Reignaudus Aiensis prior nobis praesentaverat in capellanum. Hic jura oblationum, quae eis conpetere videbantur, ut ipsi asserebant, eis injuste subtrahebat. Quod amplius sufficere non valens, tum propter admonitionem domni Gaufridi archiepiscopi Burdegalensis, amici tamen Ecclesiae Clun. tum propter jussionem Eugenii papae, qui mihi hoc Remensi concilio viva voce injunxerat, satisfeci clamori et voluntati monachorum. Dicebant monachi, quod tempore Guillelmi Gardradi Xanctonensis episcopi, inter Arnaudum priorem de Ais, et Reginaudum Durannum capellanum, solebant dividere per medium oblationes, quae in praedicta ecclesia fiebant. Hoc autem nobis testificati sunt viri fide digni, Giraudus videlicet de Alodio capellanus, Gaufridus Veritas capellanus de Castro Alione, Maurinus de Comnia, Stephanus Bernardi, et Stephanus de Fonte, ipsius ecclesiae parochiani, Audoinus et Aimericus Aienses famuli, qui de manu ipsius capellani ad altare solebant oblationes suscipere. Horum testimonio animatus, statuimus et corroboravimus utriusque partis assensu ut oblationes, quoquomodo fierent in ecclesiae Sanctae Mariae de Comnia, inter capellanum et monachos per medium dividerentur. Excepto solo nummo, quem capellanus pro capellania accipiet, si fuerit ad missam quam cantaverit. Si qua oblatio in visitatione infirmi facta fuerit capellano, ut est solus nummus, ipsius erit. Si vero infirmus de pecunia sua, aut de aliquo censu nobili ecclesiae de Ais, aut capellano aliquod beneficium conferre voluerit, per medium dividatur. Terrae, vineae, domus atque alia aedificia monachorum sint. Confessiones parochianorum, sive aliorum adventantium, qui in Quadragesima, vel Adventu, seu alio tempore fuerint, per medium dividantur. De cera atque candelis, quae in ecclesia offeruntur, à capellano et monachis ecclesia communiter serviatur. Quod vero cerei paschalis et candelarum residuum fuerit, per medium dividatur. Si vero monachi habere voluerint medietatem illius oblationis, quae fit secunda feria post missam parochialem, non eis prohibeatur. Ipsi autem de procuratione episcopi communiter cum capellano provideant. Oblatio, quae ad manum sacerdotis offertur, si quis monachorum accipere voluerit, vel cui prior jusserit, accipiat: postea super altare palam ponatur, quousque post missam absentibus clericis per medium dividatur. Diebus festis, si prior Aiensis ibi adfuerit, vel prior de Rochella, commoneatur a capellano ut missam solemnem cantet: si quis illorum cantare voluerit, non eis prohibeatur. Diebus festis in quibus est consuetudo aliquid dare clericis, ne a capellano solummodo sine voluntate et assensu monachorum eis aliquid detur, prohibemus. Si monachi Matutinas, et alias horas diei sonare voluerint, sicut mos est illorum, sonabunt, cantabunt, absque impedimento clericorum. Cantabunt et clerici absque impedimento monachorum. Capellanus subcapellanos suos consilio prioris Aiensis in ecclesia introducat. Quod si aliquid commiserint, unde removeri debeant, prioris consilio removeantur, et alii in loco illorum restituantur. Porro, ne hoc decretum nostrum ita statutum, aliqua supervenientium capellanorum, seu monachorum posset cavillatione convelli, litterarum nostrarum adhibita est privilegialis auctoritas. Facta sunt autem haec apud Gratiam-Dei X Kal. Octob., Dominicae Incarnationis anno 1149, Romano pontifice Eugenio III, regnante in Francia rege Lodovico, eodem duce in Aquitania. Testes sunt praenominati viri, Arnaudus, abbas Gratiae-Dei; Gaufridus, archidiaconus; Willelmus Aleardi eleemosynarius; Xanctonensis Jordanis, prior de Anesio; Aimericus, prior de Boeth.; de monachis Aiensibus: Stephanus Constantinus; Joannes de Moguir et alii complures. Praeterea concessionem a venerabili fratre nostro Ademaro Xanctonensi episcopo vobis canonice factam, sicut in ejus scripto authentico continetur, nihilominus auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, cujus authentica tenor talis est. Ego Ademarus, Dei gratia Xanctonensis episcopus, precib. venerabilis domini Telbaudi abbatis Cluniacensis inclinati, paci et tranquillitati fratrum Cluniacensium intendentes, monasteria et ecclesias, atque capellas in nostro episcopatu sitas, nec non et omnes decimationes ecclesiarum vestrarum, et aliarum, si forte a laicis revocare poteritis, sive donationibus, sive transactionibus, sive commutationibus, vel emptionibus, seu aliis justis modis, ubicunque sint, nec non et universa omnia quaecunque, Deo propitio, acquirere poteritis. Insuper omnem donationem, largitionem, quam domnus Hisembertus de Castro-alione ecclesiae Aiensi consilio virorum prudentium noscitur dedisse, sicut tenor anthentici scripti sui declarat, vobis vestrisque successoribus habenda et tenenda in perpetuum pontificali auctoritate concedimus et confirmamus. Et, ut concessio atque confirmatio perpetuae firmitatis robur obtineat, sigilli nostri munimine praesentem paginam fecimus communiri; ad majorem quoque cautelam, ut omnis quaestionis scrupulus de medio tollatur, damus et concedimus vobis decimas, quas a laicis acquisistis, vel acquirere poteritis. Inhibemus etiam sub poena excommunicationis laicis omnib., qui habent decimas in parochias vestras, ne aliquo titulo ad alias ecclesias transferre praesumant: quod si facere praesumpserint, sepultura et omni divino officio careant. Sicut supra scriptum est, fecimus consilio Henrici Aluiciensis archidiaconi. Porro ne hoc decretum nostrum ita statutum aliqua supervenientium posset cavillatione convelli, sigilli nostri impressione muniri fecimus. Facta est autem haec charta apud Xancton. XIII Kal. Julii, Dominicae vero Incarnationis anno 1182, Romano pontifice Lucio III, regnante in Francia rege Philippo, Henrico rege Anglorum gubernante ducatum Aquitaniae per Richardum filium suum. Testes sunt, praedictus archidiaconus; magister Willelmus Testaudus, notarius noster; Willelmus Viviani; Arnaudus, monachus, nepos noster; Giraudus, archipresbyter de Archiaco, Bernardus, abbas Nantolii; magister Henricus, domni abbatis Cluniacensis socius; Siguinus; Robertus, ejusdem abbatis notarius; Helias de Fors; magister Columbus; Durannus Cambarlangus; Hugo, marescalcus; Robertus, sacerdos, qui chartam scripsit. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri, et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, IV Nonas Martii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
24
XXIV. Parthenonis S. Petri de Luco protectione suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Veronae, Mart. 13.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, App, p. 135.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae abbatissae S. Petri de Luco ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis se praeparant ire obviam Sponso, apostolicum debet esse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus eas a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Quapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Petri, in quo divino estis obsequio mancipatae ad exemplar felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma vobis et iis quae vobis successerint, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Quidquid est in oppido Luci, quidquid habetis in Larciana villa, possessiones in Filiano, et in Fortunio, et in Prata; partem de Cantamerulo, partem de Riofrigido, cum pertinentiis suis; partem de de Rivocornoclario cum pertinentiis suis, partem de villa Castri, et de villa Silvae et Frenae cum pertinentiis suis. Praeterea ecclesias Sanctae Mariae de Riofrigido, Sancti Bartholomaei, et Sancti Nicolai, et Sancti Georgii de Luco, et Sanctae Christinae prope castrum Septemfontium cum pertinentiis suis. Gubernationem earum a vobis per quadraginta annos et amplius libere et absque contradictione habetis, sicut eas juste et pacifice possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Sane ea quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Chrisma quoque, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, si catholicus fuerit, et gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere; alioquin liceat vobis quemcunque malueritis, catholicum adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse statuimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, satisfiat, nisi forte, etc. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Cunradus archiepiscopus Moguntinus ss. Ego Theobaldus episcopus Ostiensis ss. Ego Joannes presb. card. tit. Sancti Marci . . . . ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Adelardus presb. card. tit. Sancti Marcelli ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via lata diac. card. ss. Ego Rolandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Rodulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Actum Veronae, per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, III Idus Martii, indictione quinta, anno Incarnationis Dominicae 1185, pontificatus vero domini Urbani papae III anno primo.
( Caetera ut in bulla Eugenii III, ann. 1146, VII Id. Febr. )
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
25
XXV. Monasterii S. Apollinaris Classensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Veronae, Mart. 15.) [ Ibid., p. 137.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERNARDO abbati Sancti Apollinaris in Classe ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam vestram, in qua divino mancipati estis obsequio, felicis recordationis Alexandri papae vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Camaldulensium fratrum in ecclesia vestra institutus esse disgnoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter servetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In comitatu Perusino cellas quinque, S. Severi videlicet, capellam S. Margaritae in massa Saliatica, monasterium Sancti Petri in Colle, Sancti Petri in valle de Ponte juxta Tiberim, monasterium Sancti Fortunati, situm ex ripa adversa Tiberis. In comitatu Eugubino massam quae dicitur Bignoli, curtem quae dicitur Praetorium, et aliam quae dicitur Baroncelli, tertiam quae vocatur Nartianula cum omnibus ad easdem pertinentibus. In comitatu Firmano curtem integram quae vocatur Campum longum, et castrum quod vocatur Pausuli, et aliud quod vocatur Praetorium, medium castrum Casalis, et medium castri cum medietate ecclesiarum earumdem, curtem Sanctae Mariae in Cerbaria et Sancti Apollenaris de Potentia, monasterium Sancti Petri de Butrio cum fundo turris et cum palude quae dicitur Rota, cujus Rotae fines sunt ab uno latere fluvius Tenc, secundo littus maris, tertio terra Sancti Blasii, quarto terra Sanctae Mariae, et quidquid habetis in curte Sancti Elpidii et Sancti Juliani, et montis Luponis et Murrivallium, cum decimis et primitiis terrae vestri dominicati vestrorumque hominum concessis a beatae memoriae Azone Firmano episcopo, termini a primo latere Potentia, secundo Tenna, tertio littus maris, quarto Camerinus. In comitatu Senogalliae massam Menolariam, et casale Mauri, et tres fundos Ingallati, Arillae et Donatianum. Infra civitatem ecclesiam Sanctae Mariae Scotorum. In comitatu Fanensi locum integrum qui dicitur Raviniana, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus, primo latere Suasanus fluvius, et terra Sancti Laurentii; secundo Sassobrata et fluvius qui dicitur Maturius; tertio terra Forosinfronati, quarto aqua quae dicitur Albella; in eodem comitatu castrum Albinianum, et roccam Sambaticam; in civitate ecclesiam Sancti Apollenaris juxta murum, ecclesiam Sancti Viti, ecclesiam Sancti Christophori. In civitate Pensauriensi monasterium Sancti Decentii cum omnibus quae habet intra civitatem et extra, et villam quae dicitur Fresuli, et locum qui dicitur Vallicella, castrum Florentii et fundum Ravignanum. In comitatu Ariminensi castrum Gaii cum curte sua et massam Uzani, et quidquid habetis in castro Lunziani, et in curte locum qui dicitur Fontana Sabbatina et Faturia; curtem Sale cum terminis suis: a primo latere littus maris, secundo Pisatellus, tertio Vetretum et Paverianus, quarto limes qui dicitur Arzer, percurrens a prato usque in la Stratellam, et rivus Fabricae decurrens in mare, et quod habetis in Castagneto: Branchise, Bulgaria et Bulgarnovo, et curtem Casalicli et castrum Pisatelli cum curte sua. In comitatu Feretrano fundum Ruscianum. In Saxenate curtem Sancti Angeli de Plano et castrum Livorii. In comitatu Cesenate massam Cazani cum ecclesia Sancti Michaelis, et quod obvenit a Rainulfo castri Gallisidii cum uxore sua infra idem castrum, et curtem suam constitutam in comitatibus Ariminensi et Cesenate; medietatem curtis Verignani constitutam in comitatu Ariminensi; quidquid etiam habetis in civitate Saxenate, et comitatu et curtem Succuniani cum ecclesia Sancti Apollinaris. In comitatu Populiensi curtem quae dicitur Bagnolum cum castro suo et ecclesia. In comitatu Foroliviensi massam Barisani et curtem Pertusiaci cum ecclesia ibidem fundata. In comitatu Faventino curtem, quae dicitur Quadrata, cum fundis et casalibus; fundum videlicet Frentula, Susiana, Pituli, Saltum majorem et minorem, Granariolum, Ceredum lacum, et Praesentianum, et castrum Pergule. In Corneliensi, monasterium quod dicitur Sancti Petri, massam quae dicitur Quinta, et massam quae dicitur Solustra. In territorio Ravennate ecclesiam Sancti Martini cum curte integra, quae dicitur Aqualonga, et Sanctae Mariae in Beatiano, et Sanctae Mariae in Pratella cum omnibus suis pertinentiis, ab uno latere ripa Ursaria et ecclesiam Sancti Gervasii cum possessionibus juxta se positis usque ad littus maris, a secundo littus maris tribus milliariis infra ipsum mare usque in portum Classicanum, a tertio Classatellus et confinium inter vos et Sanctum Severum, perveniens ad duos masinae in Stratella, quae pergit ad puteum Tressi, et cursus antiquus aquae Raphedenae usque ad furcas, a quarto latere villa quae dicitur Bagnolum et Saxanum, et sic pergit per Stadilianum usque Sapim. Infra civitatem Ravennatem ecclesiam Sanctae Mariae in Pace et Sanctae Mariae in Hortale cum casis et hortis, et Sanctae Barbarae, et Sanctae Mariae in Bononia cum suis pertinentiis. In comitatu Ficoclensi et civitate quaecunque habetis, scilicet salinas et tumbas, domos et terras, vineas et silvas. In comitatu Forosinfronati ecclesiam Sanctae Sophiae cum omnibus suis pertinentiis. In comitatu Bononiensi jus quod habetis in ecclesiam Sanctae Mariae in Cavalli, cum terris silvis, paludibus et piscationibus ad eamdem pertinentibus, et quidquid etiam obvenit a domina Arachele, videlicet Tumbam massam cum omnibus pertinentiis suis, et ab hominibus Petri Axonis, et a Bennone Liuciae, et a Liuzo Hugonis Lucii; fundum in loco qui dicitur Palatiolo, quem reliquit filia Manfredi Wiciardi; decimas quoque, quas canonice possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas praesumat exigere. Liceat quoque clericos et laicos liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere, et eos sine contradictione qualibet retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, liceat de claustro vestro aliqua levitate discedere, discedentem vero, sine communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Sepulturam ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti, nullus obsistat, salva justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Libertates quoque et dignitates ecclesiae vestrae indultas, antiquas et rationabiles consuetudines ejusdem ratas habemus et firmas, easque perpetuis temporibus illibatas manere sancimus. Ad haec sicut piae recordationis I . . . , basilicae XII Apostolorum presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, cui quaestionem quae inter vos et monachos Sancti Apollinaris novi de corpore ipsius martyris suborta fuerat, felicis recordationis Alexander papa praedecessor noster audiendam commisit, provida deliberatione statuisse dignoscitur, ut corpus ejusdem martyris, quod apud monasterium vestrum invenerat, nullus in alio loco, tanquam ibi sit praesens, quam in monasterio vestro in Classe venerari praesumat: ita etiam constitutionem ipsius cardinalis ratam habemus et firmam, eamque auctoritate apostolica confirmamus. Insuper libertatem etiam a bonae memoriae Gualterio quondam Ravennate archiepiscopo indultam monasterio vestro, sicut in ejus scripto authentico continetur, et praedecessores vestri et vos ipsi eatenus usi estis, auctoritate vobis apostolica duximus confirmanda. Decernimus ergo, ut nulli, etc. Si qua igitur, etc. L. S. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presbyter card. tit. Sancti Marci ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss Ego Albinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. card. ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via lata diac. card. ss. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Rodulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presbyterii cardinalis et cancellarii, Idus Martii, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domini Urbani papae III anno primo. Locus sigilli plumbei.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
26
XXVI. Monasterii S. Salvatoris Berardingensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Veronae, Mart. 15.) [ Ibid., p. 141.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILIELMO abbati Sancti Salvatoris Berardingorum, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sancti Salvatoris Berardingorum, in quo divino estis obsequio mancipati, felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam et ordinem Camaldulensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum toto ambitu suo et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Martini, quae est juxta monasterium; ecclesiam Sanctae Mariae de Ripalta; ecclesiam Sancti Bartholomaei de Sextano; ecclesiam Sancti Laurentii de Quercitulo; ecclesiam Sancti Pauli super fluvium Bumba; ecclesiam Sancti Christophori de Giustrigono; ecclesiam Sancti Blasii de Cortina; ecclesiam Sancti Michaelis de Casprino; ecclesiam Sanctae Luciae de Casprenello; monasterium Sancti Vigilii de civitate Senensi; ecclesiam Sanctae Christinae in Luciniano Berardingo; ecclesiam Sancti Martini de Picis; ecclesiam Sancti Blasii de Palliario; ecclesiam Sanctorum Cosmae et Damiani in Campis; ecclesiam Sancti Joannis de Arena; ecclesiam sanctae memoriae Alberti in monte Ilceto; ecclesiam in castro de Montirulo. Liceat quoque vobis clericos et laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione qualibet retinere. Prohibemus, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, aliqua levitate, sine abbatis sui licentia fas sit de claustro vestro discedere; discendentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. In parochialibus autem ecclesiis, quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei inventi fuerint, ipse curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse concedimus . . . . . . eorum devotioni et extremae voluntati . . . . . . . . sepeliri deliberaverint . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora afferuntur. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis . . . . vestrorum animalium nullus a vobis decimas praesumat exigere. Decernimus ergo, etc. L. S. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tit. Sancti Marci ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. duodecim Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. card. ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via lata diac. card. ss. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii, Idus Martii, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
27
XXVII. ( Hugoni), abbati Cluniacensi, asserit capellaniam ecclesiae S. Viviani Brollettersis, Theobaldo, « nunc Ostiensi episcopo et tunc abbati Cluniacensi, » ab Ademaro episcopo Santonensi, tributam. (Veronae, Mart. 21.) [ Bullar. Cluniac. p. 82.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, capellaniam ecclesiae Sancti Viviani de Brolletto cum pertinentiis ejus, quam Ademarus Santonensis episcopus venerabili fratri nostro Theobaldo nunc Ostiensi episcopo et tunc abbati Cluniacensi, et per eum successoribus ejus, de consensu dilectorum filiorum nostrorum J. decani, R. archidiaconi, et canonicorum ecclesiae suae rationabiliter assignavit, ita quod ipse et quicunque successores ipsius, vel per se vel per procuratorem suum, capellanum in ipsa ecclesia institueret, sine controversia possideat, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, XII Kalendas Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
28
XXVIII. Gerardo, archiepiscopo Ravennati, asserit procurationes a monasteriis Bononiensibus praestandas. (Veronae, Mart. 23.) [MITTARELLI, Annal. Camaldut., IV, App., p. 144.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GERARDO Ravennati archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Vidimus scriptum authenticum felicis recordationis Patris et praedecessoris nostri Lucii papae, et ea tenore illius plenius intelleximus, quod cum inter te et monasteria Bononiensia tam monachorum quam monialium, exceptis Sancti Bartholomaei et Sancti Damiani, quae contra te querelam minime referebant, super procurationibus, quas petebas ab eis, controversia fuisset diutius agitata, praedicta monasteria de communi fratrum consilio condemnavit ad procurationes secundum facultates eorum tibi tuisque successoribus exhibendas. Ut igitur ipsa sententia majorem habeat imposterum firmitatem, eam sicut in scripto authentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Ad majorem autem evidentiam ipsum authenticum de verbo ad verbum duximus exprimendum: LUCIUS, servus servorum Dei, venerabili fratri GERARDO Ravennati archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Sopitae judicio sedis apostolicae quaestiones scripto ad perpetuam memoriam commendantur, ne per oblivionem processu temporis valeant suscitari. Ut autem majorem habeat sententia firmitatem, apostolici scripti munimine roboratur. Sane cum inter te et monasteria Bononiensia tam monachorum quam monialium super procurationibus, quas ab eis exigebas, controversia verteretur, eam venerabili fratri nostro Henrico Albanensi episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster, Sancti Proculi abbas, aliorum omnium procurator, sicut ex litteris, quas portavit, apparuit, et ipse in manu jam dicti episcopi data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro suo et aliis, Sancti Bartholomaei et Sancti Damiani exceptis, quae super hoc quaestionem minime referebant, diutius litigavit. Verum pro parte sua nulla privilegia Romanae Ecclesiae vel Ravennatis exhibuit, neque ostendit longa consuetudine se munitum, sed tu procurationes ipsas in aliis monasteriis tuae provinciae asserens sine contradictione praestari, eas praedecessoribus tuis in monasteriis civitatis Bononiensis exhibitas per testes idoneos probavisti. Inde utique fuit, quod deliberatione cum fratribus habita, vidimus intentionem tuam jure communi et praedecessorum tuorum consuetudine adjuvari. Eapropter tuis justis postulationibus annuentes, monasteria supradicta de communi consilio fratrum condemnavimus ad procurationes secundum facultates eorum tibi, tuisque successoribus exhibendas, et adjudicantes eas vobis in jamdictis monasteriis universis, sententiam quam protulimus, nostra duximus et fratrum suscriptionibus roborandam. Decernimus ergo, ut nullus, etc. L. S. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tit. Sancti Marci ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. card. ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via lata diac. card. ss. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, X Kal. Aprilis, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo. Visuntur foramina sigilli deperditi.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
29
XXIX. Decernit, « ne aliqui praelati a prioratibus monasterii Cluniacensis extra eos procurationes exigere praesumant. » (Veronae, Mart. 25.) [ Bullar. Cluniac., p. 83.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto monasterium vestrum majori dudum religione floruit, et plures exemplo vestro Creatoris se obsequio manciparunt, tanto vos et monasterium vestrum arctiori debemus charitate diligere, et a quorumlibet gravamine propensius defensare. Sicut autem ex parte vestra nostris est auribus nuntiatum, quidam Ecclesiarum praelati, qui ex consuetudine debent a vestris prioratibus procurari, saepe, licet ad prioratus ipsos nequaquam accedant, exterius in quibusdam villulis procurationes sibi exigunt exhiberi, cum hoc facere minime consueverint, et sine gravioribus expensis eorum super hoc non possit satisfieri voluntati. Unde nos gravamini vestro in hac parte providere volentes, praesentis scripti pagina duximus inhibendum, ne aliqui praelati a prioratibus vestris malitiose, contra antiquam consuetudinem extra eos procurationes exigere, aut extorquere praesumant. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, VIII Kal. Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
30
XXX. Monasterii Cluniacensis bona ac privilegia confirmat, petente Hugone abbate. (Veronae, April. 2) [ Ibid., p. 83.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati monasterii Cluniacensis ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religionis monasticae modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum beati Petri Cluniacense monasterium ab ipso suae fondationis exordio sedi apostolicae in jus proprium est oblatum; proinde praedecessores nostri sanctae recordationis Joannes XI, item Joannes XIX, Agapitus II, Benedictus VI; item Benedictus VII, Leo VII; item Leo IX, Gregorius VI; item Gregorius VII, Alexander II, Stephanus, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, Calixtus II, Honorius II, et Eugenius Ecclesiae Romanae pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis praerogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut ecclesiae omnes, coemeteria, monachi, clerici et laici universi infra terminos habitantes, qui sunt a rivo de Salnay, et ab ecclesia Ruffiaci, et cruce de Lornant, a termino quoque molendini de Fornescach, per villam quae dicitur Varenna, cum nemore Burserio et termino etiam qui dicitur Perois, ad rivum usque de Salnay, sub apostolicae tantum sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci presbyteri, aut etiam parochiani ad cujuslibet nisi Romani pontificis et Cluniacensis abbatis cogantur ire synodum vel conventum. Sane pro abbatis monachorum, seu clericorum infra praedictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, altarium, coemeteriorum consecratione, Cluniacense monasterium quem maluerit antistitem convocet. Cluniacenses monachos ubilibet habitantes nulla omnino persona, praeter Romanum pontificem et legatum qui ad hoc a latere ipsius fuerit destinatus, excommunicet aut interdicat. Sane terminos immunitatis loci vestri qui a praefato antecessore nostro Urbano papa constituti sunt praesentis decreti pagina confirmamus: ne videlicet ullus homo, cujuscunque conditionis ac potestatis, invasionem, praedam aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare praesumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi: versus Buziacum terminus est ad Rivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In strata versus Bellumjocum terminus est contra Carruvium, quod est desuper molendinum cellerarii Cluniacensis, citra Viengias ultra Cluniacum. Versus Masilias terminus est apud bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera tendit ad Sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Sergiacum terminus est infra Guarruvium citra locum, ubi dicunt ad Furgum. In strata, versus Cabilonensem pagum, terminus est ad Grossam Cassaneam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est in via super Boscum Bannedum. Versus Trinorchium terminus est super rivulum quem dicunt Longam Aquam, inter Blanoscum et Donziacum. Versus Perronam vel Laysiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur boscus de Cluniaco, et boscus comitatis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos super montem medium. In abbatis quae cum suis abbatibus ordinationi Cluniacensis monasterii datae sunt; videlicet S. Martialis Lemovicensis, monasterii novi Pictavis, S. Joannis Angeriacensis, monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis, in Caturcensi pago; in Arvernia, Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis; in Autissiodorensi episcopatu, S. Germani; in Rothomagensi, abbatia apud Pontisaram; in Tarvanensi S. Wlmari, sine Cluniacensis abbatis consilio, abbas nullatenus eligatur. Ad haec adjicimus ut in omnibus prioratibus et cellis, quae nunc sine abbate proprio vestro regimini subjectae sunt, nullus futuris unquam temporibus abbatem ordinare praesumat: sed tam prioratus ipsi et cellae, quam et caetera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis concilii, quod per supradictum papam Urbanum celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quaestio mota est, tam vobis, quam successoribus vestris, in pace semper et quiete serventur. Pro altaribus, et ecclesiis, sive decimis vestris, nulli episcoporum facultas sit, gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare, sed sicut eorum permissione quaedam ex parte, quaedam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quae a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestrae religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem, vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticae religionis viros inquietare episcopi consueverunt, illorum videlicet quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a monasterii et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni episcoporum et episcopalium ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiae omnes, quae ubilibet positae sunt, seu capellae vestrae et coemeteria libera sint et omnis exactionis immunia, praeter consuetam episcopi partem, et justitiam in presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in ecclesiis vestris presbyteros eligere, ita tamen ut ab episcopis vel episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant; quam si committere illi, quod absit! ex pravitate noluerint, tunc presbyteri ex apostolicae sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, si dioecesani episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet catholico suscipiatis episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi quam et famuli eorum, et qui se monasticae professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In Burgundia ecclesiam de villa Franca, ecclesiam de Balberiaco, monasterium de Prims, monasterium Sancti Joannis de Bosco, monasterium apud Belnam, in eleemosynam ducis Burgundiae a vobis constructam. In Francia, monasterium Montisdesiderii, monasterium de Domna Petra, monasterium Sancti Arnulphi de Crispeio. In Cameracensi episcopatu, monasterium S. Salvii; in Provincia, monasterium juxta montem Pessulanum, monasterium de Tornac; in Tholosano episcopatu, ecclesiam Sanctae Columbae. In Hispania, Nazaram, Sanctum Isidorum, Sanctum Zoilum de Carrione, Sanctum Romanum de Pennis, Villam-viridem, Villamfrancam, Vallem-viridem, Palumbarium Bodinum, Viminariam, Sanctum Martinum de Nebda, Sanctum Vincentium de Salmantica, Sanctum Columbam de Burgis, Cornilanam, quae proprie Cluniacensi monasterio datae sunt. Item in Nivernensi episcopatu, monasterium de Albaniaco, quod ad Charitatem. In Francia, monasterium de Causiaco, quod ad Sanctum Martinum de Campis, canonicalem ecclesiam de Abbevilla, item ecclesiam de Rua, quae ad monasterium de Abbevilla pertinet. Prohibemus autem ut infra parochias ad jus Cluniacensis monasterii pertinentes, absque Cluniacensis abbatis consensu, nullus ecclesiam vel capellam aedificare praesumat, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., ut in aliis. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Marci. Ego Laborans presbyter card. S. Mariae trans Tiberim, tit. Calixti. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum. Ego Albinus presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii. Ego Adelardus tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis. Ego Solfredus Sanctae Mariae in Via lata diaconus cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Nonas Aprilis, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero Domini Urbani papae tertii, anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
31
XXXI. Monasterium Tegernseense tuendum suscipit et bona ejus confirmat. (Veronae, April. 2.) [ Monumenta Boica, VI, 189.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROUPERTO abbati monasterii S. Quirini juxta lacum Tegernsee ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Quirini, quod a nobilibus viris Adalperto et Otkario germanis fratribus illustribusque comitibus in suo fundo constructum est, et antiquis Romanorum imperatorum privilegiis, Pipini videlicet, Karoli et Ludovici decoratum, in quo denique corpus beati Quirini a praedecessore nostro sanctae recordationis Zacharia Romano pontifice impetratum requiescere perhibetur, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; cellam beati Martini, quae Dietramszelle dicitur; ecclesiam Gemunden, Egerden, Wacchergen, Rihherspowern, Waringew, Walde, Harpenningen, Holzchirchen, Pousenchaim, Pipurch, Hadelahingen, Harde, Ismpach, Chemenaten, Munchen, Charidewe, Phrumpach, Waterstetm, Walhstat, Itihingen, Uneholzingen, Chenepah, Funsingen, cum fundis et adjacentibus praediis, et plebe. Libertates praeterea seu immunitates, ab archiepiscopis, episcopis, sive regibus atque principibus monasterio vestro concessas rationabiliter, et scripto firmatas, vobis nihilominus confirmamus; et ne ullus eas infringere, seu inbeneficiare audeat auctoritate apostolica prohibemus. Interdicimus insuper ne liceat alicui archiepiscopo, episcopo ecclesias ad vestrum monasterium pertinentes aliquibus, sine vestra voluntate, conferre; sed fas sit vobis ad ecclesias ipsas vacantes presbyteros episcopis praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopi curam animarum sine pravitate conferant, salva constitutione Lateranensis concilii; ita quidem, ut eis de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Nihilominus etiam interdicimus ne cui archiepiscopo seu episcopo, vel alii ecclesiasticae personae, vos vel monasterium vestrum, absque manifesta et rationabili causa, excommunicationi vel interdicto subjicere liceat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum sive clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate voluerit exhibere. Alioquin, liceat vobis quem malueritis catholicum adire antistitem, qui nimirum, nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Praeterea, volentes te, fili abbas, ecclesiamque tuam speciali privilegio decorare, ad exemplar jam dicti praedecessoris nostri, tibi tuisque successoribus usum mitrae et annuli in praecipuis solemnitatibus infra missarum solemnia, et in processionibus ecclesiae tuae, nec non etiam in conciliis episcoporum, de consueta clementia et benignitate apostolicae sedis concedimus, quatenus ex hoc beato Petro et nobis tenearis devotior permanere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur; nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, etc. Cunctis autem eidem loeo sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus Ecclesiae catholicae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Tebaudus Ostiensis et Velletrensis episcopus, etc. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri card. et cancellarii, III Non. Aprilis, indictione quarta, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
32
XXXII. Archiepiscopis et episcopis interdicit « ne de caetero, nisi cum ad Cluniacensium fratrum prioratus visitationis causa venerint, procurationes ab iis aliquas requirant. » (Veronae, April. 5.) [ Bullarium Cluniacense, p. 8.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis prioratus et obedientiae Ecclesiae Cluniacensis existunt, salutem et apostolicam benedictionem.
Sic est Ecclesiarum praelatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo et recipere, secundum illud: Non alligabis os bovi trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem quod hoc quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, attendentes, cum suas dioeceses circumeunt, a prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in prioratibus suis eos benigne recipere, et prompta eis devotione deservire. Quia vero indignum est, ac vestrae pariter honestati contrarium, ecclesiasticae charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum; fraternitati vestrae praesentium auctoritate districtius inhibemus ne de caetero, nisi cum ad praedictorum fratrum prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod, aut molestiam, inferatis: scituri quod, si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationem nequaquam impendant. Datum Veronae, Nonis Aprilis.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
33
XXXIII. Monasterium Rupense tuendum suscipit et bona ejus confirmat. (Veronae, April. 7.) [ Monastic. Anglic., I, 839.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OSMUNDO abbati de Rupe ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in Christo salutem.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium de Rupe, in quo divino estis mancipati obsequio, ad exemplar felicis recordationis praedecessoris nostri Lucii papae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Domini et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ex dono Ric. de Builli et Richardi de Wikerestai, locum ipsum in quo abbatia vestra sita est. Ex dono domini Henrici regis II, centum acras in Lyndrie juxta eamdem abbatiam. Ex eorumdem dono grangiam Aggacroft cum pertinentiis suis. Ex dono ejusdem Ricardi de Builli et Hug. de de Drigwrt Lambecroft cum pertinentiis suis. Ex dono Leonis de Manners Brantecliva cum pertinentiis suis. Ex dono Radulfi Tortesmanse, Tatewit cum pertinentiis suis. Ex dono Willielmi Avenell, Anes . . . . . cum pertinentiis suis. Ex dono Walteri de Scoteni, Rokesbye cum pertinentiis suis. Ex dono Symonis filii Symonis, terram in Inssebye cum pertinentiis suis. Ex dono Hamelini Bardoufe et Roberti filii Eudonis, terram de Wintringtona cum pertinentiis suis. Ex dono Roberti de Scalcebye, et Adae de Novo-foro et Rogeri de Yar, Newsum cum pertinentiis suis. Ex dono Willielmi Vavassoris, Tirnesco cum pertinentiis suis. Ex dono Gervasii de Barneby grangiam in Barneby et Brawith. Ex dono Thomae de Arneltorp, grangiam in eadem villa. Ex dono Roberti filii Pagani, Wellingleia cum pertinentiis suis, et totam terram quod habetis in territorio de Wadburthe. Ex dono Willielmi de Poles et Willielmi filii Gerardi, Sezacres cum pertinentiis suis. Ex dono Symonis de Plessai Ashoure cum pertinentiis suis. Ex dono Roberti filii Glai, terram et nemus de Cumresbruig usque apud Witewelle inter viam et rivulum. Ex dono Willielmi Flandrigene, totam terram quam tenuit Ligulf et quoddam essartum suum proprium quae est inter Hestvelle et essartum Ormi hominis Adae filii Swani cum omnibus pertinentiis. Ex dono Girardi de Stirap, quamdam turbariam in territorio ejusdem villae. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas extorquere praesumat, etc. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Idus Aprilis, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186; pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
34
XXXIV. Privilegii fragmentum pro Ecclesia Ravennatis. (Veronae, April. 8.) [RUBEI, Hist. Ravennat., p. 357-58.]
Urbanus III, litteris suis Veronae V Idus Aprilis datis, concessit Gerardo Ravennati archiepiscopo, ut Ravennatis Ecclesiae possessiones procul positas et minus utiles, sicuti quae Polae, et in quibusdam aliis locis erant, accedente sacrorum hujus Ecclesiae virorum consensu, alienaret, sic tamen ut Ecclesiae meliora prospiceret, et quam pecuniam inde contraxisset, in ejus utilitatem converteret; earum hoc est litterarum initium:
Cum commissae tibi Ecclesiae, favente Deo, multa per studium tuum pervenerint incrementa, et non minus usque modo prodesse curaveris, quam praeesse, sine dubitatione tenemus quod utiliter ei providere debeas in futurum.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
35
XXXV. Privilegium pro domo hospitali fratrum Cruciferorum S. Petri Boicensium. (Veronae, Maii 8.) [FARLATUS, Illyricum sacrum, IV, 216.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MATTHAEO rectori et fratribus Cruciferariis hospitalis S. Petri Boicae, tam praesentibus quam futuris, communem vitam ducentibus, in perpetuam memoriam.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor postulat aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum hospitale S. Petri de Boisce cum omnibus quae impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino poterit adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, ac praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut ea firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Possessiones autem istas duximus propriis nominibus exprimendas: Locum ipsum, in quo praefatum hospitale situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Boisce in partibus Sclavoniae positam, quam Nonensis episcopus ordini vestro rationabiliter assignavit, sicut in authentico vobis ipsius scripto plenarie continetur, vobis et successoribus vestris auctoritate apostolica confirmamus, et quidquid habetis in loco qui dicitur Palatium. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, vel de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere, vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos, ad conversionem vestram recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum hospitale temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, aut dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione emendare correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic bonae actionis fructum accipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Petrus presb. card. tit. S. Susannae Ego Laborans presb. card. S. Mariae Trans Tiberim, tituli Calixti. Ego Pandulfus presb. card. XII Apostolorum. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. tituli Pammachii. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. Ego Jacobus S. Mariae in Cosmedin diac. card. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Bobo S. Angeli diaconus cardin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Goffredus S. Mariae in Via lata diac. card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancell., VIII Idus Maii, indict. IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
37
XXXVII. Privilegium pro monasterio S. Salvatoris Papiensi. (Veronae, Maii 22.) [MARGARINI, Bullar. Casin., II, 209.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONI, abbati monasterii Sancti Salvatoris secus Papiam siti, ejusque successoribus regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecte fili in Domino, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Salvatoris in quo Domino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum felicis memoriae Joannis, Benedicti et Eugenii atque aliorum Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse cognoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; curtem Olonae, cum capella Sancti Anastasii, et capella Sancti protomartyris Stephani; capella Sancti Georgii, et omnibus sibi pertinentibus; curtem Baseregutiae cum baptismali ecclesia Sancti Andreae constructa et capella una, et omnibus suis pertinentiis; curtem Frisinariae cum capella una et omnibus suis pertinentiis; curtem Mellariae cum plebe Sancti Michaelis et cella Sancti Stephani et capella Sancti Martini et omnibus pertinentiis; curtis Herberiae medietatem et plebem Sancti Faustini cum omnibus ad ipsam medietatem et plebem pertinentibus; in cujus parochia et territorio sunt capellae tres, videlicet Sancti Michaelis, Sancti Fabiani et Sanctae Agathae; viridarium infra portam Sancti Joannis prope Palatinam portam situm, cum duabus capellis, una videlicet in honore Sancti Laurentii, et altera in honore Sanctae Mariae constructa; curtem Garlaschi cum capella una Sanctae Mariae, et cum omni honore et districtu per duo milliaria in circuitu, in Morinco plebem unam in honore Sancti Martini, et capellam in honore Sanctae Mariae constructam cum omnibus suis pertinentiis; curtem Blondi cum duabus capellis et omnibus suis pertinentiis; curtem Cocomati cum omnibus suis pertinentiis; curtem Mociani cum omnibus suis pertinentiis; medietatem curtis Corianae cum capella una in honore Sanctae Mariae et cum districtu totius praefatae curiae; curtem Antellami cum omnibus pertinentiis, curtem Armentarii cum capella una et omnibus suis pertinentiis; in Rongaria capella Sancti Mauritii. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium decimas a vobis nullus exigere aut extorquere praesumat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce divina officia celebrare. Praeterea novas, et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu diaconis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis omnino prohibemus, ad haec libertates et immunitates a regibus et a principibus maxime et ab aliis personis, tam ecclesiasticis quam mundanis eidem monasterio indultis, et antiquas et rationabiles consuetudines integras, illibatasque manere praesenti decreto sancimus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum sive canonicorum vel horum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quo malueritis suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Porro in ecclesiis eidem monasterio pertinentibus, videlicet in ecclesia Sancti Martini de Marinco, et in ecclesia Sancti Faustini de Herbaria, et in ecclesia Sancti Michaelis Mellariae, in ecclesia Sancti Anastasii Ollonae, et in ecclesia Sancti Salvatoris Monticelli baptismum auctoritate apostolica concedimus, et in aliis ecclesiis eidem monasterio pertinentibus, in quibus usque ad haec tempora constat esse celebratum; usura quoque caligarum, sandaliorum, chyrothecarum et mitrae, sicut per praedecessorum nostrorum authentica privilegia tibi tuisque successoribus concessum esse dignoscitur, et nos ex liberalitate sedis apostolicae tibi concedimus. Ad haec, praesenti capitulo adjicimus, ut supradictum coenobium cum omnibus supradictis, sub nullius ecclesiae ditione permaneat, sed soli sanctae apostolicae sedi obnoxium existat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam providerint eligendum; electus autem ad Romanum pontificem benedicendus accedat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Pandulphus presbyter cardin. tit. Basilicae Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tit. eccles. S. Marci ss. Ego Petrus de Bono presbyter card. tit. Sanctae Susannae ss. Ego Laborans presb. card. tit. Sanctae Mariae Transtyberim ss. Ego Petrus tit. S. Nicolai in Carcere Tulliano XII Apostolorum ss. Ego Albertus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem ss. Ego Melior presbyt. cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pammachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter cardin. ss. Ego Jacinthus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus tit. Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis ss. Ego Bobo diaconus cardinal. tit. S. Angeli ss. Ego Octavianus diac. card. tit. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. diac. card. ss. Ego Pandulphus tit. S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss. Datum Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XI Kalendas Junii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno I.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
38
XXXVIII. Monasterium S. Mariae Magdalenae Lundense (in Anglia) tuendum suscipit et ejus possessiones juraque confirmat. (Veronae, Maii 28.) [ Monasticon Anglic., I, 663.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et monachis Ecclesiae S. Mariae Magdalenae de Lunda tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in memoriam.
Cum simus ad regimen universalis Ecclesiae, licet immeriti, providentia supernae dispositionis assumpti, si quando postulantur a nobis quae ad ecclesiarum tuitionem pertineant, petentium desideriis clementer nos convenit condescendere et eorum vota effectu complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Mariae Magdalenae de Lunda, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in ecclesia vestra dignoscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunquae bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum aut principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum pertinentiis suis. Ex donatione Adae filii Swani, Bretton cum omnibus pertinentiis suis et molendina de Derna et Lundam patris sui et Karletonam cum pertinentiis suis; ecclesiam de Roriston cum pertinentiis suis et Neuhale, et Ramebergam et Lunthewait, et quantum habebat in Bramton et molendinum de Neuhale, et omnia quae ad praefatas terras pertinent; et in Halethun dimidiam carucatam terrae, et molendinum de Chirmktschalyc, et duodecim denarios in Wdehusun. Ex donatione Roberti de Stapleton terram de Chudewrda. Ex donatione Adae de Flyisthil quatuor acras terrae in eadem villa. Ex donatione Swani de Derfeld octo acras terrae in Erdesleia. Ex donatione Henrici filii Swani octo solidos de dimidia carucata terrae in Wrangbrock. Ex donatione nobilis viri W. de Nefvilla et Amabilis uxoris suae, molendinum de Langedenedale. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne alicui fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit de eodem loco sine prioris sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Libertates etiam et immunitates ab ecclesiasticis saecularibusve personis vobis, ecclesiae vestrae, aut hominibus vestris rationabiliter indultas, et consuetudines quoque rationabiles in ecclesia vestra hactenus observatas ratas habemus, easque futuris temporibus illibatas permanere sancimus, etc. Datum . . . . . . per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis, V Kal. Junii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
39
XXXIX. Ecclesiam Cannensem tuendam suscipit et bona ac jura episcopalia confirmat, petente Bonifacio episcopo. (Veronae, Maii 31.) [UGHELLI, Italia sacra, VII, 793.]
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BONIFACIO Cannen. episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Ex injuncto nobis apostolatus officio fratres et coepiscopos nostros . . . debemus charitatis affectu diligere, et ecclesiis, in quibus militant suam dignitatem, et jura integre conservare. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Ecclesiam Cannensem, cui, auctore Domino, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et pacifice possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam S. Jacobi in civitate Cannen. cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Luciae, ecclesiam S. Salvatoris in Castello, ecclesiam S. Georgii, ecclesiam S. Mercurii, ecclesiam S. Mariae in mari cum casali, et tenimentis suis, ecclesiam S. Mariae in Pecto, ecclesiam S. Mariae in Campo grasso juxta casale S. Cassiani positam, ecclesiam S. Mariae in Burgo de Ponte, ecclesiam S. Nicolai in Baldetta, ecclesiam S. Clerici, ecclesiam S. Petri in Ancello, ecclesiam S. Anastasiae, ecclesiam S. Felicis, ecclesiam S. Apollinaris, ecclesiam S. Panti, ecclesiam S. Mariae de Salinis, ecclesiam S. Stephani, ecclesiam S. Trinitatis, ecclesiam S. Viti, ecclesiam S. Nicolai de Petra, homines etiam, quos habent in Cannis, casale sancti Cassiani una cum tenimentis et possessionibus suis, casale S. Eustachii cum omnibus possessionibus, et pertinentiis suis. Prohibemus autem ut infra fines tui episcopatus nullus sine assensu tuo, capellam sive oratorium, salvis privilegiis Romanorum pontificum, construere de novo praesumat. Statuimus insuper ut hi, qui parochianorum tuorum apud aliquam religiosorum ecclesiam voluntate ultima elegerit sepulturam, canonica ecclesiae tuae portio testamenti conservetur. Inhibemus autem ne interdictos aut excommunicatos tuos ad officium, vel communem ecclesiam recipere quisquam praesumat, nisi forte periculum mortis immineat, ut dum praesentiam tuam habere nequiverit per aliam formam Ecclesiae satisfactione praemissa oporteat absolvere. Consuetudines etiam antiquas, libertates et immunitates eidem ecclesiae rationabiliter concessas, et hactenus observatas ratas habemus, et futuris temporibus illibatas permanere censemus. Decernimus ergo ut nullus omnino hominum possit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione, et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Barensis Ecclesiae debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic, et fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus, Albanensis episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus, Ostien. et Velletren. episcopus. Ego Joannes, presbyter cardinalis tit. S. Marci. Ego Petrus, presb. cardinalis tit. S. Susannae. Ego Laborans, presbyter cardinalis S. Mariae Transtyberim tit. Callisti. Ego Pandolfus, presb., card. tit. XII Apost. Ego Albinus. presb. card, tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior, presbyter cardinalis sanctorum Joannis et Pauli, tit. Pammachii. Ego Jacobus, S. Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diaconus card. Ego Bobo, S. Angeli diaconus cardinalis. Ego Octavianus, SS. Sergii et Bacchi diac. card. Datum Veronae per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii II Kalend. Junii, indict. IV, Incarnationis Dominicae an. 1187, pontificatus vero Urbani papae tertii anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
40
XL. Ecclesiam Gradensem, petente Henrico patriarcha, tuendam suscipit ejusque privilegia confirmat. (Veronae, Maii 31.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 1131.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri HENRICO Graden. patriarchae, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Apostolicae officium dignitatis et creditae nobis dispensationis debitum utiliter exsequi comprobamur, cum collatam unicuique dignitatem Ecclesiae provida sollicitudine custodimus, et singulis Ecclesiis jura sua illibata studemus, et integra conservare. Sicut enim non est concedendum alicui quod injuste requirit, ita nemini quod sui juris est a nobis convenit denegari. Eapropter, ven. in Christo frater Henrice patriarcha, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, Gradensem Ecclesiam, cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Igitur praedecessorum nostrorum felicis memoriae Pelagii, Alexandri, Urbani II, Adriani, et Alexandri III, et Lucii vestigiis inhaerentes, illius praecipue constitutionis tenorem servantes, quam praedecessor noster Leo IX, papa, sancivit, et synodali judicio, et privilegii pagina confirmavit, tibi tuisque successoribus canonice substituendis patriarchalem concedimus dignitatem, et magisterium Graden. Ecclesiae gerendum in his tantum finibus confirmamus, qui per supradictos praedecessores nostros eidem noscuntur Ecclesiae constituti. Crucem quoque ante te ferendam esse concedimus, nisi cum Romae fueris, aut in praesentia, vel comitatu Romani pontificis. Pallium etiam, plenitudinem videl. pontificalis officii fraternitati tuae ex apostolicae sedis liberalitate largimur, quo intra ecclesiam tuam ad missarum solemnia celebranda uti memineris, eis diebus quibus praedecessores tuos usos fuisse cognoscis, vid. in Nativitate Domini, Epiphania, Ypopanti, tribus festivitatibus S. Mariae, Coena Domini, Sabbato sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecostes, in natalitio S. Jo. Baptistae, et omnium apostolorum, in festivitatibus quoque S. Marci, S. protomartyris Stephani, S. Laurentii, S. Martini, in solemnitate omnium Sanctorum, et principalibus ecclesiae tuae festivitatibus, nec non ecclesiarum, episcoporum, et caeterorum clericorum consecrationibus, et anniversario consecrationis tuae die. Cujus utique dignitatem in bonis per omnia te volumus vendicare, ut vid. in corrigendis subditis plus apud te possit ratio, quam potestas, atque te boni dulcem, mali vero pium sentiant correctorem, personas diligas, et subjectorum vitia persequaris, ne se aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos desideras emendare: sicque vulnus debes abscindere, ut non possis quod sanum est ulcerare, ne si ferrum plusquam res exigit, imprimatur, noceat cui prodesse festinas; sed sic alterum condiatur ex altero, quatenus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant. Praeterea ne commissa regimini et dispensationi tuae praefata Graden. Ecclesia, quae de benignitate apostolicae sedis praerogativa gaudet honoris, ex brevitate patriarchatus inferior, et abjectior valeat apud simpliciores haberi, ad ampliandam dignitatem ipsius, prioratum ei super Jadertinum archiepiscopatum, et episcopatus ejus apostolica auctoritate concedimus, et tam te quam successores tuos Jadertino archiepiscopo, et episcopis ejus, qui pro tempore fuerint dignitate primatus statuimus praesidens, et consecrationis munus eidem archiepiscopo impartiri, Romano quidem pontifici traditione pallii reservata. Statuimus etiam ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem Graden. Ecclesia impraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Porro ecclesias a religiosis viris ipsi Graden. Ecclesiae oblatas per episcopatum tuum constitutas, tibi tuisque successoribus libere confirmamus, ita ut nulli episcopo, absque tuo assensu, in eis liceat consecrationes celebrare, aut sacerdotibus in eisdem Domino servientibus, donec in locis ipsis fueris, divina officia prohibere. Decernimus ergo ut nulli, etc. Si qua, etc. Cunctis autem, etc. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episc., ss. Ego Henricus, Albanen. episc., ss. Ego Paulus, Praenestinus episc., ss. Ego Theobaldus, Ostien. et Velletren. episc., ss. Ego Jo., presb. card. tit. S. Marci, ss. Ego Petrus, presb. card. tit. S. Savinae, ss. Ego Laborans, presb. card. S. Mariae Transtyberim, tit. Calisti, ss. Ego Pandulfus, presb. card., tit. XII Apostolorum, ss. Ego Melior, presb. card. SS. Joa. et Pauli, tit. Paromachii, ss. Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presb. card., ss. Ego Jacobus, diac. card. S. Mariae in Cosmedin, ss. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. card., ss. Ego Octavianus, SS. Sergii et Bacchi diac. card., ss. Ego Sofredus, S. Mariae in Via Lata diac. card., ss. Ego Rolandus, S. Mariae in porticu diac. card., ss. Ego Petrus, S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card., ss. Ego Radulfus, S. Georgii ad Velum Aureum diac. card., ss. Datum Veronae per manum Moysis vicem agentis cancellarii, II Kalen. Junii, indict. IV, Incarn. Dom. an. 1186, pontificatus vero D. Urbani papae III, anno I.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
41
XLI. Ordinis Aridagamantini (Aroasiensis) instituta ac privilegia confirmat. (Veronae, Jun. 2.) [WURDTWEIN, Subsid. diplom., XII, 139.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GALTERO abbati ecclesiae Sancti Nicolai de Arroasia, et ejus societatis et ordinis abbatibus et fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum.
Proprium est ecclesiasticae disciplinae ab illicitis prohibere, et excessuum culpas salubriter resecare, quae si torpente magistro negligitur, cuncta in confusionem deveniunt: nam si alter destruit, alter aedificat, sive aliquis propriam sequens voluntatem minuit, alius addit, non solum regularis ordo dissolvitur, sed etiam ex hoc perditionis materia ministratur. Curae ergo vobis sit, dilecti in Domino filii abbates, ut personas diligatis, vitia persequamini, boni dulces, mali vos sentiant correctores; culpae enim est, in culpa omnino debitam relaxare vindictam, et sic alterum condiatur ex altero ut boni habeant omnino amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant. Caeterum tunc Deo placens religio dirigitur et vigor ecclesiastici ordinis indissolubiliter conservatur, si ad ejus custodiam certus modus et propria censura ponatur. Quidquid igitur per operationem sancti Spiritus in ecclesia Sancti Nicolai de Arroasia fervor canonici ordinis secundum beati Augustini Regulam acceptabiliter custoditur, placuit nobis propositum vestrum ad instar felicis recordationis Innocentii papae praedecessoris nostri sedis apostolicae auctoritate firmare, et ut in eo firmiter persistatis piis exhortationibus commonere. Statuimus igitur ut in ecclesiis vestris, in quibus fratres vitam canonicam professi degunt, nulli omnino hominum liceat secundum B. Augustini Regulam ibidem constitutum ordinem commutare. Nullus etiam episcoporum futuris temporibus audeat ejus religionis fratres de ecclesiis vestris, abbatibus propriis invitis aut inconsultis, expellere, nec professionis canonicae quispiam ex ecclesiis eisdem aut claustris audeat sine communi congregationis permissione discedere; discedentem vero nullus episcoporum, nullus abbatum, nullus monachorum sine communi litterarum cautione suscipere. Quia vero nonnulli de regulari observantia ad regimen ecclesiarum assumpti, eo saepius per prava opera dissolvuntur, quo adversus eos antiqui hostis invidia perniciosius astutiam suae fraudis exercet, apostolica nihilominus auctoritate statuimus, ut si quis abbas vestri ordinis infamis vel sui ordinis praevaricator, sive commisso sibi monasterio inutilis vel perniciosus exstiterit, nisi a patre abbate secundo tertiove commonitus suum curaverit emendare delictum, idem abbas adjunctis sibi aliis discretioribus et gravioribus ordinis ejusdem abbatibus, de ipsorum consilio et assensu cum canonica et regulari correctione castiget. Quod si eorum correctioni rebellis fuerit, districtione canonica per te, fili Galtere abbas, et successores tuos, nec non et quatuor coabbates, qui arbitri tecum ad corrigendos excessus ordinis in generali capitulo statuuntur, si sponte cedere noluerit, deponatur. Si quis vero de judicio vestro pro culpa sua fuerit de ratione depositus, ad ecclesiam unde assumptus fuerat, vel ad aliam ejusdem ordinis revertatur, ibique sub obedientia abbatis regulariter conversetur. Verum si qui canonicorum ecclesiae ad vestrum se ordinem, de antistitis sui consensu transtulerint, vestris institutionibus informandis, ecclesiae de Arrasia et ordini, sicut alias ecclesias vestri ordinis in regulari observantia decernimus subjacere; ita tamen ut ad illam ecclesiam tanquam filiae ad matrem habeant, sine refragatione, respectum, in qua vestrum noscuntur ordinem assumpisse. Cum vero aliquis abbas vestrarum ecclesiarum decesserit, vacans ecclesia sub patris abbatis provisione consistat, ne videlicet ex pastorali defectu grave dispendium patiatur, donec de ipsius et duorum vicinorum abbatum consilio abbas alius a fratribus eligatur, nisi illa ecclesia a patre abbate tam remota fuerit, ut ipsam sine magno dispendio vocare non posset. Si autem inter fratres monasterii de substituendo abbate fuerit suborta contentio, nisi ad concordiam potuerint revocari, pater abbas de consilio et assensu coabbatum suorum, illum sine contradictione ibi praeficiat, qui approbatione majoris et sanioris partis capituli et laudabilioribus meritis viderit adjuvari; substitutus vero sicut moris est, dioecesano episcopo praesentetur, qui si secundo tertiove cum humilitate debita requisitus benedictionem ei aliqua occasione conferre distulerit; ne ipsa ecclesia interim sustineat detrimentum, liberam electus administrationem obtineat, donec interventu generalis capituli vestri per eumdem episcopum vel metropolitanum suum, sive de mandato summi pontificis, canonice quod postulat assequatur. Benedictus vero de observantia ordinis monasterio vestro sicut suo capiti cum humilitate respondeat et statuta ejus salubria suscipiat et observet. Ad haec auctoritate praesentium inhibemus, ne in aliqua ecclesia vestrarum, nisi de assensu capituli generalis, vel de mandato Romani pontificis, persona alterius ordinis ad abbatis officium assumatur. Nec abbas in qualibet ecclesia vestri ordinis instituta capituli generalis minuere, vel in deterius mutare praesumat. Praeterea visitationem sive citationem annuam ecclesiarum ipsarum quam tenentur abbates in capitulo generali designati, praedictis ecclesiis de consuetudine vestra impendere vobis, et eidem ordini auctoritate apostolica confirmamus. Nulla sane persona ecclesiastica vel etiam saecularis pro benedictione vel intronizatione abbatum vestrorum palefredum aut aliquid aliud exigere. Nullus etiam abbatum vestrorum, si exigatur, dare praesumat, quia exigenti et danti nota simoniacae pravitatis et periculum noscitur imminere. Decernimus ergo ut nulli, etc. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci ss. Ego Petrus cardinalis tituli Sanctae Susannae ss. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae Transtyberim tituli Calixti ss Ego Pandulphus presbyter cardinalis tituli duodecim Apostolorum ss. Ego Albinus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tituli Pammachii ss. Ego Adelardus presbyter cardinalis tit. Sancti Marcelli ss. Ego Jacintus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis ss. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis ss. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis ss. Ego Rolandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis ss. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss. Datum Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Nonas Junii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
42
XLII. Ecclesiarum SS. Joannis et Pauli, S. Martini, S. Stephani Majoris et S. Stephani Minoris, sustentationi canonicorum ecclesiae S. Petri (Romanae) destinatarum, possessiones et privilegia confirmat. (Veronae, Jun. 13.) [ Bullarium Vaticanum, I, 68.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis basilicae Principis apostolorum, et rectoribus quatuor monasteriorum Sanctorum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris, et Sancti Stephani Minoris tam praesentibus quam futuris canonice instituendis, in perpetuum.
Liquet omnibus fidei Christianae cultoribus beatum Petrum ab ipso Salvatore Domino nostro Jesu Christo apostolorum fore principem constitutum, eique potestatem ligandi atque solvendi animas coelesti privilegio traditam. Unde ei etiam dicitur: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis. » Nos igitur qui, licet indigni, ejusdem coelorum Clavigeri vicarii sumus, et ejus loco in sancta Dei Ecclesia residemus, speciales ipsius ministros sive patrimonia sedis apostolicae debemus patrocinio confovere, et a pravorum hominum incursibus defensare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris petitionibus benignitate debita impertimur assensum, et sacrosanctas ecclesias beatorum martyrum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris et Sancti Stephani Minoris, vestris usibus ac sustentationibus destinatas, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Sergii II, Leonis IV, Leonis IX, Innocentii II, et Adriani IV Romanorum pontificum praesentis scripti pagina communimus. Statuentes ut, quascunque possessiones, quaecunque bona eisdem venerabilibus locis canonice pertinent, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam S. Mariae in Caterina cum parochia et omnibus ad eam pertinentibus a bonae memoriae Alexandro papa praedecessore nostro vobis confirmata; ecclesiam S. Mariae de Palazolo cum omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam S. Salvatoris juxta Ferriones, quae constructa est a praedicto Leone papa IV, ad sepulturam omnium Ultramontanorum cum omnibus usibus, et pertinentiis suis; ecclesiam S. Justini, quae constructa est ad sepulturam omnium Longobardorum et Italorum, cum omnibus usibus et pertinentiis suis; ecclesiam S. Peregrini, ecclesiam S. Mariae Virgariorum, ecclesiam S. Salvatoris de Cossa Caballi. Ad castrum Buccejae, ecclesiam Sanctorum Marii et Marthae, et ecclesiam S. Laurentii ejusdem castri. Castrum Buccejae cum fundis et casalibus et omnibus suis pertinentiis; scilicet Atticiano, Colle, et Pauli fundum; Olivetum cum suis et aliis vocabulis, cum ecclesia diruta Sanctorum Cosmae et Damiani; qui scilicet fundi positi sunt in territorio Silvae Candidae. Castrum Luterni cum fundis, casalibus et omnibus suis pertinentiis; ecclesiam Sanctorum Joannis et Pauli infra ipsum castrum; ecclesiam S. Nicolai quae est in Mesangia ipsius castri; ecclesiam S. Andreae extra ipsum castrum cum omnibus suis pertinentiis; fundum Sessani majoris, et fundum Sessani minoris; massam pretoriolam cum casis et terris et cum omnibus suis pertinentiis, qui fundi positi sunt in territorio Cerense juxta castrum Luterni, tricesimo milliario ab urbe Roma. Ecclesiam S. Anatoliae in Portuense civitate vetere cum piscatoria juxta eam, cum terris et manicis suis in Trajano; ecclesiam S. Silvestri de Sutrio, cum valle quae vocatur Frictilli, cum molendinis suis. Hospitale de Ferento cum oratorio S. Laurentii et omnibus pertinentiis suis; hospitale de Narnia cum capella S. Thomae, et omnibus suis pertinentiis; monasterium S. Benedicti de Scalocia cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam S. Martini de Spello; ecclesiam S. Stephani de Runceja, positam in episcopatu Assisiensi cum omnibus pertinentiis suis. Hospitale de Traversa cum oratorio S. Nicolai positum in Campania in episcopatu Assisiensi cum omnibus pertinentiis suis. Castrum Cassi cum ecclesia S. Petri, et ecclesia S. Mariae cum fundis, villis et casalibus suis; capellam novam S. Joannis sitam intra castrum Coccorano; aream ad ecclesiam aedificandam, quam habetis in colle de Mansi, cum omnibus pertinentiis suis; aream quam habetis in castro Cocorrano, ubi est ecclesia S. Petri, quam ignis combussit; hospitale cum ecclesia juxta castrum Dirutae in episcopatu Perusino; hospitale cum crypta S. Michaelis positum in loco, qui dicitur Sasso di Rapina, quod aedificavit Dopna Bethelleem Malvangiata, filia Malvagi, in territorio Summati juxta fluvium, qui dicitur Trunto. Hospitale Turricelle cum ecclesia S. Gualterii, positum in territorio castelli Fortiliani, quod aedificavit Maradianus et Hugo filii, comitis Conradi et Henricus et Oderisius filii comitis Thebaldi, juxta flumen quod dicitur Tenna et in manus presbyteri Theodini pro vestra canonica tradiderunt. Ecclesiam S. Mariae de Pacignano positam in Marsia prope castrum Celan; hospitale de Anatella cum ecclesia S. Bartholomaei ibidem positum; ecclesiam S. Joannis in Orfocle positam in episcopatu Valvensi; hospitale de Pretonico cum ecclesia S. Laurentii positum in episcopatu Pennense; ecclesiam S. Michaelis de Revere Scriniolis cum hospitali, capellis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S. Cataldi cum ponte Saraballis positam in episcopatu Terdonensi. Castrum Capracorum cum terris, fundis et casalibus suis, cum ecclesia S. Joannis diruta, cum aquimolis et molaria sua. Fundum S. Cassiani, fundum Vicoli, fundum Memorien., fundum Taliani majoris et Taliani minoris, fundum Casanilli, fundum Casapindole, fundum Cucumelli, fundum Rotule, fundum Procelaris, fundum Pritanelle, fundum qui dicitur Casa Lardaria, fundum Cleandris cum ecclesia S. Agathae diruta, fundum Canutoli, fundum Aquae frigidae, omnes invicem cohaerentes; fundum Bravi, fundum Pallini cum suis omnibus vocabulis. Monasterium S. Cornelii, quod est positum in territorio Vegentano cum omnibus suis pertinentiis. Sex pedicas terrarum in fundo qui dicitur Vallis de Pertica; terram de Macerano positam ad Petram Pertusiam; omnes possessiones terrarum, quas a canonica vestra monasterium S. Sabae tenet in territorio Galeriae; possessiones et pensiones domorum S. Mariae in Turri; tertiam partem oblationum, quae venit ad manus Portuensis episcopi, in Dominica Palmarum, in Coena Domini, in Parasceve, in Sabbato sancto, in Resurrectione Domini et in die Natalis Domini; sextam partem oblationum, quae offeruntur in altare S. Petri in Dominica Palmarum ex quo pulsantur campanae in nocte ad Matutinas usque ad Matutinas finitas, et ex quo pulsantur ad missam usque ad finem missae; similiter in Coena Domini et in Parasceve, et in Sabbato sancto, et ex quo pulsantur campanae ad scrutinium faciendum per totum diem, et noctem quousque sequenti die Dominicae Resurrectionis missa completa fuerit. Montem S. Petri cum castello et cum ecclesia S. Petri juxta civitatem Osmi; hospitale de Montotto cum ecclesia S. Petri positum in territorio castelli, quod vocatur Cecilia juxta flumen Asu in episcopatu Firmano, quod aedificavit Transmundus Uberti , et in manus fratris vestri Theodini pro vestra canonica tradidit. Ecclesiam S. Scuderae positam inter duo flumina Farma et Farmolla prope castrum Torgnallis. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum in vestris ecclesiis existentium a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam sedis apostolicae habuerint, et sine ulla pravitate voluerint exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui, nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Statuimus praeterea ne quilibet episcoporum, absque conscientia Romani pontificis, in ecclesiis vestris, nisi quando generale fuerit interdictum, divina officia interdicat, et aliquid in eis exigere nulla ratione praesumat, sed liberae ipsae Ecclesiae sub nostra protectione consistant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sua, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. ecclesiae S. Marci ss. Ego Petrus de Bono presb. card. ecclesiae S. Susannae ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae Transtyberim ecclesiae Calisti ss. Ego Albertus presb. card. ecclesiae S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli ecclesiae Pammachii ss. Ego Adelardus ecclesiae S. Marcelli presb. card. ss. Ego Hiacynthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Bobo S. Angeli diac. card. ss. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, Idus Junii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
(al. Mesagna) ( al. Iberti)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
43
XLIII. Ad Fridericum imperatorem.--De injuriis, Ecclesiae Romanae illatis ab eo, conqueritur. (Veronae, Jun. 18.) [MANSI, Concil., XXII, 504.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio F. illustri Romanorum imperatori semper Augusto salutem et apostolicam benedictionem.
Si datum esset desuper et coelesti prudentia stabilitum, ut inter Ecclesiam et imperium ad salutem Christiani populi tanta esset connexio charitatis, quod adversus eam nec susurronum et malignantium studia praevalerent, nec ab alterutra partium aliquid in praejudicium alterius vel dispendium ageretur, gratum nobis existeret et acceptum, et universis Deum timentibus, sicut credimus, complaceret. Cum ad hoc sapientia Dei duorum statuerit censuram gladiorum, ut dum alter alteri cohaereret, iniquorum malitiam districtio unius compesceret, et contemnentes alterius potentia refrenaret. Quod nos piis, sicut convenit, affectibus intuentes ab ipsis nostrae promotionis initiis firmum concepimus propositum, et tenemus inter Ecclesiam et imperium, si per tuam serenitatem pacem perpetuam et concordiam reformare, et ut, salva conscientia, loquamur, nequaquam occasionem quaesivimus vel quaerimus ab hoc proposito desistendi. Sane imperiales apices ea qua decuit benignitate suscepimus, eorumque serie plenius intellecta, ut tuae celsitudini de nostra conscientia certius innotescat, serenitati tuae per singula duximus capitula respondere. Recolimus siquidem nec sine multimoda commendatione referimus, quod in promotione nostra pacem ecclesia tua excellentia prosecuta debita reverentia et devotione suscepit, quocirca nos manus Domini noluit non ex nostris meritis, sed ex sua misericordia operari. Attendentes, sicut credimus quod, sicut princeps es ex divina institutione catholicus, ita in Ecclesia Dei revereri et servare debeas catholicam unitatem. Postquam fatemur nos a tua magnitudine per litteras et nuntios accepisse, quod patrimonium Ecclesiae, sicut ad tuum spectat officium, sub tua volebas protectione recipere, et ad hoc sine nostrae consistere beneplacito voluntatis, Heinricum illustrem regem excellentiae tuae filium destinare. Bona utique et commendanda promissio, si debita efficacia compleretur, sed quod sine admiratione non ferimus, res in contrarium versa est, cum idem illustris filius tuus non ad defensionem terrae nostrae, sed potius videatur ad oppressionem intendere, et a civitatibus et aliis locis, quae nostrae jurisdictionis existunt, Narnia videlicet, Viterbio, Verusio, et quibusdam aliis, forum et alia indebita servitia exigat, et quibusdam denegantibus, quae postulat, pro suae voluntatis arbitrio comminetur. Placuit ergo promissio, placuit et affectus, et quia contrarius effectus existit, grave gerimus, nec tuae credimus excellentiae convenire. Quod autem Novarianis pro culpa sua a Christi corpore, quod est Ecclesia, separatos tua serenitas evitavit, debita commendatione prosequimur, nec aliter saluti et honori tuo, qui universos extollentes se adversus Deum et Ecclesiam ejus accepta debes potestate reprimere, et statuta ecclesiastica firmiter observare, congrue providisses. Ex eo vero quod nobis super facto Cremonensi intimasti, eo gravius admiramur quo affectum tuum ad hoc cognoscimus aliena forte suggestione inductum, ut pro his quae gratiarum deberes prosequi actione concepisse in contrarium videaris. Nam cum Cremonenses ipsi saepius ad nostram praesentiam accessissent, humiliter postulantes ut eos sub apostolicae sedis protectione deberemus recipere, licet id salva conscientia potuerimus admisisse, qui universis ad nos devote clamantibus favorem tenemur apostolicum impertiri; ne tamen contra tuam excellentiam de favore nostro insolentiores existerent, petitionem ipsorum nequaquam admisimus. Et ut tua providentia non ignoret, quod inter te et ipsos pacem et concordiam noluerimus disturbare, quod si forte voluissemus, aliter negotia processissent. Venerabili fratri nostro, Cremonensi episcopo, cum ad tractatum ipsius pacis intenderet, dedimus in mandatum ut de reformanda concordia, omni qua posset, sollicitudine laboraret. In quo, si quam habeas materiam conquerendi, serenitas tua consideret, quod nos id, recurrentes ad conscientiam, non videmus. Episcopis autem vel civitatibus Lombardiae nequaquam nos prohibuisse meminimus, ne magnitudinis tuae impugnatione Cremon. ipsorum assisterent, et consilium et auxilium debitum ministrarent. Licet episcopos ab initio potuerimus prohibuisse, cum ecclesiis Italicis nequaquam hactenus fuerit consuetum, hanc servitutem imponere, et imperialibus privilegiis expresse, sicut tua serenitas non dubitat, habeatur, quod ipsis ecclesiis novas conditiones propterea non debeat inducere altitudo, non grave excellentiam tuam gerere volumus vel molestum, si eas qui sibi commissas ecclesias tam indebitae conditioni subjicere praesumpserunt, auctore Domino, pastorali officio compescimus. Quibusdam tamen pro certo injunximus, ut possessiones et bona ecclesiarum Cremonensis dioecesis in imperialis collatione auxilii non vastarent, quod quidem injuncti nobis officii debitum requireret, quod tenemur ecclesiarum omnium statui providere. Si quae vero alterius tenore litterae emanarunt, eas nobis libenter volumus praesentari, et si de nostra conscientia processerunt, cum nonnullae sicut a serenitate tua, ita et a nobis litterae subreptitiae impetrentur, nequaquam denegabimus veritatem. In his omnibus et aliis, dum conscientiam et affectus nostros sollicita investigatione discutimus, nil in nobis varium contra tuam excellentiam invenimus, ex quo justam habeas materiam conquerendi, nisi forte occasionem divertendi postules ab amico. Nos vero quot et quanta a te et excellentiae tuae ministris, contra constitutionem divinam et ecclesiasticam libertatem impune hactenus sustinuimus, attentare, nequaquam sine conscientiae damno recolimus et imperialem providentiam non credimus ignorare. Nam, ut caetera transeamus, nuper in Taurinensi et Hiponensi dioecesibus ministeriales tuos diceris statuisse, quod ecclesiasticos viros indebitis exactionibus et molestiis pergravantes eos ad saecularia judicia pertrahant; et suis compellant jussionibus obedire. Memoratus etiam filius tuus et Bertholdus ecclesias Tusciae congregati exercitus mole devastant, eisque collectas pro sua voluntate statuunt. Dux Spoletanus ita statum ecclesiarum, circa quas de mandato tuae celsitudinis commoratur, in spiritualibus et temporalibus noscitur attulisse , eas viris ecclesiasticis pro suo conferens et auferens voluntate, capiens clericos et ad redemptionem compellens, qui viri ecclesiastici, qui in terra commissa suae potestati consistunt, propria coguntur tecta deserere, et in opprobrium ecclesiastici ordinis vitae stipendia mendicare. Id idem Galterus ministerialis in Marchia Tusciae et alii per regiones alias perpetrare non cessant.
[ f. Perusio] [ f. ipsos] [ l. Eporediensi] [ f. abstulisse]
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
44
XLIV. Monasterium Vallumbrosanum tuendum suscipit, juraque ejus confirmat. (Veronae, Jun. 26.) [LAMI, Eccles. Florent. Monum., I, 550.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis TERTIO Vallumbrosano abbati, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum Vallumbrosanum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus monasteriis sibi subjectis, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes, ut omnis immunitas et omnis libertas, quae a praedecessoribus nostris felicis memoriae Victore, Gregorio VII, Urbano, Paschale, Innocentio et Adriano Romanis pontificibus, jam dicto monasterio concessa est, futuris perpetuo temporibus firma vobis, vestrisque successoribus, ac Vallumbrosanae congregationi, illibataque permaneant. Adjicimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona jam dictum monasterium, Vallumbrosanaque omnis congregatio, juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Monasterium S. Salvii; monasterium S. Trinitatis de Florentia; monasterium Strumense; monasterium de Osella et S. Jacobi de Castello. Monasterium de Passiniano, et S. Michaeli de Senis et de Alphiano. Monasterium de Cultubono, de Monte Pisis; monasterium de Montescalario et de Nerano; monasterium de Ficiclo et de Capiano; monasterium S. Pauli Pisani; monasterium de Plajano et S. Venerii in Sardinia. Monasterium S. Angeli de Pistorio, de Pacciano et S. Mariae de Prato; monasterium de Vajano, de Oppleto, de monte Plano; monasterium de Fonte Thaonis; monasterium de Musceto, de Monte Armato et S. Ceciliae; monasterium S. Reparatae; monasterium de Forolivio, de Trecento, de Crispino, de Razzuolo, de Rivo Caesaris, de Cuneo, de Turri. Monasterium de Caprilia; monasterium Placentinum, Papiense, Cremonense; monasterium de Capanna, de Novaria, de Vercelis, de Janua, de Terdona, de Taurino. Monasterium Brixiense, Veronense et S. Vigilii; monasterium Bergamense, Mediolanense, S. Carpophori et Astense. Sane nulli omnino hominum liceat conversos, aut monachos jam dicti monasterii, seu et totius congregationis, ausu temerario capere, vel captos retinere, seu aliquibus fatigationibus infestare. Sancimus insuper, ut decimas fructuum vestrorum, quos ubilibet propriis sumptibus laboribusque colligitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis exigere vel extorquere praesumat. Liceat etiam vobis clericos et laicos liberos et absolutos ad conversionem, absque cujuslibet interdictione suscipere, et Christianae tradere sepulturae eos, qui se apud vos devoverint sepelire et tam ipsorum quam caeterorum fidelium oblationes, sine aliarum ecclesiarum praejudicio recipere. Praesentis etiam decreti auctoritate sancimus, ut, si quando urgente necessitate, commune vel speciale interdictum ab episcopo dioecesano processerit; clausis januis, non pulsatis tintinnabulis, et exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce a vobis vestrisque tantum fratribus, divina in vestris monasteriis vobis liceat officia celebrare. Et quoniam apostolica sedes nulli debet delinquenti praestare materiam, vel favorem, adjicientes statuimus, ut abbates sive fratres vestrae congregationis, qui cum occasione protectionis, apostolicae sedis, minus regulariter quam ordo monasticus, vel consuetudo Vallumbrosanae congregationis exigat, vivere cupiunt, Vallumbrosanus abbas canonice illos corrigendi liberam habeat facultatem, et ut nullis fratribus ejusdem congregationis liceat constituere sibi abbatem, sine consensu ejus, sicut a tempore bonae memoriae Joannis primi abbatis ejusdem congregationis noscitur observatum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci subscripsi. Ego Gratianus diac. card. SS. Cosmae et Damiani Ego Petrus presb. card. tit. S. Susannae subscripsi. Ego Laborans presb. card. S. Mariae transtyberim tit. Calisti subscripsi. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum subscripsi. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem subscripsi. Ego Melior presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii subscripsi. Ego Adelardus presb. card. tit. S. Marcelli subscripsi. Ego Jacobus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin subscripsi. subscripsi. Ego Bobo diaconus card. S. Angeli subscripsi. Ego Octavianus diac. card. SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Siphredus diac. card. S. Mariae in Via Lata subscripsi. Ego Rolandus diac. card. S. Mariae in Porticu subscripsi. Ego Petrus diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Rodulphus diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Datum Veronae per manum Alberti S. R. E. card. et cancellarii, VI Kalendas Julii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
45
XLV. Fratribus Grandimontensibus concedit ut iis in generali terrae interdicto pulsare unam campanam liceat. (Veronae, Jul. 14.) [ Gall. Christ. nov., Inst. 191.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Grandimontis salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto major et gratior per religiosos viros Deo dependitur famulatus, tanto libentius et eorum utilitati debemus intendere, et preces affectuosas exaudire. Cum igitur locus vester longe ab hominum sit habitatione semotus, vobis de sedis apostolicae benignitate duximus indulgendum, quod cum generale terrae fuerit interdictum, liceat vobis unius campanae pulsatione competentibus horis fratres vestros de laboribus ad ecclesiam convocare. Hoc autem et in locis vestris ad instar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri praecipimus observari, quae a civitatibus, castris ac vicis adeo separantur, ut sonus campanae vestrae in locis illis minime audiatur. Datum Veronae, II Idus Julii, pontificatus nostri anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
46
XLVI. Ad Guillelmum priorem Grandimontensem.--Varia statuit pro pace et quiete monachorum Grandimontensium. (Veronae, Jul. 15.) [MARTEN., Thesaur. Anecdot., I, 627.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILLLEMO priori Grandimontis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quanto per infusionem sancti Spiritus coelestis subditi magisterio disciplinae odorem religionis in vestro ordine hactenus observatae latius expandistis, ut secundum Apostolum conversatio vestra sit vitae in vitam , tanto nostro imminet officio sollicitius attendendum, ne inimicus humani generis, qui semper circuit quaerens quem devoret , piis invidet studiis perfectorum, per suae calliditatis astutiam adversus vos, Domino resistente, praevaleat, et propositum religionis et ordinis sub quo laudabiliter militatis, virulenta suggestione immutet aliquatenus, vel perturbet, in vobis fraternae pacis gratiam violando. Inde siquidem est, quod cum inter vos, permittente ipso qui fideles suos tentari non patitur supra id quod portare possint , seminarium scandali subortum fuerit, quod sollicitudine plurimorum adhiblta, hactenus sedari nequiverit; ad nostram praesentiam quidam ex utraque parte fratrum litigantium accesserunt coram nobis et fratribus nostris, plurima de institutione vestri ordinis, et illatis hinc inde injuriis, preponentes. Nos vero, auditis omnibus diligenter quae in nostro duxerunt auditorio proponenda, ut de cetero inimico virtutum omnium nocendi aditus clauderetur, et in ordine vestro fraternae pacis concordiam tam facile ipsius calliditas non turbaret, in his quae generare videbantur materiam jurgiorum, manum correctionis apostolicae de fratrum nostrorum consilio duximus apponendam. Imprimis siquidem statuentes ut qui, relicto saeculo, ad ordinem vestrum confugiunt, priori qui pro tempore fuerit, et successoribus ejus catholicis, vel capitulo, si prior non fuerit, obedientiam, et reverentiam promittant absolute. Fratribus autem singulis in his quae ad commodum et honorem domus pertinent, fraternae caritatis officium, et auxilium debitae subventionis impendant. Majores se invicem, secundum Apostolum, arbitrantes , quatenus juxta apostolicam evangelicamque doctrinam se invicem honore praeveniant, et qui forte major est meritis, non erubescat amore Domini fieri minoribus ministrator . Paci vestrae praeterea providentes, statuimus ut ad recipiendum alterius religionis hominem nemo vos cogat invitos, ne dum instituta relicti ordinis qui ad vos confugerit aemulatur, a vestrae observantia disciplinae animos simpliciorum avertat, et aliis vos contingat injuriosos et molestos existere, si professos eorum volueritis retinere. Priori autem, tam in spiritualibus, quam in temporalibus, plenam concedimus auctoritate apostolica potestatem: ita ut uni conversorum, qui magis idoneus fuerit in cellis vestris temporalia disponenda committat, qui de ipsius prioris mandato, eleemosynas depositaque recipiat, et eas in pios usus ac necessitatem domus provida consideratione convertat. Cura vero spiritualium libere de mandato prioris circa clericos ipsos resideat: ita quod nullus laicorum fratrum in confessionibus, poenitentiis, divinis officiis celebrandis, et corrigendis excessibus clericorum, ullam sibi auctoritatem usurpet: sed haec omnia per priorem jam dictum, vel de mandato ipsius, per clericos expleantur. Ad haec, ad instar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Alexandri et Lucii Romanorum pontificum, omnibus regulam vestram servantibus, sicut in vestro ordine, et suprapositis nostrae correctionis capitulis salubriter continetur, laborem loco poenitentiae, et in peccatorum suorum remissionem injungimus, quem in ipsa observantia patiuntur. Institutionem quoque quam ad castigationem vestram post confirmationem felicis recordationis Adriani papae praedecessoris nostri salubriter addidistis, auctoritate apostolica confirmamus, et perpetuis decernimus temporibus valituram, statuentes ut liberum vobis sit, secundum regulam vestram, atque instituta ordinis, absque aliquorum gravaminibus vel molestiis, Domino famulari, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Praeterea domum et loca vestra, cum omnibus quae in praesentiarum juste et pacifice possidetis, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut ea firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam domum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam, sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Johannes tituli Sancti Marci presbyter cardinalis subscripsi. Ego Petrus le Bon presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae Transtyberim tituli S. Callixti ss. Ego Pandulfus presbyter cardinalis tituli duodecim Apostolorum subscripsi Ego Albinus presbyter cardinalis tituli S. Crucis in Jerusalem subscripsi Ego Melior presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii subscripsi. Ego Adelardus tituli S. Marcelli presbyter cardinalis subscripsi. Ego Jacinthus Sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis subscripsi. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis subscripsi. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis subscripsi. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis subscripsi. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis subscripsi Ego Rad. Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis subscripsi. Datum Veronae, per manum Moysis, Lateranensis canonici, vicem agentis cancellarii, Idibus Julii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
(Phil. III) (I Petr. V) (I Cor. X) (Phil. II) (Luc. XXII)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
47
XLVII. Privilegium pro ecclesia S. Joannis Baptistae Ratisponensi (Veronae, Jul. 20.) [RIED, Cod. dipl. Ratisp. I, 268.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EKKOLFO praeposito Sancti Joannis Baptistae in civitate Ratispona, ejusque fratribus ibidem commorantibus tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum
Quoties a nobis petitur quod juri et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam Sancti Joannis Baptistae, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, ejus, quod habetis in ecclesia Winkelsaezze, et in ecclesia Ascholzhusen, curias ad praebendam vestram pertinentes, scilicet Windeheim cum omnibus appenditiis suis, molendina in Ahdorf et decimationem tam frugum, quam vinearum de vineis plantatis et plantandis, scilicet inter Wisent et Teufental, Werd, Hungersdorf, Teufental et Owe cum decimatione frugum, curiam in Erling et tertiam partem decimarum per totam villam, curiam Metzing, et tertiam partem decimarum in eadem villa, et decimationem in Harthusen, curiam Schaessendorf, molendinum in Vihta et decimationem per totam parochiam; decimationem per totam parochiam Haybach, decimationem in Ratenberg, curiam in Anger cum decimatione et omnibus appendiciis suis: decimationem de parochia Chunzell, decimationem de claustro monachorum, quod dicitur superius Altach, decimationem de Chritzenkirchen, decimationem de Pfoeling, decimationem in Tegernbach, porcum maturum de curia Geisling, quae pontificis est, decimas in Truchtlving, quas tradidit episcopus Chuno ad altare Sanctae Mariae, curias ad oblationem fratrum pertinentes Gutzelhusen, molendinum et curiam cum suis appendiciis in Nisse, curiam in Windeheim, curiam Chruchenberg, mansum in Menzenbach, curiam Berhartshusen, mansum in Gependorf, molendinum et mansum in Susenbach, curiam Paldwinsdorf, tres curias Prizzat, mansum et decimationem per totam parochiam Rattiszell, curiam in Charein, vineam in Muln, vineam in Willifs, duas vineas cum agris attinentibus in Schwaeblwis, vineam dictam Chobel, tres curias ad vestitum fratrum pertinentes in Podlungsvelden, curiam in parochia Adratshusen. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel major pars fratrum sanioris consilii secundum Dei timorem de choro S. Petri Ratisponen. providerint eligendum, sicut a prima fundatione in eadem ecclesia est obtentum, ei vero non liceat curias, decimas et mansos alicui dare vel alienare sine communi consensu fratrum; nec praepositus aliquid de oblationibus fratrum sibi vindicare praesumat, sed camerarius a fratribus constitutus oblationes debita provisione dispenset. Ecclesias quoque fratrum sine ipsorum assensu concedendi alicui nullam habeat praepositus potestatem, sed sicut hactenus factum est, ordinatio earum canonica fratrum provisione procedat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata serventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostram constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum debita satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Ihu Xpi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Ihu Xpi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Veronae per manum Alberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, XIII Kal. Augusti, indict. IV, anno Incarnationis Dominicae 1186, pontificatus vero domni Urbani papae tertii anno primo. Plumbum. Urbanus PP. III.
(hodie Langenerling ) (1127)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
48
XLVIII. Privilegium pro ecclesia S. Joannis Leodiensi. (Veronae, Jul. 26.) [MARTEN. Ampl. Collect., I, 972.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis ecclesiae beati Joannis Evangelistae quae est in insula Leodii, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum.
Commissae nobis apostolicae sedis nos hortatur auctoritas ut locis et personis, ejus auxilium devotione debita implorantibus, tuitionis praesidium impendere debeamus; quia sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et justa postulantium non est differenda petitio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, villam Emurch cum piscatione, montem Roberti, villam Eymalam cum ecclesia et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Adalberti in insula Leodii cum decimis ejusdem insulae et pertinentiis suis, villam Gestele cum familia et appendiciis ejus, ecclesiam de Engle, ecclesiam de Heudecusa, ecclesiam de Hosden, curtem Comaphiam cum ecclesia sua, in villa Jupelella allodium solvens annualiter triginta solidos, quartam partem villae Hoydre, jus quod habetis in villa Ferires, villam Fleniz, Romercurt, Bushone, medietatem villae Bovingestir, curtem Goe cum ecclesia et pertinentiis ejus, quartam partem decimae, et allodium quod habetis in villa Holong, Masnil, ecclesiam de Genglehey, et quidquid in allodio ejusdem villae et in Waleove habetis, villam de Tillires, et Rosires, villam Meredorp, Jusanam villam Raulcurt, quidquid juris habetis in ecclesia de Monte Thyenes cum dote sua, et in pleno dono ecclesiae ejusdem, ecclesiam de Atteroda, jus quod habetis in Sleduwez, et mansum allodii in eadem villa in loco qui dicitur ad Montem, curtem Nerhenes cum ecclesia et pertinentiis suis, et adjacente silva de Miradal, Holdrin, Fennache, villam Hulgrehes, cum piscatione innuosa, in oppido Hoio, tres libras de teloneo, villam de Sarto Colnois, ecclesiam de Corbion, villam Ferires, et jus quod habetis in Morelmeis, Ronredines, allodium in Halembail, et in Here Rokelenges, Hers et Formala, medietatem decimae de Bubaz, villam Samerey cum appenditiis suis, Desdorp cum appenditiis suis, Allekenrode, vineas in Noweroit, mansum in Bubenhen. mansum in Sescay, allodium in Falla, decem solidos in Falmin, et decem in Rumines, sex mansos in Rongese, et decem in Brida, teloneum de foro Visati, in Leodio molendinum et allodium Parvitorrentis, curtem in Roberti monte, in Vingiz terram annualiter solventem quinque solidos, ad Taynires et Seraing pratum et terram solventem quinque solidos et sex denarios, ad Londos quinque solidos, allodium Hastaples, ecclesiam de Hares Wistrewich, item in Hoio possessionem solventem duodecim solidos, et sex denarios. Prohibemus autem ut nec praeposito nec alicui omnino personae bona ipsius ecclesiae absque communi fratrum vel sanioris partis assensu, quoquo modo alienandi licentia pateat, et ecclesiae praedictae liceat decanum libere eligere et praepositum, sive de sua, sive de alia ecclesia de toto Leodiensi episcopatu. Et quia bona ad stipendia fratrum communiter pertinentia, in parte deficere, et in parte abundare accepimus, statuimus ut defectus unius villae alterius abundantia suppleatur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Leodiensis episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli S. Marci ss. Ego Petrus de Bononia presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae ss. Trans Tyberim tituli Calixti. Ego Pandulfus presbyter cardinalis tituli Duodecim Apostolorum ss. Ego Albinus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii ss. Ego Adelardus tituli sancti Marcelli presbyter cardinalis ss. Ego Jacintus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis ss. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis ss. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis ss. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus card. ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis ss. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss. Data Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Augusti, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186 pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
49
XLIX. Ad Willelmum regem Scotiae.--In causa Hugonis Sancti Andreae et Joannis Dunkeldensis episcoporum. (Veronae, Jul. 31.) [MANSI, Concil., XXII, 497.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, WILLELMO illustri Scotorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum in injuncto nobis a Deo administrationis officio ad universas ecclesias proximas nobis et longe positas aciem nostrae teneamur considerationis extendere, et, si qua in eis vel ministris earum irrationabiliter attentata noverimus, ad factum congruum revocare: non debent ex eo saeculi principes commoveri, si quando ad correctionem eorum quae perperam facta fuerint manus nostras duxerimus extendendas: cum et ipsi secundum sibi traditam potestatem auxilio nobis in his esse debeant, et cum necesse fuerit, aliquorum pertinacia exigente, contumacium nequitiae fortius obviare. Regia siquidem excellentia non ignorat quam gravis inter venerabiles fratres nostros Joannem Dunkeldensem et Hugonem Sancti Andreae episcopos fuerit exorta dissensio. Et licet magnos utraque pars labores subierit et expensas, et tempore felicis memoriae Lucii papae praedecessoris nostri apud sedem apostolicam diutius litigaverint, negotium tamen non potuit finem habere. Unde cum iidem episcopi nuper ad nostram praesentiam accessissent, et contendissent super hoc aliquandiu in auditorio nostro, de consilio fratrum nostrorum, praedicto Dunkeldensi episcopo agendi licentiam super episcopatum Sancti Andreae tribuimus contra illum, et eidem Sancti Andreae episcopo ad propria revertendi ad nostram praesentiam sufficienter instructo in constituto sibi termino redituro; ita quod si tunc non venerit, venerabilis frater noster Jocelinus Glascuensis episcopus, et dilecti filii de Melros, et de Neubotle, et de Dunfermelin abbates, eum extunc ab officio episcopali suspendant; et, si postmodum contumax fuerit, vinculo excommunicationis astringant, nec relaxent sententiam, donec nostro se conspectui repraesentet. Nolumus enim ut negotio ipso diutius in suspenso manente, praescripta Sancti Andreae ecclesia grave rerum suarum detrimentum incurrat, sed potius, cognita veritate, per nos finem congruum, auxiliante Domino, sortiatur. Praecipimus etiam praefatis Glascuensi et collegis suis, quod dilectos filios nostros Ajulfum decanum de Lodonejo, et Odonem senescallum, et Rogerum de Fedic, et alios clericos, et amicos praefati Dunkeldensis episcopi, a qualibet molestia, nostra freti auctoritate, defendant; et possessiones vel alia bona eorum, seu reditus ipsius episcopi, non permittant a quoquam invadi. Si qui vero contra ipsorum prohibitionem super his venire praesumpserint, censura eos canonica, nulla appellatione obstante, compescant. Ut igitur quae mandamus valeant sine difficultate qualibet adimpleri, monemus regiam excellentiam, et hortamur in Domino atque in remissionem peccatorum injungimus, quatenus pro amore justitiae, et reverentia beati Petri, et nostra, in negotio illo juxta mandati nostri tenorem procedi permittas, et praedictos decanum, senescallum, et Rogerum de Fedic, atque alios consanguineos et amicos praedicti Dunkeldensis episcopi, et episcopatum, et alios reditus ejus, regia protectione defendas, et nec tu ipse illos in aliquo aggraves, nec sinas ab aliis aggravari; ita quod causa ipsa valeat sine impedimento terminari, et regia magnificentia de justitiae opere, apud Deum praemium indeficiens, et nomen bonum apud homines consequatur. Noveritis autem memoratis episcopis in virtute obedientiae nos injunxisse, ut nec ab ecclesiis, nec a clericis sibi subditis, accipiant aliquid expensarum intuitu, quas in prosecutione memorati negotii sunt facturi, sed de propriis solummodo reditibus sibi procurent necessaria providere. Nolumus enim ut facto ipsorum, Ecclesiae, vel personae aliae regni tui, debeant incurrere detrimentum. Regiam insuper excellentiam volumus non latere, quod supradictus Dunkeldensis ita honeste suum est negotium prosecutus, et honori regio detulit, quod nihil omnino proposuit, quod in derogationem regii nominis valeat redundare, vel quo tua serenitas adversus eum debeat commoveri. Unde si quid ab aemulis ejus in contrarium fuerit celsitudini tuae suggestum, talium verbis aurem regiam non apponas. Datum Veronae secundo Kalendas Augusti.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
50
L. Joscelino, episcopo Glascuensi, et Meilrosensi, Neubotlensi et Dunfermelinensi abbatibus mandata dat superiore epistola significata. (Veronae, Jul. 31.) [MANRIQUE, Annal. Cisterc., III, 165, ex Annalibus Rogeri Hovedeni.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOSCELINO, Glascuensi episcopo, et dilectis filiis de Meilros, Neubotle, et de Dunfermelin abbatibus, salutem, et apostolicam benedictionem.
Cum ex injuncto nobis a Deo administrationis officio, etc., nam pene eadem eis verba, quae regi, scribit, dum negotium proponit; sed mox ad ipsos: Ne igitur praescriptum negotium diutius maneat in suspenso, et ecclesia S. Andreae per hoc rerum suarum detrimentum incurrat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et in obedientiae virtute praecipimus, quatenus ea quae vel per vos, vel per alios de ipsius negotii tenore scire poteritis, redigentes in scriptum, nobis sub sigillorum vestrorum munimine designare curetis: ut nos ex vestra insinuatione instructi, consilio fratrum nostrorum adhibito, sicut procedendum fuerit, in negotio procedamus. Si quis vero in praedictum decanum, Odonem, seneskallum Robertum de Fedic, vel alios Dunkeldensis amicos episcopi, et possessiones, seu alia bona ipsorum, aut episcopatus, vel aliorum reddituum ipsius episcopi ausu temerario manus injecerint, per censuram eos canonicam, auctoritate nostra suffulti sine appellationis obstaculo compescatis. Praedictis autem episcopis ex parte nostra vetetis, quod et nos fecimus viva voce, ne ab ecclesiis, vel clericis sibi subditis accipiant aliquid expensarum intuitu, quas in prosecutione memorati negotii sunt facturi; sed de propriis solummodo redditibus sibi necessaria subministrent. Nolumus enim ut facto ipsorum ecclesiae vel aliae ipsius regni personae debeant incurrere detrimentum. Praefato autem episcopo S. Andreae, auctoritate nostra districtius injungatis, ut in termino quem utrique parti statuimus, sufficienter instructus, ad praesentiam nostram accedat. Quod si non venerit, ex tunc eum ab episcopali officio, appellatione postposita suspendatis. Quod si nec sic acquieverit, excommunicationis vinculo eum innodetis; nec sententiam relaxetis, donec nostro se duxerit conspectui praesentandum. Regiae insuper excellentiae intimetis quod supradictus Dunkeldensis episcopus ita honeste suum est negotium prosecutus, et honori regio detulit, quod nihil omnino proposuit, quod in derogationem regii nominis valeat redundare, vel quo adversus eum debeat commoveri. Unde ipsum instanti exhortatione curetis inducere, ut si ab aemulis ejus in contrarium fuerit suggestum, eorum verbis aurem regiam non apponat. Datum Veronae, secundo Kalendas Augusti.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
51
LI. Henrico Angliae regi, scribit, se Balduino archiepiscopo Cantuariensi, apostolicae sedis legato, mandasse ut Savaricii archidiaconi « redditus colligi faceret et penes se cum integritate reservaret. » (Veronae, Jul.) [BENEDICTUS Petroburg., De vita et gestis Henrici II et Ricardi I, pag. 1186.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio HENRICO, illustri regi Angliae, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum personam tuam sicut charissimi regis et magnifici principis, cujus devotio circa Romanam Ecclesiam manifestis rerum indiciis enituit, specialiter et praecipue charitatis brachiis amplectamur, et petitiones tuas in omnibus, secundum Deum velimus admittere; verum ubi vobis innotuit, non est voluntatis vel propositi nostri quidquam facere, in quo regia magnitudo gravari videatur. Ex litteris tuae celsitudinis et diligenti relatione nuntiorum tuorum collegimus, sublimitati tuae grave nimis existere quod Savaricii archidiaconi mandaveramus redditus colligi, et ei per venerabilem fratrem nostrum Baldewinum, Cantuariensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum, pro solvendis debitis, quibus astrictus, assignari; volentes magnificentiae tuae in hac parte deferre, ad preces tuas et ad instantiam nuntiorum tuorum, eidem archiepiscopo dedimus in mandatum, ut redditus ipsos colligi faciat, et penes se cum integritate reservet. Credimus siquidem et speramus in Domino, quod ex moderantia mandati nostri, ad aperienda ei viscera pietatis, regia magnitudo debeat facilius inclinari; cum nihil in rege, vel in principe, gloriosius quam suis subditis parcere, et eos, solo divinae retributionis intuitu, ad suam gratiam revocare.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
52
LII. Praepositis, scabinis, juratis, majoribus et populo castri Valentianensis significat, se Rugero episcopo Cameracensi mandasse, ut ecclesiae S. Salvacii parochiam in partes tres divideret. (Veronae, Aug. 2.) [MIRAEUS, Opp. diplom., II, 834.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, praepositis, scabinis, juratis, majoribus et populo castri Valentianensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Etsi dilecti filii nostri prior S. Salvii Valentianensis et Joannes presbyter ecclesiae S. Gaugerici, super eo quod praedictus prior parochiam ipsius ecclesiae in tres partes contra voluntatem ipsius presbyteri dividere nitebatur, ad nos litigaturi venissent; postmodum tamen ipse presbyter recognoscens, quod sine gravi periculo parochianorum nostrorum remanere non poterat indivisa, per seipsum quaestioni libere cessit, et ut in tres partes ipsius parochiae fieret divisio, acquievit. Quod autem, conspectis periculis quae pro penuria sacerdotum populus ipsius parochiae sustinebat, ad divisionem sicut praefatus prior asserit, fideliter laborastis, et circa profectum ecclesiae cui estis parochiali jure subjecti, diligentem sollicitudinem adhibetis, gratum gerimus, ut debemus, et devotionem vestram in hac parte non immerito commendamus. Unde venerabili nostro fratri Cameracensi episcopo praedictam parochiam commisimus dividendam. Monemus universitatem vestram, et hortamur in Domino, atque in remissionem peccatorum vobis injungimus, quatenus cum parochia in tres partes ab eodem episcopo divisa fuerit, singuli vestrum parochiae cui deputati fuerint, debitam reverentiam et subjectionem impendant, et ecclesiae S. Salvii sua jura certis temporibus integre persolvatis, et, restitutis quae sunt injuste subtracta, praedicto priori et ecclesiae suae devotionem, sicut convenit, impendatis, ita quod ex hoc et ab omnipotente Deo praemium indeficiens consequamini, et nos providentiam vestram possimus plenius, cum audierimus, de bonis operibus commendare. Datum Veronae, IV Nonas Augusti, anno 1186.
(quae quidam vestrum in suae salutis periculum detinere dicuntur)
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
53
LIII. Monasterii S. Mariae Salinae-Vallis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Veronae, Aug. 9.) [HUGO, Annal. Praemonstrat., Pr., p. 461.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CONONI abbati ecclesiae Sanctae Mariae Salinae-Vallis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam rei memoriam.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae, in qua divino estis mancipati obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti titulo communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam, atque Praemonstratensium fratrum institutionem in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, et caetera bonorum enumeratione completa, ut in bulla Alexandri III, pro eodem monasterio sic suam prosequitur constitutionem. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia, de eodem nisi arctioris religionis obtentu, discedere; discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum nullus violentiam, vel rapinam sive furtum committere, aut ignem apponere, seu hominem capere, vel interficere audeat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. In parochialibus autem ecclesiis, quas habetis, liceat vobis quatuor aut tres, ad minus, de fratribus vestris ponere, quorum unus dioecesano episcopo praesentetur, ut ab eo curam animarum suscipiat, et ipsi de spiritualibus respondeat, vobis vero de rebus temporalibus debitam subjectionem impendat. Auctoritate quoque apostolica districtim inhibemus ne quis pro abbate benedicendo, seu chrismate, seu aliis ecclesiasticis sacramentis, sub obtentu consuetudinis aut quocunque modo a vobis aliquid praesumat exigere. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres, communi consensu, vel fratrum major pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerit eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui potestate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Ego Joannes presbyter cardinalis ecclesiae Sancti Marci cum parapho. Ego Petrus de Bon presb. card. Ego Laborans presb. card. ecclesiae S. Mariae trans Tiberim S. Calisti. Ego Pandulphus presb. card. ecclesiae XII Apostolorum. Et in medio pergameni: Ego Albinus cardinalis ecclesiae Sanctae Crucis in Gerbin. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Pauli ecclesiae S. Pammachii. Ego Adelardus ecclesiae S. Marcelli presb. card. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis ecclesiae episcopus. Ego Paulus Praenestensis episcopus. Ego Hyacinthus diaconus cardinalis ecclesiae Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Bobo S. Angeli diaconus cardinalis. Ego Siffridus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Petrus in Erne S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Omnes cum paraphis. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, V Idus Augusti, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
54
LIV. Ecclesiam S. Vincentii Bergomatem tuendam suscipit ejusque bona et jura confirmat. (Veronae, Aug. 11.) [LUPI, Cod. diplom. Bergom. II, 1363.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ADELARDO archidiacono ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, in matrice Pergamensi ecclesia canonice viventibus, in perpetuam memoriam.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequenti compleri ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et Beati Vincentii martyris ecclesiam in qua divino estis obsequio mancipati ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Innocentii, Lucii, Adriani et Alexandri Romanorum pontificum, una cum vestrae congregationis collegio, et cum omnibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus sub apostolicae sedis tutelam protectionemque suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sanctae Mariae quae est in castello de Calcinate, ecclesiam Sancti Martini quae est in ejusdem loci villa, ecclesiam Sancti Michaelis de Carpeneto, ecclesiam Sanctae Mariae de Gorlo, ecclesiam Sancti . . . . . . de Spalanico, ecclesiam Sanctae Christinae de Albigno, ecclesiam Sancti Cassiani in civitate Pergami. Statuimus etiam ut in omnibus locis Pergamensis episcopatus in quibus eadem ecclesia decimationem solita est habere, ita decimae de novalibus factis citra quadraginta annos et de rebus aliis de quibus decimae hucusque exhibitae non fuerunt vobis de caetero conferantur sicut eadem ecclesia solet de aliis antiquis decimationibus exhiberi, decimam quoque Artolae et Brosetae et novalium omnium et terrarum in vestro plebatu consistentium nos volumus perpetuo nihilominus obtinuatis decimas, praeterea novalium in Serengo et in Belbiaco et in omnibus locis de Calcinate, salvis in omnibus privilegiis apostolicae sedis ad instar felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate praesentium confirmamus. Decernimus ergo ut quandiu in canonicae disciplinae observantia permanseritis, nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum condigna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. In Circulo: AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Jac. diacon. cardinalis S. Mariae in Cosmedin Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci subscripsi. Ego Petrus de Bono presb. cardinalis tituli Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim, tit. S. Calixti subscripsi. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum subscripsi. Ego Albinus presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Hierusalem subscripsi. Ego Melchior presb. cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii subscripsi. Ego Adelardus tit. S. Marcelli subscripsi. subscripsi. Ego Gratian. diacon. cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis subscripsi. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diacon. cardinal. subscripsi. Ego Rolland. Sanctae Mariae in Porticu diacon. cardinalis subscripsi. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. cardinalis subscripsi. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Idus Augusti, indict. IV, Incarnationis Dominicae 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
55
LV. Monasterii S. Mariae Seitenstettensis patrocinium suscipit et possessiones juraque confirmat. (Veronae, Aug. 30.) [ Monumenta Boica, XXIX, II, 34.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CHUNRADO abbati monasterii Sanctae Mariae de Sitanstetin ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Licet omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis, ex injuncto nobis Deo appellatus officio debitores nos fore cognoscamus, illos tamen paternis affectibus nos convenit specialius confovere, qui, postpositis rebus saecularibus, omnipotentis Dei servitio se arctius alligarunt. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et praefatum Sitanstetin monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesenti scripto privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ex dono nobilis viri Ulschalci fundatoris ejusdem coenobii fundum ecclesiae Sanctae Mariae cum omnibus pertinentiis suis et quae circa Urla fluvium et apud Grunpach et Stille et Hefte idem fundator vobis contradidit. Ex dono Helenae nobilis matronae et filii ejus Hertivici ac filiae Richardae praedia juxta Frevinich et ad Lanzendorf, Zelkingen et Aheim. Ex dono nobilium Eginonis de Urle curtem et molendinum in vicinia claustri et Udalrici de Ohsenbach curtem ad Frevinich. Ex dono Reinberti nobilis praedium ad Elsarn et capellam cum omni jure suo, sicut eam Dipoldus Pataviensis episcopus privilegio vobis commendavit. Praedium quod dedit vobis Heilwig matrona de Pirboum permissione et manu domini sui Heinrici ducis Austriae per manum delegatoris Conradi comitis de Pilstein. Mancipia quae Alrammus nobilis de Urle et Benedicta de Adelhartsperge Ecclesiae Sanctae Mariae contradiderunt. Ex dono bonae memoriae Udalrici Pataviensis episcopi parochiam Aspach cum omnibus suis titularibus ecclesiis, scilicet Adelhartsperge et Piperbach et Chrebstetn, et aliis capellis in ea aedificatis et aedificandis cum jure sacerdotali, et tota in eis decimatione, exceptis aliquibus decimis beneficio innodatis, et decimationes novalium quae vel in praesenti vel deinceps exculta fuerint, ex utraque parte fluminis Yps usque ad. Karintsgescheide, sicut privilegium ejusdem continet. Capellas ad Clusam et Waidhoven cum decimis et omnibus pertinentiis suis. Ex dono Reinberti Pataviensis episcopi parochiam Wolfspach cum suis titularibus ecclesiis et in loco scilicet Sitanstetn et in monte Sancti Michaelis et decimationes in Sunnilburch cum ipsa curte quas in concambio ab eo accepistis pro praedio Pfafenstetn. Statuimus itaque ut, sicut in privilegio praenotati episcopi habetis, abbas praedicti monasterii electus, altaria semper cum ipsa abbatia de manu episcopi accipiat, et ad arbitrium suum et utilitatem libere deinceps eisdem ecclesiis sacerdotes provideat, qui tamen episcopo pro excessibus in capitulo ejus respondeant. Ex dono Conradi Pataviensis episcopi decimas apud Rubnih. Ex dono Geronis comitis de Glueze praedium ad Urle; ex dono filii ejus Ekkeberti comitis praedium ad Dahspach. Ex dono Wichmanni Magdeburgensis archiepiscopi praedium ad Ibsize cum ecclesia quam construxistis. Ex dono Liutkarde advocati Ratisponensis praedium ad Flatze et Huenen cum mancipiis. Ex dono Alberti de Livprameschirchen et filii ejus praedium ad Bretingen juxta Vilse. Ex oblatione fidelium praedia ad Piperbach, Risenberge, Tulbingen, Chaetzlinsdorf, Ydungestorf. Praeterea apostolica auctoritate statuimus ut, secundum tenorem et jus fundationis, abbas et fratres ejusdem monasterii liberam in perpetuum habeant potestatem eligendi sibi advocatum de cognatione fundatoris. Idem quoque advocatus si fuerit inutilis et monasterium per aliquam violentiam oppresserit, abbas et fratres nihilominus habeant potestatem eumdem advocatum submovere, et alium de praedicta cognatione utilem et bonum sibi constituere, qui nec haereditatis appellatione, nec beneficii jure, sed nec alicui temporalis emolumenti gratia, sed divinae retributionis intuitu monasterium tueatur. Pataviensis quoque episcopus si quando praedictum monasterium per vim et injusto dominio oppresserit, cognati fundatoris in altare sancti Stephani aureum ponant secundum jus fundationis et secundum privilegium Vodalrici Pataviensis episcopi, et jam deinceps liberam habeant potestatem idem monasterium ad aliam ubi eis placuerit transferendi Ecclesiam. Nec episcopo, nec abbati ipsi, nec personae alicui facultas sit bona ejusdem coenobii in feodum et beneficium, sine consensu meliorum et discretorum fratrum aliquibus dare, nec modis aliis alienare. Sane sepulturam ipsius loci liberam esse censemus, ut qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint vel interdicti, extremae voluntati eorum nullus obsistat, salva justitia matricis ecclesiae. Laicos sive clericos saeculares ad conversionem suscipere, nullius episcopi vel praepositi vos inhibeat contradictio. Prohibemus quoque ut nulli fratrum praeter factam professionem, absque abbatis totiusque congregationis permissione, liceat ex eodem claustro discedere nisi ad districtiorem ordinem, discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Nulli quoque liceat monasterio angarias vel alias exactiones monasticae quieti et religioni contrarias imponere. Chrisma et oleum dedicationis ecclesiarum, ordinationes monachorum ab episcopo Pataviensi accipietis, siquidem catholicus fuerit et gratiam sedis apostolicae habuerit; sin autem, a quolibet alio catholico liceat ea vobis expetere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum timorem Dei et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Pataviensis episcopi canonica reverentia, cui tamen omnino non liceat ei vexationem aliquam vel consuetudinem quae regularium quieti noceat irrogare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, circa eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Kal. Septembr., indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III anno primo. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Heinricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Petrus de Bono presb. card. tit. S. Siclarin Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim, tit. S. Calisti. Ego Pandolphus presb. card. tit. XII Apostolorum. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melchior presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Adelhardus presb. card. tit. S. Mariae in Cosmedin. Ego Hyacinthus diac. card. tit. S. Marcelli. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Bobo S. Angeli diac. card. Ego Octavus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
( f. contra)
[appellatis?!] [ f. Susannae.]
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
56
LVI. Ecclesiae Augustensis protectionem suscipit et possessiones confirmat, petente Volscalco episcopo. (Veronae, Sept. 4.) [ Monum. Boic., XXXIII, I, 44.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri VOLSCALCO, Augustensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuam memoriam.
In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, fratres et coepiscopos nostros, tam propinquos quam longe positos, fraterna debemus charitate diligere, et Ecclesiis quibus Domino militare noscuntur, suam dignitatem et justitiam conservare. Eapropter, venerabilis in Domino frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Augustensem ecclesiam, in qua, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Villicationem in Bozan, cum omnibus appendiciis suis; Staphense, Denchelingen, Mantechingen, Waringen, Maizelstein, et Majorem villicationem et Westendorf; Gunzeburc, Taigenhusen, Nawen et Offingen. Jus etiam quod habes in praeposituris, archidiaconatibus seu aliis dignitatibus concedendis, et in eligendis praepositis et archidiaconis, aut etiam confirmandis. Monasterium etiam Sancti Vodalrici cum integritate justitiae et servitii, quae praedecessores tui usque ad tempus tuum rationabiliter habuerunt, te quoque auctoritate apostolica statuimus obtinere: prohibentes ne idem monasterium, aut alia quae ad episcopale jus pertinent, sine tuo vel successorum tuorum consensu a subjectione et potestate ipsius ecclesiae tuae, quisquam alienare praesumat. Quod si praesumptum fuerit, nullam habeat firmitatem. Prohibemus etiam ne interdictos, vel excommunicatos tuos ad officium vel communionem ecclesiasticam sine consensu tuo quisquam admittat; nisi forte periculum mortis immineat, ut, dum praesentiam tuam habere nequiverint, per alium secundum formam Ecclesiae, satisfactione praemissa, oporteat ligatum absolvi, metropolitano tuo canonica auctoritate servata. Possessiones etiam seu quaelibet bona Augustensis Ecclesiae, vel quae ab ipsa in feudo vel alio modo tenentur, nulli personae seu ecclesiae, sine tuo vel successorum tuorum assensu, conferre liceat, seu cuilibet dare, vel quolibet alio titulo alienare. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Joannes presb. cardinalis tit. S. Marci ss. Ego Petrus de Bono presb. card. tit. S. Susannae ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. ss. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Nov. Septembr., indictione IV, Incarnationi Dominicae 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
57
LVII. Monasterii S. Mariae Tongerloensis protectionem suscipit, disciplinamque, possessiones, privilegia confirmat. (Veronae, Sept. 6.) [MIRAEI, Opp. dipl., I, 550.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HERMANNO abbati ecclesiae B. Mariae de Tongerloo, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, religiosam vitam professis, in perpetuum.
Cum simus ad curam et regimen universalis Ecclesiae, licet immeriti, providentia supernae dispositionis assumpti, si quando postulantur a nobis quae ad Ecclesiarum tuitionem pertineant, petentium desideriis clementer nos convenit condescendere, et eorum vota effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Ecclesiam B. Mariae Tongerloensis, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et B. Augustini Regulam, atque institutionem Praemonstratensium fratrum, in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Totam decimam Tongerloensis parochiae et dominicaturam, videlicet quadraginta bonaria cum molendino uno; totam Giselberti terram, fundatoris ejusdem ecclesiae, quam tam in Tongerloo, quam in Wimple et in Lanchem et in aliis quibuscunque locis possiderat; terram in Ovete; terram quam suscepistis ab Engelberto de Casterloo, cohaerede videlicet praedicti Giselberti, fundatoris ecclesiae; omnem possessionem Huberti in Ewen, tam in allodio quam in haereditate vobis collatam; curtem eamdem scilicet Ewen cum omnibus pertinentiis suis; Calmpthout ex dono Arnoldi, et quidquid ibi possidetis; terram quam vobis contulit Conradus tam in Lifterde, quam in Schoonenbroeck; omne allodium Arnoldi in Nile; terram in Hille, terram in Werbeche, terram in Holenchem ex dono Berneri Escheden cum molendino, et cum palude et nemore Eschendonck, in Ecclesia de Endeschit quidquid juris in ipsa canonice obtinetis; terram Arnoldi et Alberti fratris ejus, et Arnoldi cognati ipsorum in Budincrode; totum allodium Arnoldi de Ranst in Nile, et tertiam partem decimae totius villae; terram vestram in Furnhout, terram in Loon cum dimidia parte decimae totius villae et jure fundatoris dimidio; terram in Beverlo, terram in Donresto, quam vobis contulit Arnoldus de Velpa; terram de Ravensloo et in Hele, terram in Bosenchem, et in Martensele, ex dono Henrici de Hosterhoven et Walteri de Villa; terram de Herentholt; terram in Vorsla; terram in Gersecha; ecclesiam Bruchem cum suis appendiciis, Olenchem videlicet, Aldire et Winenchem, cum tertia parte decimae et nono manipulo tam in Bruchem quam in Olenchem, et tota decima in Winenchem; ecclesiam Nispe, et ecclesiam Sundere cum tota utriusque ecclesiae decima; ecclesiam de Alphen, quam de monasterio S. Willibrodi in Epternacho tenetis, salvo ipsius monasterii jure de Diest, ecclesiam quoque de Diest, cum universis decimis et tribus mansis terrae, et quinque curtilibus, et caeteris quae in eadem villa ad ecclesiam Tongerloensem pertinent. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus seu sumptibus colitis, seu de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas extorquere praesumat . . . . . Datum Veronae, VIII Idus Septembris, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
58
LVIII. Privilegium pro monasterio S. Cornelii Ninoviensi. (Veronae, Sept. 6.) [DE SMET, Corpus chronic. Flandr., II, Append., p. 792.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ARNOLDO abbati monasterii S. Cornelii Ninivensis ecclesiae, filiisque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim cum petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium S. Cornelii, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Innocentii, Eugenii et Alexandri Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam atque institutionem Praemonstratensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus propriis duximus exprimenda vocabulis: Totam decimam ejusdem ecclesiae cum appendiciis suis; Herlinchovem cum tota decima, Lidekerkensem ecclesiam cum tota decima et appendiciis suis, scilicet Lumbeca et Strithem ab omni jure speciali et exactione liberam, duas partes decimae totius parochiae de Menz; piscationem in aquis de Lidekerka ubique praeterquam in vivario advocati, et usum memoris ad quaelibet expedientia; curtim Nederwic cum prato, piscationem in Tenera, cum advocato; molendinum cum mansis juxta ecclesiam Ninivensem; terram cum molendino et silvam quam dedit vobis Willelmus de Merbena; terram quam dedit Gerardus de Curia super Gidenghem et Guavestratam; curtim Rubroc cum circumjacentibus terris, pratis, silvis; terram Hugonis Cautis et fratris ejus Gisleberti; silvam Mentogh a Gerardo advocato emptam, haereditatem Henrici conversi de Herlinchoven; allodium quod dedit vobis Herbrandus de Merbena, et terram cum; silva quam vendidit Walterius de Curia et quam dedit Theodoricus de Inferno; duas partes decimae de Florsenghem et attractum; terram quam dedit vobis Gerardus advocatus et Henricus Warlans apud Scoram, de qua decimam sumat Ninivensis ecclesia; terram quam dedit Clarebaldus juxta Scoram; terram quam dederunt Walterus et Balduinus, de Poleka apud Okenghem; partem Querceti, et terram quam dedit Amelricus de Stenhusen; terram quam dedit idem Amelricus et Hugo Rampart; in parochia de Idrenghem molendinum; pratum cum pascuis et omnibus pertinentiis suis, quae Henricus et Willelmus liberi Valrani dederunt in ecclesiam, ut liberum allodium, censum et quintum manipulum agri qui jacet in parochia de Herlinchoven prout vobis dederunt Geraldus et Arnulfus, frater ejus, pro anima matris suae Mathildis; hospitale de Polensele cum omnibus possessionibus suis; terram et silvam quam dedit Henricus de le Roes et uxor ejus apud Lidkerkam; terram et nemus quae Simon de Ledeberga dedit; altare de Pamella cum decima et censu, debitisque pertinentiis; tertiam partem decimae totius de Ockenghem et attractum; curtim de Roslar cum circumjacentibus terris, nemoribus, silvis quas dederunt Gosuinus et Hegericus et Alix de Scindelbena et quam dederunt Sygerius de Bosca et Gisel; terram etiam et silvam quam Lambertus et Sygerius fratres de Horenbecca, dederunt et Rozo de Gavera; terram Abonis apud Lideckerkam; terram quam castellanus Bruxellensis dedit assensu dominorum suorum Widonis et Walteri de Horden apud Senefiam; ibidem terram quam dedit Macarius assensu Arnoldi de Fellu et eam quam idem Arnoldus de Fellu dedit; terram quam dedit Hugo Pauper assensu fratris sui Giraldi apud Archen; et terram quam dedit Albericus cum silva in eadem parochia assensu dominorum suorum; silvam et terram quam Henricus de Rut dedit; omnimodum usum nemoris de Carbonirs et pascua prout se extendit parochia de Senefia; in parochia de Merbecca, terram, nemus et pratum prout tenetis ad censum a Nivellensi ecclesia et molendinum et exclusam; juxta curtim de Cathem et in gyro, totam terram et nemus cum suo procinctu quam tenetis ad annuam pensionem ab ecclesia de Haspera, et aliam quam ibidem obtinuistis in eleemosynam a Rolino; integram medietatem totius villae de Stritthem quam dedit vobis Willelmus per manus dominorum suorum in censum et quinto manipulo omnium fruetuum qui excoluntur in agro et mansuris. In parochia de Sanctis curtim de Hartbecca cum terris, pratis, silvis, suisque pertinentiis, prout Joannes dedit in eleemosynam cum filio suo Waltero quem ad conversionem reddidit. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus excolitis, seu de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas extorquere audeat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere; prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere; discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis vel interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum et ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate benedicendo seu reducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis sacramentis, nullus a vobis vel sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo quidquam audeat postulare; novas quoque et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis seu aliis ecclesiasticis, saecularibusve personis in ecclesiis vestris omnino fieri prohibemus. Insuper autem apostolica auctoritate duximus inhibendum ne illius loci advocatiam ullus usurpet vel quae ad eam pertinent gravare, seu quibuslibet indebitis exactionibus fatigare praesumat; sed his qui antiquitus eidem monasterio concessa sunt et ad justitiam suam pertinent, contentus existat. Si quis autem laicus decimas quas detinet, sine praejudicio alterius ecclesiae, de consensu episcopi vobis duxerit pietatis intuitu indulgendas, recipiendi et retinendi liberam vobis tribuimus facultatem. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem communi fratrum consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam, providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, sive ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam condigna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum Veronae per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardin. et cancell., VIII Idus Octobris, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
59
LIX. Parthenonem S. Gratae Bergomatem tuendum suscipit ejusque possessiones ac privilegia confirmat (Veronae, Sept. 20.) [LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 1367.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus EUGENIAE abbatissae sanctae Gratae ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuam memoriam.
Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam Sponso, sedes apostolica debet praesidium impertiri ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet aut robur, quod absit! sanctae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium Sanctae Gratae in quo divino estis obsequio mancipatae, ad instar felicis recordationis Leonis papae praedecessoris nostri, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Calvenzano cum omnibus possessionibus et pertinentiis suis; curtem quoque ac castrum de Saranica cum omnibus ad eamdem curtem et castrum pertinentibus. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas ad conversionem recipere, et eas sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne alicui sororum vestrarum fas sit post, factam in monasterio vestro professionem, nisi arctioris religionis obtentu de ipso sine licentia suae abbatissae discedere, discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Antiquas quoque ac rationabiles consuetudines et libertates in ecclesia vestra hactenus observatas ratas habemus easque perpetuis temporibus illibatas decernimus permanere. Nihilominus etiam auctoritate apostolica districtius inhibemus ne quis in vos vel monasterium vestrum excommunicationis, suspensionis aut interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulgare, vel novas aut indebitas exactiones praesumat imponere. Obeunte vero te ejusdem loci abbatissa vel earum aliqua quae tibi successerint, nulla ibi quaelibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Deum et B. Benedicti Regulam, praeviderint eligendam. Sepulturam praeterea ipsius monasterii liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque ac tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ne quis infra ambitum domorum earum furtum rapinamve committere, ignem apponere . . . capere vel interficere, seu violentiam aliquam exercere, qualibet temeritate praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, earum, pro quarum gubernatione vel sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate, et Pergamensis episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. In circulo: AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presb. cardinalis tit. S. Mariae trans Tiberim subscripsi. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. duodecim Apostolorum subscripsi Ego Albinus presbyt. cardinalis tit. Sanctae Crucis in Jerusalem subscripsi. Ego Melchior presb. cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pammachii subscripsi. Ego Hyacinthus diac. cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. cardinalis subscripsi. Ego Boso diaconus cardinalis Sancti Angeli tit. Calixti subscripsi. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis subscripsi. Ego Rolland. Sanctae Mariae in Porticu diacon. cardinalis subscripsi. Ego Petrus diac. cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. subscripsi. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalendas Octobris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
60
LX. Ad Balduinum episcopum Cantuariensem,--De ecclesia in honorem sanctorum Stephani et Thomae construenda. (Veronae, Oct. 1.) [MANSI, Concil., XXII, 498.]
Praesentium tibi auctoritate mandamus ut liceat tibi ecclesiam in honorem beatorum martyrum Stephani et Thomae construere, et de idoneis eam ornare personis, quibus beneficia, quae ad eorum sustentationem constitueris, canonice debeas assignare. Item fraternitati tuae mandamus ut quarta parte oblationum, quae ad reliquias beati Thomae martyris offeruntur, monachorum usibus concessa, quarta fabricis ecclesiae deputata, quarta pauperibus erogata, quartam portionem liceat tibi in alios usus bonos pro tuae voluntatis arbitrio erogare.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
61
LXI. Constitutionem de redditibus praebendarum decedentium canonicorum usque ad annum restitutioni ecclesiae deputandis confirmat. (Veronae, Oct. 9.) [Petri Blesensis Opp. ed. Gussanv., p. 770.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Bajocensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, constitutionem quam de redditibus praebendarum decedentium in ecclesia vestra canonicorum usque ad annum restitutioni vestrae ecclesiae deputandis fecistis, sicut a vobis et venerabili fratre nostro Henrico episcopo vestro noscitur instituta, et scripto authentico confirmata; electionem quoque decani, sicut ad vos de jure pertinet, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio confirmamus. Nulli ergo omnino homiminum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Veron. VII Idus Octobris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
62
LXII. Episcopo Castellano (Veneto) mandat ut parochialia capellae S. Severi jura tueatur. (Veronae, Oct. 17.) [CORNELIUS Eccl. Venet. t. II, p. 145.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili Castellano episcopo et dilecto filio JOANNI plebano S. Bartholomaei, salutem et apostolicam benedictionem.
Significavit nobis dilecta in Christo filia abbatissa S. Laurentii, quod licet Georgii Laurentii boni Joannis de Morzano, et quorumdam aliorum domus in parochia S. Severi, quae est capella praedictae abbatissae, consistant, habitatores tamen domorum ipsarum eidem capellae jura parochialia non exsolvunt. Quoniam igitur nostrae sollicitudinis est et officii singulis Ecclesiis suam justitiam conservare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, inquisita plenius veritate, si rem ita per se habere constiterit, habitatores domorum illarum, ut praescriptam capellam pro audiendis quotidianis officiis adeant, et eis tam in obsequiis mortuorum, quam in aliis reverentiam debitam exhibeant, et parochialia jura persolvant, contradictione et appellatione cessante, ecclesiastica districtione cogatis; verum si aliquid super hoc emerserit quaestionis, id a vobis diligenter audiri volumus, et sine appellationis diffugio mediante justitia, terminari. Datum Veronae, XVI Kal. Novembris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
63
LXIII. Ubaldo, archiepiscopo Pisano, primatum Sardiniae asserit, an. 1186, indictione V, XIII Kal. Nov. (Oct. 20), sub dat. « Veronae per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii. » [UGHELLI, Italia Sacra, III, 408.] LXIV. Absaloni archiepiscopo Lundensi asserit castrum Hafnense, post ejus mortem Roschildensi ecclesiae obventurum. (Veronae? Oct. 21.) [THORKELIN, Diplom. Arna-Magnaean. I, 57.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ABSALONI Lundensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Fratres et episcopos nostros tam propinquos quam longe positos sincera tenemur charitate diligere, ipsosque in his quae juste requirunt, libenter et efficaciter exaudire. Eapropter tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu castrum de Hafn quod illustris memoriae Waldemarus, olim rex Daciae, tuae fraternitati contulit et tu tali conditione interposita Roskildensi ecclesiae pia consideratione dedisti, ut ipsum debeas quoad vixeris detinere post decessum tuum ad ecclesiam ipsam libere devolvendum sub jam dictae conditionis tenore, sicut ipsum juste et sine controversia possides cum omnibus pertinentiis suis auctoritate apostolica confirmamus et praesenti scripti patrocinio communimus. Videlicet villam ipsam de Hafn. Oterslef cum omnibus pertinentiis suis, scilicet Saereslef, Solbiergh, Wanlosae, Wigheslef, Walby mansum unum, Brunshöw, Ymbrethorp, mansionem de Gefnetofte cum omnibus pertinentiis suis, Myrthigae cum omnibus pertinentiis, Baksuerthe, Wigherom, Husfrucöp, Awerthe, Burgheby, Mertherom cum omnibus pertinentiis suis, praeterea universam partem eorum quae acquisivit Nicolaus castellanus tuus juxta tenorem pacti, quod inter vos convenit. Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Witerbi, XII Kal. Novembr.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
65
LXV. Canonicorum Ecclesiae Pisanae possessiones et privilegia confirmat. (Veronae, Nov. 7.) [UGHELLI, Italia Sacra, III, 413.]
Anno 1186, quo Ubaldus Pisanam Ecclesiam gerebat, Villanus archipresbyter, et metropolitanae sedis canonici ab Urbano III papa, ut privilegia, et immunitates, quibus hactenus potiti essent, sua auctoritate fulciret, eblanditi sunt, qui ipsorum votis, lato diplomate, iisdem fere verbis alterius Anastasii supra recitati, benevolum se impertiit.
Datum Veronae, per manum Moysis Lateranensis canonici vicem agentis cancellarii, VII Idus Novembris, indict. IV, Incarnat. Domin. ann. 1186, pontif. D. Urbani papae III anno primo. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Pauli Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Petrus presbyter card. tit. Sancti Silvestri ss. Ego Laborans presb. card. tit. S. Mariae, trans T. suscripsi. Ego Pandulphus presb. tit. SS. XII. Apost. ss. tit. Pammachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter card. ss. Ego Gratianus diac. card. tit. SS. Cosmae et Damiani subscripsi. Ego Lofredus diac. card. tit. S. Mariae in Via Lata subscripsi. Ego Petrus diac. card. tit. S. Nicolai in Carcere Tul. subscripsi. Ego Rodulphus diac. card. tit. S. Georgii in Velabro subscripsi.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
66
LXVI. Decreta concilii a Petro archiepiscopo Spalatino et ejus suffraganeis celebrati, emendat et confirmat. (Veronae, Nov. 11.) [FARLATUS, Illyricum sacrum, III, 219.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRI Spalatensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae a fratribus et coepiscopis nostris rationabiliter pertractantur, firma debent, illibata permanere; et ne processu temporis per alicujus malitiam immutentur, apostolico praesidio communiri. Eapropter tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, divisiones parochiarum, quos ad suffraganeorum tuorum assensus fecisse dignosceris et redigi fecisti in scriptum, pro eo quod ex confusione ipsarum quaestiones difficiles saepius consurgebant, sicut rationabili de illorum suffraganeorum conscientia factae sunt, et in scripto authentico continentur, et constitutiones alias, quae pro corrigendis quorumdam excessibus et aliis honestis causis congregato concilio deliberatione provida statuistis cum additionibus et determinationibus quae ipsis capitulis inferius apponuntur, auctoritate apostolica confirmamus. Ut officium B. Mariae ab omnibus communiter celebretur. Praeterea canonici, qui redditus canonicos habent in nigris cappis, vel albis superpelliceis ad divina officia celebranda conveniant, et dormiant in dormitorio uno, et si aliquis ex canonicis ecclesiae tuae de mandato archiepiscopi, qui pro tempore fuerit, vel capituli processerit aliquorsum, donec extra permanserit, exigente necessitate, fructus praebendae suae, seu alios redditus suos integre consequatur. Prohibuisti etiam ne conventicula fierent quae fraternitates appellantur; et ne comes, vel alius quicunque laicus, cum tuam ecclesiam rectore vacare contigerit, de domo vel aliis rebus ecclesiasticis se intromittere ullo modo praesumat, vel personam aliquam praeficere . . . clericus de communi vel majoris et sanioris partis suffraganeorum consilio duxerit ordinandum. Statuisti etiam ut nullus in sacerdotio ducat uxorem, nec ad sacerdotis ordinem assumatur, nisi se victurum promiserit continenter, quod volumus etiam in diaconatus ordine observari. Ad haec insuper statuisti ut nullus episcopus presbyterum seu clericum alterius (dioecesis accipere, sine proprii episcopi litteris, vel ordinare praesumat; et ut nullus clericus ecclesiam obtinere per laicos, vel accipere ab aliquo investituram ecclesiae non vacantis attentet; quod si fecerit, officii sui beneficiique poena mulctetur. In causa ecclesiastica, nisi parva sit, nullius sine juramento testimonium admittatur, quod in qualibet etiam ecclesiastica causa ducimus observandum. Ita vero de monialibus decrevisti, quod post annum suae probationis velamen accipiant, aut egrediantur de claustro; quod sic tantum volumus observari, ut expulsae in aliquo loco votum suum, ne redarguendae transgressionis videantur. Abbatissa vero infra mensem electionis suae benedictionem accipiat vel, remota eadem, alia subrogetur; et neque lineo vestimento, neque carne utantur, nisi forte fuerint infirmitate detentae. Et quia multi passim legitimis dimissis uxoribus superinducunt alias, statuisti, ut si quis dimissa propria uxore acceperit aliam, nisi se correxerit, nec in vita, nec in morte sepultura vel alia ei sacramenta ecclesiastica impendantur. Quid etiam de imponendis decimis decrevisti decernimus observandum; illud vero quod de usurariis, et de contractu matrimonii ante quintum consanguinitatis vel affinitatis gradum lineam statuisti, ne videantur in aliis gradibus indulgeri, non decernimus confirmandum, vel usuram in aliquo casu permitti. Praeterea vinculo anathematis innodasti, qui auferret ecclesiae privilegia, vel ex eis utile aliquod ex sua iniquitate abradunt, quod quidem observari jubemus. Reliquum vero capituli, ut videlicet quicunque rem mobilem vel immobilem ecclesiae auferunt, et praesertim ecclesiae S. Bartholomaei, eadem poena plectantur, quia nimium severitatis esse videtur, non decernimus confirmandum; nolentes tamen auctoritati tuae per hoc aliquatenus derogari. Nulli igitur hominum liceat hanc paginam infringere nostrae confirmationis, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae, III Idus Novembris.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
67
LXVII. In ecclesia S. Georgii Brinatensi, « in alodio suo paterno fundata, » partem canonicorum Crescentiacensium collocat eamque possessionibus ac privilegiis donat. Jus patronatus vero fratribus suis eorumque haeredibus reservat. (Veronae, Nov. 25.) [Ex Bullario Lateranensi, pag. 55.] LXVIII. Monasterii S. Mariae de Carcere protectionem suscipit et bona juraque confirmat. (Veronae, Nov. 25.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, 153.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LIVALDO priori ecclesiae S. Mariae de Carcere, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim cum petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquitur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, praedecessorum nostrorum felicis memoriae Alexandri et Lucii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, praefatam ecclesiam S. Mariae de Carcere, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, et oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Andreae de Curtarodulo cum pertinentiis suis; et decimas novalium omnium totius loci, qui Caracetulum vocatur, sicut privilegium Alexandri praedecessoris nostri plenius continet, et in Agueiano; et novalium in tota Scudachia, in Prata, in Montaniana et in Vigezolis. Quidquid habetis in Cavallili, in Craterolo, in Carpo, in Portu, in Minervio, in Bonadico, Urbana, Casali, Altadura, Merlaria, villa Placentiae, Montaniana, Miliarino, Palso, Vigezolo, Este, in plebe de Villa, in Montesilicis, Bavono, et quidquid Gerardus Paduanus episcopus rationabiliter vobis concessit. Quidquid habetis in Spaxano, Cona, in Tribano, in valle Pantena, in Montagnana, in Albertone. Quaecunque a bonae memoriae Bellino et Senebaldo, Paduanis quondam episcopis, vobis canonice data sunt, nihilominus confirmamus. Ecclesiam Sancti Salvatoris cum omnibus possessionibus, pertinentiis et aliis, quae ad Ecclesiam spectare noscuntur, terris cultis et incultis, cum silvis et sine silvis, sicut juste et pacifice possidetis. Terram quam habetis in vico Tinioso et in Gazolo; ecclesiam Sancti Joannis in Vighizolo cum omnibus possessionibus, adjacentiis et aliis, quae ad eamdem Ecclesiam pertinere noscuntur, terris videlicet paludibus, piscationibus et decimis. Decimationes etiam totius paludis de Baone, sicut vobis a Paduano episcopo rationabiliter concessae sunt, et ejus instrumento plenius continetur. Decimam quoque de territorio villae, quae dicitur Cavallile. Sententiam vero illam quam praefatus Bellinus super contentione, quae inter vos et clericos Sanctae Theclae de Este de persona Hugonis Ballistarii et filii ejus, et bonis ipsius agebatur, legitime promulgavit, ratam habemus et auctoritate apostolica confirmamus. Praeterea venditionem quam vobis archipresbyter de Runcho cum fratribus suis de quadam terra in Minervio rationabiliter fecit vobis, quae ad vos proprietatis titulo pertinet, illibatam decernimus permanere. Statuentes ut de possessionibus, quas habet Ecclesia vestra nunc, vel in posterum est habitura, nullus laicus decimas praesumat exigere; et novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, seu ad nutrimentum victualium vestrorum, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eo loco professionem, fas sit absque prioris sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem discedere; discedentem autem, absque litterarum cautione nullus audeat retinere. In parochialibus autem ecclesiis, quas habetis, liceat vohis sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Antiquas quoque et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae concessas, et usque ad haec tempora observatas, et decimas, quas a quadraginta retro annis usque nunc pacifice possidetis, auctoritate apostolica vobis roboramus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se sepelire deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum, etc. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Decembris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
69
LXIX. Bulla pro abbatia Exaquiensi. (Veronae, nov. 30.) [ Gall. Christ. nov., XI, Instr., 245.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THOMAE abbati monasterii sanctissimae Trinitatis de Exaquio ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam posteritatis memoriam.
Monet nos apostolicae sedis auctoritas, cui, licet immeriti, praesidemus, pro statu omnium Ecclesiarum provida circumspectione satagere, et ne malignorum rapinis vel molestiis exponantur, apostolicum ipsis patrocinium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium sanstissimae Trinitatis de Exaquio in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum, Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum scilicet ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, ex dono Turstini Haldup et Eudonis filii ejus, et concessione et confirmatione Roberti de Haia, et Murieldis uxoris suae, et Ricc. et Radulphi filiorum eorum, in villa sanctae Opportunae, in qua sita est praefata ecclesia, totam partem quam praefatus Turstinus et Eudo filius ejus ibi habebant in terris, silvis, aquis, molendinis, piscariis et salinis; et in villa de Favilleriis totam partem quae fuit Adelais de Balta, et silvam quae appellatur Cavilleium, cum omnibus terris et molendino, cum aqua et molta de manerio de Crienciis, exceptis tantum servientibus suis, et omnia quae ad praefatam silvam pertinent, sicut ipsi eam habebant; et quidquid habebant in Orevilla et in Awarvilla et in omnibus maisnillis ad Orvillam pertinentibus. Apud Longamfamem terram ad unam carrucam; apud Coesnerios terram ad unam carrucam, et unum vavassorem cum eo quod tenet in eadem villa, et quidquid habebant in Bosevilla in plano, et in Appavilla, et in Oso villa, et in maisnillis ad Appavillam pertinentibus, in terris, silvis, et in omnibus aliis pertinentiis, et duas dimidias piscarias in vivia quae est juxta Hulmum; et extra parcum de Plesseio omnibus bestiis et porcis monachorum, et animalibus servientium seu custodientium pastum et pasturam; et si infra parcum mittuntur porci ad pastum, habeatis in eodem parco centum porcos a festo sancti Martini usque ad Quadragesimam quietos; et si ibi non mittuntur porci de foris ad pasnagium, tantum habeatis quinquaginta quietos usque ad praedictum terminum, cum eisdem consuetudinibus in nemore de Foilleia, et extra parcum ligna ad ecclesiam et domos suas, et omnia necessaria facienda de eadem foresta, et homines animalia sua custodientes similiter; et in eadem foresta partem quamdam per loca et divisas quas inde habetis determinatas in chartis, cum caeteris terris et pertinentiis sicut praefati donatores habuerunt et vobis concesserunt; terram trium famulorum in Balteis, scilicet, Ravenoti et Wimundi porcarii et Saraceni quam ipsi de eis tenuerunt; apud Criencias unum vavassorem cum terra sua, et in eadem villa terram ad duas carrucas et tres salinas et unam piscariam in mari, terram duarum bercariarum, sex suburbanos cum alodiis suis, et de teloneo ejusdem villae sexaginta solidos, in maresco de Cressoneres, sex acras terrae; apud Montem-catonis terram ad unam carrucam, liberam et quietam ab omni servitio et auxilio, et redditu, et saumones qui ibi capiuntur in noctibus sabbatorum totius anni; apud Argenceium terram ad duas carrucas cum masnagio de Rovreio cum suis pertinentiis; ea etiam quae Hugo de Valseio apud Valseium de eis tenuit, quidquid idem Hugo apud Martringneium tenuit ab illis. Ex dono Roberti de Haia terram Pippini liberam et quietam ab omni servitio et auxilio, et unam bovariam terrae apud Brottebecum. Ex dono Renaldi de Aurea-valle, clausum quod vocatur vinea, et totam partem landae juxta Torkenvillam, et pasnagium porcorum vestrorum quietum in silva sua, et ligna ad aedificia vestra apud Auream-vallem, et ibidem communem pasturam animalibus vestris, et sagrimentum; in Guerevilla duas acras terrae; in Lutearia unam acram terrae; tres acras terrae de feodo Rogerii de Monasteriis; terram juxta clausum, terram Hersendis et Annoti, et clausum Lecelinae cum domo sua. Ex dono Hugonis filii ejus de Rikevros terram quam dedit vobis Robertus Baumer; ex dono Roberti filii ejus terram apud Asambvillam; et in Baltesio unam acram terrae, et omnia quae idem Renardus ecclesiae vestrae dedit, et omnia quae de kalengiis suis relaxavit infra burgum Exaquii et in vicinia tota, et in aliis locis et villis eidem pertinentibus, libera et quieta. Ex dono Willelmi de Aurea-valle molendinum Sanctae-Opportunae cum omnibus consuetudinibus, et molta, et omnibus aliis ad idem molendinum pertinentibus. Ex dono Willelmi de Abrincis apud Sanctum-Salvatorem, viginti et sex acras terrae, et hominibus ejusdem eleemosynae communem pasturam et focum sicut suis; apud Vivefossam ex dono Gaufridi Outremer tres acras terrae, liberas et quietas ab omni servitio et auxilio, et unum masnagium et terram ad id pertinentem. Ex dono Willelmi et Richardi de Pirou, et ex concessione et confirmatione haeredum eorumdem Radulfi de Pirou et fratrum ipsius Gaufridi, Rogerii et Stephani, quadraginta quatuor acras terrae; et brociam juxta Landam, et unam piscariam in mari, et terram in qua domos aedificastis et hortos, pratum de Broc, pratum de Mela, unam acram terrae juxta crucem, et acram quam Robertus filius Osmundi et virgatam terrae quam Giroldus de Pirou vobis donavit, et concessione et confirmatione quam Radulfus filius et haeres Ricardi de Pirou et fratres sui vobis fecerunt, videlicet ut in voluntate vestra sit decimas vestras et caetera beneficia ad abbatiam vestram deferre et expendere, et quemcunque custodem volueritis apud Pirou, vestrarum rerum habere, et talem quietantiam in molta quam charta dividit. Ex dono Rogerii de Albingneio et Willelmi patris ejus, totam terram quam tenuit in Kereavilla et Francavilla Osmundus clericus, et sexaginta quatuor acras terrae in Livervilla, et quidquid filii Radulfi Espec tenuerunt in Alno et in Astella, et in marcisseio, unum ortulanum cum terra sua, et quidquid Anicia uxor praedicti Rogerii dedit vobis in monte famelico et in maisnillo Ogis. Ex dono Willelmi de Brikevilla dimidium molendinum de Matun. Ex dono Thomae filii ejus unam acram terrae in Alno et alteram in Verleio, et partem quam habebat in piscaria de Matun. Ex dono Roberti de Monasteriis et filiorum ejus Willelmi et Herberti duodecim acras terrae in Glatigneio, et quidquid Jordanus de Barnevilla ex dono patris et matris suae, vobis concessit et confirmavit, scilicet totum feodum unius vavassoris in Bretevilla, et quamdam terram in Gerseio, et confirmationem Roberti Bertranni de libertate et quietantia quam vobis fecit de eleemosyna vestra de Sotowast quam perpetuo vobis concessit acquietare. Ex dono Willelmi de Asnevilla quamdam domum juxta coemeterium, et totum marescum a coemeterio usque ad aquam. Ex dono Ric. Avenel, tres acras terrae in Frevilla et aliam terram. Ex dono Willelmi de Mercato, masuram Pontof in Crienciis. Ex dono Ricardi de Haia unam carrucam terrae in Ansgovilla et circa, et triginta acras terrae circa Haiam, et totam terram et redditum cum parte molendini quae apud Turvillam habetis, et apud boscum Rogerii, et totam terram et redditum cum molendino quae habetis apud Sotowast, et nundinas apud Exaquium in festo sanctae Crucis. Ex dono Alex. de Lievilla, trecentas anguillas apud Flamnigeart; prioratum de Boxgrava cum omnibus pertinentiis suis, et tres marcas argenti quas tantum habetis; et ecclesiam de Felingham, et ecclesiam de Rison, et ecclesiam sanctae Opportunae cum decimis et pertinentiis suis; capellam S. Mariae de Landa; ecclesiam de Crienciis cum decimis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Pirou cum decimis et caeteris pertinentiis suis, et quidquid habetis in ecclesia de Ginefossa: ecclesiam de Torvilla cum pertinentiis suis; ecclesiam de Heugevilla cum pertinentiis suis; ecclesiam de Aurea-valle cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Rocca cum decimis et pertinentiis suis; ecclesiam de Felgeriis cum decimis et pertinentiis suis, et quidquid habetis in ecclesia Sancti-Salvatoris cum decimis et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam de Folleia cum decimis et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam de Cleis cum decimis et pertinentiis suis; ecclesiam de Plesseio cum decimis et suis pertinentiis; heremitagium sancti Hemelandi; ecclesiam de Peretot cum decimis et omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam S. Georgii de Balteis cum decimis et omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam Sanctae Susannae cum decimis et aliis pertinentiis, et quidquid habetis in ecclesia de Appevilla cum decimis et caeteris quae ibidem habetis; ecclesiam de Cogneis cum decimis et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam de Warengebech cum decimis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam sancti Michaelis de nemore cum decimis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Haia a puteo cum decimis et suis pertinentiis; ecclesiam de Gerevilla cum decimis et aliis ad ipsam spectantibus; ecclesiam de Alno cum decimis et omnibus appendiciis ejus; ecclesiam de Verleio cum decimis et caeteris pertinentiis ejus; ecclesiam de Ansgovilla cum decimis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam de Bretevilla cum decimis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam de Surevilla, et ecclesiam de Glattegneio, et ecclesiam de Baudrevilla, et ecclesiam de Osmunvilla, ecclesiam de Orvilla, et ecclesiam de Merbec, et ecclesiam de Porbail; ecclesiam Sancti Georgii de Rivaria, et ecclesiam de Torgisvilla; ecclesiam de Maisnillo; ecclesiam de Aumevilla; hermitagium de Sancto Jovino; ecclesiam de Sotowast, ecclesiam de Wisel, ecclesiam de Ansnevilla, ecclesiam de Revilla, ecclesiam de Gerovilla cum decimis et omnibus ad ipsas pertinentibus; ecclesiam de Agenceio, ecclesiam de Coesneriis, et quidquid habetis in ecclesia de Valseio, et in ecclesia de Martringneio cum decimis et omnibus ad ipsas pertinentibus. Praeterea ecclesiam de Suavetona, ecclesiam de Bisvigetona, ecclesiam de Karletum, ecclesiam de Berlinges, ecclesiam de Cambringham, ecclesiam de Brotebi, ecclesiam de Subroc, cum decimis et omnibus ad ipsas pertinentibus; ecclesiam Sancti Symphoriani de Haia cum decimis et pertinentiis suis; obedientiam de Aurea-valle cum pertinentiis suis; decimam quam habetis apud Longamfamem et apud Vivofossam; decimam de nemore de Plesseio et de parco in venditione, in pasnagiis et venatione, in pecudibus et avibus, in molendinis et piscariis et aliis minutis decimis, et in omnibus lucris quae ibi fiunt, et decimam de redditibus omnibus illius manerii; decimas quas similiter habetis in bosco de Fulleia; totam decimam de Crienciis, decimam Tangue et molendini, decimam molendini de Fulleia, decimam redditus frumenti domini ejusdem villae de Crienciis, et decimam salis et nundinarum, arietum, porcorum et anserum, et decimam de omnibus exitibus illius manerii; decimam molendinorum de Monte-catonis et piscariarum et de omnibus exitibus illius manerii; et decimam quam habetis apud Awarvillam, et apud Osovillam; decimam molendinorum de Monteacuto et de Bertavilla et Eudonisvilla; decimam telonei de Haia, decimam de parco, decimam molendinorum desuper aquam de Bo, de Hardi, de Ceminio, de Baril, de Pelemusca, de Surtran, et decimam molendini de Vado; decimam denariorum quos habetis apud Brotebium et Felingehan, et Risun et Suavetona, et Lutona, et Scortona, et dimidiam decimam cujusdam molendini apud sanctum Salvatorem cum aliis minutis decimis; decimam frumenti et avenae quam habetis in Brettevilla, et decimam quam habetis in Pirou, in garbis et molendinis, et in anguillis et in omnibus quae contingit decimari; et decimam nundinarum de Albigneio et de foro ejusdem villae, et decimam quam habetis apud Millerias; decimam molendinorum de Anschetervilla, et duas partes decimarum de feodo vestro de Torvilla, et viginti quartaria hordei quae habetis de ecclesia de Groevilla; decimam molendini de Rocca, decimam quam habetis apud Sanctum Sebastianum. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco, nisi arctioris religionis obtentu, discedere; discedentem vero, sine communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. In parochialibus quoque ecclesiis quas habetis, liceat vobis clericos vel sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Interdicimus etiam ne quis in vos vel ecclesias vestras novas et indebitas exactiones praesumat imponere, aut excommunicationis vel interdicti sententiam, sine manifesta et rationali causa proferre. Sepulturam praeterea ipsius monasterii liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Libertates etiam et immunitates ac rationabiles consuetudines in ecclesia vestra hactenus observatas, ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas permanere sancimus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi cujuslibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, praeviderint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus fructum et hic bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus catholicae ecclesiae episcopus. Ego Henricus . . . . episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus Sanctae Susannae presbyter cardinalis. Ego . . . presbyter cardinalis Sanctae Mariae Trans Tiberim, cancellarius. Ego Pandulfus presbyter cardinalis Sanctorum Duodecim Apostolorum. Ego . . . . presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Adelardus Sancti Marcelli presbyter cardinalis. Ego . . . cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego . . . . Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego . . . . Sancti Angeli diaconus cardinalis. Ego Gaufredus S. Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego . . . Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus Sancti Nicolai in . . . diaconus cardinalis. Ego . . . Sancti Georgii . . . . diaconus cardinalis . . . . . Per manum Alberti . . . cardinalis et cancellarii, pridie Kalendas Decembris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus . . . . . Urbani papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
70
LXX. Privilegium pro ecclesia S. Castoris Cardonensi. (Veronae.) [GUNTHER, Cod. diplom. Rhen.-Mosell. I, 449.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano ecclesiae Sancti Castoris Cardonensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.. . . In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, totam usui fratrum, decimas de Tris quarum duae partes ad canonicos pertinent, et tertia ad praepositum, decimas de villis circa locum, qui vocatur Vostra, quarum villarum duae ad praepositum, et aliae ad canonicos pertinent, et curtem ejusdem loci cum pertinentiis suis, de qua curte dimidiam marcam et unam hospitationem debet percipere praepositus annuatim. Locum qui dicitur Massenpret, ecclesiam de Afflone, cum curte et appendiciis suis, de qua praepositus decem solidos percipit annuatim. Ecclesiam de Bucha cum pertinentiis suis. Locum qui dicitur Rode. Locum qui dicitur Savirtshusen. Mathena, Limene, ecclesiam de Beltena in qua praepositus tantum habet quantum canonici, ecclesiam de Kirricha cum pertinentiis suis, quae pertinet ad jus praepositi. Decimas de Elenze quarum duae partes ad scholasticum pertinent, et tertia ad illum presbyterum qui servit in ecclesia, villam de Bittellesdorf, cum appendiciis suis, in qua praepositus habet marcam dimidiam annuatim. Possessiones quas habetis in Dicheset, in Pumera et Cumdeda, cum jure et libertate, quam praepositus seu decanus, scholasticus, seu capitulum in his habent ex antiqua et rationabili constitutione ecclesiae hactenus observata. Praeterea novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis, seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis omnino fieri prohibemus. Libertates etiam et immunitates ecclesiae vestrae juste collatas, sicut hactenus observatae sunt, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Prohibemus insuper ne infra fines parochiae vestrae ullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Auctoritate quoque apostolica interdicimus, ne quis in vos vel ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis, aut interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulgare praesumat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Ego Hyacinthus Sanctae Mariae in Cosmedin diaconus Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis titulo Sanctae Susannae. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae Trans Tiberim titulo Calixti. Ego Pandulfus presbyter cardinalis titulo XII Apostolorum. Ego Melior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli titulo Pamachii. Ego Adelardus titulo Sancti Marcelli presbyter cardinalis. cardinalis. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tull. diaconus cardinalis. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.
Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et . . . . . . . . 1186 pontificatus vero domini Urbani papae III anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
71
LXXI. Monasterii S. Petri Candensis sive Blandiniensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Veronae, Dec. 3.) [MIRAEUS, Opp. diplom., III, 63.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO abbati et fratribus monasterii S. Petri Gandensis sive Blandiniensis, etc.
Praefatum monasterium S. Petri sub nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio munimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et S. Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter servetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum istum, in quo dictum monasterium situm est, cum pertinentiis suis. In Tornacensi episcopatu altare S. Mariae in Atrio S. Petri constitutum cum appendiciis suis; capellam S. Joannis Baptistae in Burgo; capellam S. Jacobi; capellam S. Nicolai; capellam de Swynaerde; altare de Bostburch cum appendiciis suis; altare de Eka; altare de Ondeghem; altare de Olzene; altare de Wettrem; altare de Lovendighem; altare de Bergina; altare de Themseca; altare de Kemseca; altare de Coesfoorde; altare de Calloo; altare de Wracene; altare de Beverna; altare de Byghem; altare de Desselghem; altare de Anseghem; altare de Autrive; altare de Avelghem; altare de Coteghem; altare de Bossuyt; altare de Hollain; altare de Baugille; altare de Annetiennes; altare de Werpes; altare de Camphinio; altare de Carvin, a personis et ab omni personali successione libera sint, ut a Tornacensibus episcopis vobis canonice sunt concessa et scriptis suis firmata. In Cameracensi episcopatu altare de Meerlebeke cum appendiciis suis, altare de parvo Houthem; altare de Materna; altare de Bost cum appendiciis suis; altare de Hilleghem; altare de Woubrechteghem; altare de Dulciaco cum appendicio suo; altare de Elinghen; altare de Fleursighem; altare de Ydeghem; altare de Steenhuyse; altare de Smeerebbe; altare de Lecuwerghem; altare de Dickele. In Morinensi episcopatu altare de Boesinghen; altare de Terdighem. In Attrebatensi episcopatu altare de Harnes cum appendiciis suis. In Roffenenensi episcopatu altare de Gevisham; altare de Grenewich. Sive novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum decimas a vobis nullus extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos, laicos a saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversationem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Insuper auctoritate apostolica prohibemus, ne quis in vos vel monasterium vestrum excommunicationis, suspensionis et interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulgare, vel novas indebitas actiones irrogare praesumat. Ne quis infra clausuram domorum vestrarum spolium aut rapinam committere, ignem apponere, hominem capere aut interficere, seu aliquam violentiam qualibet temeritate exercere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet obreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum major pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Missas publicas a dioecesano episcopo in eodem monasterio fieri prohibemus, ne in servorum Dei recessibus ulla popularibus conventibus occasio praebeatur, vel mulierum fiat inusitatus accessus, nisi ab abbate et fratribus fuerit invitatus. Prohibemus insuper ne infra fines parochiae vestrae ullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam vel oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Interdicimus etiam, ne parochiani vestri, contra inhibitionem felicis memoriae Innocentii papae praedecessoris nostri et consuetudinem hactenus observatam, apud alias ecclesias in praejudicium vestrum accipiant sepulturam. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, pro quorum gubernatione, sustentatione et usibus concessa sunt, etc. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Nonas Decembris, indictione V, pontificatus vero domini Urbani III. secundo, anno Domini 1187.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
72
LXXII. Monasterii S. Mariae Soroensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat (Veronae, Dec. 10.) [THORKELIN, Diplomatarium Arna-Magn., I, 273.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii S. Mariae de Sora cum fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam memoriam.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sanae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, justis vestris postulationibus clementer annuimus et monasterium Sanctae Mariae de Sora, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam et institutionem Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, vel in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum in quo monasterium memoratum situm est cum adjacentiis et pertinentiis suis; grangiam de Liunghe cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Slaglose cum omnibus pertinentiis suis; Othinstorp cum omnibus pertinentiis suis: grangiam de Aswarthabothae cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Wanpose cum omnibus pertinentiis suis. Villam quae dicitur Biarbii, quam ex donatione domini Esberni fratris domini Absolonis Lundensis archiepiscopi obtinuistis cum silvis, pratis, molendino, piscariis et caeteris pertinentiis suis; grangiam de Guthem cum universis pertinentiis suis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eas absque contradictione qualibet retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, sine abbatis sui licentia fas sit de eodem loco discedere; discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus aud eatretinere. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum terminos nullus rapinam seu furtum committere, ignem apponere, hominem capere vel interficere audeat, seu violentiam aliquam exercere. Insuper etiam sancimus apostolica auctoritate ut, quemadmodum a praedecessoribus nostris statutum est, nullus episcopus neque alia persona ad synodos vel ad conventus forenses vos invitos ire compellat. Sed nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, chrisma conficiendi, causas tractandi, vel aliquos publicos conventus convocandi, quisquam vobis invitis praesumat accedere. Sancimus etiam ut, si episcopus, in cujus parochia domus vestra fundata est, tertio per intervalla temporum cum humilitate et devotione qua convenit requisitus substitutum abbatem benedicere forte noluerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios novitios benedicere et alia quae ad officium per ipsum pertinent exercere, donec idem episcopus duritiem suam recogitet et benedicendum abbatem benedicere non recuset. Sane si episcopi aliquid ab abbatibus vestri ordinis praeter obedientiam debitam vel principes terrae contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam expetierint, liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica denegare quod petitur, ne occasione ista praedictus ordo, qui hactenus liber exstitit, humanae servitutis laqueo alligetur. Illud adjicientes ut nullus episcopus regularem electionem vestri abbatis impediat, aut de instituendo, aut deponendo, aut removendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis et auctoritatem privilegiorum vestrorum se ullatenus intromittat. Quod si episcopi ipsi aliquam propter hoc in Ecclesias vestras vel personas sententiam promulgaverint, eamdem sententiam, tanquam contra sedis apostolicae indulta prolatam, statuimus irritandam. Cum vero propriorum episcoporum copiam non potestis habere, si aliquem episcopum per vos transire contigerit de quo plenam notitiam habetis, ab illo et a covicinis episcopis cum dioecesana sedes vacaverit, benedictiones vasorum et vestium, monachorum ordinationes, et altarium consecrationes recipere valeatis: sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praejudicium generetur. Auctoritate quoque apostolica interdicimus ne quis vicinos vel mercenarios vestros, pro eo quod vos ad laborandum adjuverint in illis diebus in quibus laboratis et alii feriantur vel aliqua occasione eorum quae ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros, pro eo quod aliqua beneficia vobis vel obsequia ex charitate praestiterint interdicere, aut vinculo anathematis audeat innodare. Quod si quis aliquem de familia vestra, donec in famulatu vestro permanserit, propter detentionem decimarum vel aliud aliquid a sede apostolica ordini vestro concessum, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverit, liceat vobis eos absolvere metu mortis, et si eorum presbyteri humiliter requisiti id efficere noluerint, vel malitiose distulerint illis ecclesiastica sacramenta conferre; liceat quoque vobis in monachos vestros sive conversos qui de claustro vestro sine licentia abbatis sui exierint, si forte, vobis invitis, aliquis eos retinere praesumpserit, sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si quis autem, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo judicio divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus fiat pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Petrus de Bon tituli S. Susannae cardinalis ss. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. Duodecim Apostolorum ss. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Hyacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Bobo S. Angeli diaconus cardinalis ss. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss. Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Idus Decembris, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1187; pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
73
LXXIII. Privilegium de plenaria libertate monachorum Carae insulae. [LANGEBEK, Script. rer. Danic., V, 253.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus ABSALONI Lundensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, et suffraganeis ejus et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis et presbyteris in eisdem episcopatibus constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia plerumque veritatis integritas per minorem intelligentiam aut malitiam hominum depravatur, non videtur incongruum, si ea etiam quae manifeste dicta videntur, ad omnem ambiguitatis scrupulum removendum, evidentius exponantur, et turbatoribus veritatis omnis auferatur contradictionis occasio, qua ea quae recte dicta sunt, aliqua valeant obumbratione fuscari. Accepimus autem, quod cum fratribus Carae insulae, sicut aliis omnibus Cisterciensis ordinis fratribus, a patribus et praedecessoribus nostris concessum sit, et a nobis ipsis postmodum indultum et confirmatum, ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nemini decimas solvere teneantur, quidam ab eis nihilominus, contra indulgentiam sedis apostolicae, decimas exigere et extorquere praesumunt, et prava et sinistra interpretatione apostolicorum privilegiorum capitulum pervertentes, asserunt de novalibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse inscriptum. Cum igitur manifestum est omnibus, qui recte sapiunt, interpretationem hujusmodi perversam esse, et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis quas deduxerunt vel deducunt ad cultum, quam etiam de terris illis cultis, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt liberi sunt penitus et immunes, nec ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel quomodolibet ipsos contra justitiam molestandi, vobis per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus omnibus qui sunt vestri juris, auctoritate nostra prohibere curetis, ne a memoratis fratribus Carae insulae, vel a fratribus aliorum monasteriorum Cisterciensis ordinis, qui in episcopatibus vestris consistunt, de novalibus vel de aliis terris quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, ullatenus decimas praesumant exigere, vel quomodolibet extorquere. Nam si de novalibus tantum vellemus intelligi, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorumdam aliorum apponimus. Quia vero non est conveniens vel honestum, ut contra instituta sedis apostolicae veniatur, quae obtinere debent inviolabilem firmitatem, mandamus vobis firmiterque praecipimus ut, si qui monachi, canonici, clerici, seu laici, contra privilegia sedis apostolicae praedictos super decimarum exactione gravaverint, laicos excommunicationis sententia percellatis, monachos et canonicos, sive clericos, contradictione, dilatione et appellatione cessante, ab officio suspendatis, et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari, nec litterae illae habeant firmitatem quas contra tenorem hujus scripti ab aliquo constiterit impetratas. Ad haec vobis praesentium auctoritate praecipiendo mandamus, quatenus, si quis in monachos vel conversos praescripti monasterii Carae insulae, vel aliorum monasteriorum Cisterciensis ordinis, manus violentas injecerit, eum, candelis accensis, excommunicatum publice nuntietis, et faciatis sicut excommunicatum ab omnibus cautius evitari, donec congrue satisfaciat praedictis abbatibus et fratribus et cum litteris dioecesani episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectui repraesentet.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
75
LXXV. Monasterium S. Sepulcri Placentinum tuendum suscipit ejusque bona et privilegia confirmat. [CAMPI, Hist. di Piacenza, II, 370.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati S. Sepulcri Placen. ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. . . . . . Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedictum monasterium S. Sepulcri, in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis quidem statuentes ut ordo monasticus in dicto monasterio institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo memoratum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S. Nicolai; ecclesiam S. Nazarii, juxta ipsum monasterium positas; ecclesiam SS. Cosmae et Damiani et S. Vitalis Cremonae positam cum pertinentiis suis, etc
Statuimus insuper, et praesenti decreto sancimus ut libertatem, quam bonae memoriae Dionysius quondam Placentiae episcopus de assensu canonicorum suorum monasterio vestro concessit, et scripto proprio confirmavit, videlicet, ut sitis ab omni jugo episcopali et onere servitutis liberi, sicut hanc libertatem usque ad nostra tempora possedistis, ita sine contradictione alicujus deinceps habeatis, etc. Prohibemus autem ut infra fines vestrae parochiae, nullus sine assensu dioecesani episcopi, et vestro, ecclesiam sive oratorium de novo construere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum praefatum monasterium temere turbare, etc.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]
Urbanus III
77
LXXVII. Universos episcopos de hoc fratrum S. Mariae de Reno privilegio certiores facit, « ut a quocunque maluerint catholico antistite ordinentur. » (Veronae, Jan. 22.) [ Ibid., p. 435.]
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis episcopis ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum dilectis filiis nostris . . . . . priori et conventui Sanctae Mariae de Reno ab episcopis Bononiensibus fuerit jam pridem indultum, et apostolico eis privilegio confirmatum, ut a quocunque maluerint catholico antistite ordinentur, providere volumus et debemus, ut eis libertas ista futuris temporibus servetur illaesa. Quapropter fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, cum ad vos aliquis eorum accesserit ordinandus, juxta tenorem privilegii nostri, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate apostolica ordinetis. Nolumus autem ut pro eo quod ab aliquo semel aut saepius receperint ordines, facultas eis adeundi alium vel alios aliquatenus denegetur. Datum Veronae, XI Kal. Februarii.
http://viaf.org/viaf/85184598
[]