author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
sequencelengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Alexander II | 59 | LIX. Alexander II Arnoldo archiepiscopo Acheruntino pallii usum tribuit. (Anno 1068.) [UGHELLI, Italia sacra, VII, 25.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ARNOLDO Acheruntinae Ecclesiae venerabili archiepiscopo, perpetuam in Domino salutem. | Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus affectu debitae charitatis in necessitatibus subvenire et eorum justis petitionibus benevolum praebere assensum. Tunc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Deum nos habituros speramus, si venerabilia loca sanctorum per nos fuerint ad meliorem statum perducta. Igitur quia postulastis a nobis quatenus concederemus, confirmaremus tibi archiepiscopatum praedictae Acheruntinae Ecclesiae, cum omnibus parochiis suis, civitatibus quinque, videlicet Venusio, Monte Milone, Potenza, Tulba, Tricario, Monte Peloso, Gravina, Matera, Oblano, Turri Tursio, Lasiniano, sancto Quiriaco, Virolo, cum castellis et villis, monasteriis ac plebibus, tam Graecis quam Latinis, exceptis iis, quae ad dominatum nostrum jure nobis retinemus, petitioni tuae libentes annuimus, Montem Urrani quoque et armentum, quae largitione fidelium in dominium sanctae Acheruntinae Ecclesiae recenter transierunt, tibi tuisque successoribus concedimus et confirmamus. Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda, sicut concessum est antecessoribus tuis, concedimus, videlicet in Natali Domini, in octava Domini, in Epiphania, in Purificatione et aliis festivitatibus sanctae Mariae, in Coena Domini, in Sabbato sancto, in die Dominico Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in nativitate S. Joannis Baptistae, in natali omnium apostolorum, et sancti Michaelis archangeli, et Omnium Sanctorum, ac vestrorum sanctorum, quorum corpora apud vos habetis; in dedicatione ecclesiarum, et quando ordinationes facis. Hortamur itaque charitatem tuam, ut mores vitae tuae tanti honoris ornamento exempli ubique possint esse conspicui. Vita igitur tua filiis tuis sit regula, ut si qua fortitudo deprehenditur in ea, dirigatur cor erga suum, neque prospera quae temporaliter blandiuntur extollant, neque adversa dejiciant, sed quidquid illud fuerit, virtutum puritate devincatur. Nullum apud te locum odia, nullus favor indiscretus inveniat. Sacrae benedictionis tuae justique judicii opus nulla venalitatis interventio commaculet; sit in te et boni pastoris dulcedo et judicis severa districtio, unum scilicet innocenter viventes foveat, aliud inquietos a pravitate compescat. Misericordem te, prout virtus patiatur, pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subveniat. Opprimentibus modesta ratio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipe. Custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam rationis audire suadeat. Nec pauperem de re tua faciat humilitas desperare, quatenus Domino miserante talis possis existere, qualem sacra lectio praecipit dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed iis omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuerit a recto tramite non secedit. Scriptum per manus Joannis scriniarii et notarii, ac regionarii sacri palatii. Datum Later., Idibus Aprilis, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1068, ind. VI, pontificatus vero Dom. Alexandri papae II, an. VII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 60 | LX. Alexander II ecclesiae S. Mariae Magdalenae Virdunensis protectionem suscipit bonaque confirmat. (Anno 1068.) [Dom CALMET, Histoire de Lorraine, I, Preuves, p. 462.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ERMENTRIDO venerabili presbytero, fundatori ac praeposito ecclesiae Sanctae Mariae Magdalenae, sitae in Virdunensi civitate, suisque successoribus in perpetuum. | Ex consideratione apostolicae sedis, cui licet indigni deservimus, saluti omnium et Ecclesiarum utilitati compellimur invigilare et propositum unicuique earum jus defendendo servare? Unde quia religio tua in Christo sanctae operationis studia, quibus per Galliarum provincias praedicatur, ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae, sitam infra Virdunensem civitatem, possessione simul ac religione praeit, haereditavit, tanto convenit nos in Domino gaudere quanto gloriosus eamdem ecclesiam canonica religione decet excrescere. Unde, juxta postulationem devotionis tuae, praefatam ecclesiam sub tutela et defensione sanctae apostolicae sedis constituimus, salva tamen canonica reverentia Virdunensis episcopi, confirmamus tibi quidquid nunc jure possessionis habere videtur seu deinceps habitura est, videlicet Erisiam cum ecclesia et suis appenditiis, Villare cum ecclesia ibidem constituta, Ciranivam cum suis appenditiis, Duosam curtem cum suis appendiciis, praedia et vineas, cum familia, quae sunt apud Aquilam, Stabuletum cum molendino, ecclesiam de Hemandres; praeterea curtem quae vocatur Manera, et quinque mansos apud Sufingas, quam Agnes, illustris imperatrix una cum filio suo Henrico glorioso rege, eidem ecclesiae contulit praesentis privilegii pagina confirmamus, omnibus modis interdicentes ut nullus imperator, rex, dux, marchio, comes, sed neque episcopus, aut aliquis episcopali saecularive praeditus dignitate, praesumat ista atque omnia quae superius continentur, a jure ipsius ecclesiae subtrahere atque studio deprecationum, aut quarumlibet oppressionum auferre. Confirmamus etiam convenientiam quam gloriosus dux Godefridus in praesentia nostra tecum fecit, videlicet quod de advocatione praefatae curtis, id est, Macrae, nihil nisi tantummodo lucrum divinae remunerationis ipse atque posteri sui debeant unquam exigere. Si vero aliquis, temerario ausu, hujusmodi nostrae confirmationis scriptum violare praesumpserit, usque ad dignam satisfactionem sciat se innodandum vinculo excommunicationis. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, repleatur abundantia apostolicae benedictionis. Datum Lateranis, Idus Aprilis, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et bibliothecarii, anno VII pontificatus domini Alexandri papae II, ab Incarnatione vero Domini millesimo sexcentesimo sexto, indictione VII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 61 | LXI. Alexander II canonicorum Ferrariensium patrocinium suscipit et possessiones confirmat. (Anno 1068.) [UGHELLI, Italia sacra, II, 534.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, EVERARDO archipresbytero, et ROMANO archidiacono, et reliquis canonicis S. Ferrariensis Ecclesiae, suisque successoribus in perpetuum. | Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus vestris, filii charissimi, vos vestraque bona in munimime apostolicae defensionis suscipimus atque confirmamus et corroboramus vobis vestrisque successoribus canonicis quidquid juste habetis, id est villam quae dicitur Qua tisana, et fundum contra Padum, et locum Cuculi, et caput Redae, et Baniolum, et Wartiaticam, et fundum Pecorile, villam quae dicitur Fossa Nova, cum capella Sancti Marci ibidem sitam, ecclesiam quoque Sancti Stephani in burgo Ferrariae cum omnibus quae ei attinent; insuper etiam medietatem decimationis plebis Sancti Georgii in episcopio, medietatemque omnium rerum, quae pro animabus fidelium defunctorum eidem ecclesiae relinquuntur, tam mobilium quam immobilium, totam etiam decimam totius villae quae dicitur Cocomario, et caetera quae eidem canonicae pertinent, scilicet terras, vineas, prata, agros cultos et incultos, aquas aquarumque decursus, piscationes, venationes seu molendina, servos et ancillas, aldiones et aldianas, quidquid habetis, tam de parte ecclesiae quam de vestrorum parentum haereditate, necnon duodecim homines illius loci qui navigent quocunque usus vester fuerit sine omni pretio; seu cunctas res mobiles et immobiles; vel quidquid deinceps juste acquisituri estis, ea videlicet ratione ut nullus in vos jam dictos canonicos, sive vestros successores, distringere vel molestare audeat, neque vestros colonos vel colonas, vestrasque facultates, sine voluntate et consensu ipsius ecclesiae praesulis. Statuentes igitur jubemus ut quiete et pacifice omnia quae super leguntur teneatis et possideatis, omnium hominum contradictione remota, ita ut nullus dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes, vicecomes, nullaque magna vel parva persona de cunctis praenominatis rebus, tam de ecclesiasticis quam de propriis vos vestrosque successores molestet, sive in placito conturbet, vel colonos vestros aut colonas distringere, seu publicam functionem solvere cogat. Quod qui temerario ausu fecerit, nisi infra quadraginta dierum spatia emendaverit, anathematis vinculo obligetur et a liminibus sanctae ecclesiae alienetur usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos hujus nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei, et beati Petri apostolorum principis, et nostram habeat, et in futurum aeternam retributionem percipiat. Amen. Datum XII Kal. Julii per manus Petri, fungentis vice sacro sancti Romanae Ecclesiae subdiaconi, et bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1068, septimo vero pontificatus domni Alexandri papae II, indictione VI. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 62 | LXII. Privilegio di Alessandro II conceduto ai canonici regolari di S. Frediano di Lucca, col quale mette rotto la difesa e protezione della santa sede i beni che essi possedono nelle Maremme. (Anno 1068.) [ Memorie e documenti per servire all' istoria del principato Luccese. Lucca, 1813, in-4º, IV, II, 144.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, canonicis ecclesiae Sancti Frigiani eorumque successoribus in perpetuum. | Quoties a nostris filiis illa poscuntur, quae ab aequitatis ratione non discrepant, illorum dignum est justis condescendere petitionibus, eorumque desideriis vera cordis sinceritate favere. Tunc namque nobis Dei nostri voluntatem conciliamus, si quod nobis, ratione dictante, impendi volumus, recte hoc aliis concedere minime dubitamus. Et si laicorum postulationibus saepissime larga et benigna mansuetudine annuimus, videlicet ut ab illis digne postulata largiamur; multo magis erga ecclesiarum nostrarum utilitatem, et clericorum ibidem Deo militantium devotissimum collegium, munificentissimos, et benevolos esse nos condecet, qui in ecclesiastici ordinis militia nobiscum divina operante clementia, uniti esse videntur. Quapropter ego Alexander sanctae et universalis Romanae Ecclesiae pontifex, et Ecclesiae sanctae Lucensis episcopus inclinati precibus vestris, et sperantes meritis et intercessionibus beati Frigiani apud tremendum Judicem adjuvari suscepimus sub defensione et privilegio apostolicae sedis quidquid in maritima ejusdem sanctissimi Frigiani Ecclesiae pertinere videtur, scilicet in rivo de Menthe , et monte Burli , et Castani, et a la Petra, et in monte presbyteri Joannis et Pungulini, et quidquid in aliis locis et vocabulis ab antiquis vetustioribusque hominibus habuisse memoratur. Ita sane, ut ab hac hora in antea consistant, et permaneant supradictae res in potestate vestra presbyteri, et diaconi, subdiaconi, sive etiam clerici, qui in praefata Ecclesia modo ordinati fuerint, et officium Dei ibi fecerint. Statuimus praeterea, et apostolica auctoritate sancimus, ut de jam dictis rebus praenominatae Ecclesiae, vel clericis ejusdem ecclesiae, seu loco beneficii ab ecclesia eas retinentibus, nullus praesumat aliquam inferre violentiam, aut molestiam facere, seu depraedari, vel aliquo ingenio diminuere; non aliquis successorum nostrorum, non dux, non marchio, non comes, vicecomes, capitaneus, castaldus, exactor, seu aliqua saecularis potestas, vel aliqua hominum magna, parvaque persona. Quod si aliquis, quod non credimus, diabolico instinctu, quod a nobis firmatum est infringere tentaverit, vel aliter permutare praesumpserit, vel contra jam dicta aliquid ausus fuerit moliri, timeat super se venturum omnipotentis Dei judicium, et conscius sibi tristetur de futura super eum Dei et sanctorum omnium maledictione. Insuper sciat se ex auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostra, nisi resipuerit, perpetuo anathematis vinculo innodatum. At vero custos et observator hujus sacri nostri privilegii de coelesti super se ventura benedictione gratuletur, et post praesentis vitae spatium, accipiat perennis vitae bravium. Datum Lucae III Idus Octobris per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno VII pontificatus domni Alexandri II papae, anno videlicet Dominicae Incarnationis millesimo sexagesimo octavo, indictione VII. | [ f. Marthure] [Buruli] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 63 | LXIII. Alexander II episcopum Clusinum, in concilio Romano Simonia accusatum, cum causa et Lucae et Clusii tractata esset, absolutionem a sese impetrasse testatur. (Anno 1068.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 629.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, sanctae Clusinae Ecclesiae, in perpetuum. | Quoniam divinae miserationis respectu ad hoc universalis administrationis curam suscepimus ut omnium ecclesiarum quietem solerti studio procuremus, omniumque animarum praelati providere omni tempore ac universas quaestiones in sancta Ecclesia emergentes diligenter perquirere, inquisitis vero legaliter calculum diffinitionis debemus imponere, ex hac ipsa consideratione nostri officii coacti sumus quamdam quaestionem in Clusinensi ecclesia ortam sagaci indagatione tractare. Quaestio denique quaedam in jam dicta Clusina ecclesia exorta est, atque in concilio ad apostolicam sedem delata. Ex antiqua namque consuetudine parochianae ecclesiae Clusini episcopatus bis in anno quasdam conditiones episcopo exhibebant semel in majori hebdomada ante Pascham, secundo vero dum episcopus synodale concilium celebraret. Hinc nata occasione, conquesti sunt clerici illius Ecclesiae adversus episcopum suum, quod ipse exigeret ab eis quemdam annalem tributum quod dicebant quasi pro chrismate pretium, necnon pro administratione sacri verbi, quam illis in sua synodo exhibebat aliud quoddam statutum. Quod nos audientes nimium exhorruimus, atque si ita esset, omnino damnare statuimus, quia Simoniacae venalitatis fere infecta haec talia videbantur. Discussimus itaque te per hoc, prout voluimus, sed quia plurimis et maximis ecclesiasticis negotiis occuparemur, plenaliter diffinire nequivimus, ac proinde ad nostram audientiam tandem deferendam statuimus tempore quo eum nobis liceret quietis perscrutari; licet ita demum canonica diffinitione concludere. Unde actum est ut paulo post nobis Roma ad Lucensium preces proficiscentibus ipsa eadem quaestio in itinere, dum per partes illas transiremus, repraesentaretur, et cum inibi diu episcopo clericisque praesentibus ventilaretur quibusdam astantibus, nec adhuc plane diffinitionis sententiam censere dignum duximus, sicque denuo evenit ut cum Luca Romam reverteremur, invitati episcopo ad praedictam Clusinam ecclesiam, pia et efficacii ipsius episcopi rogatione inflexi veniremus. Tunc evocato ibi universo clero praedicti episcopatus, maximaque parte populi congregata, supradictam quaestionem diligenti examinatione perquisivimus, residente nobiscum dilecto fratre nostro Joanne sanctae Romanae Ecclesiae cardinali Tusculano episcopo, astantibus quoque plurimis religiosis abbatibus, et sacerdotibus, etiam Raynerio filio Burgarelli et Bernardo filio Ardinghi, multisque aliis majoribus et minoribus. Quam divino nutu provida consideratione inspectam, ita visum est nobis fore diffiniendam, scilicet ut hujusmodi infamia, quae talibus occasionibus Clusinae ecclesiae inoleverat, his omnibus amputatis abscinderetur, et statutum, quod sacri canones de redditibus et votis ecclesiarum praecipiunt, ab utrisque partibus inviolabiliter custodiretur. Sequentes igitur praecepta, canoni papali ab episcopo quarta parte decimarum dari, temporibus vero reliquis in dispositione episcopi praesidentibus, episcopum vero medietatem omnium primitiarum, tertiamque totius oblationis cunctarum ecclesiarum episcopatus vivorum ac mortuorum, tam in terris quam in vineis, mobilibus vel immobilibus, seu cujuslibet generis possessionibus habere censuimus, oblationibus antiquorum monasteriorum exceptis, videlicet, S. Anthymi, S. Salvatoris, necnon S. Benedicti, et S. Petri in Campo. Addidimus etiam quod nullus laicorum ecclesias tenere vel oblationes vivorum et mortuorum in proprios usus retorquere praesumat; sunt enim plurimi, qui ecclesiasticas res, quasi jure haereditario a parentibus relictas, impudenter sibi usurpant; quod quia ecclesiasticis statutionibus nimis oppugnet, modis omnibus inhibemus. Quicunque ergo temerario ausu huic nostrae sanctioni contraierit, et hoc nostrum apostolicum decretum in totum partemve infregerit, si ex sacris ordinibus fuerit, sui ordinis periculum incurrat, si vero laicus, nostrae apostolicae excommunicationi subjaceat. Et insuper bannum nostrum componat, septuaginta videlicet optimi auri libras, medietatem Lateranensi palatio, medietatem autem parti nostrum apostolicum servanti decretum. Datum Perusiae, tertio Kal. Januarii, per manus Petri clerici fungentis vice Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1068, pontificatus vero domni Alexandri II anno VIII, indict. VI. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 64 | LXIV. Alexandri II epistola ad Rumoldum Constantiensem episcopum.--De abbate cujus servus furtis uno ictu ab ipso percussus, post sex menses mortuus est. (Anno 1061-69.) [MANSI Concil. XIX, 963.] | ALEXANDER, RUMOLDO Constantiensi episcopo. | Intelleximus in litteris tuis quod earum latior, sacerdos videlicet et abbas, ita acerrime stimulatus servientem uno fustis ictu in dorso percusserit, et sic percussus ut per conjecturam admittitur, sex tamen mensibus transactis obierit. Unde hunc, quasi homicidii culpa notatum, et sui gradus horrens incurrisse periculum et dignitatis perpendimus pertulisse naufragium. In qua re, salvo tui ordinis privilegio, quodammodo repentina severitas et statuisse videtur praejudicium et praecipue discretionis excessisse modum, quae nimirum clementiori nobis videtur moderamine temperanda. De qua videlicet habenda discretione si tua fraternitas haesitat, Gregorianae auctoritatis testimonium legat. Item. Fraternitati tuae mandamus ut fratrem istum abbatiae restituat; et si jam annus poenitentiae transactus habetur, sacerdotali sibi officio restituto, eum sacris altaribus ministrare permittat. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 65 | LXV. Alexandri II epistola ad Romaldum Constantiensem episcopum. (Anno 1061-69.) [MANSI Concil. XIX, 983.] Ad sequentem epistolam collectoris admonitio. EX EDITO IVONIS ET GRATIANI. EX M. S. COD. PISTOR. | Quicunque Ivonem accusant de corrupto interpolatoque textu canonum et decretorum quae in collectionem suam transtulit, illis profecto accidet opportunum fragmentum sequentis Alexandri epistolae, quod ego offendi in ms. Pistoriensis cathedralis codice, in quo Ivonis decretum cum aliis nonnullis decretalibus sanctionibus in extremis pagellarum ora adjectis continetur. Ex hac ipsa enim epistola excerpsit Ivo cap. 409, et ex illo Gratianus, dist. 52, cap. Sollicitudo, canonem illum, quem et Labbeus inter Alexandri epistolas num. 32 recitat. In eodem Ivonis decreto data haec epistola legitur ad Romaldum Constantiensem; in codice vero Pistoriensi ejus, ad quem dirigitur, nomen desideratur. Ad lectorum commodum utramque lectionem ex adverso positam exhibebo. | Ad Romaldum Constantiensem episcopum. De eo qui, subdiaconatus ordine postposito, diaconus et presbyter est ordinatus. Sollicitudo dilectionis tuae studuit consulere utrum portitor istarum litterarum diaconatus et presbyteratus officium sit idoneus peragere, necne, cum ad id praepropero cursu, videlicet sine subdiaconatus ordine, negligentia potius quam superbia cognoscatur ascendisse. Unde nos consulendo charitati tuae mandavimus ut ab officio sacerdotali eum prohibeas, donec proximo quatuor temporum jejunio subdiaconatus ministerium sibi rite imponas, et sic deinceps ad majora officia eum redire concedas. Alexander papa II. De quodam sacerdote mal ordinato. Quidam in clericalibus officiis educatus subdiaconatus gradum suscipere neglexit, et diaconatus ac presbyteratus honorem, non quidem ambitiose, sed negligenter conscendit. In quo praeceptum canonicum non nos invenisse meminimus; consilium autem ex praerogativa auctoritatis apostolicae damus. Ab utriusque itaque, id est sacerdotalis et leviticae, quos inordinate suscepit, officio suspendatur, donec congruo tempore intersit ejus qui est ad subdiaconi benedicendum honorem; et cum eis subdiaconatus suscipiat benedictionem. Prius tamen discutiendum si ejus vita digna officio habeatur; et sic, si vitae canones non obviaverit, in priore ordinatione diaconus et presbyter teneatur. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 66 | LXVI. Alexandri II epistola ad Wilielmum marchionem.--Excommunicatus alium excommunicare ne possit. (Anno 1061-69.) [MANSI Concil. XIX, 977.] | Audivimus quod Henricus, Ravennas dictus archiepiscopus, nisus sit te excommunicare; quod, quia excommunicatus excommunicare non potuit, apostolica auctoritate te tuosque absolventes, mandamus exinde non curare. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 67 | LXVII. Alexander II canonicam S. Mariae Spoletinam tuendam suscipit et bona ejus confirmat. (Anno 1069.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 1260.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, PETRO venerabili praeposito canonicae S. Mariae in matrice ecclesia Spoletani episcopatus, suisque successoribus in perpetuum. | Quoniam divinae miserationis clementia nos in specula universalis administrationis constituit, ex consideratione nostri officii cogimur universis Ecclesiis providere. Ideoque tum rogatione episcopi tui Andreae, tum tuis devotis precibus, amandi filii, flexi, te tuosque fratres ac praefatam canonicam cum omnibus sibi legaliter pertinentibus sub munimine ac tutela apostolicae defensionis suscipimus, et confirmamus praefatae canonicae quidquid nunc juste habet, et quidquid praedictus Andreas episcopus ejusdem Ecclesiae eidem canonicae tradidit atque concessit, videlicet plebem S. Joannis in campo, et decimam S. Mariae in campo cum decima Azzanine Fractae, ac plebe S. Gregorii in Nido, et curtim S. Angeli in capite cum omnibus infra se habentibus, et plebem de Verelano, et plebem de Turino, et plebem de Bernano, et plebem de Lederano, et tres partes totius civitatis, decimae videlicet Spoletanae cum tribus partibus oblationem vivorum ac mortuorum, et terram totam pertinentem praefatae canonicae, et quidquid praedicta canonica deinceps juste acquisitura et tam largitione praedicti episcopi Andreae, sive omnium successorum ejus quam oblatione quorumcunque fidelium in plebibus et capellis, decimis et pertinentiis, terris et vineis, seu cujuslibet generis possessionibus, salva in omnibus reverentia proprii episcopi. Concedimus itaque tibi Petro praeposito, et omnibus ejusdem canonicae fratribus vestrisque omnibus successoribus haec omnia, quae supra scripta sunt, statuentes ut nullus archiepiscopus, episcopus, rex, dux, marchio, comes, seu aliqua ecclesiasticarum, vel saecularium magna parvaque persona vos inquietare, et jam dictam canonicam de omnibus supra memoratis rebus divestire, vel quid ab ejus jure in aliud transferre praesumat; servato in omnibus jure S. Romanae Ecclesiae et privilegio. Quisquis autem temerario ausu, quod absit, hujus nostrae sanctionis privilegium contraierit, et illud in totum partemve infregerit, nisi admonitus digna satisfactione, quod contra nostra apostolica statuta deliquerat, emendaverit, sciat se apostolicae excommunicationis ac anathematis vinculo graviter innodatum, ac per hoc diabolo, et angelis ejus atrocibus poenis miserabiliter deputatum. At vero, qui pio intuitu custos et observator hujus nostrae statutionis exstiterit, apostolicae benedictionis abundantia repleatur. Datum Narnensi urbe, XVII Kal. Februarii, per manus Petri clerici fungentis vices Letes sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1069, pontificatus vero domini Alexandri papae II octavo, ind. VII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 68 | LXVIII. Alexander II ecclesiae Narniensis canonicorum bona confirmat. (Anno 1069.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 1014.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ALBERTO archidiacono Narniensis Ecclesiae, cunctisque canonicis S. Juvenalis, et Cassii, necnon et Maximi, illorumque successoribus in perpetuum | Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et petentium votis congruum impertiri suffragium. Igitur, quia postulatis a nobis quatenus concederemus et confirmaremus vobis omnia bona ipsius canonicae, inclinati precibus vestris, per hujus nostrae confirmationis seriem confirmamus et corroboramus vobis vestrisque successoribus bona ipsius canonicae, quae modo juste habetis et in perpetuum juste habituri estis, sive sint mobilia, sive sint immobilia; sicut in decreto actorum habetis, episcopi scilicet vestri, salva in omnibus justitia et reverentia . . . vestra, statuentes apostolicam censuram subducere obtestatione judicii, ut nullus archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, sive comes, seu vicecomes, aut aliqua ecclesiastica vel saecularis, magna parvaque persona contra hanc nostram confirmationem agere praesumat, servato in omnibus jure sanctae Romanae Ecclesiae, et privilegio. Quisquis autem hujus nostrae sanctionis privilegium violaverit, et admonitus digna satisfactione, quod contra nostra apostolica statuta deliquit, non emendaverit . . . se apostolicae excommunicationis ac anathematis vinculo graviter innodat; at vero qui, pro intuitu justo, et observator exstiterit apostolicae benedictionis abundantia repleatur. Datum in monasterio Sancti Laurenti Catiliani, XVI Kal. Febr. per manus . . . Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo nono, pontificatus vero domni Alexandri papae II, anno VIII, ind. VII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 69 | LXIX. Alexander II monasterii S. Petri Coeli Aurei Papiensis privilegia confirmat. (Anno 1069.) [ROBOLINI, Notizie appartenti alla Storia della sua patria, Pavia, 1823, in-8º, III, 61.] | Sotto questo anno 1069 abbiamo giusta la Cronaca di S. Petro in Ciel d' Oro una bolla del papa Alessandro II, diretta a Benedetto abbate del detto monastero, alquale conferma gli antichi privilegi Le note cronologiche sono: | Dat. Lucae, octavo Idus Novembris . . . . . anno X pontificatus domni Alexandri II papae, Incarnationis autem Domini 1069; indict. VII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 70 | LXX. Alexandri II epistola ad Lanfrancum. (Anno 1061-70.) [THEINERUS, Disquisitiones criticae, pag. 206.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, LANFRANCO utriusque sapientiae gratia repleto salutem et apostolicam benedictionem. | Gratias omnipotenti Deo referimus, qui post eruditionem mundanae sapientiae ad illius te transtulit sapientiae studium, quae vera est et de qua scriptum est: Beatus homo, qui invenit sapientiam et affluit prudentia. Merito enim illi multiplices gratiae agendae sunt cujus Spiritus sic te utriusque disciplinae fonte replevit ut in uno fere omnibus sis excellentia dissimilis, et in altero virtutum merito laudabilis. Hujus itaque gratiae venerabilis fama, circumquaque diffusa, quia ab omnibus fere mundi partibus ad tuae fluenta eloquentiae multos allexit, quemdam nostrum fratruelem, quem paternis ut nosmetipsos diligimus affectibus, ad ejusdem tuae eloquentiae dulcedinem nimium gliscentem dirigere cupimus, qui tamen Deo gratias, grammaticae artis peritia bene instructus, dialecticae omnino non est alienus. De quo si ad votum nostrum pro scire et valere tuo te habueris, scias ibidem procul dubio nos tibi utriusque remunerationis merito pie et liberaliter recompensaturos. Quid autem ex hoc confidere possimus, notificare studeas quantocius. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 71 | LXXI. Alexander II papa confirmat Harlebecani collegii canonicorum institutionem. (Anno 1070.) [MIRAEUS, Opp. diplom., t. I, pag. 61.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ERLEBOLDO praeposito Harlebecensis canonicae S. Salvatoris, sitae in episcopatu Noviomensi, cunctisque suis successoribus regulariter promovendis in perpetuum. | Quandoquidem divinae providentiae dispensatione universalis administrationis curam suscepimus, ex debito nostri officii cogimur cunctis ecclesiis per orbem terrarum late diffusis providere et utilitatibus earum ac saluti animarum, quae in eis sunt, solerti studio invigilare, praesertim his locis, quae pia religione pollere noscuntur, et nostro munimine specialiter quodammodo se tueri humili prece deposcunt, qui in eis habitat Domino servientium chorus, quatenus a turbine saecularium adversitatum nostra protectione defensi, liberius vota sua continuata Domino reddere, et eodem quo coeperunt sancto proposito usque in finem securi perseverare praevaleant. Quare cum interventu praeclarae comitissae Adelae, tum tuis devotis precibus flexi, dilecte fili, te ac praenominatam canonicam cum omnibus sibi pertinentibus sub tutela apostolicae defensionis suscipimus, et confirmamus jam dictae venerabili canonicae quidquid hactenus habuit, tam largitione piissimorum principum, quam oblatione quorumcunque fidelium, juxta nobilissimi praeceptum regis Francorum Philippi, et praeceptum Balduini Noviomensis episcopi, vel deinceps habitura est, tam in terris quam in vineis, et villis, et ecclesiis majoribus et minoribus omnibusque rebus mobilibus et immobilibus, ita ut non liceat cuiquam ecclesiasticorum vel saecularium magnae parvaeque personae praenominatam canonicam de suis omnibus inquietare, vel quid ab eis jure in alienum transferre, salva in omnibus proprii episcopi reverentia. De ordinando vero praeposito in eodem loco, hoc apostolica auctoritate sancimus, ut nullus ibi praesumat quemquam praeponere contra canonicam regulam, sed defuncto praeposito suo, congregatio eligat, vel de eadem congregatione, si ibi idoneus inventus fuerit, vel de alia, quem potiorem vitae meritum commendaverit, juxta canonicam regulam. Si quis vero hujus nostrae sanctionis privilegium spiritu superbiae ductus contraierit, et illud in totum partemve infregit, nisi admonitus digna satisfactione, quod in venerabilem locum deliquerat, emendaverit, noverit se apostolici anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur. Datum Laterani quinto Kal. Feb., per manus Petri clerici, fungentis vice Petri sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis ac bibliothecarii: anno vero ab Incarnatione Domini millesimo septuagesimo, pontificatus autem domni Alexandri papae II octavo, indictione VIII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 72 | LXXII. Alexandri II epistola ad Gebehardum Salzburgensem archiepiscopum.--Concedit ut episcopatum unum in sua parochia constituat. (Anno 1070.) [MANSI, Concil. XIX, 975, ex Metropoli Salisburg., tom. I.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GEBEHARBO Salzburgensi archiepiscopo, suisque successoribus in perpetuum. | Quoties ea a nobis petuntur quae religioni conveniunt, prompta debemus concessione annuere et favoris nostri gratanter praebere assensum, quoniam ex consideratione nostri officii cogimur ecclesiarum utilitatibus, etiam si minime exigantur, sollicite invigilare et animarum saluti solerti studio providere. Quapropter, dilectissime frater, quia postulasti a nobis quatenus apostolica auctoritate concederemus tibi unum episcopatum in tua parochia constituere, quia Ecclesia tua tam ample diffusa est, quod per te solum non possis eam in chrismate aliisque pluribus, quibus episcopali officio indiget, decenter ac rationabiliter regere, piis precibus tuis inclinati, libenter annuimus, et ut etiam impleatur satagimus. Apostolica igitur auctoritate, venerande frater, religioni tuae concedimus, volumus, et firmamus, atque auctoritate beati Petri apostolorum principis: in quocunque loco tibi melius visum fuerit, episcopatum in tua parochia construe, et ad procurandam salutem animarum adjutorem tibi tua consideratione ibi praepone, ita tamen ut episcopatus ille Ecclesiae tuae, tibique vel tuis successoribus nunquam subtrahatur, et nullus ibi episcopus quandoque, sive per investituram, ut dici assolet, vel quocunque pacto inibi constituatur, nisi quem tu vel tui successores prompta voluntate elegerint, ordinaverint et consecraverint. Indignum enim atque detestabile est ut hoc quod studio pietatis a vobis quaesitum, apostolica auctoritate firmatum, ad detrimentum Ecclesiae tuae quolibet modo vertatur. Si quis autem temerario ausu hujus nostrae sanctionis privilegium infregerit, noverit se apostolicae excommunicationis atque anathematis vinculo innodatum. At vero, qui pio intuitu custos et observator exstiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur. Data Lateranis, XII Kal. Aprilis, per manus Petri clerici, fungentis vice Petri sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1070, pontificatus vero domini Alexandri papae II nono, indict. VIII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 73 | LXXIII. Ecclesia collegiata S. Mariae de Belliloco in dioecesi Matisconensi, in protectionem apostolicae sedis recipitur, eique bona omnia et privilegia confirmantur. (Anno 1070.) [COCQUELINES, Bull. Rom., tom. II, p. 13.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, canonicis ecclesiae Sanctae Mariae, sitae in episcopatu Matisconensi, loco Belliloco, illorumque successoribus in perpetuum. | Quoties ea a nobis petuntur, quae a religione non discrepant, libenter debemus annuere, et favoris nostri gratanter praebere assensum, quoniam ex consideratione apostolicae sedis, cui Deo auctore, licet indigni meritis, praesidemus, cogimur, etiam si a nobis exigantur, his talibus semper invigilare, ac saluti animarum solerti studio providere. Quapropter, dilectissimi filii, quia postulastis a nobis, quatenus et ecclesiam, circa quam degitis, sub tutela apostolicae defensionis susciperemus, cum per interventum episcopi vestri per litteras vestras, tum devotis precibus vestris flexi, petitioni vestrae libenter annuimus. Inclinati ergo vestris rogationibus vos, vestraque bona atque praedictam ecclesiam sub munimine apostolicae protectionis suscipimus; et confirmamus quidquid dicta ecclesia juste habet, vel deinceps juste acquisitura est, tam in terris quam in vineis, seu cujuslibet generis possessionibus: ita ut non liceat cuiquam ecclesiasticorum vel saecularium magnae parvaeque personae vos inquietare, vel quidquid injuria praenominatae ecclesiae in alienum transferre: salva matris Ecclesiae, et proprii episcopi reverentia. Quisquis autem temerario ausu hujus nostrae sanctionis privilegium infregerit, nisi resipuerit, noverit se excommunicationis atque anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur. Datum Laterani II Kal. April., per manus Petri clerici, fungentis munere Petri sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, ac bibliothecarii, anno Incarnationis Domini 1070, pontificatus D. Alexandri H papae IX, indict. VIII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 74 | LXXIV. Alexander II confirmat privilegia abbatiae Sancti Benigni Fructuariensis. (Anno 1070.) [COCQUELINES, Bull. Rom. Pont., tom. II, pag. 14.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili ALBERTO abbati monasterii Sanctae Mariae, siti in Ipporegiensi loco, qui dicitur Fructuaria, suisque successoribus regulariter promovendis in perpetuum, salutem. | Ex consideratione hujus sanctae apostolicae sedis, cui Deo auctore, licet indigni meritis, praesidemus cogimur, universis Ecclesiis providere, praesertim iis locis qui pia religione pollere noscuntur. Multum enim Domino nostro Jesu Christo sollicitudinis nostrae curam placere confidimus, si servos ejus, ut sibi securius militare valeant, a turbine saecularium perturbationum scuto nostrae protectionis defendimus. Quapropter, fili charissime, cum interventu dilectissimae filiae nostrae Agnetis imperatricis, tum dilecti ac venerabilis Annonis Coloniensis archiepiscopi rogatione, tuis etiam precibus per nuntios tuos inclinati, jam dictum monasterium, quod per studium servorum Dei constructum absque aliqua saeculari potentia ad hoc, quod esse videtur pervenit quodque hactenus summa devotione ad hanc sanctam sedem respexit, sub tutela apostolicae defensionis suscipimus, et confirmamus quidquid recte habet, vel deinceps est acquisiturum in mobilibus, imo et immobilibus, ita ut non liceat cuiquam magnae vel parvae personae servos Dei, ibi vel in cellis suis degentes, inquietare, vel de substantia sua imminuere, nec quidquam de ejus jure in alium transferre, vel saeculare placitum facere. Specialiter autem Ipporegiensi episcopo, ne ibi hospitium faciat, apostolica auctoritate interdicimus, salvo in omnibus Ecclesiae Romanae privilegio. Si quis autem temerario ausu hujus nostrae sanctionis privilegium in totum vel in partem infregerit, nisi digna satisfactione emendaverit, norit se apostolicae excommunicationis et anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur. Datum Laterani, anno Domini 1070. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 75 | LXXV. Alexander II Ecclesiae Aretinae possessiones, petente Constantino episcopo, confirmat. (Anno 1070.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 416.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, CONSTANTINO, episcopo Aretinae Ecclesiae, ejusque successoribus promovendis in perpetuum. | Convenit apostolico mandamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum, ut ea quae mota et legaliter examinata sunt, atque apostolica auctoritate firmata, perpetuis temporibus maneant inconcussa. Quapropter nostrae pontificatus auctoritatis praecepto fieri decrevimus confirmantes scilicet S. sedis Aretinae Ecclesiae omnia, quae ab antecessoribus nostris, Leone videlicet, et Stephano atque Paschali, Adriano, Victore, item Stephano pontifice IX per apostolici privilegii seriem juste, canonice, et perpetuo jure firmata sunt, videlicet plebem S. Felicis in Brolio, plebem S. Mariae in Pacina, ecclesiam S. Ansani, cum omnibus suis pertinentibus, plebem S. Victoris, plebem S. Viti in Versure, plebem S. Andreae in Maleno, plebem S. Stephani in Acinano, plebem S. Mariae in Papa, plebem S. Mariae in Saltu, plebem S. Agathae, et plebem S. Joannis in Vescona, plebem S. Viti in Corsignano, plebem S. Mariae in Cosona, plebem S. Donati in Sintigliano, monasterium S. Petri in Assu cum omnia sua pertinentia. Praeterea confirmamus eidem S. Aretinae Ecclesiae praefatam ecclesiam S. Ansani, cum omnibus suis pertinentibus, ita ut synodica sanctio inter Adeodatum Senensis Ecclesiae episcopum, et Lupertianum Aretinum episcopum, necnon quae tempore Karoli Magni inter Aribertum praefatae Ecclesiae Aretinae episcopum, et Andream Senensem episcopum, nihilominus canonice data est. Haec nostra auctoritate perpetuo firma ac rata habeantur, nec ulla deinceps calumnia Senensium episcoporum audiatur. His ita corroboratis, apostolica censura, sub divini nominis constitutione atque districti decreti anathematis interpositione, interdicimus ut nulla quamlibet et quantumlibet magna vel parva persona, seu cujuscunque conditionis homo, tam de praefatis plebibus et S. Ansani basilica quam etiam ex cunctis quae ex Aretinae Ecclesiae de jure competunt, rebus mobilibus, vel immobilibus, sese moventibus eam inquietare, seu divestire, vel calumniare praesumat. Si quis autem, quod non optamus, contra hoc nostrae constitutionis edictum temerario ausu insurgere tentaverit, quod molitus fuerit annihiletur, et insuper divino anathemate percussus, nisi forte satisfaciendo resipiscat, damnetur. Conservator vero hujus nostri apostolici privilegii benedictionis gratia donatus, intra paradisi moenia, cum sanctis omnibus in sempiternum gaudeat. Amen. Data in episcopatu Aretino, VI idus Junii, per manus Petri clerici, fungentis vices Petri S. R. E. card. anno ab incarn. Domini 1070, pontificatus autem Domini Alexandri II nono, ind. VIII. | (quae tempore Luitprandi
regis Longobardorum) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 76 | LXXVI. Alexandri papae II privilegium pro monasterio S. Mariae de Florentia. (Anno 1070.) [MARGARINI, Bullar. Casin. tom, II, pag. 100, ex archiv. S. Mariae Florent., caps. M, num. 43.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, PETRO Florentino abbati, suisque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem. | Cum sedis apostolicae, cui praesidemus indigni, sollicitudo deposcat, ut ad omnium ecclesiarum providentiam, cura nostra discurrat; incongruum nobis visum est, parcius nos illis impendere, qui tantum ad monasticae religionis studia videntur attendere. Hac ergo causa, tum etiam reverentissimi, atque sanctissimi episcopi Petri Damiani Hostiensis, confratris et cardinalis nostri interventu, ac dilectione plurima; precibus quoque Petri Florentini reverentissimi abbatis, suorumque confratrum, sic aures animumque deflectimus, ut praecepti nostri vigore, omnium possessionum, jure ipsius monasterii, dominia confirmaremus. Auctoritate igitur apostolica, nostra statuit infirmitas, ut praedictum monasterium Sanctae Mariae Florentinae civitatis secure et quiete habeat, firmiterque teneat, quidquid antiquitus habuit, tenuitque vel juste illi competunt, vel in posterum est habiturum. Castrum scilicet de Viclo, cum curte, et ecclesiis, et omnibus possessionibus ad eum pertinentibus. Castrum de Signa, et tertiam partem castri de Grumulo, cum ecclesia et pertinentibus eorum. Curtem de Greve, cum ecclesia Sancti Martini, caeterisque possessionibus suis. Ecclesiam Sancti Bartholomaei, cum curte, et terra Genzonis et Azzae uxoris ejus de Radda. Insuper et terram, et curtem ejusdem de Petrorio, seu in quibuscunque locis, cum omnibus proprietatibus, possessionibus ac pertinentiis suis. Castrum Radda cum curte, et ecclesiis, caeterisque possessionibus ad eam pertinentibus. Castri de Tignano tertiam partem, cum ecclesiis et proprietatibus, seu pertinentiis, monasterii competentem. Ecclesiam Sancti Nicolai in campo Clarentis, cum curte domnicatis proprietatibus, et omnibus adjacentiis eidem pertinentibus. Castrum de Collemontis, cum curte de Foscis, et omnibus proprietatibus, et pertinentiis sibi competentibus. Curtem Caccerini, cum proprietatibus, caeterisque possessionibus suis. Castrum Bibianum, cum curte, et ecclesiis, et proprietatibus ad eum pertinentibus. Ecclesiam Sancti Martini in loco confluenti, cum proprietatibus suis. Ecclesiam Sancti Martini infra civitatem, quae est juxta praelibatum monasterium, cum omnibus terris, casis, dominicatis, proprietatibus et pertinentiis suis. Ecclesiam sancti Martini in Melsula, cum omnibus terris et pertinentiis eidem competentibus. Curtem Montis Domini, cum omnibus proprietatibus et possessionibus ad eum pertinentibus. Curtem de Mandria cum proprietatibus, omnibusque adjacentiis suis. Terram Joannis filii Teudi, cum casis et dominicatis, caeterisque possessionibus et proprietatibus, sicut per cartulam offersionis, Donatus ejusdem Joannis filius et Maria mater ejus, monasterio obtulerunt. Ecclesiam Sancti Laurentii in Signa quae libellario nomine episcopatu est acquisita. Ecclesiam Sancti Proculi cum terris suis, et domibus circa se. Terram quoque et sterpetum in Podio rivi frigidi, quae et Carcia dicitur. Decimam de curte Viclo, quam ab episcopatu per libellum tenet. Decimam quam Guido Vulteranensis episcopus, per cartulam offersionis, monasterio obtulit. Decimationem terrae, quae Miccina dicitur; et decimationem curtis Caccerini. Praeter haec omnia, interveniente praedicto Petro episcopo, et cardinali nostro, et Petro praefati monasterii venerabili abbate, cum omnibus confratribus suis, adjudicamus et confirmanus quaecunque hospitali praelibati, monasterii extra et juxta portam posito, ipse Petrus venerabilis abbas, vel ejus praedecessores, ad usum pauperum ac peregrinorum per cartulam donationis cum suis fratribus contulerunt, scilicet: decimationem de Viclo et de Grove, de Signa, de Palude nova et vetere, caeteraque omnia quae in chartula donationis scripta sunt et quaecunque largitione fidelium in perpetuum est habiturum. Potestatem etiam quoscunque mortuos recipiendi monasterio eidem concedimus, ac sepeliendi. Siquidem episcopum Florentinae civitatis Romana Ecclesiae catholicum habuerit, consecrationem ab eo recipiat; quod si suspectus Ecclesiae Romanae fuerit, licentiam petendi quemcunque meliorem habeat. Haec omnia, ita confirmamus, ita statuimus, ita observari praecipimus, ut nullus rex, dux, marchio, comes, vicecomes, castaldio, nullus episcopus, nullus dominus, nulla omnino magna parvaque persona, cum dignitate, vel privata, hujus nostri privilegii praecepta violare praesumant. Sed praefatus venerabilis abbas, et omnes successores ejus, in perpetuum omnium supra nominatorum jura, quiete et secure possideant, teneant rationabiliter et regulariter disponant; nec unquam ab eorum dominio recedant. Sed omnium hominum sublata perturbatione, firma semper permaneant. Haec statuta nostri privilegii, apostolica auctoritate confirmati, si quis ausu temerario violaverit, ex parte Dei omnipotentis, Patris et Filii, et Spiritus sancti excommunicationis, et perpetui anathematis non dubitet se, usque ad emendationem vinculis innodatum. Quisquis vero horum omnium, quae supra statuimus, observator exstiterit, benedictio Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli, super eum, velut uberrimus imber coelitus influat, et haereditatem coelestis gloriae perpetuo jure possideat. Datum Lucae Nonis Octobris, per manus Petri, sanctae R. E. cardinalis presbyteri ac bibliothecarii, anno X pontificatus D. Alexandri papae II, Dominicae vero Incarnationis 1070, indictione IX. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 77 | LXXVII. Alexandri II papae privilegium pro Lucensibus episcopis. (Anno 1070.) [FIORENTINI, Memorie della gran contessa Matilda, Documenti, pag. 52.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Lucensibus episcopis in perpetuum. | Cum universis per orbem terrarum Ecclesiis ex consideratione apostolicae sedis, cui Deo auctore praesidemus nos conveniat providere, praecipue tamen illis quae nobis speciali, et peculiari amore devinctae sunt. Ideoque volentes episcopatum Lucensem ab omnibus infestationibus esse tutum et quietum, ne quod absit, ab invasoribus diminutionem, aut invasionem patiatur, firmamus, ac confirmamus episcopis ejus omnes plebes ipsius episcopatus cum capellis infra eas aedificatis, et aedificandis, ut quiete habeant, et possideant praedictas plebes et capellas, ut nullus rex, nullus episcopus, abbas, marchio, comes, vicecomes, presbyter clericus, aut monachus invadat, surripiat, vel subtrahat, a ditione et dominio praedictorum episcoporum, sed omnes administrantes jam dictis plebibus, et capellis debitam aut solitam obedientiam illis persolvant. Si quis autem, quod non credimus, temerario ausu, huic nostro apostolico privilegio contrarius exstiterit, sciat se, nisi resipuerit et damnum quod fecerit emendaverit, auctoritate Dei omnipotentis et B. Petri apostolorum principis, ac nostro anathematis vinculo innodatus, et a regno Dei alienus, atque cum Juda traditore sociatus; insuper compositurus existat auri optimi libras decem, medietatem sacro nostro palatio, medietatem Lucensi episcopo, et super haec quod diripuit, vel invasit praedicto restituat episcopatui. Qui vero pio intuitu custos, et observator hujus nostri apostolici praecepti exstiterit benedictionis apostolicae gratiam, vitamque aeternam a Domino Deo nostro mereatur in saecula saeculorum, Amen. Datum Lucae, III Nonas Decembris per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii; annox pontific. domni Alexandri II papae, Incarnat. vero Dom. mill. septuag., indict. septima. | ( Intra crucem circuli: MAGNUS DOMINUS NOSTER, ET
MAGNA VIRTUS EJUS. In circuitu vero: DEUS NOSTER
REFUGIUM ET VIRTUS.) ( Adest bulla plumbea, quae ex uno latere Petrum
claves a coelesti manu suscipientem demonstrat, his in
circuitu signatis litteris:
QUOD NECTIS NECTAM, QUOD SOLVIS, PETRE, RESOLVAM.
Altera vero parte haec circum notantur verba:
ALEXANDER PAPA, et in medio numerus II conspicitur. ) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 78 | LXXVIII. Alexander papa recipit in clientelam abbatiam Sancti Rigaldi, et tribuit facultatem fratribus eligendi abbatem secundum regulam S. Benedicti. (Anno 1071.) [MABILL., Annal. Bened., V, 628.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, congregationi de monasterio Sancti Rigaldi de Ancisa in perpetuum. | Religiosis desideriis ea pietate et benevolentia consulendum atque concedendum est ut propositum piae devotionis de fructu suae provectionis gaudeat et meritum benignitatis acquirat, quod huic sine difficultate praesidia praestat. Igitur venerabilis frater Eustorgius, monasterii S. Austremonii de Alverno monachus, in silva quadam quae dicitur Adversa, in episcopatu Matisconensi, eremum inhabitaverat, et desertum loci ad usque monasterii et aliquantulae congregationis fructum, adjutorio divinae miserationis et pia collatione fidelium animarum excoluerat; apostolatus nostri praesentiam adiens, intervenientibus fratris nostri Aganonis Augustodunensis episcopi precibus, suppliciter postulavit ut idem monasterium in apostolica jura reciperemus et privilegio apostolicae tuitionis muniremus, quatenus ille venerabilis locus singulari patrocinio et defensione matris omnium Ecclesiarum suffultus et roboratus, et felicior in omni bono crescat, et securior inter humana testamenta consistat. Cujus precibus sine contemptu pietatis et justitiae effectum non potuimus denegare. Notum ergo sit omnibus fidelibus in perpetuum quoniam eidem fratri et charissimo filio nostro Eustorgio suisque fratribus, cunctisque eorum successoribus privilegium nostrae apostolicae tuitionis concessimus, statuentes et expresse decernentes ut ipsum monasterium Sancti Rigaldi de Ancisa, et omnia quaecunque jure habet, aut divina pietas . . . . in futurum sibi habenda concesserit, ita sub jure et apostolicae majestatis protectione consistant ut nullus imperator, rex, dux, marchio, episcopus, comes seu abbas, vel aliqua persona saecularis aut ecclesiastica, magna vel parva, aut invadere aut molestare, vel in aliquo inquietare et a statu suo aliquid conditionaliter inde exigendo turbare praesumat. His etiam addimus ut nullus in eodem monasterio, nisi per electionem fratrum, juxta regulam sancti Benedicti, abbas constituatur; et episcopus Matisconensis, in cujus parochia est, si gratis, hoc est sine pretio, licet velit facere, electum a fratribus debeat consecrare, et suo regimini coetu sibi commendare; sin vero pretium exigat pro consecratione aut aliquo modo canonicam electionem fratrum tentet impedire, ad apostolicam sedem pro ordinando et consecrando abbate suo veniant. Si quis vero citra hujus nostrae constitutionis et confirmationis paginam nefario ausu agere et venire tentaverit, nisi resipiscat, auctoritate apostolorum Petri et Pauli ac nostra excommunicandum et ab omni consortio fidelium repellendum se esse pertimescat. Qui autem piae venerationis intuitu observaverit, et hic apostolicae benedictionis gratiam et consolationem habeat, et aeternae remunerationis praemium Deo donante capiat. Datum Laterani, XVI Kal. Aprilis, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis, anno X pontificatus domni Alexandri II papae, Dominicae vero incarnationis 1071, indictione IX. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 79 | LXXIX. Clero Mediolanensi.--De archiepiscopo Simoniaco. (Fragm.--Anno 1071.) [MANSI, Concil. XIX, 979.] | Archiepiscopum vestrum Simoniacum fuisse nullus vestrum ignorat, quia, dum abbatias et ordines vendit, hoc etiam ipse propalat. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 80 | LXXX. Alexander II monasterii S. Joannis Pinnensis, praesente Hugone Candido presbytero cardinali a Sancio Hispaniae rege cum caeteris monasteriis B. Petro abbati, protectionem suscipit et privilegia instituit. (Anno 1071.) [MABILL., Annal. Bened., V, 42.] | Charissimo filio AQUILINO, religioso abbati monasterii Sancti Joannis Baptistae de Pinna, in Aragonia provincia. | Apostolicae sedi non nostris meritis, sed sola Dei misericordia praesidentes, accepimus, in partibus Hispaniae, catholicae fidei unitatem a sua plenitudine declinasse, et pene omnes ab ecclesiastica disciplina et divinorum cultu interiorum aberrasse. Itaque, instigante nos commissae sanctae et universalis Ecclesiae providentia, ad correctionem Ecclesiarum Dei, filium nostrum Hugonem Candidum, et cardinalem presbyterum, in partes illas misimus, qui divina suffragante clementia Christianae fidei robur et integritatem ibi restauravit, Simoniacae haeresis inquinamenta mundavit et confusos ritus divinorum obsequiorum ad regulam canonicam et ordinem reformavit. Dilectus ergo filius noster Sancius rex Hispaniae, divina gratia praeventus et accensus amore, cum omnibus quibus potuit, ad veram perfectamque fidem nobilitatis suae gloriam convertit et protinus semetipsum apostolicae dignitati commisit ac subdidit, et monasteria suae ditionis diu alienata Romanae Ecclesiae proprio jure tenenda reddidit. Haec autem rex piissimus per te, dilectissime fili, praedicti monasterii Sancti Joannis Baptistae de Pinna abbatem et suum spiritualem patrem, mediante Hugone cardinale nostro, in nostram praesentiam cum chartarum monumento deferri destinavit, et proprium testem suae devotionis adhibuit, specialiter quidem hoc a nobis impetrare desiderans ut praefatum monasterium, cui eo juvante serviendo praesides, juxta votum et postulationis suae desiderium, constituto censu, videlicet unius unciae auri, per singulos annos in tutelam et singulare patrocinium sanctae Romanae Ecclesiae susciperemus, et privilegio apostolicae tuitionis idem monasterium cum omnibus sibi pertinentibus muniremus. Cujus oblationem et dignam petitionem per te omni charitate et benevolentia suscipientes, pariterque religiosis desideriis suis libenter annuentes , te, et monasterium tuum, cum omnibus sibi Pertinentibus, in jus et defensionem sedis apostolicae suscipientes, privilegii apostolici ornamentum praesidiumque tibi concedimus. Ad haec statuit pontifex, ut abbas in eodem monasterio, sicut regula sancti Benedicti praecipit, nonnisi communi fratrum consensu eligatur, et ab episcopo illius dioecesis, si catholicus fuerit, alias a quolibet alio episcopo ordinetur, qui nullatenus sine judicio sedis apostolicae deponatur. Datum Laterani XV Kal. Novembris per manus Petri S. R. E. presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, anno XI pontificatus domni Alexandri II papae, anno scilicet Dominicae Incarnationis 1071, indictione IX. | (quoniam te apostolicae
dignitati devote subjectum, et ad regimen abbatiae
reluctantem et invitum adductum esse cognovimus) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 81 | LXXXI. Monasterium S. Edmundi sub protectione sedis apostolicae recipitur, ejusque bona omnia confirmantur. (Anno 1071.) [COCQUILINES, Bull. Rom., tom. II, pag. 15.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio BALDUINO, abbati monasterii S. Edmundi quod Badriceshurde nuncupatur, in Anglia constituti, ejusque successoribus, in perpetuum. | Quanquam sedes apostolica, universalis mater et omnium ecclesiarum princeps, universas Ecclesias communi jure et dispositione contineat; pleraque tamen inveniuntur, quae in singulare patrocinium Sanctae Romanae Ecclesiae commendari, ac proprie ejus juri applicari ac submitti cupiunt; quatenus singulari providentia et charitate suae matris amplexae, usquequaque liberiores et munitiores existant; et ad exercenda divinae servitutis obsequia inde tranquillitatis et praesidii munitiores accipiant, unde magisterium sacrae traditionis exspectant. Si igitur in eadem apostolica sede praesidenti haec sollicitudo et cura singularis incumbit, ut ex ipsa consideratione regiminis, omnibus tam in defensione et corroboratione diligentiam, quam in spiritali speculatione et doctrina vigilantiam, quantum Deo auxiliante praevalet, circumferre debeat; valde congruit, ut si quando ea, quae ad honorem et utilitatem Ecclesiarum Dei pertinent, ab eo postulantur, benevola donatione concedat, et ad sinum matris, id est S. R. E. domicilium propriae commendationis devotione fluentes egregia benignitate, affectuque custodiendi suscipiat. Nos itaque, dilectissime fili Balduine, in apostolatus administratione, non nostris meritis, sed divina locati gratia, aequitatem tuae postulationis, et commissae tuae congregationis; necnon charissimi filii nostri Willelmi regis benignae interpellationis vota attendentes, videlicet ut praedictum monasterium S. Edmundi, cui divina dispositione praeesse dinosceris, in tutelam et defensionem S. R. E. susciperemus, ejusque statum et attinentia bona apostolici privilegii firmamento muniremus, cum omni benevolentia charitate vobis concedendum esse pervidimus. Quapropter in hac praesenti sanctionis nostrae pagina concedimus et confirmamus tibi tuisque successoribus praefatum monasterium in futurum cum omnibus quae nunc sibi jure pertinent, aut in futurum, Deo annuente, ibi conferenda sunt: ut sine omni molestia et inquietudine illud in vestra gubernatione teneatis; statuentes, et apostolica auctoritate corroborantes, ut idem monasterium in hoc statu et monastico ordine persaecularis aut ecclesiastica eumdem venerabilem locum ad episcopalem sedem mutare possit, aut debeat. Et quaecunque donationes rerum, aut libertatis, eidem monasterio regiis statutis et nomine conferendae, ex nostra apostolica confirmatione ratae illibataeque permaneant, salva primatis episcopi canonica reverentia. Igitur ad honorem Dei, et praedicti monasterii utilitatem cupientes hanc nostram constitutionem sempiterna stabilitate teneri, sancimus, et apostolica auctoritate firmamus, ut nullus rex, dux, comes, episcopus, abbas, seu aliqua persona, saecularis aut ecclesiastica, jam saepe fatum monasterium, vel fratres ibi Deo servientes inquietare praesumat, nec aliquid eorum quae nunc jure habet, aut in futurum, Deo concedente acquisierit, cujuscunque modi sint, ab eo alienare, aut invadendo diripere, nec aliqua occasione vexare, aut sine licentia abbatis tenere audeat. Si quis autem temerario ausu haec nostra statuta contaminare praesumpserit, aut infringere, anathematis laqueo se innodatum et judicio superni Judicis plectendum esse cognoscat. Qui vero piae devotionis intuitu hujus nostrae sanctionis custos et observator exstiterit, et bona sua ad amplificationem monasterii contulerit, aut conferre studuerit, apostolicae benegnitatis gratiam consequatur, et aeternae retributionis gloria repleatur. Bene valete. Datum Laterani VI Kalend. Novembr. per manus Petri S. R. E. presbyteri cardinalis, et bibliothecarii, anno XI pontificatus domni Alexandri papae anno videlicet Dominicae Incarnationis millesimo septuagesimo primo, indictione X. | (salva quidem in omnibus hujus sedis reverentia) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 82 | LXXXII. Bulla Alexandri papae II, pallium Eboracensi archiepiscopo concedens. (Anno 1071.) [ Monasticon Anglicanum, tom. III, pag. 133.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri THOMAE, Eborum archiepiscopus perpetuam in Christo salutem. | Cum pastores ovium, sole geluque pro gregis sui custodia, pervigiles existunt, multo vigilantius pro cura quae nobis committitur, convenit nos gerere, ut in die judicii, cum pastor pastorum, omnium facta discusserit, non de negligentia ut mercenarii judicemur, sed de injuncti officii dispensatione remuneremur. Quapropter fraternitati tuae pallium ex more concedimus, quatenus utaris eo, ipsis festivitatibus, quibus apostolicae sedis auctoritate tuis concesserit antecessoribus, videlicet, in natale Domini, Epiphania Domini, in festivitatibus S. Virginis, in coena Domini, in Pentecostes, et in tua ordinatione, et in S. Joannis Baptistae, omniumque apostolorum festivitatibus, necnon in consecratione ecclesiarum, et benedictione episcoporum, ac presbyterorum, et in anniversario Dedicationis, et principalibus festis Ecclesiae tuae. Hortamur igitur charitatem tuam, ut memores conversationis tuae, tanto ornamento conveniant, sicque exterior homo inde glorietur, ut interior conscia virtutum perfectione solidetur. Si quid istud est sacerdotii, istud est pallii, vix habere quod foris ostenderis accepisse, et ut apostolum irreprehensibile maneat; et bonae conversationis exemplum subditorum montibus praebeas. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 83 | LXXXIII. Alexandri II epistola ad Wilielmum regem Anglorum.--Fidem laudat eique ecclesiasticarum personarum defensionem et Lanfranci causam commendat. (Anno 1071.) [MANSI, Concil. XIX, 950.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio WILIELMO glorioso regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem. | Omnipotenti Deo laudes gratiasque referimus quod, in hoc tempore, licet mundus in maligno positus plus solito pravis incumbat studiis, tamen inter mundi principes et rectores egregiam vestrae religionis famam intelligimus et, quantum honoris sanctae Ecclesiae tum Simoniacae haeresis vires opprimendo, tum catholicae libertatis usus et officia confirmando vestra virtus impendat, non dubia relatione cognoscimus. Sed quia non iis qui bona demonstrant, justitia , sed in fine probatis praemium et corona promittitur, excellentiam vestram plena dilectione monemus ut in studio Christianissimae devotionis vestrae persistatis, et primo quidem ecclesias Christi quae in regno vestro sunt, religioso cultu et justis dispositionibus exornetis, commissa vobis regni gubernacula ita justitia tenendo tractetis ut, ex operum rectitudine, quod scriptum est: Cor regis in manu Dei , vobis manifeste congruat. Rogamus etiam dilectionem vestram ut ecclesiasticas personas ab injuria defendatis, viduas, et orphanos, et oppressos misericorditer relevando protegatis. Quoniam licet ille Rex regum et supernus arbiter totius regni quod vobis tradidit rationem a vobis exigat pro his tamen districtius appellabit quibus non fuerunt vires et arma nisi vestra potentia. Ad haec igitur perficienda et aliarum virtutum incrementa percipienda, fratris nostri Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi monitis et consiliis gloriam vestram hortamur acquiescere, quem charissimum membrum et unum ex primis Romanae Ecclesiae filiis lateri nostro assidue non adjunctum esse dolemus sed ex fructu quem Ecclesiae in regno vestro tribuit consolationem ejus absentiae sumimus. Praeterea eminentiae vestrae notum esse volumus quod causa Alricii, qui olim Cicestrensis Ecclesiae praesul dictus, a suppositis legatorum nostrorum depositus est, non ad plenum nobis tractata videtur, ideoque, sicut in canonibus cautum est, in pristinum locum debere restitui judicavimus. Deinde causam ejus, juxta censuram canonicae traditionis, diligenter retractandam et definiendam praedicto fratri nostro archiepiscopo Lanfranco commisimus. Item sibi negotium de discernenda lite quae inter archiepiscopum Eboracensem et episcopum Dorcacestrensem de pertinentia dioecesis eorum est firmiter injungendo commendavimus, ut hanc causam diligentissima perquisitione pertractet, et justo fine determinet. In causis autem pertractandis, et definiendis ita sibi nostrae et apostolicae auctoritatis vicem dedimus, ut quidquid in eis, justitia dictante, determinaverit, quasi in nostra praesentia definitum, deinceps firmum et indissolubile teneatur. Multa vobis praeter haec significata dedissemus, nisi quod ea in hujus dilectissimi fratris nostri Lanfranci et ejusdem fidelissimi vobis ore posuimus, ut ejus viva voce et nostrae dilectionis affectum plenius cognoscatis et reliqua nostrae legationis verba attentius audiatis. Deus autem omnipotens det vobis quaecunque sibi sunt placita velle et posse, ut et hic auctor sit vestri gubernaculi et retributor in gloria sempiterni gaudii. | (Prov. XXI, 1) | [initia] [ ms. Angl., hic non
sunt vires] [ ms. Angl., vestrae] [ ms. Angl.,
nostri] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |
Alexander II | 84 | LXXXIV. Alexandri II papae epistola ad Wratizlaum Bohemiae ducem.--Ut concordiam et pacem cum fratre quamprimum ineat, cujus causa se legatos missurum spondet. (Anno 1071.) [PEZ. Thesaurus Anecdot. VI, 246.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio W., Bohemiorum inclyto duci, salutem et apostolicam benedictionem. | Nobilitatis tuae cor et animum ea devotione erga reverentiam sanctae Romanae Ecclesiae institutum esse cognovimus ut, habita in te plena dilectione, causis tuis, quoties ad nos referuntur, quantum justitia comitante valemus, nostrae apostolicae auctoritatis curam undique impendere cupiamus. Itaque de lite, quae inter te et fratrem tuum episcopum protracta est, et pro qua compescenda jam aliquoties utrique scripsimus, valde solliciti sumus. Et quanquam officii nostri sit per universam Ecclesiam pacem et concordiam cum Dei adjutorio seminare, tamen inter vos foedus amicitiae tanto ardentius convenire cupimus quanto germanum odium non modo vestris honoribus, verum etiam saluti periculosius obesse perpendimus, praesertim cum utriusque querimonias, et de exstinguenda lite vestra deprecatorias meminerimus saepe nos accepisse litteras. Unde, sicut per nuntios tuos te desiderare intelleximus, in partes illas ad haec et caetera negotia pertractanda idoneos mittere legatos destinavimus, quos si opitulante Deo illuc usque venire contigerit, jam nunc te commonitum esse volumus illorum consiliis ac decretis sic acquiescere, sic favere prout nostrae erga te benevolentiae debito et exsequendis Ecclesiae Dei utilitatibus congruit. Praeterea, sicut charissimum filium te admonemus, ut humanae conditionis memor cogites quam haec vita fragilis est et incerta, quidve in futuro examine districto Judici, omnes conscientias tuas perscrutanti, responsurus sis, et hos honores caducos et transitorios ita gerere ac transire studeas ut pro his incomparabiles divitias et indeficientem regni Dei gloriam non amittas. Inter omnia vero et prae omnibus hoc hortamur, hoc rogamus, ut ecclesias et monasteria, quae in tua potestate sunt posita, ab injuriis protegas, et, ut ii qui ad sacrosancta mysteria electi sunt caste et religiose Deo serviant; quantum possis, studium ac diligentiam habeas. Plura tibi in scriptis miserimus, nisi quod futuros legatos ea melius viva voce indicaturos esse putavimus. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 85 | LXXXV. Alexandri II papae privilegium pro ecclesia Sanctae Mariae Florentinae. (Anno 1072.) [LAMI, S. Ecclesiae Florentinae Monumenta, tom. I, pag. 107.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, PETRO abbati suisque successoribus regulariter promovendis in perpetuum salutem et apostolicam benedictionem. | Cum sedis apostolicae cui praesidemus indigni, sollicitudo deposcat, ut ad bonum ecclesiarum providentia curae nostrae discurrat, incongruum nobis visum est, parcius nos illis impendere, quae tantum ad monasticae religionis studia videntur attendere. Hac ergo causa, tum etiam reverentissimi atque sanctissimi episcopi Petri Damiani Hostiensis, et cardinalis nostri interventu ac dilectione plurima precibus suorumque confratrum, sic aures animumque deflectimus, ut praecepti nostri vigore omnium possessionum jura ipsius monasterii dominio confirmaremus. Auctoritate igitur apostolica nostra statuit infirmitas, ut praedictum monasterium S. Mariae Florentinae civitatis secure et quiete habeat, firmiterque teneat, quidquid antiquitus habuit tenuitque, vel juste illi competunt, vel in posterum est habiturum. Castrum scilicet de Viclo cum curte, et ecclesia, et omnibus possessionibus ad eum pertinentibus; castrum de Signa, et tertiam partem castri de Crumulo cum ecclesia et pertinentiis eorum. Curtem de Greve cum ecclesia S. Martini, caeterisque possessionibus suis. Ecclesiam Sancti Bartholomaei cum curte, et terram Benzonis et Azzae uxoris ejus, de Radda. Insuper et terram, et curtem ejusdem de Peroio , seu in quibuscunque locis cum omnibus pertinentibus possessionibus, ac pertinentiis suis. Castrum Radda cum curte et ecclesia caeterisque possessionibus ad eam pertinentibus. Castri de Tignano tertiam partem cum ecclesiis et pertinentibus, seu pertinentiis suis . . . . . . . . . monasterii pertinentem. Ecclesiam Sancti Nicolai in campo Clarenti cum curte, dominicatis, proprietatibus, et omnibus adjacentiis eidem pertinentibus. Castrum de Collemontis cum curte de Fosci, et omnibus pertinentibus, et pertinentiis sibi competentibus; curtem Azzexi cum proprietatibus, caeterisque possessionibus suis. Castrum Bibianum cum curte et ecclesia, et proprietatibus ad eam pertinentibus. Ecclesiam S. Martini in loco Confluenti cum proprietatibus suis. Ecclesiam S. Martini infra civitatem, quae est juxta praelibatum monasterium, cum omnibus terris, casis, dominicatis, proprietatibus, et pertinentiis suis. Ecclesiam S. Martini in Mensula, cum omnibus terris et pertinentiis eidem competentibus. Curtem montis Domini cum omnibus proprietatibus et possessionibus ad eam pertinentibus. Curtem de Mandria cum proprietatibus, omnibusque adventitiis suis. Terram Joannis, filii Teudi, cum casis et dominicatis, caeterisque possessionibus et proprietatibus, sicut per chartulam offersionis, et donationis ejusdem Joannis filius, et Mariae mater ejus, monasterio obtulerunt. Ecclesiam S. Laurentii in Signa, quae libellario nomine ab episcopatu est acquisita. Ecclesiam S. Proculi cum terris suis et domibus circa se. Terram quoque, et sterpetum in podio Rivifrigidi, quae et Carcia dicitur. Decimam de curte Viclo, quam ab episcopatu per libellum tenet. Decimam quam Guido Vulterannensis episcopus per chartulam offersionis monasterio obtulit. Decimationem terrae, quae Micina dicitur, et decimationem curtis Citerani. Praeter haec omnia interveniente Petro episcopo, et cardinali nostro, et Petro praefati monasterii venerabili abbate cum omnibus confratribus suis, adjudicamus et confirmamus quaecunque hospitati praelibati monasterii extra et juxta portam posito, quod ipse Petrus venerabilis abbas, vel ejus praedecessores ad usum pauperum, et peregrinorum per chartulam donationis cum suis fratribus contulerint, scilicet, decimationem de Viclo, et de Greve, et de Signa, de Palude nova et vetere, caeteraque omnia, quae in chartula donationis scripta sunt; et quaecunque largitione fidelium in perpetuum est habitura. Potestatem etiam quoscunque mortuos recipiendi monasterio eidem concedimus, ac sepeliendi. Si quidem episcopum Florentinae civitatis Romana Ecclesia catholicum habuerit, quamlibet consecrationem ab eo recipiat; quod si suspectus Ecclesiae Romanae fuerit, licentiam petendi quemcunque meliorem habeat. Haec omnia ita confirmamus, ita statuimus, ita observari praecipimus, ut nullus rex, dux, marchio, comes, vicecomes, castaldio, nullus episcopus, nullus dominus, nulla omnino magna, parvaque persona, cum dignitate, vel privata, hujus nostri privilegii praecepta violare praesumat. Sed praefatus venerabilis abbas, et omnes successores in perpetuum, omnium supra nominatorum jura quiete et secure possideant, teneant rationabiliter, regulariter disponant, nec unquam ab eorum dominio recedant, sed omnium hominum sublata perturbatione firma semper permaneant. Haec statuta nostri privilegii apostolica auctoritate firmavi. Si quis ausu temerario violaverit, ex parte Domini omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, excommunicationis et perpetui anathematis non dubitet se usque ad emendationem vinculis innodandum. Quisquis vero horum omnium, quae supra statuimus, observator exstiterit, benedictio Dei omnipotentis, et beatorum Petri et Pauli apostolorum, super eum velut uberrimus imber coelitus influat, et haereditatem coelestis gloriae perpetuo jure possideat. | [ f., Petroio] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 86 | LXXXVI. Alexandri II privilegium pro ecclesia Petri Damiani. (Anno 1061-72.) [MANSI, Concil. XIX, 972.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus Eugubinis, clero et populo, fidelibus videlicet Sancti Petri, salutem et apostolicam benedictionem. | Non ignorat sancta vestra devotio, dilectissimi fratres et filii, quia ecclesiam charissimi fratris et coepiscopi nostri Petri Damiani, in beati Lucae evangelistae nomine consecratam, nos in beati Petri apostolorum principis nostraque tutela ac defensione suscepimus, salva reverentia et utilitate sanctae Romanae Ecclesiae, eamque, ut ad orationis et sacrificii gratiam vigeat ac illibata permaneat, ex apostolicae sedis auctoritate firmamus. Quapropter quicunque praedictum oratorium qualibet machinatione vel studio destruere, vel hostiliter impugnare tentaverit, ab omnipotenti Deo ac beato Petro apostolo excommunicandum se esse non ambigat, et usque ad satisfactionem congruam excludendum se a liminibus sanctae ecclesiae, prout dignum est, perhorrescat: sicut dicit Apostolus: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus . Qui praefatum locum sanctorum pro Christi amore coluerit, et intemeratum atque incolumem servare studuerit, ipse quoque, per intercessionem beati Petri, templum Christi fiat, et benedictionem sui Redemptoris haereditate possideat. | (I Cor. III) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 87 | LXXXVII. Alexander II ecclesiam Furconiensem tuendam suscipit ejusque possessiones confirmat, petente Ragnerio episcopo. (Anno 1072.) [MURATORI, Antiq. Ital., VI, 492.] | ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, in Christo fratri RAYNERIO Furconensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. | Quoniam multa te in episcopatu commode et prudenter, adjuvante Domino, egisse cognovimus; quod, inter laborem suscepti regiminis et quotidianam sollicitudinem salvandarum animarum, Ecclesiam tuam temporibus etiam bonis decenter germinare, et thesaurizare perpendimus; secundum quod omne opus bonum ex fine suo maximam laudem capit et praemium . . . . . . ea qua cunctis debitores sumus charitate et sollicitudine dilectionem tuam exhortari volumus, ut in proposito bonorum operum indefesso sudore et infatigabili virtute persistas, et de virtute in virtutem per misericordiam Domini consolatoris et confortatoris ascendens, Ecclesiam tuae gubernationi traditam, sicut bonus pastor et rector valeas argumentare et sublevare, et speculatore munire et ex suis justis facultatibus ita exstruere studeas quantus expleto cursu hujus temporis in illo consortio laetus ascribi valeas, quibus vox superni Judicis dictura est: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos . Ut autem praesentis laboris fructus et studium, tam in vita tua quam post obitum tuum, praesidio apostolicae defensionis roboretur, et obtineat probabilitatem quod in posterum elevetur, juxta votum et postulationem tuam, Ecclesiam, cui Deo dignante praeesse dignosceris, in jus et tutelam apostolicae defensionis suscipientes, hujus nostrae sanctionis privilegium benevola tibi concessione tribuimus, statuentes et confirmantes ut omnia, tam in locis quam in decimis, seu oblationibus, campis, vineis, pratis, pascuis, terris, et castris, vel quibuslibet rebus juste sibi pertinentia, necnon et ea quae Deo dante tuo in tempore acquisivit, vel acquisitura est, et omnia quae justo titulo per succedentia tempora habere contigerit, et pace et tranquillitate semper obtineat, ut nullus imperator, rex, dux, comes, aut episcopus, seu abbas, vel aliqua persona saecularis aut ecclesiastica ea in aliquibus molestare aut inquietare vel minime audeat; vel tibi praedicto Fr. Raynerio, tuisque successoribus in regendis et obtinendis praenominatae ecclesiae, bonis violentiam, vel aliquod impedimentum quocunque modo ingerendum, inferre praesumat. Si quis autem contra hanc nostram paginam, etc. Datum Reate XV Kalend. Februar., per manus Petri S. R. E. presb. card. ac bibliothecarii, annox pontificat. D. Alexandri II papae, Dominicae vero incarnat. 1072, indict. septima . | (Matth. XI, 28) | [decima] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |
Alexander II | 88 | LXXXVIII. Alexandri papae II privilegium pro monasterio Sancti Prosperi Regiensis
(nunc vero S. Petri ) . (Anno 1072, Maii 12.) [MARGARINI, Bullar. Casin., tom. II, p. 104.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo et reverendissimo filio GISELBERTO, abbati venerabilis coenobii Sancti Prosperi confessoris Christi, ubi sacratissimi ejus cineres conditi, et ossa reservantur, subter civitatem Regium constituti, et per eum cunctis successoribus ipsius inibi regulariter promovendis in perpetuum. | Quemadmodum regi, defendi, et gubernari ab illo, a quo sumus, optamus, ita per universum orbem Christianum, juxta quod nobis commissum esse constat, a singulis provisoribus Ecclesiarum Dei, prout cuicunque eorum expedit, sperare non dubitamus. Ideoque huic operi tanto vigilantius insistere debemus, quanto, permittente Deo, malefactorum saevitiam hoc tempore adversus ovium Domini pastores nullo resistente, efferatam, attendimus. Quapropter justa et salubri suggestione tua, charissime frater Gisleberte abba, ad utilitatem tuam, successorumque tuorum commoti, et commoniti per hujus nostrae apostolicae constitutionis paginam, confirmamus et corroboramus venerabili coenobio Sancti Prosperi Regiensis episcopi, ut electio et ordinatio abbatis ipsius monasterii fiant omnino secundum regulam sancti Benedicti. Et quia a sanctae recordationis domino, videlicet Stephano papae sanctissimo, privilegium, et a beatissimae memoriae Conrado, et Henrico ejus filio imperatoribus, ac nonnullis aliis regibus, praecepta, et a venerabili Sigefrido, et Adelberto praedictae sanctae Regiensis Ecclesiae episcopis decreta, non totum de ipsa abbatum electione, verum et de omnibus rebus ipsi monasterio juste acquisitis, vel acquirendis constant, secundum tenorem illorum, et quod majus est, secundum veritatis et justitiae rationem. Per hujus nostrae auctoritatis privilegium nominatim concedimus, atque decernimus ipsi venerabili coenobio Sancti Prosperi, quod in tutela beati Petri, et nostra, successorumque nostrorum perpetuo suscipimus. Fundum ipsius ecclesiae Sancti Prosperi sub urbe Regii sitae, cum coemeterio ipsius, et novem jugera terrae, cum capella Sancti Nazarii, quam a praeposito ecclesiae ejusdem Sancti Prosperi, intra castrum ejusdem civitatis sita, per commutationem juste factam, abbas, qui tunc temporis erat, accepit; nec non et omnem illam terram de corticella, vel in circuitu ipsius monasterii, quae ab episcopis, vel canonicis ejusdem loci, vel a quibuscunque fidelibus, jam dicto monasterio data est. Insuper duodecim mansos in Fossule, quatuor in Palude, quatuor in Campagnola, tres in Quingente, unum in Curtenova, unum in Gurgo, unum in Fossudunde; quinque in Bagnolo, et capella Sanctae Mustiolae, cum suis pertinentiis. Unum mansum in Crustulo veteri, unum in vico de Sbregato, unum in Magno casale, et capella Sancti Silvestri, cum dominicatu de eadem villa Magno casale. Tres mansos in Regio, et dominicatum Regii. Braidam Regis, et omnem terram praedicti monasterii circa eamdem civitatem sitam. Tres mansos in Rodano, tres in Marmirolo, unum in Miano, unum in Bubiano, unum in Piano, unum in Mulazano. Unum in Planzo. Unum in castro Oleriani, et curtem de Nasseto, cum Lama Fraularia, et campo, et rivum de Vasseto, quae a Carolo rege piissimo per praeceptum, juxta fines ibi designatos, Regiensi Ecclesiae data esse dignoscitur; et terram, quam dedit Rolandus filius Eriberti. In Mutilena quatuor mansos cum capella, et quodam parte castri. In Albinea quatuor mansos, et capellam Sanctae Mariae in Pisignano, cum oliveto sibi adjacente. In Vergnam duos mansos, et octo mansos, quos dedit Ardicio filius Attonis, filii Gandulphi, et capellam Sancti Damiani in Medulae quam dedit Ubertus, Vineam cum septem mansibus. Capellam Sancti Petri in Convanello, cum omnibus suis pertinentiis. In Spretiano unum mansum. In Sancto Floriano unum, unum in monte Baranzonis, et quamdam partem in capella Sancti Martini in Revere; et quatuor partes in praedicta Revere; duas in ecclesia Sanctae Mariae; unam in Sancto Florentino, unam in S. Laurentio; duos mansos in Pulianello, et quidquid intra Italicum regium juste possidet, vel si non possidet juste possidere debet. Itaque tum ea quae praediximus, quam devotione quorumcunque fidelium juste acquisita deinceps fuerint, in perpetuum, sine alicujus inquietudine ut praefatum monasterium sub tutela beati Petri perpetualiter suscipimus, possidere apostolicae auctoritate sancimus. Illud etiam ad reverentiam tanti confessoris praecipueque Domini, praesenti auctoritate, tibi, dilectissime fili Giselberte abba, tuisque successoribus, et quibus tu, vel quem supradicti monasterii fratres jusserint, in sacerdotali officio positis, apostolico privilegio concedimus ex charitate, quae Deus est, in virtute Spiritus sancti, auctoritate beati Petri coelorum clavigeri, confirmamus, ut populis per saecula, unde quoque sanctissimi confessoris suffragia expetendo concurrentibus; sive ipsius terrae incolis, ad eamdem Ecclesiam convenientibus; ad honorem Dei et beatissimi Prosperi confessoris devote super ipsius sacris reliquiis solemnes, et publicas missas celebrare, et pane verbi Dei eos congrue reficere, atque saepius praenominati Domini et magni patroni, videlicet beatissimi Prosperi meritis, et nostra praesenti auctoritate roborati, eorum devotas confessiones suscipientes vestrarum ipsarum, aliarumque orationum, sermonum quoque, vigiliarum, jejuniorum etiam et eleemosynarum illis subministrantes praesidium; delictorum eorum expiandorum conferatis solatium. Praecipimus quoque, ne quis ejusdem civitatis episcopus, sed nec quidem aliquis primas, vel metropolitanus, aut quaelibet parva, magnaque ecclesiastica, saecularisve persona quidquam earum, quae supra taxavimus, pervertere audeat, sed nec aliquam potestatem exercere, contra eumdem vestrum coenobium, neque quavis occasione, inibi missas celebrare, aut ordinationem aliquam; quamvis parvissimam, sine voluntate abbatis et fratrum agere, aut excommunicationem contra eos ferre, vel aliquod officium, aut sepulturam mortuorum condere audeat, qui non vult aeternaliter damnari et perpetuo anathemate feriri. Quod si aliquo unquam tempore apparuerit aliquis qui contra haec ire velit, auctoritate beati Petri, ut praediximus, irritum habeatur, quod praesumpserit appetere; neque a te, vel a tuis successoribus obediatur. Porro super electione seu ordinatione abbatis, in quod maxime salus coenobitarum competit, hoc in fine repetimus, ut tanto tenacius haereat praesentium et futurorum mentibus, quanto pro sui speciali, vel singulari utilitate inculcatur crebrius. Si quis ergo quocunque ingenio per aliquam venalitatem, vel humanam gratiam, defuncto abbate, successorem ei subrogare praesumpserit, aut aliter quam a beatissimo Patre nostro Benedicto constitutum est, in electione vel ordinatione abbatis egerit; electio illa vel ordinatio, auctoritate sanctae Romanae et apostolicae sedis, omnimode habeatur irrita; et auctores ejus, vel mediatores, nisi resipuerint, perpetuo damnati sint anathemate maranata. Hinc hujus privilegii transgressor, quicunque temere tentare praesumpserit, districto anathemate se condemnatum noverit; nisi forte resipiscens, digne satisfecerit. Qui vero devotus conservator exstiterit, divinis repleatur benedictionibus, et principis apostolorum auctoritate ab omnibus delictorum suorum absolvatur nexibus. Amen. Datum Lucae quarto Idus Martii, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, anno XI pontificatus domni Alexandri II papae, Dominicae vero Incarnationis 1072, indictione nona. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 89 | LXXXIX. Approbatio congregationis monachorum eremitarum Camaldulensium, alias Campi Amabilis ordinis Sancti Benedicti. (Anno 1072.) [ Bullar. Rom. edit. Lugdun. 1673. I, 51.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, RUSTICO priori, et cunctae ejus congregationi, de loco qui dicitur Campus Amabilis, in perpetuum. | Nulli fidelium venit in dubium quin sedes apostolica, eo quod princeps existat omnium Ecclesiarum, omnibus hoc jure et debita sollicitudine Ecclesiis praeesse debeat, ut non solum eas catholicae religionis unitate concludat, sed generaliter ab his quae extrinsecus promoventur sua auctoritate salvet et muniat. Inter quas tamen complures inveniuntur quae speciali et propria commendatione in tutelam ejusdem sedis apostolicae se contulere, ut speciali charitate et studio suae matris amplexae, securiores et liberiores ab omni infestatione consisterent. Quas, ut dignum erat, ita in suo sinu Romana suscepit Ecclesia, tantaque protexit undique diligentia ut omnibus ornamenta, praesidia, nonnullis quoque et gratiam consecret amplificationis. Cujus rei nobis plurima exempla sanctissimi viri praedecessores nostri reliquere qui ante nos in ea, quam diximus, apostolica sede fulgentes, pro honore Ecclesiarum Dei et earum exaltatione, magis quam pro vita aut salute sua solliciti fuere. Novimus monasteria plurima et caetera ecclesiastica bona quae a religiosis viris ad patrocinium et defensionem apostolicae sedis sunt delata, cum summa charitate ab illis suscepta, et privilegio apostolicae defensionis quasi muro munita firmissimo. In qua re quam sante fecerint, et illorum nobis ostendit gloria, et ipsius rei tam fructuosa gratia. Nam cum oratoria in pace et tranquillitate consistunt, ecclesiastica beneficia pauperes Christi nutriunt, laus Deo condigna depromitur et remedia peccatorum, tam vivis quam defunctis pie impenduntur. Unde nos in eadem apostolica sede, non nostris meritis, sed divina locati gratia, oratorium Sancti Salvatoris in Campo Amabili constructum, et omnes cellas ipsi adhaerentes et circumcirca adjacentes, et omnia ad ipsum pertinentia communi rogatione fratrum in tutelam apostolicae auctoritatis et nostram, successorumque nostrorum, suscipimus defensionem; salva quidem suae matricis Ecclesiae debita et canonica reverentia. Volentes ut tam pia fidelium animarum devotio, a quibus idem oratorium fuit incoeptum, et adhuc usque productum, Deo crescat, et illis eorumque posteris et successoribus, ad salutem corporis et animae proficiat. Sic denique ipsum oratorium et praedictum locum, cum omnibus cellulis et hospitiis suis, seu universis rebus ad eum pertinentibus, in nostram defensionem suscipimus ut tam illa quae modo habere et tenere videtur quam quae in antea Deo largiente juste acquirere poterit, ubicunque posita fuerint, sub apostolicae sedis custodia et tuitione consistant. Primo itaque loco ponimus eremum et oratorium situm in loco qui dicitur Campus Amabilis; secundo, hospitium ejus, quod dicitur Fons Bonus; tertio coenobium quod est constructum in loco qui dicitur Cerreto, qui est infra comitatum Vulterensem; quarto in loco qui dicitur Agna; quinto, in loco, qui dicitur Monte, et Soci; sexto in loco qui dicitur Arcina; septimo, in loco qui dicitur in Chaliano et Punina; octavo, in loco qui dicitur in Chio, et ecclesia Sancti Savini; nono, in loco qui dicitur Fogiano. Sancimus igitur hoc nostro privilegio ut neque rex, imperator, dux, comes, aut pontifex, aut aliqua persona, idem oratorium, aut fratres ibi Deo servientes, ejusque territoria, aut aliqua sibi juste, modo aut antea pertinentia, invadere aut molestare, vel aliquo modo inquietare praesumat. Libertatem vel licentiam ecclesiastici juris, quam hucusque habere visi sunt, seu quam juste in antea habere poterunt, in hac eadem serie confirmamus, et perpetuam fore statuimus. Ne quis etiam malas consuetudines superinducat, quibus idem oratorium a sua religione turbetur, apostolica auctoritate prohibemus. Ita tamen volumus et constituimus ut jam dictum oratorium cum cellis suis, omni tempore, eo modo atque tenore, quo prius inchoatum est, et ad nostra usque tempora productum, maneat in suo vigore atque stabilitate, scilicet ut semper eremitico tramite, contemplativae vitae celsitudine perseveret. Nec liceat cuiquam unquam, aut abbatem ibi ponere, aut coenobium facere, sed semper solitariae vitae locus ipse sit deditus, et firmitate continua dedicatus Hoc quoque vestra charitate rogante, et huic apostolicae sedis privilegio adnectimus ut, si quando opportunum fuerit, aliquem ex vestra congregatione in ecclesiasticos gradus ordinari, et episcopus, ad cujus parochiam jam pertinet praedictum oratorium S. Salvatoris, seu aliqua ex ecclesiis, vel cellulis vestris in antea pertinebit Simoniaca haeresi fuerit depravatus, ut rite, et canonice episcopale non possit implere officium; tunc libera facultas, et licentia pareat vobis, adire catholicum et bene viventem episcopum ubicunque in vestra, vel proxima provincia inveniri potuerit, ut ab ipso ecclesiasticis gradibus, et officiis ordinari ex vestra congregatione dignus esse possit. Sacris enim canonibus et bonis congruit moribus, ut sicuti qui ordinandi sunt bonae vitae rectaeque scientiae existere debent, sic juxta Apostoli sententiam, illi qui manus ordinandis imponunt, irreprehensibiles et absque crimine inveniantur. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae auctoritatis dimus, contra hujus nostrae apostolicae auctoritatis confirmationis seriem, agere tentaverit, sciat se esse excommunicatum a beato Petro apostolorum principe, et nostra apostolica auctoritate. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam, et vitam aeternam a Domino Deo consequi mereatur. Datum Lucae IV Kalend. Novembris, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, anno duodecimo pontificatus ipsius domini Alexandri papae II. | [conferret] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 90 | XC. Concessio privilegiorum monasterii Floriacensis, bonorumque ad illud spectantium confirmatio. (Anno 1072.) [COCQUELINES, Bull. Rom., tom. II, pag. 16.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GUILLELMO, venerabili abbati Floriacensis monasterii, ubi venerabile corpus beati Benedicti requiescit; ejusque successoribus regulariter intrantibus, in perpetuum. | Si in apostolica sede praesidenti haec sollicitudo et cura singularis incumbit, ut, ex ipsa consideratione regiminis omnibus ecclesiis, et venerabilibus locis tam in temporali defensione et corroboratione diligentiam, quam in spirituali speculatione et doctrina, quantum Deo auxiliante praevalet, vigilantiam adhibere debeat, valde congruit, ut earum provectui et utilitatibus, quae sub tutela sanctae Romanae Ecclesiae specialiter constitutae sunt, tanto impensioris curae studium impertiatur, quanto et generalis providentiae corpus cum caeteris, et singularem apostolici privilegii lineam prae caeteris sortiuntur. Nos itaque in apostolatus administratione, non nostris meritis, sed divina locati gratia petitionibus tuis, charissime fili et frater in Christo Guillelme, cum omni charitate et benevolentia consentientes, venerabili loco, cui praeesse dignosceris, tibi quoque tuisque successoribus, nostrae apostolicae defensionis et confirmationis privilegia, praedecessorum nostrorum statuta servantes, impendimus; statuentes et apostolica auctoritate corroborantes, ut ipsum monasterium et possessiones ejus, res tam mobiles quam immobiles seu cujuscunque modi bona sint, quae nunc ibidem juste sunt collata, vel in posterum Deo annuente a fidelibus conferenda, sine omni inquietudine sub tua tuorumque successorum gubernatione firma et inconvulsa permaneant, ut nulla potestas saecularis, ecclesiastica, seu aliqua persona magna vel parva, idem monasterium vel ejus pertinentia invadere, vel comminuere, aut in quocunque molestare audeat, nec subjectas illi personas, sine voluntate abbatis distringere; vel quidquid fiscus exigit aliquo modo praeripere praesumat. Addimus etiam, ut quia venerabilis Pater Benedictus, monachorum legislator, ex divina gratia, dux est monasticae religionis, sit etiam qui eidem monasterio praefuerit, primus inter abbates Galliae. Nec aliquis de ordine sacerdotali, archiepiscopus scilicet, aut episcopus, aut inferioris ordinis, eum inquietare, nec contra voluntatem ipsius ad idem monasterium venire, aut aliquam ordinationem facere, vel missas celebrare praesumat. Ut omni tempore quieti et securi absque omni molestia vel controversia monachi in eodem monasterio Deo servire possint. Abbas vero, qui ordinandus ibi est, cum electione fratrum propter vitae meritum et honestatem morum, et non propter turpia lucra, seu pro pecunia, eligatur, et absque ulla calumnia a quocunque episcopo, prout sibi placuerit, benedicatur. De sacerdotibus vero aut diaconibus ordinandis id observetur, quod in regula praecipitur: ne saltem aliquis episcopus subjectionem ab eis requirat, quos ordinaverit: nec unquam officio dignos ordinare differat. Denique si contigerit ut abbas accusetur criminalibus causis, non unius episcopi judicio determinetur sententia, sed provincialis concilii exspectetur censura; aut si forte maluerit appellare sedem apostolicam, res ad Romani pontificis deferatur audientiam. Et quotiescunque necessitas urgebit eum venire Romam, ei in omnibus liceat. Sed et solvendi et ligandi eam potestatem habeas quam antecessores tui per Romana privilegia probantur habuisse. Quod si peccatis habitatorum terrae exigentibus, excommunicationis anathema ad eos pervenerit, id privilegium eidem monasterio indulsimus, ut fratres ejusdem congregationis, exclusis aliis omnibus, ipsi absoluti divinum officium peragant. Visum quoque nobis est, ut hanc licentiam eidem tribuamus: ut fratres, qui in quibusdam coenobiis degunt, quod vivere regulariter nequeant, si voluerint studio meliorandae vitae, ad ipsum ducem monachorum confugere, permittatur eis in eodem coenobio tandiu degere, si contenti fuerint monastica consuetudine, quousque in suis monasteriis videatur ordo redire. Permittimus etiam ut si alicujus de ipsis fratribus onerosa conversatio fuerit, ipse potius cum suo detrimento discedat, quam alios inquiret. Haec igitur omnia, quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam eidem abbati quam cunctis in eo in quo est, ordine locoque successuris, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum atque quarumlibet personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, vel de ecclesia Sanctae Mariae cum omnibus appendiciis, pertinentibus ad ipsam ecclesiam, quae est in castro Sancti Brictii, quam Robertus dominus ipsius castri ipsi monasterio contulit, aliquid abstulerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate agnoscat. Et nisi illa, quae ab illo sunt male ablata, restituerit, et digna satisfactione acta emendaverit, sub anathematis interdictione fiat; atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Datum Lucae VII Idus Novembris per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, anno XI pontif. domni Alexandri papae, indictione decima. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 91 | XCI. Litterae Alexandri II papae in gratiam Ecclesiae Cabilonensis, quas Roclenus episcopus ab aliis postea curavit episcopis subscribi et confirmari. (Anno 1072.) [ Gall. Christ., tom. IV, Instr., pag. 229.] | ALEXANDER, Christi Domini favente gratia, Romanae sedis episcopus, reverendo caeteri totius cleri Cabilonicae urbis secus morem ecclesiasticae institutionis constituto sub tutela matris Ecclesiae beati Vincentii levitae et martyris, prosperari feliciter munimine totius salutis, ac pollere perpetuo continua defensione apostolicae benedictionis. | Quamvis quidem bene et specialiter summo conveniat moderamini sacrosanctae et apostolicae sedis Romanae, omnibus Christiana pollentibus religione opem sui juvaminis pro sui necessitate fideli expetentibus devotione, paterno totius pietatis affectu, ac clementissima semper compati ac misereri subventione, maxime tamen qui de rebus ecclesiastici juris insigne apostolici praesidii juvamen ac placidam suae serenitatis audientiam rite videntur consultare, illos oportet faciliori suae tranquillae miserationis respectu de his, quae fideliter et canonice expetant prius clementer exaudiri debere, post vero ne ulterius fieri valeant irrita, inviolabili auctoritatis apostolicae privilegio corroborari perpetuali confirmatione. Porro tam reverendam ac penitus intemeratam a primordio Christianae religionis auctoritatem sedis apostolicae, nostro quoque in tempore omnino iuviolabiliter percupientes stabilire, patefieri volumus cunctis reverendis confratribus ac filiis fidelibus intra gremium constitutis sacrosanctae matris Ecclesiae, qualiter nonnulli ex reverendi cleri collegio beati Vincentii Cabilonensis cathedrae, pridem sacratissima apostolorum Petri et Pauli limina ac placidam nostrae serenitatis studuerunt reverentiam adire, submittentes supplici prece in nostrae paternitatis praesentia quamdam nefandae factionis querimoniam cum canonica proclamatione de quibusdam scilicet ecclesiis communitatis suae, et rebus proprii juris suae matris Ecclesiae, quae sibi violenta auferri videbantur direptione, crudeli quoque et immoderata rapacitate non solum a quibusdam irreligiosis laicis hujus potestatis mundanae, verum etiam, a nonnullis suae ecclesiae praelatis similia illis inferentibus violenta et tyrannica pervasione. Quorum miserabili querimoniae ac petitioni eorum canonicae placidas nostrae serenitatis aures submittendo libentissime litteris illud directis a B. Petri et nostra parte procuravimus mandare apostolica praeceptione ea quae illis injuste ablata fuerunt restitui certissime; post quoque inviolabili privilegio sedis apostolicae, ne illis ulterius auferantur, decrevimus perpetuo corroborare. Est nempe, uti evidentissimis declaratur indiciis, eadem beati Vincentii mater Ecclesia prae caeteris totius Galliae ecclesiis, huic apostolicae sedi familiari ac speciali charitatis copulatione connexa, adeo ut a reverendis sanctae sedis Romanae vicariis illuc nostra directis licentia, statutis temporibus reverenda Jesu Domino annuente inibi celebrentur concilia, quorum prorsus celebratione reparatur status sacrosanctae et universalis Ecclesiae, Christi Domini juvante gratia, ac per sacrorum instituta canonum examinatur in Domini fide religio Christiana. Igitur imperioso catholicae et apostolicae sedis edicto statuimus ac statuendo irrefragabili auctoritatis nostrae privilegio sanciri decernimus, quatenus istae ecclesiae a nobis denominandae praedictorum communitati clericorum et praelibatae matris ecclesiae beati Vincentii perpetuis deserviant usibus; in primis scilicet ecclesia fundi Baugiacensis, quam sequitur quoque ecclesia ruris Cerliacensis, nihilominus etiam ecclesia Bregniacensis, postremo ecclesia de S. Martino de Monte, ita nuncupata vulgaribus verbis, ad ultimum vero ecclesia de S. Privato ita vocitata a temporibus antiquis, his siquidem ecclesiis nominatim designatis, uti praelibavimus, matri ecclesiae beati Vincentii Cabilonicae sedis, communi quoque a sui totius cleri inibi degentis, inconvulso sanctae sedis Romanae perpetualiter privilegio concessis, in monumentum quoque specialissimae familiaritatis, quam inter se videntur obtinere, eadem scilicet mater ecclesia Cabilonicae urbis, ac insignis toto orbe sedes, apostolicae sublimitatis, opportunum procul dubio duximus cuncta antiqua ejusdem matris Ecclesiae privilegia, sibi firmissimo tenore concessa a praedecessoribus nostris, inviolabili confirmatione stabilire ac indissolubili tenore consolidare, secus auctoritatem apostolicam sacrosanctae Romanae sedis, sancientes eadem apostolica auctoritate illibata et intemerata permanere, succedentibus sibi invicem omne per aevum temporibus cunctis. Si quis vero cujuscunque conditionis aut potestatis homo huic nostrae apostolicae auctoritatis privilegio contradictor temerarius voluerit existere, auctoritate profecto humanae et individuae Trinitatis et beati Petri apostolorum principis, nostra quoque, qui ejus vices exsequendo cathedrae ipsius videmur praesidere, noverit se indissolubili feriendum anathemate et cum Dathan et Abiron, in tartareum chaos demergendum post occasum vitae, in flammis quoque gehennae se perpetualiter concremandum cum Juda Jesu Domini proditore. + Ego G. Dei gratia Ostiensis episcopus et S. Romanae Ecclesiae legatus, rogatu domni Rocleni Cabilonensis episcopi legi laudavi et subscripsi. + Ego Humbertus archipraesul Lugdunensis Ecclesiae subscripsi. + Ego Ermannus Viennensis archiepiscopus subscripsi. + Ego Ugo Bituricensis archiepiscopus subscripsi. + Ego Agano Eduensis episcopus relegi. + Ego Guntardus Valentinensis episcopus subscripsi. + Ego Ermenfredus Sedunensis episcopus subscripsi. + Raimbaldus apostolicae sedis legatus. M. S. S.. | ( lege Varmundus) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 92 | XCII. Alexandri II epistola ad episcopos, clericos et judidices Italiae.--Quomodo computandi gradus consanguinitatis. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 966.] | Ad sedem apostolicam perlata est quaestio noviter exorta de gradibus consanguinitatis; quam quidam legum et canonum imperiti excitantes, eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et ecclesiasticum morem numerare nituntur, novo et inaudito errore affirmantes quod germani fratres vel sorores inter se sint in secunda generatione; filii eorum vel filiae, in quarta; nepotes vel neptes eorum, in sexta. Talique modo progeniem computantes et hujusmodi sexto eam gradu terminantes dicunt, deinceps viros ac mulieres inter se posse nuptialia jura contrahere. Et ad hujusmodi profanum errorem confirmandum, in argumentum assumunt saeculares leges quas Justinianus imperator promulgavit de successionibus consanguineorum. Quibus confisi ostendere moliuntur fratres in secundo gradu esse numeratos, filios eorum in quarto, nepotes in sexto. Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem sanctorum Patrum et antiquam Ecclesiae computationem, ad nos usque perductam, perversa quadam calliditate disturbare nituntur. Nos vero, Deo annuente, hanc quaestionem discutere curavimus, in synodo habita in Lateranensi consistorio, convocatis ad hoc opus episcopis et clericis, atque judicibus diversarum provinciarum. Denique, diu ventilatis legibus et sacris canonibus, distincte invenimus, ob aliam causam alteram legum fieri, alteram canonum computationem. In legibus siquidem ob nihil aliud ipsorum graduum mentio facta est, nisi ut haereditas, vel successio, ab una ad alteram personam inter consanguineos deferatur. In canonibus vero ob hoc progenies computatur, ut aperte monstretur usque ad quotam generationem a consanguineorum sit nuptiis abstinendum. Ibi praescribitur ut haereditas propinquis modo legitimo conferatur; hic vero, ut rite et canonice inter fideles nuptiae celebrentur. In legibus districte non numerantur gradus, nisi usque ad sextam; in canonibus autem usque ad septimam distinguuntur generationem. Hac igitur de causa, quia haereditates nequeunt deferri nisi de una ad alteram personam, idcirco curavit saecularis imperator in singulis personis singulos praefigere gradus. Quia vero nuptiae sine duabus non valent fieri personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituere personas. Utramque tamen computationem, si attente ac subtiliter perspecta fuerit, idem sensisse et eamdem esse in eis sententiam atque ad eumdem terminum convenire manifestissimum erit. Justinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret in suis legibus non definivit. Canones vero ultra septimam, nullam numeravere generationem. Sexto quippe gradu determinato, in ipsis legibus subintulit imperator. Ecce in his brevibus verbis aperte ostenditur tales gradus, quales isti computant, non tantum usque ad sextum, verum etiam ultra numerari debere, quippe cum ultra sextum ulteriores gradus numerandos esse decernat. Ubi enim ulteriores nominat gradus, aperte indicat non sex tantummodo esse gradus, sed sex finitis, adhuc alios numerandos. Nec mirum, cum in praecedentibus ipse firmaverit imperator decimo etiam gradu consanguineos sibi inter se posse succedere. Cum enim decimum nominat, non esse tantummodo sex luce clarius confitetur. | Hi ergo evigilent, et aciem mentis, si possunt, intendant quos hactenus istiusmodi pertulit error. Enimvero ubi, secundum leges, inter agnatos, vel cognatos defertur successio, consanguineos esse non dubium est. Neque enim sibi succederent, nisi inter se parentelae vinculo tenerentur. Succedunt autem inter se, teste Justiniano, in decimo gradu; consanguinei igitur sibi sunt, qui sibi succedunt. Quod si in decimo gradu consanguinei sibi existunt, non est terminata consanguinitas, ut isti fatentur, in sexto tantummodo gradu. Quid igitur dicent? computatis namque gradibus, sicut isti numerant, aut finitur consanguinitas in sexto gradu, aut non. Si finitur, fallaces erunt leges, quibus isti nituntur, quae in decimo gradu sibi succedere consanguineos jubent. Quod si non finitur consanguinitas in isto sexto gradu, falsidici erunt ipsi, qui ultra illum sextum gradum nolunt computare consanguinitatem. Igitur aut leges erunt falsae, aut isti qui sic finiunt generationem. Sed ut veridicae leges et veraces sint canones, dicamus hoc quod veritas habet, scilicet quod anno terminatur consanguinitas in hujusmodi sexto gradu, sed terminatur, secundum canones, in septimo gradu. Utraque enim computatio, sicut superius diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales unum gradum canonicum constituunt. Fratres itaque qui, secundum saeculares leges, dicuntur in secundo gradu, juxta canones, numerantur in primo; filii fratrum, qui illic numerantur in quarto, hic computantur in secundo; nepotes, qui in sexto ibi, istic numerantur in tertio; sic deinceps qui in legibus scribuntur in octavo et decimo, in canonibus definiuntur in quarto et quinto. Atque hoc modo de reliquis sentiendum est, ut qui, secundum canones, dicuntur sexto vel septimo, secundum leges, accipiantur in duodecimo, vel quarto decimo. Hanc computationem intelligens prudentissimus papa Gregorius, dum quaereretur in quota generatione conjungi fideles debeant, ipsas saeculares leges in testimonium adducens, Augustino Anglorum episcopo sic rescripsit: « Quaedam terrena lex in Romana republica permittit, ut sive fratris et sororis, sive duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut jam in tertia, vel in quarta generatione copulatio fidelium licenter sibi conjungi debeat. Nam a secunda, quam praediximus, omnimodo debent abstinere. » Ecce hic aperte monstratur, filios et filias fratrum in secunda generatione numerari. Et, si fratrum filii et filiae numerantur in secunda, fieri non potest, ut ipsi fratres non sint in prima. Quod si fratres computantur in prima, filii eorum in secunda, dubium non est quin eorum nepotes sint in tertia, pronepotes in quarta, et sic de reliquis usque ad septimam. Sed sunt quidam qui ex his Gregorii verbis, quibus ait, ut in tertia, vel quarta generatione copulentur fideles, occasionem accipiunt illicita matrimonia contrahendi, dicentes se hoc juste facere posse quod prudentissimus doctor sua sententia definivit. Isti itaque qui se hoc velamento defendere nituntur advertant, in ejusdem Patris sententiis, hoc non generaliter cunctis, sed specialiter Anglorum genti mandasse. Nam postmodum a Felice Messanae Siciliae praesule requisitus an hoc, quod Augustino mandaverat, generaliter cunctae Ecclesiae tenendum esset, apertissime firmavit non aliis hoc quam illi genti mandasse, ne bonum quod coeperant, metuendo austeriora, desererent. Sed ex illis, postquam in fide essent firma radice solidati, et universali Ecclesiae, censuit semper esse tenendum ut nullam de propria consanguinitate vel affinitate, infra septimam generationem, aliquis sibi audeat conjugio copulare. Ecce aperte monstratum est, et ex verbis ipsius legis et auctoritate prudentissimi papae Gregorii, quid de gradibus consanguinitatis numerandis sentire debeamus. Quamvis alia quoque ratio pari modo ipsos revincat adversarios. Nam si, ut ipsi fatentur, in illo sexto gradu consanguinitas finiretur, omnes personarum ramusculos, qui ultra illum gradum in pictura arboris continentur, velut superfluos oporteret detruncari. Sed quia omnes qui in praedictae arboris pictura numerantur, ex una parentela consistunt, nunquam sine diminutione consanguinitatis a se poterunt separari, veluti non sine damno cujusque personae valent a proprio corpore, manus, brachia, et pedes truncari. Illa quoque sacrorum praeceptio canonum quae jubet a propria abstinere consanguinitate, quandiu generatio recordatur, aut memoria retinetur, nec a praedicta parentelae discrepat computatione. Nam in septem gradibus, si canonice et usualiter numerentur, omnia propinquitatum nomina continentur. Ultra quos nec consanguinitas invenitur, nec nomina graduum reperiuntur, nec successio potest amplius prorogari, nec memoriter ab aliquo generatio recordari. Ne vero in hac consanguinitatis computatione, aliqua dehinc valeat ambiguitas remanere; aliam, quam quidam faciunt, numerationem, in hac etiam disputatione duximus finiendam. Sunt enim quidam, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id est patruelibus, vel consobrinis, genealogiam numerare incipiunt, docentes filios fratrum in prima generatione computari debere: quia fratres, quasi quidam truncus ex quo caeteri ramusculi oriuntur, existunt. Sed nec ista graduum computatio, si bene intellecta fuerit, ab ea quam superius exposuimus in sententia poterit esse diversa. Isti enim qui numerandi initium sumunt a filiis fratrum non progrediuntur ultra sextam generationem; sed, sicut totius mundi sex aetates existunt et humanae vitae itidem sex, ita et in consanguinitate sex tantummodo autumant computandas esse generationes; quibus finitis, novae conjunctionis dicunt posse fieri initium, ut, quasi fugientem, revocare possint consanguinitatem. Haec itaque computatio quae incipit a fratrum filiis, et numerat usque ad sextam generationem, tantumdem valet quantum ea quae incipit a fratribus et competat usque ad septimam. Nec ulla in sensu existit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio, si initium numerandi sumat a fratribus, septima invenitur, si a filiis fratrum, reperitur sexta. Taliter igitur determinatis gradibus consanguinitatis, apostolica vos auctoritate monemus. fratres et filii, ut omnibus sic seriem genealogiae computandam esse intimetis quemadmodum sancti Patres numerandam esse sanxerunt, et antiquus mos sanctae et universalis Ecclesiae per longa tempora olim computasse monstratur. Nam si quis perversa et obstinata mente a recto tramite apostolicae sedis deviare voluerit, et aliter quam nos in nuptiis celebrandis gradus parentelae numerare contenderit, primum pro sua temeritate, coelesti poena plectetur, postmodum vero gladio perpetui anathematis se noverit jugulandum. Data Romae, etc. | (Hactenus
ostendisse sufficiat quemadmodum gradus cognationis
numerentur. Namque ex his palam est intelligere
quemadmodum ulteriores quoque gradus
numerare debeamus. Generata quippe persona semper
gradum adjicit.) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 93 | XCIII. Clero Mediolanensi.--De Simoniacis, et presbyteris diaconis qui feminis abutuntur. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 978.] | Noveritis nos in synodo nostra Romana, episcopis omnibus et religiosis fratribus adjudicantibus, decrevisse a Simoniacis et fornicatoribus officium celebrari non debere, nec aliquem Christianum id ab iis audire. Populum itaque a Simoniacis et ab his quos feminis abuti cognoscitis officium audire interdicite, et sacerdotes nihilominus a tam nefaria praesumptione repellite . Si quis vero sacerdotum, diaconorum, vel subdiaconorum, officium contumaciter deserens, feminam sibi potius eligit, sicut sponte ob fornicationem dimittit officium, ita ob praevaricationem dimittere cogatur et invitus beneficium. | (Can. 17, dist. 81) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 94 | XCIV. Populo Mediolanensi.--De presbyteris Simoniacis et fornicatoribus. [MANIS, Concil. XIX, 978.] | Sciat nobilitas vestra nos in Romana synodo consilio totius sancti conventus decrevisse ut a presbytero Simoniaco, seu concubinam habente, missa a nullo fidelium audiatur. Eos etiam qui, ut fornicari liceat, divinum officium derelinquunt, et ab eo recedentes, diabolo et ejus operibus serviunt, sicut se justissime ab officio alienos faciunt ita beneficio ecclesiarum privatos adjudicamus. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 95 | XCV. Philippo regi Francorum.--Quod Romanae sedis decreta tanquam regulae canonum admittenda sunt. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 979.] | Ignorant miseri quod hujus sanctae sedis decreta ita pia fide a filiis matris Ecclesiae accipienda sint et veneranda ut, tanquam regula canonum, ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 96 | XCVI. Alexandri papae II epistola Reibaldo Arelatensi archiepiscopo. (Anno 1061-73.) [ Gall. Christ., tom. I, pag. 96.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus REIBALDO Arelatensi archiepiscopo et BERTRANDO Forojuliensi episcopo, perpetuam in Domini salutem. | Quoties illa a nobis requiritur quae justitiae concordare videtur, libenter debemus impendere, et justa poscentium animis condescendere. Quia igitur, charissime frater Reibalde Arelatensis archiepiscope, postulasti a nobis ut ecclesiam Sanctae Mariae sitam in villa quae vocatur Barjolis, in territorio vestrae civitatis Forojulii, quam beati Patri perpetualiter juri supposuisti, privilegio confirmaremus apostolicae sedis, inclinati precibus tuis, ipsam ecclesiam sub tutela et defensione S. Romanae Ecclesiae recipimus eamque ab omni infestatione liberam et quietam esse decernimus; ita quidem, ut pro ea annualiter sanctus Petrus habeat unum aureum denarium. Propterea confirmamus ut quidquid nunc juste possidet vel deinceps apostolica interdicente auctoritate . . . . . ut nullus ibi praepositus constituatur, neque clericus aut monachus inducatur absque voluntate eorum qui vi perfectionis sese eidem ecclesiae servituros devoverent . . . Interdicimus etiam ut nulla ecclesiastica saecularisve persona praesumat praefatam ecclesiam inquietare, aut ea quae superius continet infringere. Quod si quis temerario ausu praesumpserit . . . At vero qui custos et observator exstiterit, et pio intuitu aliquod bonum ibi conservare studuerit, repleatur abundantia apostolicae benedictionis. | [ f. add. res] [professionis] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 97 | XCVII. Bulla Alexandri II pro Giraldo Tricastinensis et Arausicae civitatis episcopo. (Anno 1061-73.) [ Gall. Christ., tom. I, Instrum., pag. 119.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, universo clero et populo Tricastinensis et Arausicae civitatis. | Admonemus vos, charissimi filii, ut fratri nostro Giraldo pastori , et episcopo vestro dignam obedientiam exhibeatis, et quia divina dispositio eum custodem animarum vestrarum ponit, hortamur vos ut in omni pace et concordia sub ejus regimine indissolubili charitate persistatis, et eum cum omni reverentia in patrem et proprium colatis episcopum. Illudque apostolica auctoritate vos monere destinavimus, ne quis vestrum in hoc consilio aut facto consentiat, ut Bertrannus, vel aliquis mortalium Arausicanam ecclesiam ab unitate Tricastinae ecclesiae dirimat, aut in aliqua parte constitutionem sanctissimi Patris nostri Gregorii, qui utrasque ecclesias conjunxit et univit, corrumpat aut minuat. Scientes quod omnis, qui in hac divisione, consilio aut facto commiscetur, a parte B. Petri et nostra apostolica auctoritate excommunicatur, et divinum officium penitus interdicitur. Datum Romae, etc. | (Dasteri) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 98 | XCVIII. Bulla Alexandri papae, qua Geraldum episcopum utriusque simul Ecclesiae Tricastinensis et Arausicae tuetur et confirmat. (Anno 1061-73.) [ Gall. Christ., tom. I, Instrum., pag. 120.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, BERTRANDO filio Raimbaldi, si obedierit, salutem et apostolicam benedictionem. | Si vera sunt quae te conari intelleximus, nec salutem animae tuae, sed ad perpetuam damnationem tuam te ejectum esse perpendimus; videlicet domini nostri Gregorii papae statuta et ordinationes summopere labores infringere, et Arausicanam Ecclesiam, quam ipse justissima consideratione Tricastinae Ecclesiae conjunxit, et unum episcopatum esse constituit, die nocteque inde evellere studeas et separare; nec Geraldum utriusque urbis episcopum eamdem Ecclesiam Arausicanam patiaris in pace, sicut episcopum oportet, tenere et regere praefatum, ac si praedictae Ecclesiae non tam antiqua constitutione et auctoritate domni Gregorii ad unius episcopatus continentiam copulatae et unitae fuissent. Propterea ex parte sancti Petri et nostra monemus ne praedictam Arausicanam Ecclesiam amplius a Tricastina Ecclesia separare praesumas, sed praedictum Geraldum episcopum episcopali jure et providentia juxta constitutiones sanctissimi patris Gregorii eam Tricastinensi Ecclesiae conjunctam regere et gubernare permittas. Quod si non feceris, scias te et omnes in hac causa tibi consentientes ex parte beati Petri et nostra excommunicatos esse, et omne divinum officium per totam terram tuam suspendi decrevimus. Datum Romae, etc. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 99 | XCIX. Alexandri II epistola ad abbatem et congregationem Anianensem.--Ut episcopo Magalonensi pareant. (Anno 1061-73.) [BALUZ., Miscell. II, 119]. | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, abbati et universae congregationi Anianensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem. | Pervenit ad nos querela Magalonensis episcopi super intolerabili praesumptione et inobedientia vestra, quod, quamvis Romanam Ecclesiam episcopum eum censere et tolerare cognoveritis, nullius tamen episcopatis reverentiae honorem sibi attribuitis, imo et contemptu ejus illicita vobis usurpantes, in corpus totius Ecclesiae graviter ac nefande delinquitis. Nam quod excommunicatos illius nulla auctoritate fulti suscipitis, et quod, ejus manus impositione contempta, ordinationes vestras ad libitum vestrum aliunde petitis, in hoc et canonicae traditionis instituta corrumpitis, et exemplo reprobo grave scandalum in Ecclesia generatis. Unde vos auctoritate apostolica commonemus ut, haec et alia hujusmodi penitus relinquentes, praefato episcopo vestro deinceps totius subjectionis et reverentiae debitum exhibeatis, scientes quoniam, si haec querela ulterius ad nos delata fuerit, districtam in se temeritatis vestrae pertinacia vindictam provocabit. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 100 | C. Alexandri II epistola ad Guillelmum Petracoricensem et Durannum Tolosanum episcopos, et Hugonem abbatem.--Praescribit modum poenitentiae ab eo peragendae qui fraternae caedis nolens causa fuerat. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 963.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GUILLELMO Petragoricensi, DURANNO Tolosensi, episcopis, et HUGONI abbati. | Praesentium portitor litterarum, ad nos perveniens, lacrymabiliter confessus est se fratricidii crimen incurrisse. Qui, licet tanti facinoris efficiens causa fuerit, tamen minime sua voluntate peractum intimavit. Cum enim fratrem suum inimicantem sibi paratis insidiis cepisset, et ipsum ut secum iret percussione capuli ensis coegisset, consobrinus quidam suus secum perveniens, sine consilio et praemeditatione, sine voluntate etiam ipsius, ut astruit, eum interfecit. Cui licet condignam religio vestra injunxerit et laudabilem poenitentiam, tamen circa eum misericordiae viscera exhibentes, praecipimus ut, cum domum redierit, medietatem totius patrimonii sui, pro fratris animaeque suae remedio pauperibus tribuat, alterius quoque haereditatis suae portionem nihilominus pro eadem causa distribuens, usumfructum suae necessitati reservet. Et sic ordinatis omnibus suis, liber in monasterium ingrediatur, et ibi per unum annum hujusmodi poenitentia maceretur, scilicet ut a Pentecoste usque ad sancti Michaelis festivitatem bis in unaquaque hebdomada jejunet in pane et aqua. Dehinc autem usque ad Quadragesimam tribus diebus jejunet similiter in pane et aqua, et ut a corpore et sanguine Domini usque ad tres annos expletos abstineat, nisi periculum mortis immineat. Quadragesimam totam, praeter dies Dominicos, similiter jejunet; arma nullo modo in vita sua induat; conjugio usque ad peractam septem annorum poenitentiam non utatur; sexta feria, donec vixerit, jejunet. Haec omnia ita illi conjunximus ut, si infirmitatem ejus haec minime ferre posse providentia vestra praesenserit, licentiam habeat miserendi, prout placuerit. | [ f. alteram] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 101 | CI. Alexandri II epistola ad omnes episcopos Hispaniae [al., Galliae].--Quod Judaei servari debeant, non occidi. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 964.] | ALEXANDER papa, omnibus episcopis Hispaniae. | Placuit nobis sermo quem nuper de vobis audivimus, quomodo tutati estis Judaeos qui inter vos habitant, ne interimerentur ab illis qui contra Sarracenos in Hispaniam proficiscebantur. Illi quippe stulta ignorantia, vel forte caeca cupiditate commoti, in eorum necem volebant saevire, quos fortasse divina pietas ad salutem praedestinavit. Sic etiam beatus Gregorius quosdam qui ad eos delendos exardescebant prohibuit, impium esse denuntians eos delere velle, qui Dei misericordia servati sunt, ut, patria libertateque amissa, diuturna poenitentia, patrum praejudicio in effusione sanguinis Salvatoris damnati, per terrarum orbis plagas dispersi vivant. . Dispar nimirum est Judaeorum et Sarracenorum causa. In illos enim, qui Christianos persequuntur et ex urbibus et propriis sedibus pellunt, juste pugnatur; hi vero ubique parati sunt servire. Quemdam etiam episcopum synagogam eorum destruere volentem prohibuit. | (Can. 11, 23, 4, 8) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 102 | CII. Berengario Narbonensi vicecomiti.--Non esse occidendos Judaeos. (Fragm.--Anno 1061-73.[MANSI, Concil. XIX, 980.] | Noverit prudentia vestra nobis placuisse quod Judaeos qui sub vestra potestate habitant tutati estis ne occiderentur. Non enim gaudet Deus effusione sanguinis, neque laetatur in perditione malorum. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 103 | CIII. Wifredo Narbonensi archiepiscopo.--De eodem. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. ibid.] | Noverit prudentia vestra quod omnes leges, tam ecclesiasticae quam saeculares, effusionem humani sanguinis prohibent. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 104 | CIV. Guillelmo de Monstrolio [al., Monasteriolo].--Nisi coram Ecclesia consanguinitate probata. uxorem dimittere non licet. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 980.] | Multorum relatione cognovimus te propriam velle abjicere uxorem et adhaerere alteri, praetendentem consanguinitatis occasionem. Unde apostolica auctoritate interdicendo mandamus tibi ut hanc quam nunc habes uxorem nullatenus praesumas dimittere vel aliam ducere, donec episcoporum religiosorum concilium causam istam examinaverit. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 105 | CV. Alexandri II epistola ad clerum et populum Lucensem.--Contra sacras ordinationes et beneficiorum collationes Simoniacas. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 985.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Lucensis Ecclesiae clero et populo in perpetuum. | Cum divina providentia idcirco nos in sede apostolica constituere voluerit ut omnium ecclesiarum generalem curam gerere debeamus, tum maxime illi Ecclesiae studium nostrae devotionis sollicitius est exhibendum, in qua, ante susceptum universalis regiminis opus, ecclesiastici officii necessitate laboravimus, et cui privata quodammodo dilectione prius deservire studuimus. Circa Lucensem itaque Ecclesiam tanto specialius nostrae devotionis studium desideramus impendere, quanto et illi privata ejus et publica omnium cura compellimur providere. In ea igitur quod multis temporibus male pullulasse, et in robur jam inveteratae malitiae comperimus excrevisse, divini verbi gladio succidere, et penitus exstirpare optamus, ut, Deo volente, erutis spinis vitiorum, in fertilem postmodum messem semen illic satum valeat abundare. Ex multis temporibus hoc detestabile malum intra ipsam Ecclesiam inolevisse cognovimus, ut nulli unquam clerico, quamvis religioso, quamvis scientia et moribus praedito ecclesiasticum beneficium concederetur, nisi ei qui profano pecuniae munere illud emere studuisset; fiebat ecclesia et res ejus ita venalis, veluti quaedam terrena et vilis merx a negotiatoribus ad vendendum exposita. Quod malum quam detestabile, quantum Deo sanctisque sit contrarium, et sacri canones docent et fere omnibus manifestum existit. Chalcedonense nempe concilium, unum ex principalibus, simili poena condemnat eos qui sacram manus impositionem mercari dignoscuntur. Utrosque enim auctoritate inexpugnabili, illos a beneficio, istos sacro ordine jubet repelli. Sacrorum vero canonum auctoritate docemur omnia quae Deo vel ejus Ecclesiae offeruntur sacra fieri ipsa oblatione; nullaque autem sacra fieri possunt nisi Spiritu sancto, a quo omnis sanctificatio procedit. Nam, sicut omnis quaelibet res cum imperatori defertur imperialis efficitur, sic, cum ex voto Deo vel sanctis offertur, divina, ac per hoc sanctificata cognoscitur. Non igitur mirum si par poena constringit eos qui aut sacrum ordinem aut sacram rem Ecclesiae vendere seu emere audent; cum neutrum, nisi sancti Spiritus dono valeat sanctificari. Praeterea cum sacrorum canonum auctoritas quatuor ex rebus Ecclesiae jubeat fieri portiones, quarum una pauperibus, altera fabricis ecclesiarum sit impendenda, tertia episcopo, quarta clericis conferenda; sicut pauperibus Ecclesiae singulae partes gratis sunt concedendae, ita quoque reliquae partes nec ab ipso episcopo vel clero sunt retinendae aut vendendae, sed eis pro Evangelii praecepto, et officii sui labore eodem modo conferendae. In Veteri quoque Testamento, cum adhuc gratia Evangelii adhuc non coruscaret in mundo, legimus scelus hoc quantum abominabile esset, cum, tempore Jeroboam, quicunque volebat implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum; et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam et deleta est de superficie terrae. Si vero domus Jeroboam ob hoc deleta est quod pecuniam accipiens constituebat sacerdotes in excelsis, non immerito de libro vitae coelestis eorum nomina delentur, qui interventu pecuniae sacerdotes, vel clericos in domo Dei constituunt. Puto enim quod hi tales nunquam adverterunt Psalmistae sententiam dicentis: Quia non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini . Nam si quis ideo intrat in potentias Domini quia non cognovit negotiationem, aperte consequitur ut non intret in eas qui negotiationes maxime ecclesiasticarum rerum non solum cognoverit, sed etiam exercuerit. In Novo autem Testamento humani generis Redemptor, omnes ementes et vendentes de templo ejiciens, cathedras vendentium columbas evertit, nummulariorum effundit aes, praecepti sui auctoritate denuntians et dicens: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis . In quo Salvatoris facto vigilanter est advertendum quod non dicitur cathedras vendentium movisse, sed evertisse . Levius utique ferendum esset si talium negotiatorum cathedrae moverentur, quam si everterentur, sicut per Joannem Dominica voce angelo idem praedicatori Ephesi Ecclesiae dicitur: Age poenitentiam, et prima opera fac, alioquin veniam ad te, et movebo candelabrum tuum de loco suo . Illud quoque in eodem facto sollicite considerate, quod per totum textum sancti Evangelii nusquam reperitur Dominum tanta severitate, tam districta censura justitiae peccantes corripuisse, cum non solum eloquio increpans, verum etiam facto flagello de funiculis verberans, omnes eliminavit de templo, aperte demonstrans quod tales negotiatores non sicut caeteri peccatores sunt corripiendi, sed a templo Dei, id est a sancta Ecclesia, longius sunt projiciendi. Nam, sicut per columbarum venditores illi denotantur qui sacram manus impositionem vendere conantur, sic per nummularios ecclesiastici beneficii venditores designantur, qui domum Dei, teste Evangelio, speluncam latronum efficiunt ; quia ab hujusmodi mercatoribus quidquid possunt capiunt, et gladio suae malitiae non corpora, sed, quod pejus est, animos trucidare noscuntur. Tempore vero apostolorum, cum multi rerum suarum pretia ad pedes eorum ponerent, Anania et Saphira, inspirante sancto Spiritu, voto cordis pretium agrorum suorum Deo obtulerunt. Qui postmodum, quia suggerente diabolo partem ipsius pretii retinere conati sunt, voce beati Petri principis apostolorum Spiritui sancto mentiti esse dicuntur, et quam grave scelus contraxerint utriusque repentina morte monstratur . Si ergo illi initio surgentis Ecclesiae tam horribili poena divinitus sunt puniti pro eo solummodo quod partem pretii retinuissent quod solo voto Ecclesiae obtulerant, quid dicendum est de his mercatoribus qui non suas, sed res Ecclesiae in usus suos et propinquorum suorum non verentur vertere? Profecto, sicut deterius est distrahere vel comparare res ecclesiae, non quas ipsi ecclesiae conferunt, seu quas pro animabus suis fideles offerunt, quam solam pretii partem rerum a se oblatarum retinuisse, sic talium negotiatorum interitus gravior et profundior quam illorum esse convincitur; ex hac quoque pessima venditione pene malorum omnium semina pullulare noscuntur. Nam ii qui res Ecclesiarum et potiora earum pretio student acquirere, non Deo vel ejus Ecclesiae velle famulari, sed soli mammonae velle servire veridica ratione probantur. Sicut etiam sanctus Gregorius de Simoniacis testatur, non vitam moribus componere, non scientia curant exornare, sed solummodo aurum et pecuniam, quibus res emant ecclesiae, inhiantes desiderant congregare. Ac si tandem malitiae suae votum impleverint, et data numerosa pecunia rerum ecclesiasticarum penes se dominium habere coeperint, tunc aperiunt qua intentione Ecclesiae militare decreverunt. Toto enim mentis adnisu undecunque possunt corradere pecuniam student, ut quae prius evacuaverant possint redimplere marsupia; cujus aviditate impulsi sacris non parcunt altaribus, sed, veluti fures et sacrilegi, profanas eis manus injiciunt, pauperibus et ecclesiarum fabricis decimas et oblationes juste et canonice competentes more praedonum diripiunt, a mortuis etiam, quasi fisci exactores, importunis clamoribus velut tributa exigunt. Terras quoque, quas fideles pro suis peccatis ecclesiae contulerunt, quia eas ex toto vendere non possunt, ob vilissimum redditum pecunia accepta quibusque concedunt. Inter se autem ubi de lege divina, et de animarum salute esset tractandum, litibus et contentionibus, clamoribus et injuriis perstrepere non desistunt. Quibus ad cumulum suae damnationis non sufficit quod ipsi pereunt, sed insuper laicos, quibus ducatum rectae viae praebere debuerant, secum malo exemplo trahunt in profundam inferni voraginem. Quapropter, ego Alexander, sanctae Romanae Ecclesiae et apostolicae sedis episcopus , tot et tanta mala in multis Ecclesiis et maxime in Lucensi Ecclesia ex iniqua concupiscentia fieri conspiciens, ne sanguis iniquorum a districto Judice de manu nostra requiratur, illa exstirpare et penitus eradicare decrevimus. Constituimus istis, et praesenti decreto firmamus ut nullus deinceps episcoporum beneficium Ecclesiae pro aliquo pretio vel munere clericis audeat unquam conferre; sed etiam ministros et servitores Ecclesiae gratis et absque ulla venalitate in sancta Ecclesia studeant ordinare. Nec eligant in domo Domini qui majores sacculos pecuniae conferant, sed eos qui moribus et disciplina atque scientia divites pro officio suo ipsam valeant sustentare Ecclesiam. Sponte Christi donaria non pro libitu cujusque, invito Sponso, venalia fiant, sed gratis et pro vitae meritis tribuantur, nec audeat ullus cujuscunque gradus sit clericus per se vel per interpositam personam aliquo ingenio pretium vel dare vel promittere, nec ipsi episcopo nec alicui ex ejus ministris, seu cuicumque magnae vel mediocri aut parvae personae. Ne vero calliditas aut fraus diaboli sub specie religionis aliquos suae malitiae laqueo capiat, constituimus et eodem modo firmamus ut nullus cujuscunque gradus clericus pro ecclesiae beneficio aliquid audeat conferre aut fabricae ecclesiarum, vel donariis ecclesiarum, seu etiam quod pauperibus sit tribuendum; quia qui aliquid male accipit ut quasi bene dispenset, potius gravatur quam juvatur. Quod si aliquis, divinorum praeceptorum et animarum salutis immemor, praefatum beneficium ecclesiae iniqua cupiditate ductus vendere vel emere temerario ausu praesumpserit, sicut in Chalcedonensi concilio definitum est, gradus sui periculo eum subjacere decernimus, nec ministrari possit Ecclesiae, quam pecunia venalem fieri concupivit, et insuper, terribili anathematis mucrone perfossus , ab Ecclesia Dei, quam laesit, modis omnibus abscindatur. Ego Alexander solius Domini misericordia sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae praesul, et Lucensis episcopus, in hoc decreto ad confirmandum ss. | (per quam Spiritus sanctus confertur) (Psal. LXX, 15) (Joan. II, 16) (ibid., 15) (Apoc. II, 5) (Matth. XXI, 13) (Act. V) (imo minister
indignus) (sicut olim nostri decessores fecisse noscuntur) (quod quidam canonicam, vel praebendas, seu
etiam ordines vocant) (teste Scriptura) (nisi resipuerit) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 106 | CVI. Alexander II de Ecclesiae Lucensis muneribus in probos doctrinaque instructos viros conferendis leges condit. (Anno 1061-73.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 811]. | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Lucensis Ecclesiae canonicis, ac filiis per omnia dilectis, eorumque successoribus in perpetuum. | Quamvis ecclesiasticae disciplina censurae, pro officio a Deo nobis commisso, nos admoneat vigilanti cura universis Ecclesiis toto orbe terrarum diffusis providere, speciali tamen speculatione nostrae Lucensi Ecclesiae pro posse nos opitulari oportet, cujus regimen, antequam ad apostolicae sedis curam vocaremur, divina nobis imposuit providentia. Unde cum omnibus simpliciter, huic tamen dupliciter, oculum nostrae speculationis intendere oportet. Nam quia, inimico humani generis insidiante, sanctae matris Ecclesiae compositos mores ab antiquis patribus institutos prava quorumdam temeritas, seu potius cupiditas, violare non metuit, idcirco studiosos sollicitosque convenit esse, ut quae mala quotidie pullulant mucrone justitiae resecentur. Nam, charissimi filii, vestra bene novit dilectio, in nostra praelibata Ecclesia pessima inoleverat consuetudo ut ordines et canonicae ipsius Ecclesiae sic passim et indiscrete cuique tribuerentur, ut ille sacerdotalis ordinis iniret officium qui necdum etiam ostiarii vel lectoris ministerium suscepisset. Nec stabili ordine sortitum fuerat quis missarum solemnia celebrare, quis sanctum Evangelium vel Apostolum legere debuisset. Indisciplinatis etiam et saecularibus clericis vita et scientia longe ab ecclesiastica doctrina sejunctis, praelibatae canonicae conferebantur, nec tamen absque interventu pecuniae vel etiam praemiorum, qui ipsam Ecclesiam potius perturbare quam moribus videbantur ornare. Quae omnia quantum Deo et ecclesiasticae religioni contraria et inimica existant nullum ignorare putamus, vobis autem tanto verius sunt cognita quanto divinitus sustentata. Quapropter, divino adjutorio simul et apostolica fulti auctoritate, haec deinceps resecanda et in melius reformanda decernimus, eo scilicet tenore, hac ratione ut ex triginta ordinibus qui in jam nominata ecclesia esse noscuntur, duodecim presbyteris traderentur, qui quotidie missarum solemnia et quae sacerdotali officio congruunt peragere possent. Septem vero diaconos, totidem subdiaconos in his semper ordinibus, qui competenter ecclesiasticum officium juxta ordinem suum adimplere valerent; reliquos vero choro tantummodo deputavimus. Nos ergo in praefatis ordinibus ita eligi decrevimus ut si quando, Deo vocante, aliquis eorum ex hac luce decesserit, loco ejus nullus alius subrogetur, nisi ille qui decedentis officium integritate vitae et puritate scientiae valeat adimplere, ut si presbyter fuerit decessor, loco ejus vel presbyter substituatur, vel qui eodem anno presbyterii valeat honorem accipere. Similiter de diaconibus et de subdiaconibus eadem ratio idemque ordo procedat. Horum autem omnium ordinationem ita, Deo annuente, volumus canonice fieri, ut nulla venalitatis fraus, vel pecuniae interventus aliqua possit ratione subripere, sed gratis et absque ullius commodi ratione consistat, nisi ordinandus non statuto pretio, sed sua sponte, ad utilitatem vel honestatem ecclesiae aliquid largiri voluerit. Avaritiam etenim de templo Dei eliminandam sacrum testatur Evangelium, quod refert et Dominum per se ipsum nummulariorum aes effudisse, et cathedras vendentium columbas evertisse. Officium autem ipsius Ecclesiae ita ad honorem Dei fieri volumus ut omni die una solemnis missa cum diacono et subdiacono hora tertia celebretur cum canonicis horis, sicut consuetudo deposcit matricis ecclesiae. Illud quoque non minima correctione indigere prospeximus, quod quidam clericorum, plus suae avaritiae quam Ecclesiae consulentes, in duabus vel etiam in tribus ecclesiis ministrare noscuntur, et cum uni vix congrue et opportune sufficiant, ambitu pecuniarum illecti duabus vel tribus, sicut diximus, suum officium pollicentur. Sicque fit ut, dum plures vicissim percurrunt, nullam canonice et juste regere valeant. Quapropter, hanc quoque causam in melius reformantes, constituimus et praesenti decreto firmamus nullum qui in majori et matrici ecclesia deinceps fuerit ordinatus, aliam praeter ipsam posse tenere Ecclesiam, sed, sicut sacri praecipiunt canones, ipsa et sola contentus, ut competens in ea possit exercere servitium. Nec vaget, et instabilis huc illucque discurrat, sed singulari ecclesiae qua fixus est immobilis perseveret. Quod si quis temerario ausu haec omnia, quae salubriter ad utilitatem sanctae Ecclesiae constituta sunt, violare vel infringere tentaverit, noverit se apostolica auctoritate, nisi resipuerit, gradus sui periculo subjacere, et ecclesiastici beneficii fieri expertem, et insuper, pro sua temeritate a clero repulsus, laicorum tantum communioni deputetur. Si vero adhuc quoque obstinato animo in eadem pertinacia manere praesumpserit, et admonitus ad hoc quod salubriter decrevimus reverti noluerit, a liminibus sanctae matris Ecclesiae, quam impugnare non desinit, alienus existat. Conservator autem hujus nostrae canonicae dispositionis, apostolica sit munitus intercessione, et gaudeat coelesti repletus benedictione. Ego Alexander, solius Dei misericordia, licet indignus, sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae praesul et Lucensis episcopus, in hoc decreto a me facto ad confirmandum scripsi. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 107 | CVII. Alexandri II privilegium pro ecclesia Lucensi.--Bona ejus alienari vetat. (Anno 1061-73.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 812.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, clero et populo S. Lucensis Ecclesiae in perpetuum. | Quamvis circa omnes Ecclesias per orbem terrarum longe lateque diffusas pro earum gubernatione oculum nostrae speculationis intendere oporteat, praecipue tamen erga Lucanam Ecclesiam attentissime vigilare nos convenit; quia ei et propter episcopatus suscepti administrationem, et pro universalis apostolicae consideratione dupliciter quodammodo providere compellimur; qua de causa haec nostri cordis, Deo aspirante, voluntas semper inhaerere debebit ut quae in ea, vel incuria vel malitia quorumdam, hactenus male pullulare cognovimus, resecare et emendare studeamus, et quae ad honorem et salutem ipsius ecclesiae spectare videantur, congrue ordinare et firmiter statuere debeamus. Ante nostra etenim tempora praedecessores nostri qui eidem ecclesiae praeesse visi sunt, seu propter carnalium propinquorum affectus, seu pecuniae amore illecti, vel etiam quorumdam potentium nimia importunitate devicti, castella, terras, possessiones ipsius Ecclesiae ita indiscrete superflua effusione largiti sunt, ut nec sibi nec familiae suae vel reliquis sibi ministrantibus, prout congruebat, in propriis necessitatibus succurrere potuissent. Fiebat itaque propter rerum penuriam ut ordines sacros et ecclesiastica officia, quae pure et absque ulla venalitate, solo vitae aeternae intuitu concedi oportet, pro pecuniae acceptione et diversorum munerum exactione profanis quibusdam et indignis tribuerunt, et, quod omnes catholicos detestari et abominari oportet, de morte animae vitam corporis sustentarent. Proinde, divina inspiratione commoniti, ne de caetero tam grave peccatum ex occasione paupertatis emergat, praesenti decreto constituimus et apostolica auctoritate firmamus ut nullus deinceps pontificum quibus ipsa sancta Ecclesia commissa fuerit, castella, mansos, terras, possessiones, quas non modo ad manus nostras habemus, vel quas ipsa Ecclesia in antea, Deo largiente, pure et absque contradictione acquisitura est, praeter illa quae in beneficium nunc usque dari consueverunt, aliquo ingenio alienare, vel auferre, seu alicui dare moliatur (nisi necessitate cogente in pignus ea sine malo ingenio ad tempus tradiderit; ea ratione ut ante statutum tempus eas persolvat et recipiat. Ita sane omnem alienationem et quamcunque dationem penitus interdicimus, ut nemo in posterum praesumat praedictas res ecclesiae vel per beneficium dare, aut per libellum concedere, aut quovis modo alicui personae tribuere, nisi tantum agricolis et laborantibus, et ipsi episcopo vel ejus misso aut ministeriali rationem reddentibus; sed omni tempore intactae et illaesae subsistant ad utilitatem episcopi et suae necessitatem familiae sustentandam. Ne vero in dubium venire possit a quarum rerum traditione nos nostrosque successores per omnia volumus abstinere, praesentis decreti pagina nominatim illas inserere adnotari praecipimus, ne vel ipsos episcopos, vel procaces et importunos petitores latere possit ipsarum rerum notitia. Hic enumerata bona consulto relinquuntur. Haec itaque omnia quae praesenti decreto connumeravimus, et si quae alia noviter acquirenda, quae Deus in manus nostras vel nostrorum successorum, sicut superius dictum est, dare voluerit, eo modo ordinamus et firma stabilitate componimus, ut semper deinceps ad manus Lucensis episcopi teneantur et ad privatas ejus rationes spectare videantur, ut ex his valeat suae utilitati simul et honestati consulere, ac suae familiae decenter necessitati succurrere. Id si quis nostrorum successorum haec, quae salubriter ad Ecclesiae honestatem et ipsius episcopi utilitatem statuta sunt, temerario ausu infringere vel violare praesumpserit, vel carnali amore vel iniqua cupiditate devictus contra haec aliquo ingenio venire tentaverit, pro sua praesumptione nodo excommunicationis et maledictionis alligatum se esse cognoscat, et ab episcopali officio usque ad satisfactionem removendum, ita ut omne damnum quod ex sua malitia sibimet ipsi et Ecclesiae ex hac re intulit, resarcire cogatur. Ut vero omnia quae superius comprehensa sunt firma et illibata, Deo auctore, serventur, hanc decreti paginam manus nostrae subscriptione et sigilli nostri impressione confirmari praecepimus. Ego Alexander, solius Dei misericordia, licet in dignus, sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae praesul, et Lucensis episcopus, in hac constitutionis a me factae pagina subscripsi. | [curae] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 108 | CVIII. Alexander II Desiderio abbati Casinensi abbatiam SS. Sebastiani et Zosimi, quae Palaria vocatur, tribuit, recepto coenobio S. Hierusalem. (Anno 1061-13.) [PERTZ, Monum. germ. hist. Script. VII, 729, not.] | ALEXANDER, etc. | Quapropter, charissime frater et consacerdos, quia prudentiam tuam maxime lateri nostro optamus adhaerere sereno vultu, tam tibi quam tuis successoribus Casini Montis abbatibus, recepta investitura Sanctae Hierusalem coenobii, quam felicis memoriae Leo episcopus, hospitandi gratia, Richerio antecessori tuo contulit, tradimus et concedimus abbatiam sanctorum martyrum Sebastiani et Zosimi, quam vulgares usitato Domine Palariam solent nuncupare, etc. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 109 | CIX. Alexander II papa monasterio Sancti Salvatoris de Magella [al. Majella ] ejusque ecclesiis ac bonis exemptionem ac libertatem asserit perpetuam. (Anno 1061-13.) [ Bullar. Vatic., tom. I, pag. 39, ex veteri ms. in tabulario S. Petri, caps. 21, fasc. 39]. | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RAINERIO abbati eremi Sancti Salvatoris ad montem Magellae, suisque successoribus in perpetuum. | Quamvis ex universalitate sedis apostolicae cui, licet indigni, praesidemus, omnibus Ecclesiis et venerabilibus locis passim sollicitudinem . . . . . . . tuitionis opere exhibere debeamus, propensiore tamen cura et studio iis invigilare et contra adversitatum hujus mundi turbines, per Deum, quae possumus praesidia debemus impendere, qui . . . , tutela sanctae Romanae Ecclesiae positi tam generalis quam singularis providentiae debito consulere et apostolici muniminis scutum praefigere cogimur. Itaque, dilecte fili, postulante te ut venerabilem locum tuum, praedictam videlicet eremum, quam cum omnibus pertinentiis suis in pro . . . . . jus sanctae Romanae Ecclesiae, voluntate et consensu fratrum quibus praeesse dignosceris, tradidisti, apostolicis privilegiis muniremus, benevola concessione votis tuis annuendum esse decrevimus, per quae . . . inhabitatio tantae religionis, ab omni humano jure et potestate libera et absoluta sub alis hujus summae et apostolicae sedis tutior in omni tranquillitate consistat, et fruc . . . . in divina servitute proficiat. Igitur praesentis privilegii constituimus et confirmamus praefatae eremo et ibi Deo famulantibus monasteria, cellas et ecclesias. . . . . . ecclesiam Sancti Salvatoris de Angre. Et Sancti Martini desuper Cephalia, et Sancti Pancratii ecclesiam, quae est ad radicem montis ipsius Magellae, et Sancti Andreae, et S. Clementis, quae sunt prope ad montem praefatum. Ecclesiam S. Mariae della Vella, et castrum quod vocatur la Penna, cum omnibus suis pertinentiis, et villa quae vocatur Grele cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis, S. Crucis dec . . . .. Et sancti Blasii de Sancto Angelo in trifinio. Et Sancti Angeli ad Gruttam et Sancti Barbati de super Polotri. Et Sancti Nicolai della Ilice. Et Sanctae Duciae de Calo . . . . .. Has itaque ecclesias cum cellis, et omnibus rebus suis, vel quascunque possessiones in terris, silvis, vineis, et olivetis, aut in aliquibus locis cultis aut incultis, res etiam mobiles seu immobiles, et omnia bona quae nunc habet, aut in futurum, Deo donante, habere contigerit, ut ea omni tempore sine omni inquietudine tenere possideat. Quod ad corroborandum et memorabili stabilitate fulciendum, sanximus et apostolica auctoritate statuimus, in perpetuum libertate consistimus ut nullus rex, imperator, dux, comes, episcopus, seu aliqua persona saecularis aut ecclesiastica, venerabilem locum illum a statu religionis suae divellere, aut turbare praesumat, nec quidquam de locis aut rebus sibi pertinentibus invadere, rapere, imminuere, aut aliquo modo sibi usurpare, aut ab usu fratrum alienare audeat. Si quis igitur contra hujus nostrae constitutionis paginam temerario ausu venire praesumpserit, usque ad dignam satisfactionem anathematis nexibus se innodatum, et a liminibus totius Ecclesiae expellendum noverit. Qui vero haec eadem pio intuitu et veneratione observare curaverit, et venerabilem locum illum fideli devotione consolari et adjuvare studuerit, divinae remunerationis gratiam, et apostolicae benedictionis consequatur abundantiam. | [ sup. in vim, aut
virtute, aut quid simile ] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 110 | CX. Alexander II episcopatum Trojanum, petente Stephano episcopo, confirmat. (Anno 1061-73.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 1344.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO Trojano episcopo, perpetuam in Domino salutem. | Concedimus et donamus, secundum tenorem privilegii serenissimorum imperatorum Constantinopolitanorum, Constantini et Basilii fratrum, qui ipsam civitatem Trojanam reaedificare fecerunt per Bubajanum capitaneum suum et fidelem, fines et terminos statuerunt auctoritate imperiali; concedimus tibi et successoribus tuis, canonice intrantibus in ipsam civitatem, et in tota parochia jura episcopalia libere exercenda, et quod Trojani pontifices a nullo alio nisi a Romano pontifice consecrentur. Cui numerum ecclesiarum tibique et successoribus tuis legitimo jure parochiali concedimus et donamus. Imprimis suburbium Crepacordis cum ecclesiis suis; monasterium S. Mariae de facto cum ecclesiis ad eam pertinentibus; S. Crucem de Portula; S. Felicem; S. Panochilum, juxta locum Biccharii; Biccharum cum ecclesiis ad eum pertinentibus; abbatiam S. Petri de Burgano ad benedicendum in ea abbatem, et jura archiepiscopalia exercenda; ecclesiam S. Georgii; ecclesiam S. Viti; monasterium S. Mariae in Monte Arato; ecclesiam S. Petri de Montilla; casale S. Justae; casale S. Nicolai de Blanca Terra; villam Fogia cum ecclesiis suis; Castellionem; ecclesiam S. Aegidii in valle Ficuum; ecclesiam S. Leonardi; casale S. Laurentii in Carmin cum ecclesiis suis; monasterium S. Mariae Coronatae cum benedictione abbatis; fabricam Pontis Albanensis cum ecclesiis suis ad eum pertinentibus; Montem Calceellum Sanctum de Sandoro; abbatiam S. Nazarii; S. Nicandrum; casale de Ripalonga. Haec omnia tuae cond. habenda concedimus in perpetuum, et donamus in perpetuum jure parochiali. Reliqua desunt. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 100 | CXI. Alexandri II decretalis epistola contra malefactores ecclesiae S. Clementis. (Anno 1061-73.) [MURATORI, Rer. Ital. Script. II, II, 862.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, nobilibus viris TRASMUNDO, BERNARDO, BERARDO filiis Sansonis, salutem et apostolicam benedictionem. | Quoniam erga monasterium Sanctae Clementis piae devotionis studium vos habuisse et ad ejus honorem plerumque benefacta vos contulisse a confratre nostro Dominico Valvensi episcopo et ejusdem loci abbate cognovimus, grates vobis et nostrae dilectionis benevolentiam per haec scripta mandamus. Sed quia Deus ad finem bonae operationis maxime respicit, et non incipientibus, sed in bona actione persistentibus, larga remunerationis praemia pollicetur et tribuit, rogamus, et ut charissimos filios vos admonemus, ut in Dei servitio et in amplificando honore praefati monasterii vestra fides et studiosa devotio crescat, consilium, et ubi necesse sit, adjutorium vestra nobilitas sibi exhibere studeat, quatenus per interventum B. Martyris Clementis divinae protectionis gratia et apostolicae benedictionis abundantia in hoc saeculo et in futuro vos protegat et conservet. Illud autem vobis et omnibus qui inter vos sunt notum esse volumus, quoniam quisquis ad injuriam praefati monasterii se erexerit, et abbati qui nunc ibi praesidet, suisve successoribus, in regendis et tenendis bonis Ecclesiae contrarius exstiterit; nisi a tam nefanda et sacrilega temeritate se retrahat, et damna quae Ecclesiae intulit digna emendatione restituat, sine dubio apostolicae maledictionis, et districtam nostrae excommunicationis ultionem super se venturam esse pertimescat, et ab omni Christiana communione se separandum esse expavescat. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 112 | CXII. Alexandri II epistola ad Landulphum.--Respondet quod non aliter quam cum consensu uxoris suae monasticam vitam ingredi et votum continentiae emittere possit. (Anno 1061-73.)
(MANSI, Concil. XIX, 951.) | ALEXANDER II LANDULFO in Corsica. | Notificasti te morte tenus infirmatum esse, et peccatorum tuorum recordatione et terrore valde pavefactum, anxie quaesisse monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam occidendi ad haec licentiam extorsisse, et sic te monachicam vestem sine abbate sumpsisse et monasterium petiisse. Postea vero cum sanus factus esses, tuae uxoris reclamantibus ejulationibus et planctibus, tuaeque familiae dispersionibus, utpote poenitens devictus, domum remeasse et post multos dies quorumdam sapientum consilio ad jam dictae mulieris cubile rediisse diceris. Nunc autem, si tua uxore uti liceat, nostrum requiris consilium. Si ita denique est ut tuus nuntius narrat, non videtur nobis rationabiliter neque sana mente id factum. Quoniam cum omni homini ad monachicam vitam tendenti legaliter et juste sit peragendum, tu contra leges minaciter et violenter a tua uxore, partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus exanimatus, devia secutus , nulla, ut dicitur, licentia accepta, recessisti et monasterium petisti. Non enim violentia, sed ex pari voluntate et consensu, sicut sancti Patres dicunt, haec fieri debent. Neque vir in monasterio recipiendus est, nisi uxor illius femineum monasterium elegerit, aut professa continentia, habitum cum festinatione mutaverit . Sanctus enim Basilius episcopus de hac re taliter dicit: « Si quis conjugatus vult converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa, illo vivente, alteri per incontinentiam nupserit, procul dubio adultera erit; nec recipitur apud Dominum ejusmodi viri conversio quam sequitur conjugalis foederis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa relicto saeculo sequuntur Christum, si habeant ex pari voluntate castitatis consensum. » Itaque, fili charissime, perpende et vide si sic canonice a tua es solutus uxore, et tua uxor ita pollicita est; et tu et illa adimplete bonum incoeptum, et votum vestrum; aliter enim non debemus vobis necessitatem separationis imponere. | (can. 2, 33, q. 5) | [ al., utpote
penitus] [ al., de via securus] [ al., neque vir monasterium eligere, aut
professa continentia habitum cum festinatione debet
mutare ] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |
Alexander II | 113 | CXIII. Alexandri II epistola ad clericos Neapolitanos.--Quomodo gradus consanguinitatis computandi sint. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 961.] | ALEXANDER II clericis Neapolitanis. | De parentelae gradibus tam famosae quaestionis apud illos scrupulum nuper etiam inter vos emersisse cognovimus; super qua nonnullos perniciosos interpretes ac disputatores contra veritatis regulam sanamque doctrinam dogmatizare dolemus. Sedentes enim in cathedra pestilentiae dictant jura quae nesciunt, et docent illa quae nullatenus didicerunt. Nam, ut fertur, ita generationes a duobus fratribus altrinsecus prodeuntes enumerant ut eorum invicem filios quartam, nepotes sextam, pronepotes octavam generationem esse perhibeant. Hoc itaque modo unumquemque generationis gradum, qui unus procul dubio dicendus est, dividunt, atque imperite numerandam progeniem desecare contendunt. Qui nimirum nequaquam in hujus fetoris ructus pestilenter irrumperent, si sacrae pabulum Scripturae vivacis ingenii faucibus ruminarent. Nam quod duorum fratrum, sive nepotum, vel deinceps utrinque descendentium generationes, non diversae dici, sed eodem ac sub uno nomine debeant uniformiter appellari, testatur liber Geneseos, cum dicit: Vixit Joseph centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Joseph . Porro autem si sic cognationes supputari deberent ut vestri disputatores autumant, dum Joseph ex utroque filio, Ephraim scilicet et Manasse, nepotes haberet, nequaquam Scriptura diceret, quia vidit filios Ephraim usque ad tertiam, sed usque ad sextam generationem. Item beatus quoque Gregorius, dum super Anglorum conjugiis scriberet, haec fere verba deprompsit. Quaedam lex in Romana republica praecepit ut duorum fratrum, vel sororum filius, vel filia, in conjugio copularentur. Sed omnino cognoscitur ex hoc conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut jam quatuor vel quinque invicem generationes copulentur. In quibus nimirum verbis luce clarius patet quia, dum doctor insignis duorum fratrum soboles prohibet in matrimonio jungi, in quarta vero generatione permittit neophytos copulari, nequaquam, ut cultores perversi dogmatis astruunt, generatio quarta in duorum fratrum filiis valeat inveniri. | (Gen. L,
22) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 114 | CXIV. Alexandri II epistola ad Constantinum Aretinum episcopum.--Ut qui concubinae suae consanguineam, alteri desponsatam, uxorem duxit, eam sponso restituat. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 961.] | Scripsisti quemdam Ecclesiae tuae filium concubinae suae in quarta linea consanguineam, alterius scilicet desponsatam, pro conjuge duxisse. Juraverat enim eam, ut asseris, in matrimonium prius ducere sponsus; juravit etiam illam in fornicatione retinere incestuosus. Item infra. Apostolica fulti auctoritate tibi judicando consuluimus sponsam proprio sponso concedi, illi videlicet qui nulla consanguinitatis copula jungitur sibi, quoniam misericordius perjurii poena, quam pro vitandis culpis contrahit, indulgenda est, quam poena perjurii cum perseverantia criminis vel delicti. Tribus denique peccator iste notatur criminibus, perjurio, adulterio, incestu. Perjurio namque, quia quod observare legaliter non potuit sine judicio parentum vel judicum temere jurare praesumpsit; adulterio quidem, quoniam alterius sponsam vivente proximo concupivit et seduxit; incestu, quia, contra decreta Patrum, vicinius quam liceat permiscere sanguinem sanguini non veretur. Item infra. Nosti quid sacri canones super hujuscemodi homine decreverunt, videlicet: si laicus, ut non promoveatur ad clerum; si clericus, ulterius non ascendat. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 115 | CXV. Alexandri II epistola ad Amalgerium Civitatensem episcopum.--De poenitentia presbyteri qui presbyterum occidit. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 962.] | Fratri huic, quem perpetrati homicidii reatu ad judicium canonicae poenitentiae suscipiendum ad apostolicam sedem misisti, noveris nos hujus ordinis poenitentiam misericordiae respectu injunxisse. Nam quia presbyter presbyterum occidit, quadrupliciter, viginti octo videlicet annis, eum poenitere oportet; quatuordecim annos sibi misericorditer indiximus, irrecuperabiliter dejicientes eum presbyteratu et omni administratione altaris. Quos quidem quatuordecim annos hoc ordine observabit. Tribus prioribus annis extra ecclesiam, nisi ad extrema mortis, absque communione, et mensae participatione, et pace sit. Sed a Coena Domini solummodo reconcilietur usque ad octavas Pentecostes. Hac praesenti Quadragesima quotidie jejunet in pane et aqua diebus tribus hebdomadae, usque in Pascha. Ab octavis Pentecostes usque in festum sancti Michaelis, duobus diebus; deinde tribus. Post tres annos, reddita sibi communione ecclesiae et mensae, inter idiotas sit usque ad expletos septem annos, eodem modo totum poenitentiae tempus servans. Et quia convenit eum esse sub regimine abbatis, mandamus tibi ut mittas eum in aliquo monasterio, ut ibi condigne poenitens salvetur, et si tibi vel abbati videtur, sibi remittere, si hunc observasse poenitentiam videris, post tres annos licet. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 116 | CXVI. Alexandri II epistola ad clerum Vulturnensem.--De poenitentia ejus qui presbyterum in se armis irruentem interfecerit. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 962.] | Poenitens praesentium portitor ad nos veniens, retulit se instinctu diaboli quemdam presbyterum, armatum super se irruentem ictumque ferentem, occidisse. Unde, quia in canonibus habetur pro interfectione armati presbyteri simplicem poenitentiam esse dandam, injunximus poenitentiam decem annorum, ita ut hinc usque ad Pascha jejunet tribus diebus per septimanam in pane et aqua, et non utatur calceamentis neque lino. Ab octava Pentecostes usque ad festivitatem sancti Martini jejunet duobus diebus per septimanam, et a festivitate sancti Martini usque ad natalem Domini aut faciat carcerem, jejunans quotidie in pane et aqua, aut eat exsul et jejunet tribus diebus in pane et aqua. Ab octava Epiphaniae usque ad Quadragesimam jejunet duobus diebus. A Quadragesima usque in Pascha jejunet tribus diebus in pane et aqua; et haec faciat usque ad annos quinque. Ab ingressu autem ecclesiae et communione septem annos abstineat. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 117 | CXVII. Alexandri II epistola ad Wltinensis Ecclesiae clericos.--Quam imposuit poenitentiam Theoderico, qui filium non sponte occidit. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 966.] | Diligentia vestra noscat huic Theoderico pro parricidio, videlicet morte filii sui, non sponte commisso, auctoritate beatissimorum apostolorum et canonum poenitentiam nos septennio composuisse , in eodem peractae poenitentiae tempus connumerantes , ita ut amodo usque sancti Martini festum duobus jejunet in hebdomada diebus, quarta feria videlicet et sexta, in pane et aqua. A sancti Martini festivitate usque ad Domini nativitatem, continuum agat jejunium in pane et aqua, exceptis Dominicis et quintis feriis, in quibus quadragesimali cibo vescatur. Ab octavis Theophaniae usque ad Quadragesimam, duobus in hebdomada jejunet diebus, quarta et sexta feria, in pane et aqua, exceptis festis principalibus, in quibus eleemosyna se redimat. In Quadragesimali vero tempore continuum agendum est jejunium in pane et aqua, exceptis Dominicis. In quinta feria tantum, vinum ei bibere et quadragesimali uti cibo concedimus. Post annum vero completum, in toto anno duobus diebus in unaquaque hebdomada in pane et aqua jejunet. In quadragesima tamen continuum agat jejunium in pane et aqua. Et in unoquoque anno usque ad expletum poenitentiae tempus hujusmodi jejunium agendum est, et a carne se abstineat. Per unum annum ecclesiam ei denegamus. Post ingressum ecclesiae, tribus annis eum a communione separamus, nisi mortis fuerit timore praeventus. Si quis autem episcopus, vel religiosus presbyter, causa pietatis aliquid sibi relaxare voluerit, hoc ei apostolica auctoritate concedimus. | [Teuderico] [imposuisse] [in eodem pacto poenit.
connumeravimus] [ al.,
tamen vinum exhibere] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 118 | CXVIII. Dominico Gradensi Patriarchae.--De presbyteris, diaconis, subdiaconis caste non viventibus. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 977.] | Erubescant impii, et aperte nos intelligant judicio sancti Spiritus eos qui in tribus sacris gradibus, presbyteratu scilicet, diaconatu et subdiaconatu positi, mulierculas non abjecerunt et caste non vixerunt, excludere ab eorumdem graduum dignitate. De manifestis loquimur; secretorum autem cognitor et judex Deus est. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 119 | CXIX. De episcopo Simoniaco et fornicatore. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 978] | Lancium Micernium episcopum ab episcopio deposui, quia accusatus est et convictus de fornicatione et Simoniaca episcopatus adeptione sacrorumque ordinum venditione. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 120 | CXX. Clero populo Florentino.--Monachi intra claustra morentur, et a praedicatione abstineant, non ministrent. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 979.] | Juxta Chalcedonensis tenorem optimi concilii, monachis, quamvis religiosis, ad normam sancti Benedicti, intra claustrum morari praecipimus: vicos, castella, civitates peragrare prohibemus, nisi forte quis, de suae animae salute sollicitus, ut eorum habitum assumat, eos intra claustrum consulere voluerit. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 121 | CXXI. Mangiso Venetensi episcopo.--Nullis eleemosynis redimi posse, quin consanguinei separentur. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 979.] | Hujus viri causam super qua apostolicam sedem consuluisti retractantes, si quo modo misericorditer conjunctam sibi illicite consanguineam retinere posset et orationibus, jejuniis, ac haereditatis et eleemosynarum se largitione redimere, nullam auctoritatem comperimus qua sibi concederemus. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 122 | CXXII. Epistola Alexandri II ad Romaldum Cumanum episcopum. | Super causas Gissandi presbyteri, de morte episcopi sui praedecessoris tui infamati, in medium consuluimus. Itaque circa omnium astantium fratrum assensu unanimi tuae dilectioni rescribimus praefatum Gissandum ante te praesentandum, ubi, si certi accusatores defuerint, tunc, dictante justitia, sine omni controversia presbyter quaecunque ob hoc injuste amisit, ac sacerdotium et integra accipiat beneficia. Purgationem tamen ante te, duobus tibi sacerdotibus junctis, ubi accusator cessaverit, eumdem ex se praebere tuo committimus arbitrio. Vulgarem denique legem, a nulla canonica sanctione fultam, ferventis scilicet sive frigidae aquae ignitique ferri contactum, aut cujuslibet popularis inventionis nec ipsum exhibere, nec aliquo modo te volumus postulare, imo apostolica auctoritate prohibemus firmissime. | (quia fabricante haec sunt omnino facta invidia) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 123 | CXXIII. Alexander II [Heliseo] episcopo Mantuano mandat ut Leonis IX de corpore Simeonis eremitae (Padilironensis) praeceptum una cum Ferrariensi et Veronensi episcopis exsequatur. (Anno 1061-73.) [MABILL. Acta Bened. Saec. VI, part. I, pag. 168. | A. episcopus, servus servorum Dei, H. Mantuano pontifici, salutem et apostolicam benedictionem. | Visis litteris quas antecessor noster, beatae memoriae papa Leo, conscribi fecerat de corpore Simeonis monachi et eremitae, ejus sanctitate confisi quidquid ipse laudavit nos laudamus. Ad hoc autem perficiendum Ferrariensem seu Veronensem episcopos associamus. | [ALEXANDER] [HELISEO] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 124 | CXXIV. Episcopis et regi Dalmatiarum.--De auctoritate Mainardi episcopi et Joannis archiepiscopi. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 977.] | Notificamus omnia capitula quae per confratres nostros venerabiles, Mainardum scilicet collateralem episcopum nostrum et Joannem archipraesulem nostrum, in Spalaeto aliisque civitatibus sunt statuta, eadem in Romana synodo, seriatim ea referente, a beatae memoriae praedecessore nostro Nicolao apostolica auctoritate roborata, et sub anathematis interpositione roborata. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 125 | CXXV. Episcopis et regi Dalmatiarum.--De episcopis, presbyteris, diaconis feminam accipientibus et retinentibus. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 977.] | Si quis amodo episcopus, presbyter, diaconus, feminam acceperit, vel acceptam retinuerit, proprio gradu decidat usque ad satisfactionem; nec in choro psallentium maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis habeat. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 126 | CXXVI. Alexandri II epistola ad Gebonardum Viennensem archiepiscopum.--De presbytero qui caduco morbo laborabat. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 965.] | In tuis litteris continebatur sic: Hic clericus ordinem habet presbyterii; sed quia caduco morbo laborat, et ipsi in praesentiarum hoc agnovimus, non ausi fuimus concedere sibi ut offerret vel missam celebraret. Quia vero languor in culpa non est, super hac re auctoritatis nostrae decreto consulendum deliberavimus. Consulimus itaque ut, si frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum celebratione modis omnibus prohibeatur. Indecens enim est et periculosum ut in consecratione Eucharistiae morbo victus epileptico cadat. Si vero Dei misericordia convaluerit, quandoquidem non culpa, sed infirmitas est in causa, eum sacrificare jam non interdicimus. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 127 | CXXVII. Berengario Basileensi episcopo.--De poenitentia ejus qui filiam patrui corruperat. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 979.] | Iste poenitens venit ad nos confessusque est se filiam patrui sui corrupisse. Cui quatuordecim annorum poenitentiam injunximus, ut jejunet quidem tribus quadragesimis. In quadragesima post Pentecosten, duobus diebus in pane et aqua in septimana; et in Adventu, tribus; et in majori quadragesima, tribus; et abstineat se ab ingressu ecclesiae, et a communione, duobus annis. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 128 | CXXVIII. Wilfredo Constantiae episcopo.--De misericordia impendenda his qui homicidio supervenientes, nec voluntate, nec actione perpetraverint. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 980.] | Dicebant se latores praesentium homicidio illi, pro quo poenitentia illis injuncta est, penitus non interfuisse, sed praeliantibus solummodo casu supervenisse. Quod si ita est, quandoquidem nec in causa homicidii nec in culpa fuerint, misericordia super eos moti, exsilium eis apostolica auctoritate remisimus. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 129 | CXXIX. Alexandri II pont. max. litterae quibus Adalberonem episcopum Herbipolensem hortatur ut ab iniqua venatione, qua ecclesiam Fuldensem affligebat, in posterum abstineat. (Anno 1061-73.) [SCHANNAT, Dioecesis Fuld., p. 252.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ADALBERONI, Wirciburgensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. | Wideradus charissimus filius noster, abbas Vuldensis, conqueritur quod fraternitas tua injusta exactione monasterium suum turbaverit: videlicet quod per trecentos annos eidem monasterio per multa antecessorum nostrorum privilegia firmatum est, subtrahere coneris, qua in re licet Romanae Ecclesiae, cujus defensione locus ille munitus, non modicam injuriam intuleris, memores tamen tuae pristinae dilectionis, affectum tibi paternae charitatis spe futurae emendationis servamus; cum enim tot sanctorum patrum auctoritatem violasse proberis, et nostros apices pro eadem causa destinatos vilipendisse videaris, quod merearis perpende. Tamen quia nostrae mansuetudinis est diu amicos portare, maluimus sensum tuum ad exsecutionem justitiae amicabiliter revocare, quam conatus tuos dura invectione redarguere, unde religionem tuam monemus ut praefato Vuldensi monasterio nullam ulterius inquietudinem inferas, neque quod tot sancti patres per auctoritatem a Domino nostro Jesu Christo collatam prohibuerunt, exigere praesumas, sicque religio tua a praedicto monasterio inquietudinis manum retrahat, ut beati Petri apostolorum principis, cujus tutelae ipse locus per omnia subditus, gratiam semper habeas, et apostolicae sedis dilectionem retineas, et ulterius conquerendi necessitatem congregatio ipsa non habeat, alioquin, licet invitos nos ad ulciscendam injuriam Romanae Ecclesiae provocabis. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 130 | CXXX. Alexandri II epistola ad Sigfridum archiepiscopum Moguntinum.--Illum reprehendit quod, neglectis adhortationibus suis, monasterio Fuldensi injurias inferre perrexerit. (Anno 1061-73.) [SCHANNAT, Dioeces. Fuld., 253.] | Si fraternitatis tuae preces et vota pro honore tuo non solum re, sed, quod difficillimum est, tempore etiam longe praecessimus, aequum fuerat ut et tu, tum ex debito subjectionis, tum exemplo charitatis, admonitionibus nostris debitam reverentiam non negares. Meministi enim quod jam secundo tibi pro Vuldensi monasterio scripsimus, admonentes ut te tuosque ab ejus injuria cohiberes, et nisi privilegia apostolicae sedis violare desisteres, de periculo vindictae non dubitares; sed quoniam acceptis litteris nostris, ut querimoniae abbatis nobis indicant, injurias exaggerasti, et tertio nos per contemptum apostolicae auctoritatis ad mandata compulisti, non jam aliud tibi mandamus aut scribimus quam quod episcopo Herbipolensi in praesentia legatorum abbatis de simili causa, viva voce constituimus: videlicet praecipientes tibi per obedientiam quam sancto Petro debes et nobis, ut sine omni mora contradictionis, monasterio omnia quae per te sunt abbata restituas, ecclesias ab officio suspensas absolvas, et quaecunque monasterium tenuit, quando tu episcopus factus es, deinceps cum omni pace tenere permittas, donec, si legatus noster prius apud vos hanc litem non deciderit in eventura synodo, aut per vos aut per idoneos nuntios vestros ad judicium et determinationem hujus rei in nostra praesentia conveniatis: alioquin, quod non optamus, ab officii tui cautela longe te digressum esse canonica districtio commonebit. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 131 | CXXXI. Alexandri II pontificis litterae quibus Widerado Fuldensi abbati fuse exponit quae et quanta pro tuitione jurium ejus Ecclesiae egerit. (Anno 1061-73.) [SCHANNAT, Dioeces. Fuld., pag. 253.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio Fuldensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. | Si te ex corde diligimus, si te singularem sancti Petri filium omni diligentia fovere curamus, et legati tui referre poterunt, et negotia tua ex ipsa sui pertractatione nuntiabunt; verum haec qualiter in praesentia legatorum tuorum apud nos procurata sunt, in subditis cognoscere potes. Convocato episcopo Herbipolensi, cum singula adversum te et monasterium tuum verbis aut factis commisisse dicitur, graviter ab eo exigeremus, et in his omnibus contemptum apostolicae sedis, sicut aequum fuerat, principaliter sibi opponentes, in nosmetipsos etiam specialiter et gravius eum deliquisse probaremus; licet ante quibusdam occasionibus causam declinare et differre quaereret, nostra tamen constantia flexus, hoc modo processit: primo omnium de verbo contumeliae, et tuae Simoniacae ordinationis opprobrio, quod nos quidem vehementer affligit, juramento se purgandum obtulit; itaque accepto libro, atque in hunc modum dictato sacramento, quod nunquam se sciente dixerit te Simoniace consecrationem a nobis accepisse, aut, ideo quia ad nos pro consecratione veneras, te excommunicatum esse, gratia Dominicae resurrectionis, et sancti Petri, complementum perdonavimus; deinde vero de contemptu litterarum nostrarum se confessus reum humiliavit, et culpabilem, et poenitentiae subiit correctionem. Postremo de usurpatione juris et bonorum tui monasterii ex nostra jussione ita spopondit, specialiter quidem de ecclesia illa et capellis, unde advocato suo procurationem, quasi pro obtinendo jure suo, citra nostrum tradiderat interdictum, et praeterea de omnibus quae monasterium, cum ipse episcopus factus est, tenuit, ut amplius se inde non intromittat, neque per se aut per suos aliquod impedimentum monasterio ad haec obtinenda faciat, donec, si legatus noster prius apud vos hanc litem non deciderit in ventura synodo, aut per se aut per idoneos nuntios suos ad judicium et terminationem hujus rei in nostram praesentiam veniat, in quo si denuo mutatus fuerit, quod non optamus, officii sui periculo subjacebit. | [quae] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 132 | CXXXII. Quot missas in die sacerdoti celebrare liceat. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 979.] | Sufficit sacerdoti missam unam in die celebrare, quia Christus semel passus est et totum mundum redemit. Non modica res est unam missam facere, et valde felix est qui unam digne celebrare potest. Quidam tamen pro defunctis unam faciunt et alteram de die, si necesse sit. Nam quicunque pro pecuniis aut adulationibus saecularium una die praesumunt plures facere missas, non existimo evadere condemnationem. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 133 | CXXXIII. Consecretur qui electus est ab Ecclesia, et est altero dignior, licet filius sacerdotis. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 980.] | Apostolica auctoritate praecipimus vobis ut, si eum qui ab Ecclesia electus est altero digniorem esse canonicamque ejus electionem probaveritis, fulti nostra auctoritate consecretis. Nam pro eo quod filius sacerdotis dicitur, si caeterae virtutes in eum conveniant, non rejicimus, sed suffragantibus meritis connivendo, eum recipimus. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 134 | CXXXIV. Fratrem aut sororem uxoris aequivoce tantum dici cognatos. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 981.] | Quod autem frater sororve uxoris tuae cognati tui dicuntur, aequivocationis jure fit et necessitate vulgaris appellationis, potius quam ulla causa cognationis. Uxor enim fratris fratrissa potius quam cognata vocatur. Mariti frater levir dicitur. Duorum autem uxores vocantur janitrices, quasi eamdem januam tenentes, vel per eamdem januam intrantes. Viri soror glos appellatur. Sororis autem vir non habet nomen speciale, non uxoris frater. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 135 | CXXXV. Responsio ad episcopi cujusdam inquisita. (Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 981.] | Fraternitatis tuae studiosae sagacitati, frater amande, quia debeo, refero grates; quoniam quaesisti quae debuisti, jucundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decrevisti si mulier, copula nuptiali extraneo viro juncta, cognationi ejus pertineat, si eo defuncto cognatio maneat eadem, vel si ab alio viro cognationis vocabula dissolvantur, vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationem transire copulam. Est enim verbum Domini validum et forte, est durabile, est praeservabile et immutabile, non momentaneum, non transitorium; ait autem per se ipsa Veritas, quae Deus est, et Verbum Dei: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt . Antequam Deus in carne inter homines appareret, eo inspirante, dixit ei Adam: Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una ; cui non contradixit Dominus. | Deinde, cum Veritas oriretur de terra, in terra et visibilis in humanitate apparuit, interrogatum est si licitum esset homini uxorem relinquere. Quod perhibens vetuit fieri, praesertim si fornicatio sola excluderet copulam maritalem: unde protulit statim in medium eamdem ipsam sententiam quam ante saecula manens cum Patre Verbum inspiraverat in Adam, ipse confirmans quod ipse primus protulit homo: Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Si una caro fiunt, quomodo potest aliquis eorum propinquus uni pertinere, nisi pertineat alteri? quod minime fieri posse credendum est; nam uno defuncto, in superstite affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem prioris copulae solvere valet. Sed neque alius conjunctionis soboles placet ad ipsius affinitatis, prioris siquidem, transire consortium, pro eo quod verbum Domini validum est, et forte et, ut inquiens dixit propheta: Verbum Domini stabit in aeternum ; et alius propheta: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt: statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit . Nam per verbum suum atque praeceptum efficere duo carnem unam, id est masculum et feminam, qui innumeram multitudinem sexus utriusque non destitit secum facere unum, sicut per se Veritas dixit: Non rogo pro his tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut unum sint sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint . Si quis sacrilego et temerario ausu in defuncto quaerit propinquitatem vel sub altero affinitatis vocabula dissipare, et susceptas soboles alterius copulae credens legitime sociari propinquitati prioris, hic negat Dei verbum validum esse vel forte. Et quia tam facile et tam velociter quaerit dissolvere, hic non credit verbum Domini manere in aeternum. Confice . . . . . . ex quatuor locis a se distantibus magna intercapedine, et confecta et conglutinata finge cujuscunque figurae vel immensitatis volueris corpus. Nunquid erit humanum ingenium quod ipsas quatuor partes ab invicem valeat segregare, ut unaquaeque possit agnosci, sicut a quatuor avis duo conficiuntur in unum, et de duobus fit concretio una? An similitudinem de quatuor elementis, unde homo concretus est, potes colligere, si eorum unaquaeque species, quoniam in multas divisiones partita est, discretas inter se conferas partes aliquas? Fit idem in metallis, hoc etiam in liquoribus; probat etiam in coloribus pictor qui sequitur arte naturam, fucis admiscendo colores ex invisibilibus corpora fingens. Sed ne alia Domini constitutio vel jussio cassaretur, et ne tellus a proprio vacaret ornatu, Spiritu sancto reflante, posuit terminum constitutio Sancta sanctorum. Ait autem praeceptio sancta divina: Crescite, et multiplicamini, et replete terram . Posuit enim Dominus terminos causis, aetatibus saeculi finem statuit, compagibus membrorum hominum posuit numerum. Lex Ecclesiae regulaque sanctorum cognationi mortalium, agnatis atque affinibus terminum reciprocationis instituit; quod valde metuendum exterminari sancimus. Quisquis exterminari non metuit, catholicus non esse convincitur. | (Marc. XIII, 31) (Gen. II, 24) (Isa. XL, 8) (Psal. CXLVIII, 5) (Joan. XVII, 20) (Gen. IX, 1) | [vincula?] [cognationis] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |
Alexander II | 136 | CXXXVI. Nisi canonice judicatum episcopum qui comprehenderit laicus excommunicetur. (Fragm.--Anno 1061-73.) [MANSI, Concil. XIX, 982.] | Si quis deinceps priorum, aut cujuscunque dignitatis vel cujuscunque ordinis laicorum episcopum comprehenderit, percusserit, aut aliqua vi a propria sede expulerit, nisi forte judicatum canonice, auctores et cooperatores tanti sceleris anathematizentur, et bona eorum Ecclesiae ipsius juri perpetuo tradantur. Si vero in presbyterum, vel in quemcunque inferiorum graduum clericum haec eadem praesumpserit, canonicae poenitentiae atque depositioni subjacebit. Si contumax fuerit, excommunicetur. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 137 | CXXXVII. Alexandri II epistola ad Adelardum Suessionensem episcopum. (Fragm.--Anno 1064-73.) [MANSI, Concil. XIX, 989.] | Quod XXX annorum longitudinem homicidii in terra Dei facti poenitentiam extendistis, constitutioni huic auctoritatem non damus, quia in sacris hoc canonibus non invenimus. Tamen, quoniam a prudentibus et religionis viris treva Dei pro conservanda in populo pace est constituta, omnino non reprobamus. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||||
Alexander II | 138 | CXXXVIII. Bulla Alexandri II de canonizatione S. Theobaldi. (Anno 1066-73.) [MABILL. Acta SS. Bened. VI, II, 182.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidem Christi colentibus gratiam et apostolicam benedictionem. | Multa praeclara et admiratione digna de quodam eremita religioso viro, Theobaldo nomine, celebris fama divulgat; quam sancte et religiose vixerit, et exutus omnibus Dominica praecepta secutus sit, cum in praesentiarum fuisset, manifeste patet. Miraculorum vero indicia indubitata fide ejus merita commendant, multis religiosis viris super his cognita et vera referentibus. Quapropter, vitae ejus conversatione cognita et miraculorum indiciis probatis per non fallacia testimonia, suggerentibus nobis de eo Mainardo et Damiano episcopis et Vincentiae populo, illum celebri memoria dignum Romana decrevit Ecclesia. Et, quia procul dubio cum electis coronatur in coelis, ut ejus memoria, sicuti aliorum sanctorum, praecipimus solemniter celebretur in terris. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 139 | CXXXIX. Alexandri II epistola ad Wilielmum regem Anglorum, pro exactione denarii sancti Petri. (Fragmentum.--Anno 1066-73.) [MANSI, Conc. XIX, 949.] | ALEXANDER WILIELMO regi Anglorum. | Novit prudentia tua Anglorum regnum, ex quo nomen Christi ibi clarificatum est, sub apostolorum Principis manu et tutela exstitisse, donec quidam, membra mali capitis effecti, zelantes superbiam patris sui Satanae, pactum Dei abjecerunt et Anglorum populum a via veritatis averterunt. Et paulo post: Nam, ut bene nosti, donec Angli fideles erant, piae devotionis respectu ad cognitionem religionis annuam pensionem apostolicae sedi exhibebant, ex qua pars Romano pontifici, pars ecclesiae Sanctae Mariae, quae vocatur Schola Anglorum, in usum fratrum deferebatur. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 140 | CXL. Alexandri II epistola ad Udonem Trevirensem, et Theodoricum Virdunensem episcopos.--Ut qui in morbo monachum se futurum promiserat, et beneficia abdicaverat, si deinde convalescens monachus fieri nolit, beneficia illi restituantur. (Anno 1066-73.) [MANSI, Concil. XIX, 960.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, UDONI Trevirensi, et THEODORICO Virdunensi episcopis, salutem perpetuam | Praesentium lator Cosaldus presbyter ad limina apostolorum veniens querelam apostolicae sedi deposuit, beneficium et altaria quae per canonicam Virdunensis Ecclesiae obtinere solebat, a quodam diacono, Richerio nomine, sibi ablata esse. Dixit enim quod quondam in infirmitate, fervore passionis oppressus, monachum se facere promiserit, non tamen ut monasterio vel abbati se tradiderit vel promissionem scripserit, sed confitetur quod beneficium in manu advocati ecclesiae refutaverit. At postquam convaluit, monachum facere mox negavit. Dixit etiam quod, cum infirmus jaceret, praedictus Richerius beneficium suum ab episcopo Virdunensi acquirere potuisset, quia dixit eum monachum jam factum esse. Causa differtur in Trevirensem synodum, in qua praefatus Richerius diaconus mala fide acquisisse ac male intrasse convictus est. Quapropter quia beati Benedicti, canonicaque et praecipue Patris et praedecessoris nostri sancti Gregorii papae, constitutio interdicit ante unius anni probationem effici monachum, si ita est ut dixit, judicamus et auctoritate apostolica praecipimus ut diligentia vestra atque clementia harum portitor, Cosaldus presbyter videlicet, beneficia et altaria recipiat, habeat et quiete retineat | [se] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 141 | CXLI. Epistola Alexandri PP. II ad Udonem archiepiscopum Trevirensem.--De poenitentia sacerdotis incestuosi perpetua. (Anno 1066-73.) [HONTHEIM, Hist. Trevir. diplom., I, 416.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, UDONI charissimo fratri, Trevirorum archipraesuli, salutem et apostolicam benedictionem. | Litteris tuis, dilectissime frater, susceptis, quemdam sacerdotem matris et filiae commistione pollutum didicimus, eumdemque, officio prohibito susceptoque poenitendi judicio, missarum officia usurpasse cognovimus; item depositum, psalmodiis quotidianis addictum, carnibus vetitis jejunio maceratum intelleximus: propterea, quod a te caute provisum sapienterque dispositum est, ex toto commutare indignum; sed ut in hac poenitentia eum omnibus diebus vitae suae facias permanere, nobis scias per omnia complacere. Verumtamen, quia per baculum principis apostolorum Petri, quem per manus sancti Eucharii discipuli Domini suscepisti, prae omnibus Galliae et Germaniae suffultus, viciniori nimirum Romanae sedis affinitate in Domino gloriaris, ne nostri, quod absit! temporibus, tantae dignitatis privilegio aliquatenus destituaris, volumus ut in hujus clerici poenitentia et in omnibus a te dandis vel adimendis poenitentiae vinculis, liberiori quoque prae caeteris Galliae et Germaniae pia moderatione episcopis propriae discretionis arbitrio fungaris; quatenus et afflictioribus et spiritu contritioribus frenum disciplinae pia moderatione remittere sufficias, superbis vero jugumque disciplinae Domini detrectantibus eadem ligamina justa severitate constringere praevaleas. Vale. Data Romae, etc. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 142 | CXLII. Alexandri II epistola ad Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum.--Praedecessorum suorum decreta confirmat, ut monachis ecclesias cathedrales obtinere liceat. (Anno 1071-73.) [MANSI, Concil. XIX, 969.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri in Christo LANFRANCO venerabili Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem | Accepimus a quibusdam venientibus de partibus vestris ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli quod quidam clerici, associato sibi terrenae potestatis, laicorum videlicet, auxilio, diabolico Spiritu repleti, moliuntur de ecclesia Sancti Salvatoris in Dorobernia, quae est metropolis totius Britanniae, monachos expellere et clericos inibi constituere. Cui nefario operi molitionis suae hoc adjicere conantur ut in omni sede episcopali ordo monachorum exstirpetur, quasi in eis non vigeat auctoritas religionis. Qua de re, zelo Dei compulsi, scrutinium de privilegiis Ecclesiarum fieri praecepimus, et venit ad manus statutum praedecessoris nostri beatae memoriae Gregorii Majoris, de Ecclesiis Angliae, quomodo scilicet praecepit Augustino, gentis vestrae apostolo, ut ejusdem ordinis viros, cujus et ipse noscitur esse, poneret in praefata sede metropolitana. Cujus praeceptiones inter alia haec subnexa sunt: « Quia, inquit, tua fraternitas monasterii regulis erudita, in Ecclesia Anglorum, quae nuper, auctore Deo, ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere quae in initio nascentis Ecclesiae fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex iis quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illi omnia communia: » Quam communionis regulam ordini monachorum permaxime congruere, nemo qui dubitat. Hinc habetur epistola Bonifacii, qui quartus a beato Gregorio Ecclesiae Romanae, cui auctore Deo praesidemus, praefuit, quam Atelberto regi Anglorum et Laurentio praedecessori vestro misit; in qua praemissis hujusmodi censura anathematis usus est: « Gloriose, inquit, fili, quod ab apostolica sede per coepiscopum nostrum Mellitum postulasti, libenti animo concedimus, id est, ut vestra benignitas in monasterio Dorobernensi civitate constituto, quod sanctus doctor noster Augustinus beatae memoriae, Gregorii discipulus, Sancti Salvatoris nomini consecravit, cui ad praesens praeesse dignoscitur dilectissimus frater noster Laurentius, licenter per omnia monachorum regulariter viventium habitationem statuat; apostolica auctoritate decernentes ut ipsi vestrae salutis praedicatores monachi monachorum gregem associent, et eorum vitam sanctitatum moribus exornent. Quae nostra decreta si quis successorum nostrorum, regum sive episcoporum, clericorum sive laicorum irrita facere tentaverit, a principe apostolorum Petro et a cunctis successoribus suis, anathematis vinculo subjaceat, quoadusque, quod temerario ausu peregit, Deo placita satisfactione poeniteat, et hujus inquietudinis vestrae emendationem promittat. » Unde, quia ratione dictante quieti Ecclesiarum utile esse perspeximus, praesens decretum praenominatorum Patrum confirmamus, et vice apostolorum sub eodem anathemate eos constringimus quicunque huic obviare contenderint. | ( Edit. inter epist. Lanfranci ) | [ f., vester] | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |
Alexander II | 143 | CXLIII. Alexandri II epistola ad Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum.--Monet ut monasterii Wintoniensis statum tueatur. (Anno 1071-73.) [MABILL. Annal. Bened. V, 36.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, in Christo fratri LANFRANCO Cantuariorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. | Pervenit ad aures nostras quod monasterium Wintoniae multas persecutiones et indignas oppressiones ab his sustineat quorum immoderata pravitas ordinem et officium monachorum inde ejicere ac prorsus expellere certat. Verum, quia nobis non leve videtur tam antiquas constitutiones, et, ut dicitur, a beato Augustino praedicatore ejus terrae profectas et ductas, subita et inconsulta permutatione diruere, nec eas catholicae fidei eruditionibus obviare videmus, fraternitatem tuam rogando monemus ut his qui talia conantur prudenti defensione resistat, et praefatum monasterium a statu et ordine monasticae congregationis labefactari aut destitui, quoad potest, nullatenus patiatur neque permittat. Praeterea de liberatione capti episcopi, quod experientiae tuae commisimus, valde miramur an hoc tua praetermiserit negligentia, an regis poenam adjiciens contempserit inobedientia. Per praesentium etiam latorem dilectionem tuam interpellare curavimus, ut quae apud te impetrare desiderat, dummodo concedenda sint, tua sibi benignitas pro nostra charitate concedat. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 144 | CXLIV. Alexandri II epistolae ad congregationem monasterii Wintoniensis. (Anno 1071-73.) [MABILL., Annal. Bened., V, 36.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, congregationi monasterii Wintoniae, salutem et apostolicam benedictionem. | Legati nostri, qui ad partes vestras missi concilium ibi celebraverunt, sicut a plerisque majoribus et antiquioribus gentis vestrae se didicisse confessi sunt, ecclesiam vestram a vetusta constitutione in ordine et officio atque cultu monachorum exstitisse nobis indicaverunt. Sunt etiam nonnulli qui asserunt, fere omnes majores ecclesias ejus terrae consuetudinem monastici ordinis ex eo cepisse et tenuisse, quod S. Augustinus, legatus beatissimi papae Gregorii et ejus terrae praedicator, quos percepta fide ad obsequium divini ministerii et ecclesiasticos ordines perducere potuit in hac forma religionis et cultu praecipue constituit et ordinavit. Quibus quoniam longe nos impares esse cognoscimur, statuta mutare vel infringere indignum esse ducimus, praesertim cum ea catholicae fidei eruditionibus obesse non invenimus. Unde per praesentia scripta statuimus et confirmamus ut ecclesia vestra in eo statu monastici ordinis, quo hactenus mansit, deinceps sine omni laesione et perturbatione consistat. Vos autem ut charissimos filios admonemus, quatenus propositum vestrae professionis ea sinceritate et studio de die in diem, adjuvante Domino, in melius proficiendo peragatis ut ex interiori conscientia vestra servitus et devotio divino conspectui placeat et exterioris forma conversationis nulli reprehendendi vos occasionem tribuat, sed omnibus exemplum sanctitatis, et erga diligentiam vestrae religionis amorem et desiderium confirmandae dilectionis praebeat. Caeterum si quis audaci temeritate, vel pravo studio, hunc statum et ordinem ecclesiae vestrae mutare vel confundere attentaverit, procul dubio sciat se iracundiam apostolicae sedis incurrere, et, nisi cesset, anathematis in se judicium provocare. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 145 | CXLV. Alexandri II privilegium pro ecclesia ab Altmanno, Pataviensi episcopo, ad regularem canonicorum vitam aedificata. (Anno 1073.) [MANSI, Concil. XIX, 976, ex Metropoli Salisburg., tom. II.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri in Christo ALTMANNO Patav. episcopo, et per eum ecclesiae quam in territorio ejusdem civitatis in portu Oeni fluminis construxit, et in honore sanctae Trinitatis, et passionis Domini nostri Jesu Christi, et sanctorum Andreae apostoli, Pantaleonis martyris, et sancti Nicolai confessoris consecravit, in perpetuum. | Convenit apostolico moderamini religiosis desideriis et petitionibus ea benignitate et pietatis studio condescendere effectumque praebere ut, dum spiritualis auctoritas officii sui debitum peragit, dum pia fidelium statuta roborando venerabilibus locis praesidium defensionis impendit, hinc affectus supernae retributionis lucretur initium quod in parando beneficio non minor fuit charitas quam potestas. Hoc enim et bonorum studiis, spe proficiendi, augmentum tribuit et opus proprium, fructu profectionis, Deo acceptabile reddit. Itaque, dilecte frater, charissima Sancti Petri filia, imperatrice Agnete semper Augusta, indicante nobis te, in suburbio civitatis tuae, juxta portum praedicti fluminis Oeni, ad communem et regularem canonicorum vitam, ecclesiam construxisse, et, ut eam, juxta propositum tuae devotionis et constitutionis, apostolicis privilegiis firmaremus, tum ipsa partes tuas referente, tum ipso pro te sanctissimo desiderio postulante, tanto promptius utriusque voluntati annuendum esse judicavimus quanto et tua vota justa esse certius intelligimus, et illius desideria divino accensa Spiritu ubique prosperari cupimus. Concedentes igitur tibi et praefatae ecclesiae hujus nostri apostolici decreti privilegium, sancimus et apostolica auctoritate statuimus ut clerici qui vel nunc in eadem ecclesia sunt ordinati sub communi semper vita et claustrali conversatione consistant. Ad quorum communem usum confirmamus et incommutabiliter tenenda decernimus determinate quidem et ea quae praenominata imperatrix Augusta pro remedio animae suae donavit. Haec, inquam, omnia et quaecunque etiam innominata bona eidem ecclesiae vel nunc juste collata sunt, vel in posterum Deo disponente conferenda, eo tenore et auctoritate ad communem usum fratrum ibidem Deo famulantium decernimus et corroboramus, ut communem et regularem vitam ducentes, nihil de bonis ecclesiae praeposito et singulari usui vindicent. Ut haec igitur nostra decreta, adjuvante Domino, undique firma illibataque permaneant, apostolica auctoritate constituimus ut nullus rex, imperator, dux, comes, episcopus, vel archiepiscopus, seu aliqua persona saecularis aut ecclesiastica, praefatam ecclesiam ab eo statu et ordine, quem superius confirmavimus, divellere aut aliqua perturbatione impedire praesumat, vel quidquam de rebus et bonis ecclesiae invadere aut diminuere, vel ab usu fructuum subtrahere audeat. Si quis autem contra hujus nostrae sanctionis decreta temerario ausu venire tentaverit, usque ad dignam satisfactionem anathematis laqueo se irretitum noverit. Qui vero haec eadem fideli devotione observare curaverit, divinae remunerationis gratiam et apostolicae benedictionis hic et in futuro consequatur abundantiam. Datum Romae, V Non. Martii, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae presbyt. cardinalis ac bibliothecarii, anno XII pontificatus domini Alexandri II papae, indictione XI. | ( Enumerat possessiones, tum ab imperatrice, tum
ab episcopo huic ecclesiae donatas. ) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Alexander II | 146 | CXLVI. Alexandri papae II privilegium pro ecclesia Sanctae Mariae Madgelenae Vezantionensi. (Anno 1073.) [ Mémoires et documents inédits de la Franche Comté. II, 316.] | ALEXANDER, etc. . . . | Notum esse volumus omnibus qui in Christo sunt, nos ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae, sitam Bisontii ultra flumen Dubium, juxta pontem ejusdem fluvii constitutum, ab Hugone bonae memoriae, ejusdem loci archiepiscopo. . . . . . . . . . . . . . Datum Laterani, XV Kal. Maii, anno XII pontificatus Alexandri secundi papae, indictione XI. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 148 | CXLVIII. Alexandri papae II, privilegium pro monasterio S. Salvatoris et S. Juliae Brixiensis. (Anno 1063, Aprilis 19.) [MARGARINI Bullarium Casinense, tom. II, pag. 98, ex archivio monast. S. Juliae Brixiensis.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimae in Christo filiae ALDAE, abbatissae monasterii Domini Salvatoris, et sanctae Juliae virginis et martyris, quod Novum dicitur, et in civitate Brixia situm est, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum. | Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus, benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Poposcit quidem a nobis veneratio tua, religiosa Alda abbatissa, quatenus monasterium Domini Salvatoris, et sanctae Juliae virginis et martyris, caeteraque monasteria, cum universis basilicis ad se pertinentibus, quod a piissimae Ansae reginae jure constructum esse noscitur, nostrae auctoritatis privilegiis et sicuti ab antecessoribus nostris, decoretur. Quapropter, piis desideriis vestris annuentes, hac nostra auctoritate id, quod recte exposcitur, effectui mancipamus. Per praesentis igitur scripti paginam constituimus, ut idem monasterium sub apostolicae sedis protectione, et regia defensione submissum, nullius unquam alterius jurisdictionibus submittatur, adeo ut quisquam sacerdotum, nisi ab ipsius loci abbatissa fuerit invitatus, nec missarum ibi solemnia celebrare praesumat. Possessiones autem ipsius loci, quae ab aliis fidelibus legaliter concessae sunt, tibi, tuisque sororibus, et his quae post vos in eadem religione susceperint, confirmamus: scilicet curtes, villas, castella, cum omnibus basilicis, in terris jam dicto monasterio pertinentibus constructis, et omnia eidem monasterio pertinentia. Quaecunque praeterea in futurum, largiente Deo, juste atque canonice poteritis adipisci, firma tibi tuisque successatricibus, et eidem monasterio, illibata que permaneant. Decernimus ergo ut nullus episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, vel aliqua magna, parvaque persona, idem monasterium temere audeat perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; aut ullum districtum in aliquibus locis ipsius monasterii judicare: seu aliquod placitum, absque licentia abattissae habere praesumat; aut aliquas res ejusdem monasterii quovis modo alienare, vel ibi molestiam inferre; aut fodrum, vel mansionaticum, seu ripaticum, aut paratas, sive aliquas audeat functiones exigere; sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnibus profutura. Decimas praeterea, et primitias laborum vestrorum, et districtum servorum, et laboratorum ad vestrum coenobium pertinentium, confirmamus. Sane abbatissa ipsius loci licentiam habeat ad honorem Dei ecclesias construendi, mercatum, et castella in terris ad praefatum monasterium pertinentibus, ubicunque voluerit, pro utilitate monasterii construendi. Obeunte te, vel aliqua ipsius monasterii abbatissa, nulla ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Chrisma quoque, oleum sanctum consecrationis altarium atque basilicarum ordinationis abbatissae, vel monachorum sive clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, seu quidquid ad sacrum mysterium pertinet, a quibuscunque catholicis praesulibus malueris postulare, gratis concedimus, et absque reprehensione tribuenda, sicut Anselperga prima abbatissa ejusdem monasterii a Paulo beatae memoriae apostolicae sedis pontifice, pro fragilitate feminei exus, obtinuit. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, temerario ausu, quod non optamus, contra hoc nostrum privilegium temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de commissa iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi corpore et sanguine aliena fiat, ac in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Antonii regionarii notarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, indictione prima. Datum XIII Kal. Maii, per manum Joannis episcopi sanctae Albanensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae Romanae Ecclesiae, anno Domini nostri Jesu Christi 1073, anno vero pontificatus domni PP. Alexandri Junioris III, indictione prima. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 149 | CXLIX. Alexandri II bulla confirmatoria omnium privilegiorum et jurium monasterii sacrarum virginum Ticinensium, quod appellatur Senatoris. (Anno 1061.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 993.] | In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ALEXANDER universalis papa. Quoniam universae Ecclesiae toto orbe diffusae studium, curam ac regimen divina dispositione nobis habendum, etsi indigno, commissum videtur, pro quiete et pace Ecclesiarum in Dei peragendis laudibus, et nostrum officium peragendo congauderemus, earumque calamitates et lapsus omni conamine suppositis humeris sublevaremus, solerti studio regere, gubernare, tueri atque defendere eas, competenti labore incessanter nostra paterna satagere debet cura, quatenus, Dei opitulante clementia, a luporum faucibus, quanto plus aliquam nostrarum ovium rapere indagant, tanto magis solerti custodia eas protegamus, ut ad caulas veri Pastoris illaesas perducere possimus. Ea propter precibus Luciae venerabilis abbatissae, Romanae sedis filiae, caeterarumque sororum ejus monasterii Senatoris, in honore beatissimae Dei genetricis Mariae constructi, aures nostras accommodare non distulimus. Ut senator constituit, multorumque nostrorum praedecessorum et regum auctoritate firmatum est, nulla abbatissa illic ordinetur, nisi quam secundum regulam beati Benedicti universa ex eadem congregatione congregatio elegerit. Et res, quas senator pro mercede animae suae ad alendum sanctimoniales, vel quidquid ibi monachae ordinatae acquisiverint, vel Dei misericordia acquirere potuerunt, ut multorum regum praeceptis statutum est, nostra tuitione, protectione atque cura, omni molestia, apostolicae sedis auctoritate, immunes conservare disposuimus, ut nec Ticinensis praesens episcopus, aut qui inantea ejus vice ordinatus fuerit, aliquam molestiam inferat, nec ullum dominium, nec aliquam subjectionem inde habeat, nec etiam celebrandi aliqua officia intra teneatur monasterium, nisi causa concilii vel consecrationis, cum invitatus fuerit. Et si Ticinensis praesens episcopus, aut aliquis ex successoribus suis causa suae auctoritatis vel potentiae, aliter disponere vel ordinare voluerit, statim monasterium per debitam obedientiam nostrae ditioni dimittat, quia nec nos, nec aliquis aliter quam senator bonae memoriae, cum Deo constituere valemus. Et res suas in Dertonensi episcopatu positas, ad utilitatem sororum, videlicet Viqueria cum capella Sancti Hilarii, cassellas et Fauratundum cum capellis Sanctae Margaritae, cum integritate sui honoris sine omni molestia teneant. In Parmensi territorio Rivum Nigrum et Costicellam. In Veronensi episcopatu curtem Codena et Ambariana, et terram, quae Carcer appellatur; et terram, quae ad Arca-rupta dicitur; et terram, quae est ad Pontem juxta portam civitatis. In Brixiano episcopatu fictum olei, et terram, quae Acarferria dicitur. In Laudensi episcopatu villam Pulpignianam cum capella Sancti Michaelis, et Crispiadem cum Sancti Andreae, et terram, quae ad Beccanellum et Bagnolum habetur. In Placentino episcopatu Sarmitum cum capella sanctae Mariae et terras, quae esse ad Cantuariam dicuntur; et mansos tres ad Sanctum Georgium. In Cumano episcopatu terram etiam cum portu et curtem quae est supra lacum Cumanum, cum omni sua integritate, villam Nessii in valle Volterinae, cum ecclesia sanctae Agathae de Vedeo, cum piscaria, et cum monte de Veterano, et aliis ecclesiis, scilicet Sancta Maria de Massemanego, et Sanctus Julianus, qui est in monte de Massemanego, et Sanctus Quiricus, qui est juxta illum montem, et confinis istarum ecclesiarum est a mane curtis de Rubino in monte et in plano est episcopus de Laude, et a sero de Coregho, et istae terrae istarum ecclesiarum tenentur ab omnibus partibus usque in culmis, et a nullo hora tenent per totum usque in lacum: cohaeret de monte Veterano a monte Vallis grandis, quae dicitur Vallis Major, et aqua, quae dicitur Bidus, a sero per totum Vallis Malla a fundo Aquaegrandae usque ad culmen, et usque in cimam culminis. In Mediolanensi archiepiscopatu Purlicia cum capellis octo, et Alpes in Camussia, et lacum Lugnascum cum piscaria et nave quocunque velit ire, et flumen Cusin cum piscaria. In Taurinensi territorio terram de Vanglo, et quae in Sanctadona habentur. In monarchia adhuc regia viginti quinque mansos cum capella Sancti Joannis. In Ticinensi suburbio aecclesiam Sancti Georgii et Sancti Patricii, in Roncalia tres Massaritias ex parte Regia. In Pado piscaria, quae dicitur Collateralii. Vel quidquid habere videntur tam intra civitatem Papiae, quamque et foris, vel ubicunque per loca infra Italicum regnum habent, vel, Deo annuente, juste acquirere potuerint, omni remota molestia, cum integritate sui honoris teneant atque possideant, nec ulla magna vel parva persona eas molestare praesumat. Si quis hujus nostrae institutionis paginam aliquo ingenio violare praesumpserit, ex parte Dei omnipotentis et beatae Virginis Mariae, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et omnium sanctorum nec non et apostolicae sedis et nostra, sciat se anathematis vinculo alligatum esse, atque cum Juda proditore et cum omnibus reprobis, nisi resipuerit, in futuro judicio ante tribunal Domini maledictionis sententiam percipiat, et poenae nomine centum libras auri componat, medietatem papae apostolicae sedis, et medietatem monachabus, quae inibi ordinatae fuerint. Hoc vero ut habeatur firmius, nos propria manu subter firmavimus, ac nostri sigilli notatione insigniri fecimus. | Ego Alexander, humilis apostolicae sedis episcopus, hoc privilegium beatae Mariae et beati Aureliani manu propria confirmavi. Scriptum per manus Joannis scriptoris dictae Romanae Ecclesiae. Confirmatum per manus Gregorii episcopi et cardinalis sanctae apostolicae sedis. Ego Joannes, quamvis indignus episcopus et cardinalis, subscripsi. Ego Stephanus, diaconus et cardinalis, subscripsi. Ego Benedictus, diaconus et capellanus, subscripsi. Ego Petrus, subdiaconus Romanae Ecclesiae, subscripsi. Datum Laterani, VI Kalendas Maii, anno pontificatus antedicti Alexandri papae XII, anno Dominicae Incarnationis 1061, indictione XIII. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 150 | CL. Alexandri II privilegium pro ecclesia S. Salvatoris Wissegradensi, a Wratislao duce condita. (Anno 1062.) [MANSI, Concil. XIX, 999.] | ALEXANDER, servus servorum Dei, urbis Romae episcopis et papis suis successoribus, nec non catholicis episcopis, sanctaeque Romanae Ecclesiae subjectis cunctis, utriusque vitae prosperitatem et apostolicam benedictionem a summo Deo cum omnibus sanctis. | Ea quae Dominus Deus, suam per clementiam, ad augmentum apostolicae sedis condonare dignatus est, ad agnitionem omnigenarum linguarum hoc sul chirographo propagari volumus. Primum quidem misericordiam Dei super nos diffusam liquide annuntiamus. Bohemorum dux Wratislaus, vir Christianus, fidei integerrimus amator, rebus in bellicis magnificus triumphator, quod serenissime ubique terrarum claruit, limina apostolorum Petri et Pauli honestos per nuntios quotidie visitans, nos, caeterosque in Dei servitio devotissimos omni beneficio non minime praeteriens piae mentis devotione innotuit: Multa ante tempora votum Deo vovi quod adhuc nequaquam implevi. Ecclesiam in honorem Salvatoris nostri, cujus ubique protectione munitus, vestrae pietatis auxilio aedificare cupio. Dictis talibus auditis, pontificalis apex ut accresceret, sanctorum Patrum numero septuaginta duorum communi consilio penitus collaudavimus. Igitur ad haec perficienda Joannem episcopum Tusculanensem, fundamentum dare misimus, cujus in praesentia ipse praefatus dux cophinos terra onustatos duodecim propriis humeris portasse videbatur. Locus ergo, in quo est erecta, Wissegrada cognominatur, quod sonat litteraliter altior civitatibus. Quam sacrosanctam Ecclesiam totius provinciae caput dici, venerari sanximus; praediis, mancipiis, auro, argento, caeterisque ornamentis ditatam comperimus. Episcopi ejus sub dominio suis de decimis, trecentos homines ad eamdem ecclesiam segregaverunt; praesul Pragensis ducentos, Olomucensis centum, fratrum suorum Conradi, Ottonis consensu. Hoc itidem asylum tutamini B. Petri principis apostolorum, cunctisque in ejus sede sessuris firmiter commendavit. Marcas XII de eadem ecclesia ad pedes universalis papae, quicunque erit, omni anno offerendas sub Christi testimonio destinavit. Hujus vero conditionis gratia cunctis celsior in eadem regione ut videretur ecclesiis, qualicunque apparamento septem cardinales altari Sancti Petri ministrare student, mitra, sandaliis, simili modo ipsius ecclesiae praepositum, presbyterum, diaconum, subdiaconum incedere praecipimus. Laudes, quas sub diademate statutis diebus proclamare solemus, solummodo in ista ecclesia astante duce summa diligentia Christum collaudare permittimus, chrisma baptizandi, consecrationem clericorum, episcopus loci illius invidia diaboli attactus abnegare si praesumpserit, nostri decreti judicio apud quemlibet episcopum inveniat et accipiat. Nemine autem praepediente omnem injuriam in Romana synodo libere proclamet. Scripta istarum litterarum sigillo impresso supra venerandum corpus B. Petri apostoli posuimus, maxime ea pro causa ut si quis Dei inimicus mandatorumque ejus contemptor hoc divellere voluerit, sciat se ab omnipotenti Deo in perpetuum condemnatum, ac cum coetibus sanctorum nil commune fore, sed cum diabolo inexstinguibili gehennae incendio aeternaliter concremari. Data haec in manus Petri praepositi S. Georgii in palatio Lateranensi, sub Henrico rege filio Henrici gloriosissimi imperatoris, VII Idus Maii. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 151 | CLI. Alexandri II papae privilegium pro abbatia Montis-Casini. (Anno 1071, Oct. 1.) [MARGARINI, Bullar. Casin., II, 103.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus Ecclesiae catholicae filiis salutem et apostolicam benedictionem. | Pastoralis sollicitudinis nostrae bonum si debet prospicere et proficere omnibus etiam extraneis, et longinquis, multo magis domesticis et propinquis. Ipsis quippe secundo gradu post Deum admonenda est invisibilis charitas, ut per eos, velut quaedam visibilis forma gradatim ad remotiores quosque discurrat. Piis ergo locis, et divina religione venerabilibus, debitae consolationis et defensionis porrecturi manus, illud caeteris praeferendum non ambigimus, quod monasticae normae constat esse principale gymnasium, et sancto Petro, et apostolicae sedi contiguum, quem cives Romanorum, Patres videlicet eximii, Benedictus, Maurus et Placidus, cum nonnullis aliis fundaverunt, quemque a gentibus destructum, sanctissimi praedecessores nostri Gregorius et Zacharias restruxerunt, et privilegiis apostolicis, caeteris coenobiis praetulerunt, utpote, non studio hominum, sed Dei imperio et sanctissimo patre Benedicto constructum est; quorum nos sacrae auctoritatis, sicut tempore et loco succedimus, sic eorum exemplis, ut oportet, innitimur. Sed quia rerum gestarum series ad hoc litterarum fidei innituntur, ne illa veritas posterorum memoriae subtrahatur; ea quae nostris temporibus acta sunt pandere curamus. Nam cum dilectus filius noster Desiderius eamdem renovaret ecclesiam, et atrium basilicae disponeret adaequare, cum tres non ulnas integras fodisset in dextro altaris latere, reperiit tumulum, ejusdem confessoris corpus continentem; cumque fragmenta altaris remota fuissent, invenit super sepulchra syndonem expansam candidissimam, quae cum tangebatur non evanescebat. Hac ratione certissimus redditus, reserari sanctissimi Patris praecepit tumulum; quo facto, sanctissima corpora intemerata, et indiminuta invenientes, nuntios nostros asciscens, pretiosissima corpora eis ostendens, tam praesentes quam futuros certissimos et indubios de sanctissimis corporibus reddidit. Igitur cum ad eamdem dedicandam devenissemus ecclesiam, una cum decem archiepiscopis, et quadraginta quatuor episcopis, cleroque sanctae Romanae Ecclesiae, idem filius noster Desiderius conquestus est, esse quosdam, nec Deum timentes, nec homines reverentes, qui possessiones beati Benedicti per diversa loca Casinensi coenobio auferentes, in suum retorquere dominium satagant. Unde coepiscoporum nostrorum praesentium, ac cardinalium consilio habito, praefato coenobio possessiones suas confirmantes, in perpetuum habendas statuimus. Si quis vero, quod non optamus, possessiones, ecclesias, villas, civitates, et castra sanctissimi Benedicti invaserit, et bis aut ter admonitus non emendaverit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis, et beatae Mariae semper Virginis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et beati Benedicti, et omnium sanctorum, esse excommunicatum, et perpetuo anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienatum, et cum diabolo, et ejus atrocissimis pompis, et Juda, Jesu Christi Domini nostri proditore, aeterno supplicio, aeternaeque maledictione deputatum; et sicut lucernae exstinguuntur, ita ante Deum lucerna illius exstinguatur; nisi forte res injuste invasas sancto Benedicto reddiderit, et dictorum poenitentiam gesserit. At vero qui hujus apostolici constituti observator exstiterit, benedictionis gratiam a Domino Deo nostro, per intercessionem beati Benedicti consequatur, et vitam aeternam accipere mereatur. Statuimus etiam ut quicunque devotus ad ejusdem ecclesiae dedicationem annualiter venerit, de peccatis suis quadraginta dierum remissionem accipiat. Datum in Castro Casino, die Kalendarum Octobris, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, atque vice domni Annonis Coloniensis archiepiscopi bibliothecarii, anno decimo pontificatus domni Alexandri papae secundi, ab Incarnatione vero Domini millesimo septuagesimo primo, indictione nona. | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | |||
Alexander II | 152 | CLII. Bulla Alexandri II papae confirmantis bona monasterii S. Severi in Classe. (Anno 1062, VI Kal. Januarii.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul., tom. II, col. 179, ex antiquo autographo ejusdem monasterii.] | ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BONIZO, abbati Sancti Severi Classis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. | Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis effectum congruum impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Anastasii, Leonis et Benedicti, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum beati Benedicti regulam in vestro monasterio noscitur institutum, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possesiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam praefatam Sancti Severi cum parochia et omni jure suo et suis pertinentiis, et monasteria Sanctorum Gaudentii, Sergii, Theodori, et Sanctae Agnetis, et Sanctorum Cosmae et Damiani, et omnia olim quae fuerunt sita in civitate Classis cum omnibus rebus et possessionibus eorum, sita tam in civitate, quam extra, vel in civitate Ravennae, vel ubicunque inveniuntur per diversa loca; et monasterium Sancti Joannis et Stephani, quod dicitur ad Titum, fundatum dudum Classis, in loco qui dicitur Armeniae, quod nunc demolitum esse videtur, cum omnibus suis juribus et possessionibus ejus, et quidquid juris habuit in civitate jam dicta, et in civitate Ravenna, vel in comitatu Decimano, sive in comitatu Bononiensi, aut in comitatu Corneliensi vel Faventino, aut Liviensi, sive Pupulensi, necnon Cesenate, aut Ficoclensi. Et ecclesiam Sancti Angeli in civitate Arimini cum parochia et suo coemeterio, et cum omni jure suo. Ecclesiam Sanctae Mariae in Mariniano cum omnibus suis bonis et portionem de plebe de Candelara cum omnibus suis bonis; ecclesiam Sancti Jacobi in civitate Pesauriensi cum parochia et coemeterio, et omnibus suis pertinentiis, et omnibus rebus et possessionibus, et cum omnibus quae habetis in jam dicta civitate, et in ejus comitatu, aut in comitatu Fanestre vel in comitatu Senogaliae, videlicet: ecclesiam Sancti Benedicti de Castaniola, quae est fundata in fundo Brozale cum omnibus suis pertinentiis, et suo jure, et cum fundo de Ingildruda cum molendinis et aquimolis; Ecclesiam Sancti Andreae, quae est fundata juxta rigo de lo Trepuntio, et silva de Castaniola cum decimis, terris, silvis et molendinis cum aquimolis in rigo jam dicto Trepuntio et cum omni jure suo; ecclesiam Sancti Joannis de Pergumato cum ipso fundo, et molendino cum aquimolo suo in rigo Trepuntio; ecclesiam de Orzolo cum decimis et omnibus pertinentiis suis et omnia bona quae fuerunt de Bernardo Carbone; ecclesiam Sancti Martini de Salmariano cum parochia et castro jam dicto de Salmeriano cum habitatoribus suis, et cum omnibus suis pertinentiis; et medietatem de curte de Lisano cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam Sancti Joannis de Cornutula cum parochia et decimis, et omni jure suo; ecclesiam Sancti Joannis de Cassiano cum parochia et decimis, et cum fundo suo integro, et cum omni jure suo, et tota insula de la Phara cum districtu suo, et cum fundo de lo Pozo, et quidquid habetis in fundo de la Vaccaria, et in Catiliano, et in Albiniano, et quartam partem de la Colliula; et medietatem de ecclesia Sancti Gali cum omnibus suis bonis; et fundum de Campore cum terris, vineis et omnibus suis pertinentiis; et medietatem de castro de Luzano cum omnibus suis bonis, et quod habetis in fundo Rubiono et in fundo la Plana; ecclesiam Sancti Petri in Caniani, cum omnia bona sua ; ecclesiam Sancti Martini de Muruco, quartam partem cum parochia, et cum omni bona sua; et in comitatu Esini monasterium Sancti Laurentii de Castaniola, quod est fundatum in fundo Laptula, cum parochia et coemeterio, cum castro suo, et suis habitaroribus, et fundum Farnaclo, fundum Lecese et Camolia, Taveliesca, et fundum le Cone et fundum lo Remorto, cum ecclesia Sanctae Mariae, quae ibi est fundata, cum parochia et decimis, et cum omni jure suo; ecclesiam Sancti Blasii de la insula delo Remorto cum parochia, et cum ipsa insula de Alama casco cum aquimolis, et omnibus pertinentiis, fundum Felcareto, fundum Rota Marcanesca, fundum Vavile medium cum molendinis, decursibus aquarum, et suis pertinentiis, et fundum le Senze, et fundum le Mad . . . . et medietatem silvae de lo Guardengo; ecclesiam Sancti Stephani de Li . . . . . . parochia, et coemeterio et decimis, et fundo integro cum eorum vocabulis et cum suis . . . . Laureto majore cum parochia et coemeterio et . . . . . . . omnibus suis pertinentiis, fundum Fabrati cum suis pertinentiis, fundum Albareto cum suis pertinentiis; ecclesiam Sancti Cassiani cum parochia et coemeterio e toto fondo cum omnibus suis pertinentiis, fundum monte de lo Vico, fundum Fontanele, fundum lo Pozo, fundum Sancti Marcelli . . . cum omnibus suis pertinentiis, et in comitatu Amone monasterium Sanctae Mariae de Tugano cum decimis, parochia et sepultura, et fundo integro cum omnibus suis pertinentiis, videlicet fundum de Camorata cum ecclesia Sanctae Mariae cum omni jure suo, fundum . . . . . te Valentino, fundum Lupicelli cum cursibus aquarum, fundum Friviano et Rivianello, fundum Amariano et Roveloto, fundum Casa novula livalli monte de la abbate, fundum de Sala cum omnibus eorum pertinentiis; ecclesiam Sancti Angeli de Salichu cum parochia et decimis, cum castro et omnibus suis pertinentiis et cum tota massa de Pariano cum eorum vocabulis, et castrum de Leemosi, fundum Faldo, cum ecclesia Sancti Angeli in Turricli cum omnibus eorum pertinentiis, ecclesiam Sanctae Mariae de Mimano cum castro et fundo suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Cyriaci cum parochia et coemeterio cum fundo integro, cum omnibus et suis pertinentiis, et fundum Cozziano; ecclesiam Sanctae Mariae de Aguliano medietatem cum omnibus suis bonis; ecclesiam Sancti Joannis de Palumbici cum decimis, et fundo integro; ecclesiam Sancti Joannis de Agelli cum decimis, molendinis, et aquimolis, et fundo integro cum eorum vocabulis; ecclesiam Sancti Andreae de lo Sterpeto; ecclesiam Sancti Laurentii de Laureto; ecclesiam Sanctae Bazileae cum omnibus earum pertinentiis, et quod habetis in comitatu Auximano, et in comitatu Callemi, monasterium Sancti Abundi, et plebe Sancti Angeli in Claudeda cum omnibus juribus earum, et quod habetis in comitatu Eugubiensi, et in civitate Castelli et in comitatu suo castrum de Afra cum ecclesia et omnibus suis pertinentiis; sane novalium vestrorum, quos propriis manibus aut servitiis colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas e saeculo fugientes ad conversationem recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia parochialium ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis vel . . . seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, provideant eligere . . . . . . . auctoritate apostolica inhibemus ut in vos vel clericos vestros, aut in ecclesias vestras excommunicationis vel interdicti sententiam absque manifesta et rationabili causa nullus promulget, nec novas aut indebitas exsecutiones monasterio vestro, vel ecclesiis ipsis imponat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pars Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Salutaris noster. Adjuva nos, Deus. + Ego Alexander, catholicae Ecclesiae episcopus, ss. + Ego Henricus, Portuensis Sanctae Rufinae sedis, ss. + Ego Leo, presbyter cardinalis tit. Sancti Marci, ss. + Ego Petrus, cardinalis tit. Sanctae Susannae, ss. + Ego Joannes, presbyter cardinalis basilicae XII apostolorum, ss. + Ego Ubaldus, presbyter cardinalis Sanctae Mariae transtiberim, tit. Calisti, ss. + Ego Wgo, Sancti Stephani in Coelio monte presbyter card., ss. + Ego Leo, diaconus card. Sanctae Mariae cosmydyn ss. + Ego Rubertus, diaconus Sancti Theodori ss. + Ego Arduvinus, Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus card. ss. Datum Anagniae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VI Kal. Januarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1062, pontificatus vero domni Alexandri papae II anno secundo. | ( sic ) | http://viaf.org/viaf/249864617 | [] | ||
Bruno Carthusianorum | 1 | I. Ad Radulphum Viridem, Ecclesiae Remensis praepositum, ad contemptum mundi, vitam eremiticam contemplativamque optimam Mariae partem, insuper ad voti impletionem, exhortatoria. | (Vide inter Acta S. Brunonis, n. 683, hujus tomi col. 420.) | http://viaf.org/viaf/282832607 | [] | ||||
Bruno Carthusianorum | 2 | II. Ad filios suos Majoris Carthusiae. | (Vide ubi supra col. 418.) | http://viaf.org/viaf/282832607 | [] | ||||
Sidonius Apollinaris | 1 | LIBER PRIMUS. NOTA. EPISTOLA PRIMA. EPISTOLA II. EPISTOLA III. 8 EPISTOLA IV. EPISTOLA V. EPISTOLA VI. EPISTOLA VII. EPISTOLA VIII. EPISTOLA IX. EPISTOLA X. EPISTOLA XI. | N. B. In editione Sirmondiana notae post textum separatim editae sunt. Nos, lectoris commoditati consulentes, sub textum revocavimus. Illarum vero paginationem, sicut in Sirmondo habetur, crassiori charactere expressimus, ut index analyticus in notas postea non sine fructu recudatur. | Sidonius Constantio suo salutem. 1 Diu praecipis, domine major, summa suadendi auctoritate, sicuti es in iis quae deliberabuntur consiliosissimus, ut si quae litterae paulo politiores varia occasione fluxerunt, prout eas causa, persona, tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Q. Symmachi rotunditatem, C. Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptiosis insecuturus. Nam de Marco Tullio silere me in stylo epistolari melius puto, quem 2 nec Julius Titianus totum sub nominibus illustrium feminarum digna similitudine expressit. Propter quod illum caeteri quique Frontonianorum, utpote consectaneum aemulati, cum veternorum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. Quibus omnibus ego, immane dictu est, quantum semper judicio meo cesserim, quantumque servandam singulis pronuntiaverim, temporum suorum meritorumque praerogativam. Sed scilicet tibi parui, tuaeque examinationi has non recensendas , sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo, verum etiam studiosorum. Quamobrem nos nunc perquam haesitabundos in hoc deinceps famae pelagus impellis. Porro autem super hujusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi jampridem in portu judicii publici, post lividorum latratuum scyllas enavigatas, sufficientis gloriae anchora sedet. Sed si et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturentia sermocinationibus multiplicabuntur. Vale. Sidonius Agricolae suo salutem. Saepenumero postulavisti ut, quia Theodorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem, litteris tibi formae suae quantitas, vitae qualitas significaretur. Pareo libens, in quantum 3 epistolaris pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem. Igitur vir est et illis dignus agnosci qui eum minus familiariter intuentur: ita personam suam Deus arbiter et ratio, naturae consummatae felicitatis dote sociata, cumulaverunt. Mores autem hujuscemodi, ut laudibus eorum nihil ne regni quidem defraudet invidia. Si forma quaeratur, corpore exacto, longissimis brevior, procerior, eminentiorque mediocribus. Capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur. Cervix non sedet nervis. Geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus. Si vero cilia flectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope pervenit. Aurium legulae, sicut mos gentis est, crinium superjacentium flagellis operiuntur. Nasus venustissime incurvus. Labra subtilia, nec dilatatis oris angulis ampliata. Si casu dentium series ordinata promineat, niveum protinus repraesentat colorem. Pilis infra narium antra fruticantibus quotidiana succisio. Barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genas ad usque forpicibus evellit. Menti, gutturis, colli non obesi, sed succulenti, lactea cutis, quae propius inspecta juvenili rubore suffunditur. Namque hunc illi crebro colorem non ira, sed verecundia facit. Teretes humeri, validi lacerti, dura brachia, patulae manus, recedente alvo pectus accedens. Aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discriminat. Tuberosum est utrumque musculis prominentibus latus. 4 In succinctis regnat vigor ilibus. Corneum femur, internodia poplitum bene mascula. Maximus in minime rugosis genibus honor. Crura suris fulta turgentibus, et qui magna sustentat membra pes modicus. Si actionem diuturnam, quae est forinsecus exposita, perquiras, antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur: quanquam, si sermo secretus, possis animadvertere quod servet istam pro consuetudine potius quam pro ratione reverentiam. Reliquum mane regni administrandi cura sibi deputat. Circumsistit sellam comes armiger, pellitorum turba satellitum ne absit admittitur, ne obstrepat eliminatur: sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. Inter haec intromissis gentium legationibus, audit plurima, pauca respondet. Si quid tractabitur, differt: si quid expedietur, accelerat. Hora est secunda? surgit e solio, aut thesauris inspiciendis vacaturus, aut stabulis. Si venatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra gravitatem regiam judicat: quem tamen, si cominus avem feramque aut venanti monstres, aut vianti sors offerat, manui post tergum reflexae puer inserit, nervo lorove fluitantibus: quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. Igitur acceptum modo insinuatis e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum nodi parte conversa, languentem chordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur: et mox 5 spicula capit, implet, expellit: quidve cupias percuti, prior admonet: eligis quid faciat, quod elegeris ferit: et si ab alterutro errandum est, rarius fallitur figentis ictus, quam destinantis obtutus. Si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est, non ibi impolitam congeriem liventis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit. Maximum tunc pondus in verbis est: quippe cum illic aut nulla narrantur, aut seria. Toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur suppellex, modo byssina. Cibi arte, non pretio placent: fercula nitore, non pondere. Scyphorum, paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis, quam recuset ebrietas. Quid multis? Videas ibi elegantiam Graecam, abundantiam Gallicanam, celeritatem Italam, publicam pompam, privatam diligentiam, regiam disciplinam. De luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas. Ad coepta redeatur. Dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus. Quibus horis viro tabula cordi est, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, joculanter compellat, patienter exspectat. In bonis jactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur. Secundas fastidit vel timere, vel facere: quarum opportunitates spernit oblatas, transit oppositas. Sine motu evaditur, sine colludio evadit. Putes illum et in calculis arma tractare. Sola est illi cura vincendi. 6 Cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper severitatem, hortatur ad ludum, libertatem, communionemque. Dicam quod sentio: timet timeri. Denique oblectatur commotione superati: et tunc demum credit sibi non cessisse collegam, cum fidem fecerit victoriae suae bilis aliena. Quodque mirere, saepe illa laetitia, minimis occasionibus veniens, ingentium negotiorum merita fortunat. Tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia jactatis, absolutionis subitae portus aperitur. Tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula petit, ut causa salvetur. Circa nonam recrudescit moles illa regnandi. Redeunt pulsantes, redeunt submoventes, ubique litigiosus fremit ambitus: qui tractus in vesperam, coena regia interpellante rarescit, et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus. Sane intromittuntur, quanquam raro, inter coenandum mimici sales, ita ut nullus conviva mordacis linguae felle feriatur. Sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant, nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat. Nullus ibi lyristes, choraules, mesochorus, tympanistria, psaltria canit: rege solum illis fidibus delinito, quibus non minus mulcet virtus animum quam cantus auditum. Cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica gaza custodias, armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur. Sed jam quid meas istud ad 7 partes, qui tibi indicanda non multa de regno, sed pauca de rege promisi? Simul et stylo finem fieri decet: quia et tu cognoscere viri non amplius quam studia personamque voluisti, et ego non historiam, sed epistolam efficere curavi. Vale. Sidonius Philimatio suo salutem. I nunc, et legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendae dignitati haereditariae curis pervigilibus incumbam: cui pater, socer, avus, proavus, praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis palatinis militaribusque micuerunt. Et ecce Gaudentius meus hactenus tantum Tribunitius, oscitantem nostrorum civium desidiam vicariano apice transcendit. Mussitat quidem juvenum nostrorum calcata generositas: sed qui transit derogantes, in hoc solum movetur, ut gaudeat. Igitur venerantur hucusque contemptum, ac subitae stupentes dona fortunae, quem consessu despiciebant, sede suspiciunt. Ille obiter stertentum oblatratorum aures rauci voce praeconis everberat: qui in eum licet stimulis inimicalibus excitentur, scamnis tamen amicalibus deputantur. Unde te etiam par fuerit privilegio gaudentem praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium: ne si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare. Vale. Sidonius Gaudentio suo salutem. Macte esto, vir amplissime, fascibus partis dote meritorum: quorum ut titulis apicibusque potiare, non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti: quia tibi econtrario apud principis domum, inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere. O terque quaterque beatum te, de cujus culmine datur amicis laetitia, lividis poena, posteris gloria; tum praeterea vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum; et tamen si qui sunt qui te quocunque animo deinceps aemulabuntur, sibi forsitan, si te consequantur, debeant; tibi debebunt procul dubio, quod sequuntur. Spectare mihi videor, bonorum pace praefata, illam in invidis ignaviam superbientem, et illud militandi inertibus familiare fastidium, cum a desperatione crescendi, inter bibendum philosophantes, ferias inhonoratorum laudant, vitio desidiae, non studio perfectionis. Cujus appetitus, ne adhuc pueris usui foret, majorum judicio rejiciebatur; sic adolescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes, intelligebant eloquia juvenum laboriosius brevia produci quam porrecta succidi. Sed hinc quia ista haec satis, quod subest, quaeso, reminiscaris, velle me tibi studii hujusce vicissitudinem reponderare, 9 modo me actionibus justis Deus annuens et sospitem praestet, et reducem. Vale. Sidonius Heronio suo salutem. Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant sollicitus inquiris. Viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus illustres, aut urbes moenium situ inclytas, aut montes nominum opinione vulgatos, aut campos praeliorum replicatione monstrabiles: quia voluptuosum censeas, quae lectione compereris, eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu. Quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere; namque hujuscemodi studium ex affectu interiore proficiscitur. Ilicet, et si secus quaepiam, sub ope tamen Dei ordiar a secundis; quibus primordiis majores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur. Egresso mihi Rhodanusiae nostrae moenibus publicus cursus usui fuit, utpote sacris apicibus accito, et quidem per domicilia sodalium propinquorumque: ubi sane moram vianti non veredorum paucitas, sed amicorum multitudo faciebat: quae mihi arcto implicita complexu, itum reditumque felicem certantibus votis comprecabatur. Sic Alpium jugis appropinquatum: quarum mihi citus et facilis ascensus, et inter utrimque 10 terrentis latera praerupti cavatis in callem nivibus itinera mollita. Fluviorum quoque si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit. Ticini cursoriam ascendi: qua in Eridanum brevi delatus, et cantatas saepe comessaliter nobis Phaethontiadas, et commentitias arborei metalli lacrymas risi Ulvosum Lambrum, coerulum Adduam, velocem Athesim, pigrum Mincium, qui Ligusticis Euganeisque montibus oriebantur, paulum per ostia adversa subvectus, in suis etiam gurgitibus inspexi: quorum ripae torique passim quernis acernisque nemoribus vestiebantur. Hic avium resonans dulce concentus, quibus nunc in concavis arundinibus, nunc quoque in juncis pungentibus, nunc et in scirpis enodibus, nidorum strues imposita nutabat: quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli succo fota fruticaverant. Atque obiter Cremonam pervectus adveni, cujus olim est Tityro Mantuano larium suspirata proximitas. Brixillum dein oppidum, dum succedenti Aemiliano nautae decedit Venetus remex, tantum ut exiremus, intravimus, Ravennam paulo post cursu dexteriore subcuntes: quo loci veterem civitatem, novumque portum, media via Caesaris ambigas utrum connectat, an separet. Insuper oppidum duplex pars interluit Padi certa, pars alluit: qui ab alveo principali molium publicarum discerptus objectu, et 11 per easdem derivatis tramitibus exhaustus, sic dividua fluenta partitur, ut praebeant moenibus circumfusa praesidium, infusa commercium. Huc cum peropportuna cuncta mercatui, tum praecipue quod esui competeret deferebatur: nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata, et ipse lentati languidus lapsus humoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus: quia nusquam vel aquae ductuum liquor integer, vel cisterna defaecabilis, vel fons irriguus, vel puteus illimis. Unde progressis ad Rubiconem ventum, qui originem nomini de glarearum puniceo colore mutuatur: quique olim Gallis Cisalpinis, Italisque veteribus terminus erat, cum populis utriusque Adriatici maris oppida divisui fuere. Hinc Ariminum, Fanumque perveni, illud Juliana rebellione memorabile, hoc Asdruballano funere infectum. Siquidem illic Metaurus, cujus ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadavera sanguinolenta decoloratis gurgitibus inferret. Hinc caetera Flaminiae oppida, statim ut ingrediebar, egressus, laevo Picentes, dextro Umbros latere transmisi. Ubi mihi seu Calaber Atabulus, seu pestilens regio Tuscorum, spiritu aeris venenatis flatibus inebriato, et modo calores alternante, modo frigora, vaporatum corpus infecit. Interea febris, sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur. Quarum aviditati 12 non solum amoena fontium, aut abstrusa puteorum , sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta, id est vitrea Fucini, gelida Clitumni, Anienis coerula, Naris sulphurea, pura Fabaris, turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur. Inter haec patuit et Roma conspectui: cujus mihi non solum formas, verum etiam naumachias videbar epotaturus. Ubi priusquam vel pomoeria contingerem, triumphalibus apostolorum liminibus affusus, omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse langorem. Post quae coelestis experimenta patrocinii, conducti diversorii parte susceptus, atque etiam nunc ista haec inter jacendum scriptitans, quieti pauxillulum operam impendo. Neque adhuc principis, aulicorumque tumultuosis foribus obversor. Interveni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur. Igitur nunc in ista non modo personarum, sed etiam ordinum partiumque laetitia, Transalpino tuo latere conducibilius visum: quippe cum hoc ipso tempore quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra, macena, praetoria, fora, templa, gymnasia, talassio fescenninus explicaretur. Atque etiamnum econtrario studia sileant, negotia quiescant, judicia conticescant, differantur legationes, vacet ambitus, et inter scurrilitates histrionum totus actionum seriarum status peregrinetur. Jam quidem virgo tradita est, jam corona sponsus, jam palmata consularis, jam cyclade 13 pronuba, jam toga senator honoratur, jam penulam deponit inglorius: et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupia migravit. Qua festivitate decursa, caetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata solemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem. Vale. Sidonius Eutropio suo salutem. Olim quidem scribere tibi concupiscebam, sed nunc vel maxime impellor, id est, cum mihi ducens in Urbem, Christo propitiante, via carpitur. Scribendi causa vel sola, vel maxima, qua te scilicet a profundo domestica quietis extractum ad capessenda militiae palatinae munia vocem. His additur, quod munere Dei tibi congruit aevi, corporis, animi vigor integer; dein quod equis, armis, veste, sumptu, famulitio instructus, solum, nisi fallimur, incipere formidas: et cum sis alacer domi, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit: si tamen senatorii seminis homo, qui quotidie trabeatis proavorum imaginibus ingeritur, juste dicere potest semet peregrinatum, si semel et in juventa viderit domicilium legum, gymnasium litterarum, curiam dignitatum, verticem mundi, patriam libertatis, in qua unica totius mundi civitate soli barbari et servi peregrinantur. 14 Et nunc si relinquare inter bussequas rusticanos, subulcosque ronchantes. Quippe si et campum stiva tremente proscindas, aut prati floreas opes panda curvus falce populeris, aut vineam palmite gravem cernuus rastris fossor invertas; tunc est tibi summa votorum beatitudo. Quin potius expergiscere, et ad majora se pingui otio morcidus, et innervis animus attollat. Non minus est tuorum natalium viro, personam suam excolere, quam villam. Ad extremum quod tu tibi juventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses rubiginosi sero ligone mutantur. Esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet: quo spectat tam faeculento patrimonium promovisse compendio; et non solum inter ista, sed, quod est turpius, propter ista latuisse? Non nequiter te concilii tempore, post sedentes censentesque juvenes, inglorium rusticum, senem stantem, nobilem latitabundum pauperis honorati sententia premet, cum eos quos esset indignum si vestigia nostra sequerentur, videris dolens antecessisse. Sed quid plura? Si pateris hortantem conatuum tuorum socius adjutor, praevius particeps ero. Sin autem illecebrosis deliciarum cassibus involutus, mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui jactura virtutis admissa, summum 15 bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce majores, testor posteros nostros, huic me noxae non esse confinem. Sidonius Vincentio suo salutem. Angit me casus Arvandi, nec dissimulo quin angat. Namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amare palam licet et capite damnatos. Amicus homini fui, supra quam morum ejus facilitas varietasque patiebantur. Testatur hoc, propter ipsum mihi nuper invidia conflata, cujus me paulo incautiorem flamma detorruit. Sed quod in amicitia steti, mihi debui. Porro autem in natura ille non habuit diligentiam perseverandi: libere queror, non insultatorie: quia fidelium consilia despiciens, fortunae ludibrium per omnia fuit: denique non eum aliquando cecidisse, sed tam diu stetisse plus miror. O quoties saepe ipse se adversa perpessum gloriabatur! cum tamen nos ab affectu profundiore ruituram ejus quandoque temeritatem miseraremur, definientes non esse felicem, qui hoc frequenter potius esse, quam semper judicaretur. Sed gubernationis suae ordinem exposcis. Salva fidei reverentia quae amico etiam afflicto debetur, rem breviter exponam. Praefecturam primam gubernavit cum magna popularitate, consequentemque cum maxima populatione. Pariter onere depressus 16 aeris alieni, metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur. Omnium colloquia ridere, consilia rimari, officia contemnere, pati de occurrentum raritate suspicionem, de assiduitate fastidium: donec odii publici mole vallatus, et prius cinctus custodia quam potestate discinctus, captus, destinatusque pervenit Romam: illico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae littus enavigasset, tanquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur. In Capitolio custodiebatur ab hospite Flavio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem venerabatur. Interea legati provinciae Galliae Tonantius Ferreolus praefectorius, Afranii Syagrii consulis e filia nepos, Thaumastus quoque et Petronius, maxima rerum verborumque scientia praediti, et inter principalia patriae nostrae decora ponendi, praevium Arvandum publico nomine accusaturi cum gestis decretalibus insequuntur. Qui inter caetera quae sibi provinciales agenda mandaverant, interceptas litteras deferebant, quas Arvandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur. Haec ad regem Gothorum charta videbatur emitti, pacem cum Graeco imperatore dissuadens, Britannos super Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus jure gentium Gallias dividi debere confirmans, et in hunc ferme modum plurima insana, quae iram regi feroci, placido verecundiam inferrent. Hanc epistolam laesae 17 majestatis crimine ardenter juris consulti interpretabantur. Me et Auxanium, praestantissimum virum, tractatus iste non latuit, qui Arvandi amicitias, quoquo genere incursas, inter ipsius adversa vitare, perfidum, barbarum, ignavum computabamus. Deferimus igitur nihil tale metuenti totam perimachiam, quam summo artificio acres et flammei viri occulere in tempus judicii meditabantur: scilicet ut adversarium incautum, et consiliis sodalium repudiatis sibi soli temere fidentem professione responsi praecipitis involverent. Dicimus ergo, quid nobis, quid amicis secretioribus tutum putaretur. Suademus nil quasi leve fatendum, si quid ab inimicis etiam pro levissimo flagitaretur: ipsam illam dissimulationem tribulosissimam fore, quo facilius persuasionis securitatem inferrent. Quibus agnitis, proripit sese; atque in convicia subita prorumpens: Abite degeneres, inquit, et praefectoriis patribus indigni, cum hac superforanea trepidatione: mihi, quia nihil intelligitis, hanc negotii partem sinite curandam. Satis Arvando conscientia sua sufficit: vix illud dignabor admittere, ut advocati mihi in actionibus repetundarum patrocinentur. Discedimus tristes, et non magis injuria quam moerore confusi: quis enim medicorum jure moveatur, quoties desperatum furor arripiat? Inter haec reus noster aream Capitolinam percurrere albatus: modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, 18 modo serica, et gemmas, et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari, et quasi mercaturus inspicere, prensare, depretiare, devolvere, et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non priusquam discuterent, ulciscerentur. Pauci medii dies; it in tractatorium frequens senatus; sic post comperi: nam inter ista discesseram. Procedit noster ad curiam paulo ante detonsus pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti, nuntios a decemviris operirentur, et ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub invidia sordidatorum. Citati intromittuntur; partes, ut moris est, e regione consistunt. Offertur praefectoriis, ante propositionis exordium, jus sedendi. Arvandus jam tunc infelici impudentia concito gressu mediis prope judicum sinibus ingenitur. Ferreolus, circumsistentibus latera collegis, verecunde ac leniter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur: plus ob hoc postea laudatus honoratusque. Dum haec, et qui procerum defuerant, adfuerunt, consurgunt partes, legatique proponunt. Epistola, post provinciale mandatum cujus supra mentio facta est, profertur; atque cum sensim recitaretur, Arvandus necdum interrogatus se dictasse proclamat. Respondere legati, quanquam valde nequiter constaret quod ipse dictasset. At ubi se furens ille, quantumque caderet ignarus, bis torque repetita confessione transfodit, 19 acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a judicibus, reum laesae majestatis confitentem teneri. Ad hoc, et millibus formularum juris id sancientum jugulabatur. Tum demum laboriosus tarda poenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur, sero cognosceus posse reum majestatis pronuntiari etiam eum qui non affectasset habitum purpuratorum. Confestim privilegiis geminae praefecturae, quam per quinquennium repetitis fascibus rexerat, exauguratus, et plebeiae familiae non ut additus, sed ut redditus, publico carceri adjudicatus est. Illud sane aerumnosissimum, sicut narravere qui viderant, quod quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille, politumque judicibus intulerat, paulo post cum duceretur addictus, miser, nec miserabilis erat. Quis enim super statu ejus nimis inflecteretur, quem videret accuratum delibutumque latomiis aut ergastulo inferri? Sed et judicio vix per hebdomadem duplicem comperendinato, capite multatus, in insulam conjectus est serpentis Epidaurii: ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus, et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus, nunc ex vetere senatusconsulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et gemonias, et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens. Nos quidem, prout valemus, absentes praesentesque vota facimus, preces supplicationesque geminamus, ut suspenso ictu jam jamque mucronis exserti, pietas Augusta seminecem, quanquam 20 publicatis bonis, vel exsilio muneretur. Illo tamen, seu exspectat extrema quaeque, seu sustinet, infelicius nihil est, si post tot notas inustas contumeliasque, aliquid nunc amplius quam vivere timet. Vale. Sidonius Candidiano suo salutem. Morari me Romae congratularis: id tamen quasi facete, et fatigationum salibus admixtis. Ais enim gaudere te, quod aliquando necessarius tuus videam solem, quem utique raro bibitor Ataricus inspexerim. Nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras, et diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari. Et tu mihi haec ista Caesenatis furni potius quam oppidi verna deblateras? De cujus natalis tibi soli, vel jocunditate vel commodo; quid etiam ipse sentires, dum migras, indicasti: ita tamen quod te Ravennae felicius exsulantem, auribus Padano culice perfossis, municipalium ranarum loquax turba circumsilit. In qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa, muri cadunt, aquae stant, turres fluunt, naves sedent, aegri deambulant, medici jacent, algent balnea, domicilia conflagrant, sitiunt vivi, natant sepulti, vigilant fures, dormiunt potestates, fenerantur clerici, Syri psallunt, negotiatores militant, milites negotiantur, student pilae senes, 21 aleae juvenes, armis eunuchi, litteris foederati. Tu vide qualis sit civitas, ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram. Quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus coeli sui dote contentis, non grandis gloria datur, si deteriorum collatione clarescant. Vale. Sidonius Heronio suo salutem. Post nuptias patricii Ricimeris, id est, post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis januam campumque patefecit. Interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti, comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur. Porro non isto quisquam viro est in omni artium genere praestantior. Deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit? Illud tamen in eodem studiorum omnium culmen antevenit, quod habet huic eminenti scientiae conscientiam superiorem. Igitur per hunc primum, si quis quoquo modo aulam gratiae aditus, exploro: cum hoc confero, quinam potissimum procerum spebus valeret nostris opitulari. Nec sane multa cunctatio, quia pauci, de quorum eligendo patrocinio dubitaretur. Erant quidem in senatu plerique opibus culti, genere 22 sublimes, aetate graves, consilio utiles, dignitate elati, dignatione communes: sed servata pace reliquorum, duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus, et Caecina Basilius prae caeteris conspiciebantur. Hi in amplissimo ordine, seposita praerogativa partis armatae, facile post purpuratum principem principes erant. Sed inter hos quoque, quanquam stupendi, tamen varii mores, et genii potius quam ingenii similitudo. Fabor namque super his aliqua succinctius. Avienus ad consulatum felicitate, Basilius virtute pervenerat. Itaque dignitatum in Avieno jocunda velocitas, in Basilio sera numerositas praedicabatur. Utrumque quidem, si fors laribus egrediebantur, arctabat clientium praevia, pedissequa, circumfusa populositas: sed longe in paribus dispares sodalium spes et spiritus erant. A vienus si quid poterat, in filiis, generis, fratribus provehendis moliebatur; cumque semper domesticis candidatis destringeretur, erga expediendas forinsecus ambientium necessitates minus valenter efficax erat: et in hoc Corvinorum familiae Deciana praeferebatur, quod qualia impetrabat cinctus Avienus suis, talia conferebat Basilius discinctus alienis. Avieni animus totis, et cito, sed infructuosius; Basilii paucis, et sero, sed commodius aperiebatur. Neuter aditu difficili, neuter sumptuoso: sed si utrumque coluisses, facilius ab Avieno familiaritatem, a Basilio beneficium consequebare. Quibus diu utrinque libratis, id tractatus mutuus temperavit, ut reservata senioris consularis 23 reverentia, in domum cujus nec nimis raro ventitabamus, Basilianis potius frequentatoribus applicaremur. Ilicet dum per hunc amplissimum virum aliquid de legationis Arvernae petitionibus elaboramus, ecce calendae Januariae, quae Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen opperiebantur. Tunc patronus, Eia, inquit, Solli meus, quanquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem musam, votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem. Praebebo admittendo aditum, recitaturoque solatium, recitantique suffragium. Si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo promovebuntur. Parui ergo praeceptis: favorem ille non subtraxit injunctis: et impositae devotionis astipulator invictus, egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo. Sed tu, ni fallor, epistolae perosus prolixitatem, voluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis versibus immorabere, scio; atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim dum venio diebus tibi pauculis sermocinetur. Cui si examinis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi, ac si me in comitio vel inter rostra concionante, ad sophos meum, non modo lati clavi, sed tribulium quoque fragor concitaretur. Sane moneo, praeque denuntio, quisquilias ipsas Clius tuae hexametris minime exaeques. Merito enim collata vestris mea carmina, non heroicorum phaleris, sed epitaphistarum naeniis comparabuntur. At tamen gaude, 24 quod hic ipse panegyricus, et si non judicium, certe eventum boni operis accepit. Quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda jocularibus, volo paginam glorioso, id est, quasi Thrasoniano fine concludere, Plautini Pyrgopolynicis imitator. Igitur cum ad praefecturam, sub ope Christi, styli occasione pervenerim, jubeas ilicet pro potestate cinctuti, undique omnium laudum convasatis acclamationibus, ad astra portare, si placeo, eloquentiam; si displiceo, felicitatem. Videre mihi videor ut rideas, quia perspicis nostram cum milite Comico ferocissimo jactantiam. Vale. Sidonius Campaniano suo salutem. Accepi per praefectum annonae litteras tuas, quibus eum tibi sodalem veterem mihi insinuas judici novo. Gratias ago magnas illi, maximas tibi, quod statuistis de amicitia mea, vel praesumere tuta, vel illaesa credere. Ego vero notitiam viri familiaritatemque non solum volens, sed et avidus amplector: quippe qui noverim nostram quoque gratiam hoc obsequio meo fore copulatiorem. Sed et tu vigilantiae suae me, id est, famae meae statum causamque commenda. Vereor autem ne famem populi Romani theatralis caveae fragor insonet, et infortunio meo publica deputetur esuries. Sane hunc ipsum e vestigio ad portum mittere paro, quia comperi naves quinque Brundusio profectas 25 cum speciebus tritici ac mellis, ostia Tiberina tetigisse. Quarum onera exspectationi plebis, si quid strenue gerit, raptim faciet offerri, commendaturus se mihi, me populo, utrumque tibi. Vale. Sidonius Montio suo salutem. Petis tibi, vir disertissime, Sequanos tuos expetituro satyram nescio quam, si sit a nobis perscripta, transmitti: quod equidem te postulasse demiror. Non enim sanctum est, ut de moribus amici cito perperam sentias. Huic eram themati scilicet incubaturus, id jam agens otii, idque habens aevi, quod juvenem militantemque dictasse praesumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum. Cui namque grammaticum vel salutanti Calaber ille non dixit: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est, Judiciumque? Sed ne quid ultra tu de sodali simile credas, quid fuerit illud, quod me sinistrae rumor ac fumus opinionis afflavit, longius paulo, sed ab origine exponam. Temporibus Augusti Majoriani, venit in medium charta comitatum, sed carens indice, versuum plena satyricorum mordacium: sane qui satis invectivaliter abusi nominum nuditate, carpebant plurimum vitia, plus homines. Inter haec fremere Arelatenses, quo loci res agebatur, et quaerere quem poetarum publici furoris merito pondus urgeret, 26 iis maxime auctoribus quos notis certis auctor incertus exacerbaverat. Accidit casu, ut Catullinus illustris tunc ab Arvernis illo veniret, cum semper mihi, tum praecipue commilitio recenti familiaris. Saepe enim cives magis amicos peregrinatio facit. Igitur insidias nescienti, tam Paeonius, quam Bigerus has tetenderunt, ut plurimis coram tanquam ab incauto sciscitarentur, hoc novum carmen an recognosceret. Et ille: Si, inquit, dixeritis. Cumque frustra diversa, quasi per jocum effunderent, solvitur Catullinus in risum, intempestivoque suffragio clamare coepit, dignum poema, quod apicibus perennandum auratis juste tabula rostralis acciperet, aut etiam Capitolina. Paeonius exarsit, cui satyricus ille morsum dentis igniti avidius impresserat: atque ad astantes circulatores, Injuriae communis, inquit, jam reum inveni. Videtis ut Catullinus deperit risu? Apparet ei nota memorari. Nam quae causa compulit festinam praecipitare sententiam, nisi quod jam tenet totum, qui de parte sic judicat? Itaque Sidonius nunc in Arverno est: unde colligitur auctore illo, isto auditore, rem textam. Itur in furias, inque convicia absentis, nescientis, innocentisque conscientiae; fidei quaestioni nil reservatur. Sic levis turbae facilitatem, qua voluit, contraxit persona popularis. Erat enim ipse Paeonius populi totus, qui tribunitiis flatibus crebro seditionum pelagus impelleret. Caeterum si requisisses, qui genus, unde domo; non eminentius quam municipaliter natus: quemquem inter initia 27 cognosci, claritas vitrici magis quam patris fecerit. Identidem tamen per fas nefasque crescere affectans; pecuniaeque per avaritiam parcus, per ambitum prodigus. Namque ut familiae superiori per filiam saltim quanquam honestissimam jungeretur, contra rigorem civici moris, splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat. Cumque de capessendo diademate conjuratio Marcelliana coqueretur, nobilium juventuti signiferum sese in factione praebuerat: homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae, natalium ejus obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem. Nam vacante aula, turbataque republica, solus inventus est, qui ad Gallias administrandas, fascibus prius quam codicillis ausus accingi, mensibus multis tribunal illustrium potestatum spectabilis praefectus ascenderet: anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more, seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates. Igitur iste sic praefectorius, sic senator , multorum plus quam bonorum odia commovit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tanquam saeculo meo canere solus versu valerem. Venio Arelatem, nihil adhuc suspicans: unde enim? quanquam putarer ab inimicis non adfuturus; ac principe post diem viso, in forum ex more descendo; quod ubi visum est illico expavit, ut ait ille, 28 nil fortiter ausa seditio. Alii tamen mihi plus quam deceret ad genua provolvi; alii ne salutarent, fugere post statuas, occuli post columnas; alii tristes, vultuosique junctis mihi lateribus incedere. Hic ego, quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, in istis humilitatis forma, mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum. Tunc procedente sermone, Cernis hoc? inquit. Et ego, Video, inquam, gestusque eorum miror equidem, nec admiror. Ad haec noster interpres: Ut satyrographum te, inquit, aut exsecrantur, aut reformidant. Unde? quando? respondi: quis crimen agnovit? quis detulit? quis probavit? Moxque subridens: Perge, inquam, amice, nisi molestum est, et tumescentes nomine meo consulere dignare, utrumnam ille delator aut index, qui satyram me scripsisse confinxit, et perscripsisse confinxerit: unde forte sit tutius si retractabunt, ut superbire desistant. Quod ubi nuntius retulit, protinus cuncti non modeste, neque singuli, sed propere et catervatim oscula ac dexteras mihi dederunt. Solus Curio meus, in transfugarum perfidiam invectus, cum advesperasceret, per cathedrarios servos vespillonibus tetriores domum raptus ac reportatus est. Postridie jussit Augustus ut epulo suo circensibus ludis interessemus. Primus jacebat cornu sinistro consul ordinarius Severinus, vir inter ingentes principum motus atque inaequalem reipublicae statum gratiae semper aequalis. Juxta eum Magnus, olim ex praefecto, 29 nuper ex consule, par honoribus persona geminatis: recumbente post se Camillo filio fratris, qui duabus dignitatibus et ipse decursis, pariter ornaverat proconsulatum patris, patrui consulatum. Paeonius hinc propter, atque hinc Athenius, homo litium temporumque varietatibus exercitatus. Hunc sequebatur Gratianensis omni ab infamia vir sequestrandus, qui Severinum sicut honore post ibat, ita favore praecesserat. Ultimus ego jacebam, qua purpurati laevum latus in dextro margine porrigebatur. Edulium multa parte finita, Caesaris ad consulem sermo dirigitur, isque succinctus: inde devolvitur ad consularem, cum quo saepe repetitus, quia de litteris factus, ad virum illustrem Camillum ex occasione transfertur, in tantum ut diceret princeps, Vere habes patruum, frater Camille, propter quem me familiae tuae consulatum unum gratuler contulisse. Tunc ille, qui simile aliquid optaret, tempore invento, Non unum, inquit, Domine Auguste, sed primum. Summo fragore, ut nec Augusti reverentia obsisteret, excepta sententia est. Inde nescio quid Athenium interrogans superjectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria, ignoro. Quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius compellato tacente respondit. Subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, joci plenus: per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset injuriae. Colligit itaque sese trebacissimus senex, et ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur, Non miror, inquit, Auguste, 30 si mihi standi locum praeripere conetur, qui tibi invadere non erubescit loquendi. Et vir illustris Gratianensis, Multus, inquit, satyricis hoc jurgio campus aperitur. Hic imperator, ad me cervice conversa, Audio, ait, comes Sidoni, quod satyram scribas. Et ego, inquam, hoc audio, domine princeps. Tunc ille, sed ridens, parce vel nobis. At ego, inquam, quod ab illicitis tempero, mihi parco. Post quae ille: Et quid faciemus his, inquit, qui te lacessunt? Et ego: Quisquis est iste, domine imperator, publice accuset. Si redarguimur, debita luamus supplicia convicti: caeterum objecta si non improbabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiae tuae, praeter juris injuriam, in accusatorem meum quae volo scribam. Ad hoc ipse Paeonium conspicatus, nutu coepit consulere nutantem, placeret ne conditio. Sed cum ille confusus reticuisset, princepsque consuleret erubescenti, ait, Annuo postulatis, si hoc ipsum e vestigio versibus petas. Fiat, inquam: retrorsumque conversus, tanquam aquam poscerem manibus, tantumque remoratus quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi. Et imperator: Spoponderas te licentiam scribendae satyrae versibus subitis postulaturum. Et ego: Scribere me satyra qui culpat, maxime princeps, Hanc rogo decernas, aut probet aut timeat. Secutus est fragor, nisi quod dico jactantia est, par Camillano: quem quidem non tam carminis dignitas, quam temporis brevitas meruit. Et princeps, Deum testor et statum publicum, me de 31 caetero nunquam prohibiturum quin quae velis scribas, quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit; simul et perinjurium est sententiam purpurati tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur. Ad hanc ipse sententiam cum verecunde, capite demisso, gratias agerem, concionatoris mei coeperunt ora pallere, in quae paulo ante post iram tristitia successerat; nec satis defuit quin gelarent, tanquam ad exsertum praebere cervices jussa mucronem. Vix post haec alia pauca, surreximus. Paululum ab aspectu imperatoris processeramus, atque etiamnum chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille meus amicus crebro et abjecte miserantibus cunctis humiliari: ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat. Dixi ad extremum, pressus oratu procerum conglobatorum, sciret conatibus suis versu nil reponendum, derogare actibus meis si tamen in posterum pepercisset; etenim sufficere debere, quod. satyrae objectio famam mihi parasset, sibi infamiam. In summa pertuli quidem, domine major, non assertorem calumniae tantum, quantum murmuratorem. Sed cum mihi sic satisfactum est, ut pectori meo, pro reatu ejus, tot potestatum dignitatumque culmina et jura submitterentur, fateor exordium contumeliae talis tanti fuisse, cui finis gloria fuit. Vale. | (hoc enim parum est) (sic navigio nomen) (quanquam
haec quoque) (proh pudor!) (cujus moribus quod praeconia competentia
non ex asse persolvo, generi sui moribus debeo) | [EDIT.] | http://viaf.org/viaf/89203537 | [] | |
Sidonius Apollinaris | 1 | LIBER SECUNDUS. 32 EPISTOLA PRIMA. 34 EPISTOLA II. EPISTOLA III. EPISTOLA IV. EPISTOLA V. 44 EPISTOLA VI. EPISTOLA VII. EPISTOLA VIII. EPISTOLA IX. EPISTOLA X. EPISTOLA XI. EPISTOLA XII. EPISTOLA XIII. 60 EPISTOLA XIV. | Sidonius Edicio suo salutem. | Duo nunc pariter mala sustinent Arverni tui. Quaenam? inquis: praesentiam Seronati, et absentiam tuam. Seronati, inquam, de cujus ut primum etiam nomine loquar, sic mihi videtur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex adverso majores nostri praelia quibus nihil est foedius, bella dixerunt: quique etiam pari contrarietate, fata, quae non parcerent, Parcas vocitavere. Rediit ipse Catilina 33 saeculi nostri, nuper Aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quas ille ibi ex parte propinaverat, hic ex asse misceret. Scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri: aperte invidet, abjecte fingit, serviliter superbit: indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut judex, calumniatur ut barbarus, toto die a metu armatus, ab avaritia jejunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis; non cessat simul furta vel punire, vel facere; palam et ridentibus convocatis ructat inter cives pugnas, inter barbaros litteras: epistolas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a jactantia dictat, ab impudentia emendat; totum quod concupiscit quasi comparat, nec dat pretia contemnens, nec accipit instrumenta desperans; in consilio tacet, in concilio jubet, in ecclesia jocatur, in convivio praedicat, in cubiculo damnat, in quaestione dormitat; implet quotidie silvas fugientibus, villas hospitibus, altaria reis, carceres clericis; exsultans Gothis, insultans Romanis, illudens praefectis, colludensque numerariis; leges Theodosianas calcans, Theodoricianasque proponens veteres culpas, nova tributa perquirit. Proinde moras tuas citus explica, et quidquid illud est quod te retentat, incide. Te exspectat palpitantium civium extrema libertas. Quidquid sperandum, quidquid desperandum est, fieri te medio, te praesule, placet. Si nullae a republica vires, nulla praesidia, si nullae quantum rumor est. Anthemii principis opes: statuit te auctore nobilitas, seu patriam dimittere, seu capillos. Sidonius Domitio suo salutem. Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri. Jam ver decedit aestati, et per lineas sol altatus extremas, in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur. Hic quid de regionis nostrae climate loquar? cujus spatia divinum sic tetendit opificium, ut magis vaporibus orbis occidui subjiceremur. Quid pl ra? Mundus incanduit, glacies Alpina deletur, et hiulcis arentium rimarum flexibus terra perscribitur, squalet glarea in vadis, limus in ripis, pulvis in campis, aqua ipsa quaecunque perpetuo labens, tractu cunctante languescit. Jam non solum calet unda, sed coquitur; et nunc dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, interius fasciatus; insuper et concava municipii Camerini sede compressus, discipulis non aestu minus quam timore pallentibus, exponere oscitabundus ordiris, Samia mihi mater fuit. Quin tu mage, si quid salubre tibi cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis civitatis, et conturbernio nostro aventer insertus, fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem? Sane si placet, quis sit agri in quem vocaris, situs accipe. Avitaci sumus; nomen hoc praedio: quod quia uxorium patrio mihi dulcius. Haec mihi cum meis, praesule Deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia. 35 Mons ab occasu quanquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tanquam gemino fomite effundit, quatuor a se circiter jugerum latitudine abductos. Sed donec domicilio competens vestibuli campus aperitur, mediam vallem rectis tractibus prosequuntur latera clivorum, usque in marginem villae, quae in Boream Austrumque conversis frontibus tenditur. Balneum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit; et si caedua per jugum silva truncetur, in ora fornacis lapsu velut spontaneo, deciduis struibus impingitur. Hinc aquarum surgit cella coctilium; quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat, excepto solii capacis hemicyclio: ubi et vis ferventis undae per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat. Intra conclave succensum solidus dies, et haec abundantia lucis inclusae, ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos. Hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus exstructas non impudenter aemularetur. Primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegulis interjacentibus imbricarentur; ipsa vero convenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur: ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu, tot possit recipere sellas, quot solii sigma personas. Fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret. Interior parietum facies 36 solo laevigati caementi candore contenta est. Non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia; quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem. Absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones, pigmentis multicoloribus Philistionis supellectilem mentientes. Absunt lubrici, tortuosique pugillatu et nexibus palaestritae: quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit. Quid plura? nihil illis paginis impressum reperietur, quod non vidisse sit sanctius. Pauci tamen versiculi lectorem adventitium remorabuntur, minime improbo temperamento; quia eos nec relegisse desiderio est, nec perlegisse fastidio. Jam si marmora inquiras, non illic quidem Paros, Carystos, Proconissos, Phryges, Numidae, Spartiatae, rupium variatarum posuere crustas; neque per scopulos Aethiopicos, et abrupta purpurea genuino fucata conchylio, sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur. Sed etsi nullo peregrinarum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia nostra civicum frigus. Quin potius quid habeamus quam quid non habeamus ausculta. Huic basilicae appendix piscina forinsecus, seu si graecari mavis, baptisterium ab Oriente connectitur, quod viginti circiter modiorum millia capit. Huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur: nec pilae sunt mediae, sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras 37 nuncupavere. In hanc ergo piscinam fluentum de supercilio montis elicitum, canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum, sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt; quae temere ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum jubas imaginabuntur. Hic si dominum seu domestica, seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis, mutuae vocum vices minus intelliguntur, in aurem sibi populus confabulatur: ita sonitu pressus alieno ridiculum affectat publicus sermo secretum. Hinc egressis frons triclinii matronalis offertur; cui continuatur vicinante textrino cella penuaria, discriminata tantum pariete castrensi. Ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta collyriis, quam columnis invidiosa monubilibus. A parte vestibuli longitudo tecta interius patet, mediis non interpellata parietibus: quae quia nihil ipsa prospectat, et si non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi jure vocitabitur. Haec tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans, efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo, clientarum sive nutricum loquacissimus chorus receptui canit, cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus. A cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit. Sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito? quin potius ad te, tempusque pertinentia loquar. Ex hoc triclinio fit in diaetam 38 sive coenatiunculam transitus, cui fere totus lacus, quaeque tota lacui patet. In hac stibadium, et nitens abacus: in quorum aream, sive suggestum, a subjecta porticu sensim, non breviatis angustatisque gradibus ascenditur. Quo loci recumbens, si quid inter edendum vacas, prospiciendi voluptatibus occuparis. Jam si tibi ex illo conclamantissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus repente perfusis nivalium maculas ac frusta nebularum; et illam lucem lubricam poculorum, quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam. Tum respondentes poculis potiones, quarum rigentes cyathi siticuloso cuique, ne dicam tibi granditer abstemio, metuerentur. Hinc jam spectabis ut promoveat alnum piscator in pelagus; ut stataria retia suberinis corticibus extendat, aut signis per certa intervalla dispositis, tractus funium librentur hamati: scilicet ut nocturnis per lacum excursibus rapacissimi salares in consanguineas agantur insidias. Quid enim hic congruentius dixerim, cum piscis pisce decipitur? Edulibus terminatis, excipiet te diversorium, quia minime aestuosum, maxime aestivum. Nam per hoc, quod in aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interjecto consistorio perangusto, ubi somnolentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est. Hic jam quam volupe est auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cycnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinaceos concinentes, 39 oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis aurorae facem consalutantes; diluculo ante philomelam inter frutices sibilantem, prognem inter asseres minurientem? Cui concentui licebit adjungas fistulae septiforis armentalem camoenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes: quae tamen varia vocum cantuumque certamina, profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur. Porticibus egresso, si portum littoris petas, in area virenti, vulgare quanquam, non procul nemus: ingentes tiliae duae, connexis frondibus, fomitibus abjunctis, unam umbram non una radice conficiunt: in cujus opacitate, cum me meus Ecdicius illustrat, pilae vacamus: sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior, intra spatium ramorum recussa cohibeatur; atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat. Sed quia tibi sicut aedificium solvi, sic lacum debeo, quod restat agnosce. Lacus in Eurum defluus meat, ejusque arenis fundamenta impressa domicilii, ventis motantibus aestuans humectat alluvio. Is quidem sane circa principia sui, solo palustri voraginosus, et vestigio inspectoris inadibilis est: ita limi bibuli pinguedo coalescit, ambientibus sese fontibus algidis, littoribus algosis. Attamen pelagi mobilis campus cymbulis late secatur pervagabilibus, si flabra posuere. Si turbo Austrinus insorduit, immane turgescit; ita ut arborum comis quae margini 40 insistunt, superjectae asperginis fragor impluat. Ipse autem secundum mensuras quas ferunt nauticas, in decem et septem stadia procedit. Fluvio intratur, qui salebratim saxorum obicibus affractus spumoso canescit impulsu, et nec longum scopulis praecipitibus exemptus, lacu conditur: quem fors fuat, an incurrat, an faciat, praeterit certe, coactus per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperaretur: qui repulsi in gurgitem pigriorem, carnes rubras albis abdominibus extendunt. Ita illis nec redire valentibus, nec exire permissis, quemdam vivum et circumlatitium carcerem corpulentia facit. Lacus ipse qua dexter, incisus, flexuosus, nemorosusque; qua laevus, patens, herbosus, aequalis. Aequor ab Africo viride per littus, quia in undam fronde porrecta, ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit. Hujusmodi colorem ab Oriente par silvarum corona continuat: per Arctoum latus, ut pelago natura, sic species; a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex, frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus. Hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant, salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo. In medio profundi brevis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos, per impactorum puncta remorum navalibus trita gyris meta protuberat, ad quam se jocunda ludentum naufragia collidunt. Nam moris istic fuit senioribus nostris agonem Drepanitanum Trojanae superstitionis 41 imitari. Jam vero ager ipse , diffusus in silvis, pictus in pratis, pecorosus in pascuis, in pastoribus peculiosus. Sed non amplius moror, ne, si longior stylo terminus, relegentem te autumnus inveniat. Proinde mihi tribue veniendi celeritatem, nam redeundi moram tibi ipse praestabis: daturus hinc veniam, quod brevitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistola excessit, dum totum ruris situm sollicita rimatur, quae tamen submovendi fastidii studio nec cuncta perstrinxit. Quapropter bonus arbiter, et artifex lector non paginam quae spatia describit, sed villam quae spatiosa describitur, grandem pronuntiabunt. Vale. Sidonius Felici suo salutem. Gaudeo te, domine major, amplissimae dignitatis infulas consecutum. Sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo. Nam licet impraesentiarum sis potissimus magistratus, et in lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis, tua tantum felicitate remeaverit: invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas. Sic quondam Q. Fabium magistrum equitum dictatorio rigori, et Papirianae superbiae favor publicus praetulit. 42 Sic et Cn. Pompeium super aemulos extulit nunquam fastidita popularitas. Sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus. Quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur; quae nihil tibi amplius conferre potuerunt, quam ut si id noluissimus, transiremus inviti. Illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes, quam non invenis qui sequantur. Vale. Sidonius Syagrio suo salutem. Vir clarissimus Projectus domi nobilis, et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur: et cum illi familiae splendor, probitas morum, patrimonii facultas, juventutis alacritas, in omne decus pari lance conquadrent; ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis evectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur. Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam licet in conjugium petierit, obtinueritque a matre pupillae; parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus, seu sedulitate sua, seu precatu nostrae intercessionis adipiscitur. Namque ipse quantum ad institutionem spectat puellae in 43 locum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo virgini parentis affectum, patroni auctoritatem, tutoris officium. Quocirca quia dignus es ut domus tuae celeberrimam disciplinam, etiam procul positorum petat ambitus, sicut decet bonarum partium viros, benignitate responsi proci supplicis verecundiam munerare; et qui ita expetitus deberes illi expetere pollicendam, securus permitte promissam: quia sic te conditioni huic meritorum ratio praefecit, ut nec superstiti Optantio in liberos suos decuerit plus licere. Vale. Sidonius Petronio suo salutem. Joannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit, et donec suarum merita chartarum, vel vestra scientia, vel si qua est vestrae, si tamen est ulla, similis inspexerit, quid respuat quidve optet ignorat. Ita se quodam modo bipertitae litis forma confundit, ut propositio sua, quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non noverit. Pro quo precem sedulam fundo, ut perspectis chartulis suis, si quid jure competit instruatis; quae qualiterve sint objicienda, quae refellenda monstrantes. Non enim verebimur, quod causae istius cursus, si de vestri manaverit fonte consilii, ulla contrastantium derivatione tenuetur. Vale. Sidonius Pegasio suo salutem. Proverbialiter celebre est saepe moram esse meliorem, sicuti et nunc experti sumus. Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus, meruit inter personas nobis quoque caras devinctasque censeri: opportunus, elegans, verecundus, sobrius, parcus, religiosus, et his morum dotibus praeditus, ut quoties in boni cujusque asciscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse quam tribuat. Haec tibi non ut ignoranti, sed ut judicio meo satisfacerem, scripsi. Quamobrem triplex causa laetandi: tibi prima, cui amicos sic aut instituere, aut eligere contingit; Arvernis secunda, quibus hoc in eo placuisse confirmo, quod te probasse non ambigo; illi tertia, de quo boni quique bona quaeque judicaverunt. Vale. Sidonius Explicio suo salutem. Quia justitia vestra jure fit universitati per complura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen vestrum libens et avidus emitto, quamprimum ambiens, me discussionis, illos simultatis onere laxari: quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium verecundus censor 45 excludas: quanquam et hoc ipsum, quod copiam tui jurgantibus difficile concedis, indicium sit bene judicaturi. Quis enim se non ambiat arbitrum legi, aut pretio aliquid indulturus, aut gratiae? Igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus: quandoquidem sententiam tuam, nec victus ut stolidus accusat; nec victor ut argutus irridet; veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati. Proinde impense obsecro, ut inter Alethium et Paulum, quae veniunt in disceptationem, mox ut utrinque fuerint opposita, discingas. Namque, ni fallor, supra decemvirales, pontificalesque sententias, aegritudini hujus prope interminabilis jurgii, sola morum tuorum temperantia solita judicandi salubritate medicabitur. Vale. Sidonius Desiderato suo salutem. Moestissimus haec tibi nuntio. Decessit nudius tertius, non absque justitio, matrona Filimatia, morigera conjux, domina clemens, utilis mater, pia filia: cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, major officium, aequalis affectum. Haec cum esset unica jamdiu matri amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat, ne patri adhuc juveni sobole, sexus alterius desideraretur. Nunc autem per subita suprema virium coelibatu, patrem orbitate confodit. His 46 additur, quod quinque liberum parens immaturo exitu reddidit infortunatam fecunditatem. Qui parvuli, si matre sospite perdidissent jamdiu debilem patrem, minus pupilli existimarentur. Hanc tamen, si quis haud incassum honor cadaveribus impenditur, non vespillonum sandapilariorumque ministeria ominosa tumulavere: sed cum Libitinam ipsam flentes omnes externi quoque prensitarent, remorarentur, exoscularentur, sacerdotum propinquorumque manibus excepta, perpetuis sedibus dormienti similior illata est. Post quae, precatu parentis orbati, naeniam funebrem, non per elegos sed per hendecasyllabos, marmori incisam, planctu prope calente dictavi. Quam si non satis improbas, caeteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercenarius bibliopola suscipiet. Si quid secus, sufficit saxo carmen saxeum contineri. Hoc enim epitaphium est. Occasu celeri feroque raptam Natis quinque, patrique, conjugique, Hoc flentis patriae manus locarunt Matronam Philimatiam sepulcro. O splendor generis, decus mariti. Prudens, casta, decens, severa, dulcis, Atque ipsis senioribus sequenda: Discordantia quae solent putari, Morum commoditate copulasti. Nam vitae comites bonae fuerunt, Libertas gravis, et pudor facetus. Hinc est quod decimam tuae saluti Vix actam trieteridem dolemus, Atque in temporibus vigentis aevi, Injuste tibi justa persoluta. 47 Placeat tibi carmen nec ne, tu propera, civitatemque festinus invise. Debes enim consolationis officium duorum civium domibus afflictis. Quod ita solvas, Deum quaeso, ne unquam tibi redhibeatur. Sidonius Donidio suo salutem. Quaeris cur ipse jam pridem Nemausum profectus vestra serum ob adventum desideria producam. Reddo causas reditus tardioris, nec moras meas prodere moror, quia quae mihi dulcia sunt, tibi quoque. Inter agros amoenissimos, apud humanissimos dominos Ferreolum et Apollinarem tempus voluptuosissimum exegi. Praediorum iis jura contermina, domicilia vicina, quibus interjecta gestatio lassat peditem, nec sufficit equitaturo. Colles aedibus superiores exercentur vinitori et olivitori. Aracynthum et Nysam, celebrata poetarum carminibus juga, censeas. Uni domui in plana patentiaque, alteri in nemora prospectus; sed nihilominus dissimilis situs similiter oblectat. Quanquam de praediorum quid nunc amplius positione, cum restat hospitalitatis ordo reserandus? Jam primum agac issimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum, verum 48 etiam calles compendiis tortuosos, atque pastoria diverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur. Quas incidimus, fateor, sed minime inviti: jusquejurandum confestim praebere compulsi, ne priusquam septem dies evolverentur, quidquam de itineris nostri continuatione meditaremur. Igitur mane quotidiano, partibus super hospite prima et grata contentio quaenam potissimum anterius edulibus nostris culina fumaret: nec sane poterat ex aequo divisioni lancem ponere vicissitudo, licet uni domni mecum, alteri cum meis vinculum foret propinquitatis: quia Ferreolo, praefectorio viro, praeter necessitudinem sibi debitam, dabat aetas et dignitas primi invitatoris praerogativam. Ilicet a deliciis in delicias rapiebamur. Vix quodcunque vestibulum intratum, et ecce huc sphaeristarum contrastantium paria inter rotatiles catastropharum gyros duplicabantur, huc inter aleatoriarum vocum competitiones, frequens crepitantium fritillorum tesserarumque strepitus audiebatur. Huc libri affatim in promptu: videre te crederes aut grammaticales pluteos, aut Athenaei cuneos, aut armaria exstructa bibliopolarum. Sic tamen quod qui inter matronarum cathedras codices erant, stylus iis religiosus inveniebatur: qui vero per subsellia patrumfamilias, ii cothurno Latialis eloquii nobilitabatur. Licet quaepiam volumina quorumpiam auctorum servarent in causis disparibus dicendi parilitatem. Nam similis scientiae viri, hinc Augustinus, hinc Varro; 49 hinc Horatius, hinc Prudentius lectitabantur. Quos inter Adamantius Origenes, Turranio Rufino interpretatus, sedulo fidei nostrae lectoribus inspiciebatur. Pariter et prout singulis cordi diversa censentes sermocinabantur, cur a quibusdam protomystarum, tanquam saevus cavendusque tractator improbaretur: quanquam sic esset ad verbum sententiamque translatus, ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis, neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint. Studiis hisce dum nostrum singuli quique prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret: quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem, probabat competenter ingressum quinta digrediens. Prandebamus breviter, copiose, senatorium ad morem, quo insitum institutumque, multas epulas paucis paropsidibus apponi: quamvis convivium per edulia nunc assa, nunc jurulenta varietur. Inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremurque, quia eas bifariam orditas, laetitia peritiaque comitabantur. Quid multa? Sancte, pulchre, abundanter accipiebamur. Inde surgentes, si Voroangi eramus, ad sarcinas et ad diversorium pedem referebamus: si Prusiani Tonantium cum fratribus, lectissimos aequaevorum nobilium principes, stratis suis ejiciebamus, quia nec facile 50 crebro cubilium nostrorum instrumenta circumferebantur. Excusso torpore meridiano, paulisper equitabamus, quo facilius pectora marcida cibis coenatoriae fami exacueremus. Balneas habebat uterque hospes in opere, in usu neuter: sed cum vel pauxillulum bibere desiisset asseclarum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales craterae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobs fodiebatur, in quam forte cum cumulus lapidum ambustus demitteretur, antro in hemispherii formam corylis flexilibus intexto, fossa inardescens operiebatur: sic tamen ut superjectis Cilicum velis, patentia intervalla virgarum, lumine excluso, tenebrantur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur. Hic nobis trahebantur horae, non absque sermonibus salsis jocularibusque; quos inter halitu nebulae stridentis oppletis, involutisque saluberrimus sudor eliciebatur; quo prout libuisset effuso, coctilibus aquis ingerebamur, harumque fotu cruditatem nostram tergente resoluti, aut fontano deinceps frigore, putealique, aut fluviali copia solidabamur. Siquidem domibus medius it Vuardo fluvius, nisi cum deflua nive pastus impalluit flavis ruber glareis, et per alveum perspicuus, quietus, calculosusque, neque ob hoc minus piscium ferax delicatorum. Dicerem et coenas, et quidem unctissimas, nisi terminum nostrae loquacitati quem verecundia non adhibet, charta posuisset. Quarum quoque replicatio 51 fieret amoena narratu, nisi epistolae tergum madidis sordidare calamis erubesceremus. Sed qui et ipsi in procinctu sumus, teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi coenae amicorum in mea coena tuaque commemorabuntur: modo nos quamprimum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni: quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parcimonia solet. Vale. Sidonius Hesperio suo salutem. Amo in te quod litteras amas, et usquequaque praeconiis cumulatissimis excolere contendo tantae diligentiae generositatem per quam nobis non solum initia tua, verum etiam studia nostra commendas. Nam cum videmus in hujusmodi disciplinam juniorum ingenia succrescere, propter quam nos quoque subduximus ferulae manum, copiosissimum fructum nostri laboris adipiscimur. Illud appone, quod tantum increbuit multitudo desidiosorum, ut nisi vel paucissimi quique meram Latiaris linguae proprietatem de trivialium barbarismorum rubigine vindicaveritis, eam brevi abolitam defleamus interitamque: sic omnes nobilium sermonum purpurae per incuriam vulgi decolorabuntur. Sed isthaec alias. Interea tu quod petis accipe. Petis autem ut si qui versiculi mihi fluxerunt, 52 postquam ab alterutro discessimus, hos tibi pro quadam morarum mercede pernumerem. Dicto pareo, Nam praeditus es, quanquam juvenis, hac animi maturitate, ut tibi etiam natu priores gerere morem concupiscamus. Ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio papae Patientis summum coepti operis accessit, viri sancti, strenui, severi, misericordis, quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque, non minora bonae conscientiae culmina levet. Hujus igitur aedis extimis, rogatu praefati antistitis, tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus, adhuc mihi jamque tibi perfamiliaribus. Namque ab hexametris eminentium poetarum Constantii et Secundini vicinantia altari basilicae latera clarescunt: quos in hanc paginam admitti nostra quam maxime verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit. Nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet: et sicuti si vestiatur albo quisque fuscus, fit nigrior: sic nostra, quantulacunque est, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit: quam mediam loco, infimam merito, despicabiliorem pronuntiari. non imperitia modo, sed et arrogantia facit. Quapropter illorum justius epigrammata micant, quam ista haec, quae imaginarie tantum et quodam modo umbratiliter effingimus. Sed quorsum ista? quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret. 53 Quisquis pontificis patrisque nostri Collaudas Patientis hic laborem, Voti compote supplicatione Concessum experiere quod rogabis. Aedes celsa nitet, nec in sinistrum Aut dextrum trahitur, sed arce frontis Ortum prospicit aequinoctialem. Intus lux micat, atque bracteatum Sol sic sollicitatur ad lacunar, Fulvo ut concolor erret in metallo. Distinctum vario nitore marmor, Percurrit cameram, solum, fenestras: Ac sub versicoloribus figuris Vernans herbida crusta sapphiratos Flecti per prasinum vitrum lapillos. Huic est porticus applicata triplex Fulmentis Aquitanicis superba: Ad cujus specimen remotiora Claudunt atria porticus secundae: Et campum medium procul locatas Vestis saxea silva per columnas. Hinc agger sonat, hinc Arar resultat. Hinc sese pedes, atque eques reflectit, Stridentum et moderator essedorum: Curvorum hinc chorus helciariorum, Responsantibus alleluia ripis, Ad Christum levat amnicum celeuma. Sic sic psallite, nauta, vel viator: Namque iste est locus omnibus petendu. Omnes quo via ducit ad salutem. 54 Ecce parui tanquam junior imperatis. Tu modo fac memineris multiplicato me fenore remunerandum: quoque id facilius possit voluptuosiusque, opus est ut sine dissimulatione lectites, sine fine lecturias. Neque patiaris, ut te ab hoc proposito propediem conjux domum feliciter ducenda deflectat: sisque oppido meminens, quo olim Martia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque candelas et candelabra tenuerunt. Certe si praeter rem oratoriam, contubernio feminarum poeticum ingenium, et oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam, quereris obtundi, reminiscere quod saepe versum Corinna cum suo Nasone complevit, Lesbia cum Catullo, Cesennia cum Gaetulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Propertio, Delia cum Tibullo. Proinde liquido claret, studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem. Igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum: quia natura comparatum est ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior. Vale. Sidonius Rustico suo salutem. Si nobis pro situ spatiisque regionum vicinaremur. nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere 55 in coeptae familiaritatis officia permitterem: neque jam semel missa fundamenta certantis amicitiae, diversis honorum generibus exstruere cessarem. Sed animorum conjunctioni separata utrimque porrectioribus terminis obsistit habitatio, equidem semel devinctis parum nocitura pectoribus. Sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit, quod cum amicissimi simus, raritatem colloquii de prolixa terrarum interjectione venientem, in reatum volumus transferre communem, cum de naturalium rerum difficultate nec culpa nos debeat manere nec venia. Domine illustris, gerulos litterarum de disciplinae tuae institutione formatos, et morum herilium verecundiam praeferentes, opportune admisi, patienter audivi, competenter explicui. Vale. Sidonius Agricolae suo salutem. Misisti tu quidem lembum mobilem, solidum, lecti capacem, jamque cum piscibus. Tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolant amnis adversi terga, qua defluit. Sed dabis veniam, quod invitandi tibi in piscationem comes venire dissimulo. Namque me multo decumbentibus nostris validiora moeroris retia tenent; quae sunt amicis quoque et externis indolescenda. Unde te quoque puto, si rite germano moveris affectu, quo temporis puncto paginam hanc 56 sumpseris, de reditu potius cogitaturum. Severiana sollicitudo communis, inquietata primum lentae tussis impulsu, febribus quoque jam fatigatur, iisque per noctes ingravescentibus: propter quod optat exire in suburbanum: litteras tuas denique cum sumeremus, egredi ad villulam jam parabamus. Quocirca seu tu venias, seu moreris, preces nostras orationibus juva, ut ruris auram desideranti salubriter cedat ipsa vegetatio. Certe ego, vel tua soror, inter spem metumque suspensi, credidimus ejus taedium augendum, si voluptati jacentis obstitissemus. Igitur ardori civitatis atque torpori, tam nos quam domum totam, praevio Christo, pariter eximimus: simulque mediocrum consilia vitamus assidentum dissidentumque; qui parum docti et satis seduli languidos multos officiosissime occidunt. Sane contubernio nostro jure amicitiae Justus adhibebitur, quem, si jocari liberet in tristibus, facile convincerem, Chironica magis institutum arte quam Machaonica. Quo diligentius postulandus est Christus obsecrandusque ut valetudini cujus curationem cura nostra non invenit, potentia superna medeatur. Vale. Sidonius Serrano suo salutem Epistolam tuam nobis Marcellinus Togatus exhibuit, homo peritus, virque amicorum: quae primoribus verbis salutatione libata, reliquo sui 57 tractu qui quidem grandis est, patroni tui Petronii Maximi imperatoris laudes habebat. Quem tamen tu pertinacius aut amabilius quam rectius veriusque felicissimum appellas, propter hoc quippe, cur per amplissimos fascium titulos fuerit evectus usque ad imperium. Sed sententiae tali nunquam ego assentior, ut fortunatos putem, qui reipublicae praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt. Nam dici nequit quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi, qui sibi hoc nomen, ut Sylla, praesumunt: nimirum qui supergressi jus fasque commune; summam beatitudinem existimant, summam potestatem: hoc ipso satis miseriores, quod parum intelligunt inquietissimo se subjacere famulatui. Nam sicut hominibus reges, ita regibus dominandi desideria dominantur. Hic si omittamus antecedentium principum casus, vel secutorum, solus iste peculiaris tuus Maximus, maximo nobis ad ista documento poterit esse: qui quanquam in arcem praefectoriam, patriciam, consularemque intrepidus ascenderat, eosque quos gesserat magistratus, ceu recurrentibus orbitis inexpletus iteraverat: cum tamen venit omnibus viribus ad principalis apicis abruptum, quamdam potestatis immensae vertiginem sub corona patiebatur, nec sustinebat dominus esse, qui non sustinuerat esse sub domino. Denique require in supradicto vitae prioris gratiam, potentiam, diuturnitatem, aeque diverso principatus paulo amplius quam bimestris originem, turbinem, finem: 58 profecto invenies hominem beatiorem prius fuisse, quam beatissimus nominaretur. Igitur ille cujus anterius epulae, mores, pecuniae, pompae, litterae, fasces, patrimonia, patrocinia florebant, cujus ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur, ut per horarum dispositas clepsydras explicarentur; is nuncupatus Augustus, ac sub hac specie palatinis liminibus inclusus, ante crepusculum ingemuit, quod ad vota pervenerat. Cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit, atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris. Nec fefellerunt futura moerentem. Namque cum caeteros aulicos honores tranquillissime percurrisset, ipsam aulam turbulentissime rexit, inter tumultus militum, popularium, foederatorum, quod et exitus prodidit novus, celer, acerbus: quem cruentavit fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae virum, ut scorpius, ultima sui parte percussit. Dicere solebat vir litteratus, atque ob ingenii merita quaestorius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentius, ore se ex ejus frequenter audisse, cum perosus pondus imperii, veterem securitatem desideraret, Felicem te, Damocles, qui non uno longius prandio regni necessitatem toleravisti. Iste enim, ut legimus, Damocles provincia Siculus, urbe Syracusanus, familiaris tyranno Dionysio fuit: qui cum nimiis laudibus bona patroni, ut caetera, scilicet inexpertus, efferret: Vis, inquit Dionysius, hodie saltem in hac mensa bonis meis pariter ac malis uti? 59 Libenter, inquit. Tum ille confestim laetum clientem, quanquam et attonitum, plebeio tegmine erepto, muricis Tyrii, seu Tarentini, conchyliato ditat indutu: et renidentem gemmis, margaritisque aureo lecto, sericatoque toreumati imponit. Cumque pransuro Sardanapalicum in morem, panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent falerno gemmae capaces, inque crystallis calerent unguenta glacialibus: hinc suffita cinnamo ac thure coenatio spargeret peregrinos naribus odores, et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent: coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro districtus e lacunaribus, qui videbatur in jugulum purpurati jam jamque ruiturus: nam filo equinae setae ligatus, et ita pondere minax, ut acumine gulam formidolosi Tantaleo frenabat exemplo, ne cibi ingressi per ora, per vumera exirent. Unde post mixtas fletibus preces atque multimoda suspiria, vix absolutus emicatimque prosiliens, illa refugit celeritate divitias deliciasque regales, qua solent appeti: reductus ad desideria mediocrium timore summorum, et satis cavens, ne beatum ultra diceret duceretque, qui septus armis ac satellitibus, et per hoc raptis incubans opibus, ferra pressus, premeret aurum. Quapropter ad statum hujusmodi, domine frater, nescio an constet tendere beatos: patet certe miseros pervenire. Vale. Sidonius Maurusio suo salutem. Audio industriae tuae votisque communibus, uberiore proventu quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam. Unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Julianarum, suspicor diuturnius te moraturum. Quo loco tibi cum ferax vinea est, tum praeterea praedium magno non minus domino, quod te tuosque plurifaria frugum mansionumque dote remoretur. Ilicet si horreis apothecisque, seu penu impleta, destinas illic usque ad adventum hirundineum, vel ciconinum, Jani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso, seu tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum; ut dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati ager cum reditibus amplis, quam vicinus aequalis cum bonis moribus. Vale. | (quanquam hoc supra
debitum) (quod Deo prosperante succedat) (hoc uni
praedio nomen) (sic fundus alter nuncupabatur) | http://viaf.org/viaf/89203537 | [] | ||
Sidonius Apollinaris | 1 | LIBER TERTIUS. 61 EPISTOLA PRIMA. EPISTOLA II. 65 EPISTOLA III. EPISTOLA IV. EPISTOLA V. EPISTOLA VI. EPISTOLA VII. 73 EPISTOLA VIII. EPISTOLA IX. EPISTOLA X. EPISTOLA XI. 76 EPISTOLA XII. EPISTOLA XIII. EPISTOLA XIV. | Sidonius Avito suo salutem. | Multis quidem vinculis caritatis ab ineunte pueritia, quidquid venimus in juventutem, gratiae sese mutuae cura nexuerat. Primum quia matribus nostris summa sanguinis juncti necessitudo. Dein quod ipsi iisdem temporibus nati, magistris usi, artibus instituti, lusibus otiati, principibus evecti, stipendiis perfuncti sumus: et quod est ad amicitias ampliandas his validius efficaciusque, in singulis quibusque personis, 62 vel expetendis aequaliter vel cavendis, judicii parilitate certavimus. Propter quae omnia, praeter conscientiam quae interius tibi longe praestantior eminentiorque, multum voluntates nostras copulaverat decursarum forinsecus actionum similitudo. Sed quod fatendum est, diu erectis utriusque amoris machinis, ipse culmina pretiosa posuisti, ecclesiam Arverni municipioli, cui praepositus etsi immerito videor, peropportuna oblatione locupletando: cujus possessioni plurimum contulisti Cuticiacensis praedii suburbanitate, non minus nostrae professionis fraternitatem loci proximitate dignatus ditare, quam reditu. Et licet sororiae haereditatis duo consortes esse videamini, exemplo tamen fidei tuae, superstes germana commota est ad boni operis imitationem. Itaque tibi coelitus jure redhibetur tui facti meritum, alieni incitamentum. Quo fit ut reperiare dignissimus, quem divinitas inusitato successionum genere sublimet: quae tamen nec diu distulit religiosam devotionem centuplicatis opulentare muneribus: quaeque ut confidimus, nihilo segnius coelestia largietur, cum terrena jam solverit. Nicetiana namque, si nescis, haereditas Cuticiaci supernum pretium fuit. Quod restat exposcimus, ut sicut Ecclesiae nostrae, ita etiam civitatis aeque tibi sit cura communis: quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore, ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere. Quod cujus meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia invisat, vel Gothis credite, qui saepenumero 63 etiam Septimaniam suam fastidiunt vel refundunt, modo invidiosi hujus anguli etiam desolata proprietate potiantur. Sed fas est, praesule Deo, vobis inter eos et rempublicam mediis, animo quietiora concipere. Quia etsi illi, veterum finium limitibus effractis, omni vel virtute vel mole, possessionis turbidae metas in Rhodanum Ligerimque proterminant: vestra tamen auctoritas pro dignitate sententiae sic partem utramque moderabitur, ut et nostra discat, quid debeat negare cum petitur, et poscere adversa desinat, cum negatur. Vale. Sidonius Constantio suo salutem Salutat te populus Arvernus, cujus parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitus comitatu, sed ambiendus affectu. Deus bone! quod gaudium fuit laboriosis, cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti? quam tu ab omni ordine, sexu, aetate stipatissimus ambiebare? quae salsi erga singulos libra sermonis? quam te blandum pueri, comem juvenes, gravem senes metiebantur? Quas tu lacrymas, ut parens omnium, super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti? quantum doluisti campos sepultos ossibus insepultis? quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis animositas? His adjicitur, quod cum inveneris civitatem non minus civica simultate, quam barbarica incursione vacuatam, 64 pacem omnibus suadens, caritatem illis illos patriae reddidisti. Quibus tuo monitu non minus in unum consilium, quam in unum oppidum revertentibus, muri tibi debent plebem reductam, plebs reducta concordiam. Quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant: et, quae gloria tua maxima est, minime falluntur. Obversatur etenim per dies mentibus singulorum; quod persona aetate gravis, infirmitate fragilis, nobilitate sublimis, religione venerabilis, solius dilectionis obtentu, abrupisti tot repagula, tot objectas veniendi difficultates: itinerum videlicet longitudinem, brevitatem dierum, nivium copiam, penuriam pabulorum, latitudines solitudinum, angustias mansionum, viarum voragines, aut humore imbrium putres, aut frigorum siccitate tribulosas: ad hoc aut aggeres saxis asperos, aut fluvios gelu lubricos, aut colles ascensu salebrosos, aut valles lapsuum assiduitate derasas: per quae omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum retulisti. Quod restat, Deum precamur, ut aevi metis secundum vota promotis, bonorum amicitias indefessim expetas, capias, referas: sequaturque te affectio, quam relinquis: et initiatae per te ubicunque gratiae, longum tibi redhibeantur quam fundamenta, tam culmina. Vale. Sidonius Ecdicio suo salutem. Si quando, nunc maxime Arvernis meis desideraris, quibus dilectio tui immane dominatur, et quidem multiplicibus ex causis. Primum quod summas in affectu partes jure sibi usurpat terra quae genuit. Dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es, qui patriae non minus desiderii nasciturus, quam gaudii natus feceris. Astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quae proficiente conceptu concordantibus civium votis numerabantur. Omitto illa communia quidem, sed quae non mediocria caritatis incitamenta sunt, istius tibi reptatas cespitis glebas. Praetereo quod haec primum gramina incessu, flumina natatu, venatu nemora fregisti. Omitto quod hic primum tibi pila, pyrgus, accipiter, canis, equus, arcus ludo fuere. Mitto istic ob gratiam pueritiae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum, tuaeque personae quondam debitum, quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas, nunc oratorio stylo, nunc etiam camoenalibus modis imbuebatur. Illud in te affectum principaliter universitatis accendit, quod quos olim Latinos fieri exegeras, barbaros deinceps esse vetuisti. Non enim potest unquam civicis pectoribus elabi, quem te, quantumque nuper omnis aetas, ordo, sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabantur, cum interjectis aequoribus in adversum perambulatis, et vix duodeviginti 66 equitum sodalitate comitatus, aliquot millia Gothorum; non minus die quam campo medio transisti. Ad nominis tui rumorem personaeque conspectum, exercitum exercitatissimum stupor obruit: ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae, quam se multi, quamque te pauci comitarentur. Subducta est tota protinus acies in supercilium collis abrupti: quae cum prius applicata esset oppugnationi, te viso non est explicata congressui. Interea tu caesis quibusque optimis, quos, novissimos agmini non ignavia, sed audacia fecerat, nullis tuorum certamine ex tanto desideratis, solus planitie quam patentissima potiebare, cum tibi non daret tot pugna socios, quot solet mensa convivas. Hinc jam per otium in urbem reduci, quid tibi obviam processerit officiorum, plausuum, fletuum, gaudiorum, magis tentant vota conjicere, quam verba reserare. Siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis, illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem: dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia lupata suscipiunt, alii sellarum equestrium madefacta sudoribus fulera resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium laminarum vincula diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur. Hic licet multi complexibus tuorum tripudiantes 67 adhaerescerent, in te maximus tamen laetitiae popularis impetus congerebatur: tandemque in turbam inermem quidem veneras, sed de qua te nec armatus evolveres: ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum; et dum irruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo conditionis accesseras, piissimus publici amoris interpres, ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam, qui tibi liberiorem fecisset injuriam. Taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem, parvis extrinsecus majorum opibus adjutum, et inferiores hostium ante discursus castigatis coercuisse populatibus. Taceo te aliquot superventibus cuneos mactasse turmales, e numero tuorum vix binis ternisve post praelium desideratis: et tantum calamitatis adversae partis inopinatis certaminibus inflictum, ut occulere caesorum numerositatem consilio deformiore meditarentur. Siquidem quos humari nox succincta prohibuerat, decervicatis liquere cadaveribus: tanquam minoris indicii foret, quam villis agnosci crinitum, dimisisse truncatum. Qui postquam luce revoluta, intellexerunt furtum ruinae suae crudeli vilitate patuisse; tum demum palam officiis exsequialibus occupabantur, non magis cladem fraude quam fraudem festinatione celantes: sic tamen, quod nec ossa tumultuarii cespitis mole tumulabant: quibus nec elutis vestimenta, nec vestitis sepulcra tribuebant, juste sic mortuis talia justa solventes. Jacebant corpora undique locorum plaustris convecta rorantibus: quae quoniam perculsis 68 indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentium rogalibus fragmentis funerabantur. Sed quid ego ista haec justo plusculum garrio? qui laborum tuorum non ex asse historiam texere, sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes votis tuorum; quorum exspectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque, quam tui adventus remedia medicabuntur. Igitur si quid nostratium precatibus acquiescis, actutum in patriam receptui canere festina, et assiduitatem tuam periculosae regum familiaritati celer exime; quorum consuetudinem spectatissimus quisque flammarum naturae bene comparat, quae sicut paululum a se remota illuminant, ita satis sibi admota comburunt. Vale. Sidonius Felici suo salutem. Gozolas natione Judaeus, cliens culminis tui, cujus mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defert litteras meas, quas granditer anxius exaravi. Oppidum siquidem nostrum, quasi quemdam sui limitis oppositi obicem, circumfusarum nobis gentium arma terrificant. Sic aemulorum sibi in medio positi populorum lacrymabilis praeda, suspecti Burgundionibus, proximi Gothis, nec impugnantum ira, nec propugnantum caremus invidia. Sed isthinc alias. Interea si vel penes vos recta sunt, bene est. Neque enim hujusmodi pectore 69 sumus, ut licet apertis ipsi poenis, propter criminum occulta, plectamur; non agi prospere, vel ubicunque velimus. Nam certum est, non minus vitiorum, quam hostium esse captivum, qui non etiam inter mala tempora bona vota servaverit. Vale. Sidonius Hypatio suo salutem. Si vir spectabilis, morumque vestrorum suspector admiratorque Donidius solam rationem domesticae utilitatis habuisset, satis abundeque sufficeret fides vestra commodis suis, etsi nullus intercessor accederet. Sed amore meo ductus est, ut quod ipse per se impetraverat, me faceret postulare. Itaque nunc honori vestro hic quoque cumulus accrescit, quod duo efficimur debitores, cum tamen unus e nobis beneficium consequatur. Eborolacensis praedii etiam ante barbaros desolatam medietatem, quae domus patriciae jura modo respicit, suffragio vestro juri suo optat adjungi. Neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis, sed respectu avitae recordationis adducitur. Siquidem fundi ipsius integritas familiae suae dominium, usque in obitum vitrici nuper vita decedentis, aspexit. Nunc autem vir alieni non appetens, sui parcus, possessionis antiquae a se alienatae non tam damno angitur quam pudore: quam ut redimere conetur, non avaritiae vitio, sed verecundiae necessitate compellitur. Tribuere dignare votis 70 suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum, sibique non solum notam, verum etiam inter lactentis infantiae rudimenta reptatam, sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignavum. Ego vero tantum obstringar indultis, ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quidquid meus aetate frater, professione filius, loco civis, fide amicus, acceperit. Vale. Sidonius Eutropio suo salutem. Si veteris commilitii, si deinceps innovatae per dies gratiae bene impraesentiarum fides vestra reminiscitur, profecto intelligitis ut vos ad dignitatum, sic nos ad desideriorum culmina ascendere. Ita namque fascibus vestris gratamur omnes, ut erectam per illos non magis vestram domum quam nostram amicitiam censeamus. Testis est ille tractatus, in quo exhortationis meae non minimum incitamenta valuerunt: quibus vix potuistis adduci, ut praefecturam philosophiae jungeretis, cum vos consectanei vestri Plotini dogmatibus inhaerentes, ad profundum intempestivae quietis otium Platonicorum palaestra rapuisset: cujus disciplinae tunc fore astruxi liberam professionem, cum nil familiae debuisset. Porro autem desidiae vicinior putabatur contemptus ille militiae, ad quam jactitant 71 lividi, bonarum partium viros non posse potius quam nolle conscendere. Igitur quod loco primore fieri par est, agimus gratias uberes Christo, qui statum celsitudinis tuae, ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita etiam nunc titulorum parilitate fastigat: simul et animorum spebus erectis fas est de caetero sperare meliora. Certe creber provincialium sermo est, annum bonum de magnis, non tam fructibus quam potestatibus aestimandum. Qua de re vestrum est, domine major, exspectationem nostram competentibus dispositionibus munerari. Nam memor originis tuae nobilium sibi persuasit universitas: quandiu nos Sabini familia rexerit, Sabiniani familiam non timendam. Vale. Sidonius Felici suo salutem. Longum a litteris temperatis. Igitur utrique nostrum mos suus agitur: ego garrio, vos tacetis. Unde etiam, vir ad reliqua fidei officia insignis, genus reor esse virtutis, tanto te otio non posse lassari. Ecquid? nunquamne respectu movebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuati silentii proposito pedem referas? aut nescis, quia garrulo non respondere convicium est? Tu retices, vel bibliothecarum medius, vel togarum; et a me officium paupertini sermonis exspectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas quam facultas. Certe vel metus noster materiam tuo stylo 72 faciat. mementoque viatorum manus gravare chartis, quatenus amicorum cura relevetur: et indicare festina, si quam praevio Deo, quaestor Licinianus trepidationi mutuae januam securitatis aperuerit. Persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione, major adventu, relatu sublimis, inspectione sublimior, et ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis. Summa censura, par comitas, et prudentia fidesque misso mittentique conveniens. Nihil affectatum simulatumque, ponderique sermonum vera potius severitas quam severitatis imitatio; et non ut plurimi, qui cum credita diffidenter allegant, volunt videri egisse se cautius. Sed neque ex illorum, ut ferunt, numero, qui secreta dirigentium principum venditantes, ambiunt a barbaris bene agi cum legato potius quam cum legatione. Hunc nobis morum viri tenorem secundus rumor invexit. Mandate perniciter, si vero dicta conquadrant; ut tantisper a pervigili statione respirent, quos a muralibus excubiis non dies ninguidus, non nox illunis et turbida receptui canere persuadent: quia etsi barbarus in hiberna concedat, mage differunt quam relinquunt semel radicatam corda formidinem. Palpate nos prosperis, quia nostra non tam procul est a vobis causa, quam patria. Vale. Sidonius Eucherio suo salutem. Veneror antiquos, non tamen ita ut qui aequaevorum meorum virtutes aut merita postponam. Neque si Romana respublica in extrema haec miseriarum defluxit, ut studiosos sui nunquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea. Quorsum ista haec? inquis. De te ad te mihi sermo est, vir efficacissime, cui debet respublica, quod supradictis solutum laudat historia. Quapropter ignari rerum temeraria judicia suspendant, nec perseverent satis aut suspicere praeteritos, aut despicere praesentes: quandoquidem facile clarescit, rempublicam morari beneficia, vos mereri. Quanquam mirandum granditer non sit, natione feneratorum non solum inciviliter Romanas vires administrante, verum etiam fundamentaliter eruente, si nobilium virorum militariumque, et supra vel spem nostrae, vel opinionem partis adversae bellicosorum, non tam defuerint facta quam praemia. Vale. Sidonius Riothamo suo salutem. Servatur nostri consuetudo sermonis; namque miscemus cum salutatione querimoniam: non omnino huic rei studentes, ut stylus noster 74 sit officiosus in titulis, asper in paginis; sed quod ea semper eveniunt, de quibus loci mei aut ordinis hominem constat inconciliari, si loquatur; peccare, si taceat. Sed et ipsi sarcinam vestri pudoris inspicimus, cujus haec semper verecundia fuit, ut pro culpis erubesceretis alienis. Gerulus epistolarum, humilis, obscurus. despicabilisque etiam usque ad damnum innocentis ignaviae, mancipia sua, Britannis clam sollicitantibus, abducta deplorat. Incertum mihi est an sit certa causatio: sed si inter coram positos aequanimiter objecta discingitis, arbitror hunc laboriosum posse probare, quod objicit: si tamen inter argutos, armatos, tumultuosos, virtute, numero, contubernio contumaces, poterit ex aequo et bono solus, inermis, abjectus, rusticus, peregrinus, pauper audiri. Vale. Sidonius Tetradio suo salutem. Plurimum laudis juvenes nostri moribus suis applicant, quoties de negotiorum meritis ambigentes ad peritorum consilia decurrunt: sicuti nunc vir clarissimus Theodorus, domi quidem nobilis, sed modestissimae conversationis opinione generosior, qui per litteras meas ad tuas litteras, id est ad meracissimum scientiae fontem, laudabili aviditate proficiscitur, non modo reperturus illic ipse quod discat, sed et forsitan relaturus inde quod doceat. Cui contra potentes factiososque, si vestra 75 peritia abundanter non opitularetur, prudentia consulta sufficeret. Respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, judicio suo, testimonio meo; et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite. Vale. Sidonius Simplicio suo salutem. Etsi desiderium nostrum sinisteritas tanta comitatur, ut etiam nunc nostris invidearis obtutibus: non idcirco is es, virorum optime, de cujus nos moribus lateant celsa memoratu. Ita cuncti nostrates, iidemque summates viri, optimarum te exactissimarumque partium praestantissimum patremfamilias consono praeconio prosequuntur. Astipulatur huic de te sententiae bonorum, vel sic electus gener, vel educta sic filia: in quorum copula tam felicem tibi controversiam vota pepererunt, ut ambigas, utrum judicio, an institutione superaveris. Sed tamen hinc vel maxime parentes ambo venerabiles este securi: idcirco caeteros vincitis, quod vos filii transierunt. Igitur dona venia litteras primas; quas ut necdum mittere desidia fuerat, ita vereor ne sit misisse garrulitas. Carebit sane nostrum naevo loquacitatis officium, si exemplo recursantis alloquii, impudentiam paginae praesentis absolveris. Vale. Sidonius Secundo suo salutem. Avi mei, proavi tui tumulum hesterno, proh dolor! die manus profana pene temeraverat: sed Deus adfuit, ne nefas tantum perpetraretur. Campus autem ipse dudum refertus tam bustualibus favillis quam cadaveribus, nullam jamdiu scrobem recipiebat! Sed tamen tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem, pondere nivali, seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis. Quae fuit causa ut locum auderent, tanquam vacantem, corporum bajuli rastris funebribus impiare. Quid plura? Jam niger cespes ex viridi; jam supra antiquum sepulcrum glebae recentes, cum forte pergens urbem ad Arvernam, publicum scelus e supercilio vicini collis aspexi; meque equo effuso tam per aequata quam per abrupta proripiens, et morae exiguae sic quoque impatiens, antequam pervenirem, facinus audax praevio clamore compescui. Dum dubitant in crimine reperti, dilaberentur an starent, superveni. Confiteor errorem; supplicia captorum differre non potui: sed supra ipsum senis nostri opertorium torsi latrones, quantum sufficere possit superstitum curae, mortuorum securitati. Caeterum nostro quod sacerdoti nil reservavi; meae causae, suaeque personae praescius, in commune consului; ne vel haec justo clementius vindicaretur, vel illa justo severius vindicaret. 77 Cui cum tamen totum ordinem rei, ut satisfaciens ex itinere mandassem; vir sanctus et justus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego veniam postularem, pronuntians more majorum reos tantae temeritatis jure caesos videri. Sed ne quid in posterum casibus liceat, quos ab exemplo vitare debemus, posco ut actutum, me quoque absente, tua cura, sed meo sumptu resurgat in molem sparsa congeries, quam laevigata pagina tegat. Ego venerabili Gaudentio reliqui pretium lapidis, operisque mercedem. Carmen hoc sane quod consequetur, nocte proxima feci, non expolitum, credo, quod viae non parum intentus: quod peto, ut tabulae quantulumcunque est, celeriter indatur. Sed vide ut vitium non faciat in marmore lapidicida: quod factum sive ab industria, seu per incuriam, mihi magis quam quadratario, lividus lector ascribat. Ego vero, si pio studio rogata curaveris, sic agam gratias, quasi nil tibi quoque laudis aut gloriae accedat, quem patruo tuo, id est me remoto, solida praesentis officii sollicitudo mansisset pro gradu seminis. Vale. Serum post patruos, patremque carmen Haud indignus avo nepos dicavi: Ne fors tempore postumo, viator, Ignorans reverentiam sepulti, Tellurem tereres inaggeratam. Praefectus jacet hic Apollinaris, Post praetoria recta Galliarum, Moerentis patriae sinu receptus. 78 Consultissimus, utilissimusque, Ruris, militiae, forique cultor, Exemploque aliis periculoso, Liber sub dominantibus tyrannis. Haec sed maxima dignitas probatur: Quod frontem cruce, membra fonte purgans, Primus de numero patrum suorum Sacris sacrilegis renuntiavit. Hoc primum est decus, haec superba virtus, Spe praecedere, quos honore jungas. Quique hic sunt titulis pares parentes, Hos illic meritis supervenire. Novi quidem auctoris nostri non respondere doctrina epitaphii qualitatem; sed anima perita musicas non refutat inferias. Tibi quoque non decet tardum videri, quod haeres tertius quartusque dependimus: cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis, et Julium Caesarem Hectori, ut suo, justa persolvisse didicerimus. Vale. Sidonius Apollinari suo salutem. Unice probo, gaudeo, admiror quod castitatis affectu contubernia fugis impudicorum; praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est, in appetendis garriendisque turpitudinibus: quique quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari: 79 cujus vilitatis esse signiferum gnathonem patriae nostrae vel maximum intellige. Est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duplicatoribus; loquax ipse, nec dicax, ridiculusque, nec laetus, arrogansque, nec constans, curiosusque, nec perspicax, atque indecenter affectato lepore, plus rusticus: tempora praesentia colens, praeterita carpens, futura fastidiens. Beneficii, si rogaturus est, importunus petendi, derogator negati, aemulator accepti, callidus reformandi, querulus flagitati, garrulus restituti; at si rogandus, simulator parati, dissimulator petiti, venditor praestiti, publicator occulti, calumniator morati, inficiator soluti: osor jejuniorum, sectator epularum; laudabilem proferens non de bene vivente, sed de bene pascente sententiam. Inter haec tamen ipse avarissimus, quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus: hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis. Sed nec est sane praedicabilis viri in totum silenda frugalitas; jejunat quotiens non vocatur; sed sic quoque levitate parasitica, si invitetur excusans, si vitetur explorans, si excludatur exprobrans, si admittatur exsultans, si verberetur exspectans. Cum discubuerit, fertur actutum, si tarde comedat, in rapinas; si cito saturetur, in lacrymas; si sitiat, in querelas; si inebrietur, in vomicas; si fatiget, in contumelias, si fatigetur, in furias: fetulentiae omnino par cloacali, quae quo plus commota, plus 80 fetida est. Ita vivens paucis voluptati, nullis amori, omnibus risui est: vesicarum ruptor, fractorque ferularum; bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans coenum, spumans vinum, loquens venenum, facit ambigi puditior, temulentior, an facinorosior existimetur. Sed dicis, animi probra vultu colorat, et deprecatur ineptias mentis qualitas corporis. Elegans videlicet homo pervenustusque, cujusque sit spectabilis persona visentibus. Enim vero illa sordidior atque deformior est cadavere rogali, quod facibus admotis semicombustum, moxque sidente strue tortium devolutum, reddere pyrae jam fastidiosus pollinctor exhorret. Praeter haec, lumina gerit idem lumine carentia; quae Stygiae vice paludis, volvunt lacrymas per tenebras. Gerit et aures immanitate barrinas; quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit, saxeis nodis et tofosis humore verrucis per marginem curvum protuberantibus. Portat et nasum, qui cum sit amplus in foraminibus, et strictus in spina, sic patescit horrori, quod angustatur olfactui. Praetendit os etiam labris plumbeum, rictu ferinum, gingivis purulentum, dentibus buxeum; quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentium mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantium sentina coenarum. Promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat, supercilia distendit. Nutrit et barbam, quae jam senectute canescens, fit tamen morbo nigra Syllano. 81 Tota denique est misero facies ita pallida, veluti per horas umbris moestificata larvalibus. Taceo reliquam sui molem, vinctam podagra, pinguedine solutam. Taceo cerebrum crebra vibice peraratum; quod parum amplius tegi constat capillis quam cicatricibus. Taceo prae brevitate cervicis, occipiti supinato scapularum adhaerere confinia. Taceo quod decidit honor humeris, decor brachiis, robur lacertis. Taceo chiragricas manus unctis cataplasmatum pannis, tanquam caestibus involutas. Taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus, nares circumsedentium ventilata duplicis Ampsancti peste funestat. Taceo fractas pondere arvinae jacere mammas, quasque foedum esset in pectore virili vel prominere, has ut ubera materna cecidisse. Taceo ventris inflexi pendulos casses partium genitalium, quia debilibus pudendae, turpibus rugis turpius praebere velamen. Jam quid hic tergum, spinamque commemorem? de cujus licet internodiorum fomitibus erumpens aream pectoris texat curvatura costarum; tota nihilominus haec ossium ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet. Taceo lumborum corpulentiam, cliniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis. Taceo femur aridum et pandum, genua vasta, poplites delicatos, crura cornea, vitreos talos, parvos digitos, pedes grandes. Cumque distortis horreat ita liniamentis, per quae multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque, nec portatus sentiat, nec sustentatus incedat, 82 verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior. Nam quanquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tum patronorum est praecipue cavendus arcanis; quorum est laudator in prosperis, delator in dubiis: at si ad occulta familiarium publicanda temporis ratio sollicitet, mox per hunc Spartacum quaecunque sunt clausa franguntur, quaeque obserata reserantur: ita quod quas domorum nequiverit machinis apertae simultatis impetere, cuniculis clandestinae proditionis impugnat. Hoc fabricatu Daedalus noster am citiarum cutmen aedificat: qui sicut sodalibiis velut Theseus inter secunda sociatur; sic ab iis postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur. Igitur ex voto meo feceris, si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxime illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor. Nam quibus citra honestatis nitorem jactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est. Denique facilius obtingit, ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi, qui pariter existat improbus dictis, et probus moribus. Vale. Sidonius Placido suo salutem. Quanquam te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitium veterum fido relatu, 83 quod meas nugas sive confectas opere prosario, seu poetarum stylo cantilenosas, plus voluminum lectione dignere repositorum. Gaudeo hoc ipso, quod recognovi chartulis occupari nostris otium tuum. Sed probe intelligo, quod moribus tuis hanc voluptatem non operis effectus excudit, sed auctoris affectus. Ideoque plus debeo, quia gloriae punctum quod dictioni negares, das amicitiae. De caeteris vero studii nostri derogatoribus, quid ex asse pronuntiem, nondum deliberavi. Nam qui maxime sibi doctus videtur, dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari revolvit, non amplius concupiscens erecta quae laudet, quam despecta quae rideat. Atque in hunc modum scientia, pompa, proprietas linguae Latinae judiciis otiosorum maximo spretui est: quorum scurrilitati negligentia comes, hoc volens tantum legere quod carpat, sic non utitur litteris, quod abutitur. Vale. | (quod difficile sit posteritas
creditura) | http://viaf.org/viaf/89203537 | [] | ||
Sidonius Apollinaris | 1 | LIBER QUARTUS. 84 EPISTOLA PRIMA. 87 EPISTOLA II. 88 EPISTOLA III. 92 EPISTOLA IV. EPISTOLA V. EPISTOLA VI EPISTOLA VII. EPISTOLA VIII. EPISTOLA IX. EPISTOLA X. EPISTOLA XI. EPISTOLA XII. EPISTOLA XIII. EPISTOLA XIV. C. 109 EPISTOLA XV. EPISTOLA XVI. 111 EPISTOLA XVII. EPISTOLA XVIII. 115 EPISTOLA XIX. EPISTOLA XX. EPISTOLA XXI. EPISTOLA XXII. 121 EPISTOLA XXIII. EPISTOLA XXIV. EPISTOLA XXV. | Sidonius Probo suo salutem. | Soror mihi quae uxor tibi: hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius, meracius amat. Nam facultatum inter germanos prius lite sopita, jam qui nascuntur ex fratribus, nihil invicem controversantur: et hinc saepe caritas in patruelibus major, quia desistit 85 simultas a divisione, nec cessat affectus a semine. Secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus, culpamus, laudamus in litteris, et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque. Quanquam mihi nimis arrogo meum judicium conferens tuo. Quis enim juvenum nesciat seniorumque, te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem? et si quid heroicus arduum, comicus lepidum, lyricus cantinelosum, orator maturum, historicus verum, satiricus figuratum, grammaticus regulare, panegyrista plausibile, sophista serium, epigrammista lascivum, commentator lucidum, jurisconsultus obscurum, multifariam condiderunt; id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit tradidisse? Deus bone! quam sibi hinc patres nostri gloriabantur, cum viderent, sub ope Christi, te docere posse, me discere: et non solum te facere quod posses, sed et velle quod faceres: ideoque te bonum non minus quam peritum pronuntiari? Et vere intra Eusebianos lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cujus philosophica incude formatus: nunc varias nobis rerum sermonumque rationes, ipso etiam qui docuerat, probante paudebas: nunc ut Plato discipulus jam prope potior sub Socrate, sic jam tu sub Eusebio nostro, inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram, mobilem, teneram, crudam, modo castigatoria severitate decoqueret, modo 86 mandatorum salubritate condiret. At qualium, Deus bone, quamque pretiosorum! . . . quae si quis deportaret philosophaturus, aut ad paludicolas Sicambros, aut ad Caucasigenas Alanos, aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea, fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarenturque: neque illorum feroc am stoliditatemque quae secundum belluas ineptit, brutescit, accenditur, rideremus, contemneremus, pertimesceremus. Igitur quia nos ut affinitas, ita studia junxerunt, precor, quoquo loci es, amicitiae jura inconcussa custodias: longumque tibi, et si sede absumus, adsimus affectu: cujus intemeratae partes, quantum ad nos spectat, a nobis in aevum, si quid est vitae reliquum, perennabuntur. Vale. Claudianus Sidonio papae salutem. Sidonius Claudiano suo salutem. Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem. Eccum, vel tandem adest promissio mea, exspectatio vestra, Faustinus paterfamilias domi nobilis, et inter maxima patriae, jam mihi sibique communis, ornamenta numerandus. Hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine: saepe cum hoc seria, saepe etiam joca miscui, cumque ab hinc retro juvenes eramus, in pila, in tesseris, in saltibus, cursu, venatu, natatu, sancta semper ambobus, quia manente caritate, contentio. Mihi quidem major hic natu, tantum tamen, ut eum non tam honorari necesse esset, quam delectaret imitari: simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis, quam quasi coli intelligebat. Sed provectu aetatis, ex militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse venerabilis. Per hunc salutem dico, videre vos, sub ope Christi, quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens. Quocirca nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante praefato, fiam locorum vestrorum et temporum gnarus. Stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates; et complectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare: si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis major disposita confundat: quae vos quoque non 93 perindignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare: quem ego quia diligo, tanquam qui me diligat, misi. Si respondet judicio meo, gratias ago. Porro autem, cum vir bonus ab omnibus censeatur, non est homo pejor, si non est optimus. Valete. Sidonius Felici suo salutem. Iterat portitorem salutationis iteratio. Gozolas vester apicum meorum secundo gerulus efficitur. Igitur verecundiam utrique eximite communem. Nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui, et illum per quem scribere debeatis, indignum arbitrabuntur. De temporum statu jam nihil, ut prius, consulo, ne sit moribus tuis oneri, si adversa significes, cum prospera non sequantur. Nam cum te non deceat falsa mandare, atque item desint votiva memoratu; fugio quidquid illud mali est, per bonorum indicia cognoscere. Vale. Sidonius Apollinari suo salutem. Per Faustinum antistitem, non minus mihi veteris contubernii sodalitate quam novae professionis communione devinctum, verbo quaepiam 94 cavenda mandaveram: dicto paruisse vos gaudeo. Siquidem prudentibus cordicitus insitum est, vitare fortuita: sicut itidem absurdum est, si coeptis audacibus adversetur eventus, consurgere in querimonias, et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad informanda casuum incerta convertere. Quorsum ista haec? ais. Fateor me nimis veritum, ne tempore timoris publici non timeretis, et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas, ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret, inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem solemnitas expetita vilescere: quanquam in pectoribus earumdem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium. Ast ego cui majorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco, nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus. Proinde factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis, neque intra jactum tantae aleae status tantae familiae fuit. Et licet inchoata via potuerit prosperari, ego tamen hujusmodi consilio album calculum minime apponam, cujus temeritas absolvi nequit, nisi beneficio felicitatis. Dabit quidem talia vota divinitas dignis successibus promoveri: licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse; sed praesentia faciunt cautos, quos videbunt futura securos. Interim ad praesens, apicum 95 oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat. Si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribui quaeso convincenti reformationem, peregrino celeritatem. Si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo jam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus, temere propositae litis exsudat incommoda: atque hoc in maximo hiemis accentu, summisque cumulis nivium, crustisque glacierum: quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae, sed diuturnum semper injuriae. Vale. Sidonius Simplicio suo salutem. Solet dicere, currentem mones, qui rogatur ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus. Percunctere forsitan, quo spectet ista praemitti. Bajulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat: cujus a nobis itinere comperto, id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus: namque hoc officium vester potius amor, quam geruli respectus elicuit. Caeterum hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit; quanquam identidem quod poposcit acceperit; sed quae nobis amicitiarum jura, minime agnoscens. Unde, quanquam absens, facile conjecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus, intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse 96 quam tradere. Videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam perfaceto, nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad colloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam. Et cum apud crudos ceparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate tractabitur, ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomontas hucusque ructaverit. Attamen qualis ipse quantusque est, percopiose me officii votivi compotem fecit. Sed quanquam hujuscemodi saepe personae despicabiles sunt ferme, in sodalibus tamen per litteras excolendis, dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur. Vale. Sidonius Evodio suo salutem. Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, qui te Tolosam, rege mandante, mox profecturus certis amicis confitebatur; nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus. Me quidem mane primo remoratum, vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem. Caeterum diluculo familia praecesserat, ad duodeviginti millia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia: fons gelidus in colle nemoroso, 97 subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus: praeter haec junctam habens ripae domum novam vetus amicus, cujus immensae humanitati, nec si acquiescas, nec si recuses, modum ponas. Igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa substitissemus, quo puer ocius vel e capite vici remitteretur, jam duae secundae facile processerant, jam sol adultus roscidae noctis humorem radio crescente sorbuerat, aestus ac sitis invalescebant, atque in profunda serenitate contra calorem sola quae tegeret nebula de pulvere. Tum longinquitas viae, per virens aequor campi patentis exposita visentibus, quippe ob hoc ipsum sero pransuris, ingemebatur: nam viaturos et si nondum terebat labore, jam tamen exspectatione terrebat. Quae cuncta praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem, neque animo vacasse me multum, neque corpore, neque tempore, quo postulatis obtemperavi. Ilicet ut ad epistolae vestrae tenorem jam revertamur, post verba quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod possit aptari conchae capaci, quae per ansarum latus utrumque in extremum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis. Quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus, vel curvis, meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere: istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, votis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium invictum praeparaturus. Famulor 98 injunctis quomodocunque, non ut volebam: sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae; cum procul dubio non te lateret, intra officinam litteratorum carminis si quid incus metrica produxerit, non minus forti et asprata lima poliri. Sed ista vel similia quorsum? ecce jam cauta. Pistrigero quae concha vehit Tritone Cytheren, Hac sibi collata cedere non dubitet. Poscimus, inclina paulisper culmen herile: Et munus parvum magna patrona cape. Evodiumque libens non aspernare clientem, Quem faciens grandem, tu quoque major eris. Sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus Natus rex quoque sit cum patre, postque patrem, Felices lymphae, clausae quae luce metalli, Ora tamen dominae lucidiora fovent. Nam cum dignatur regina hic tingere vultus, Candor in argentum mittitur e facie. Si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas occure auctorem, de tua rectius parte securus. Namque in foro tali, sive Athenaeo, plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur. Sidonius Industrio suo salutem. Interveni proxime Vectio, illustri viro, et actiones ejus quotidianas penitissime et veluti ex otio 99 inspexi. Quas quoniam dignas cognitu inveni, non indignas relatu existimavi. Primore loco, quod jure caeteris laudibus anteponemus, servat illaesam domino domus par pudicitiam: servi utiles, rustici morigeri, urbani, amici, obedientes, patronoque contenti; mensa non minus pascens hospitem quam clientem; humanitas grandis, grandiorque sobrietas. Illa leviora, quod ipse quem loquimur, in equis, canibus, accipitribus instituendis, spectandis, circumferendis, nulli secundus. Summus nitor in vestibus, cultus in singulis, splendor in phaleris; pomposus incessus, animus serius; iste publicam fidem, ille privatam asserit dignitatem; remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas ejus temperamenti, quae non sit tetra, sed tetrica. Inter haec sacrorum voluminum lectio frequens; per quam inter edendum saepius sumit animae cibum; psalmos crebro lectitat, crebrius cantat, novoque genere vivendi, monachum complet, non sub palliolo, sed sub paludamento, ferarum carnibus abstinet, cursibus acquiescit: itaque occulte delicateque religiosus venatu utitur, nec utitur venatione. Filiam unicam parvam, post obitum uxoris relictam, solatio caelibatus alit avita teneritudine, materna diligentia, paterna benignitate. Erga familiam suam nec in proferendo alloquio minax, nec in admittendo concilio spernax, nec in reatu investigando persequax, subjectorum statum conditionemque non dominio, sed judicio regit: putes eum domum propriam non possidere, sed potius administrare. Qua industria viri ac 100 temperantia inspecta, ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summo tenus vita caeteris talis publicaretur. Ad quam sequendam, praeter habitum quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostrae professionis homines utilissime incitarentur. Quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem. Vale. Sidonius Felici suo salutem. Erumpo in salutationem licet seram, domine meus, annis ipse jam multis insalutatus; frequentiam veteris officii servare non audens, post quam me soli patrii finibus eliminatum peregrinationis adversa fregerunt. Quapropter ignoscere vos quoque decet erubescentibus: siquidem convenit humiliatos humilia sectari, neque cum illis parem familiaritatis tenere constantiam, quibus forte sit improbum plus amoris quam reverentiae impendere. Propter hoc denique jam diu taceo, vosque tacuisse, cum filius meus Heliodorus huc venit, magis toleranter quam libenter accepi: sed dicere solebas, quanquam fatigans, quod meam quasi facundiam vererere. Excusatio ista haec, etiam si fuisset vera, transierat: quia post terminatum libellum qui parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone 101 contexo. Non enim tanti est poliri formulas editione carituras. Caeterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus. Praeter haec avide, praevio Christo, sicubi locorum fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat. Vale. Sidonius Petreio suo salutem. Angit me nimis damnum saeculi mei, nuper erepto avunculo tuo Claudiano oculis nostris, ambigo an quempiam deinceps parem conspicaturis. Vir siquidem fuit providus, prudens, doctus, eloquens, acer, et hominum aevi, loci, populi sui ingeniosissimus: quique indesinenter salva religione philosopharetur; et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clavam nunc irrideret, nunc etiam exsecraretur, a collegio tamen complatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur. Deus bone! quid erat illud, quotiens ad eum sola consultationis gratia conveniebamus? Quam ille omnibus statim totum non dubitans, non fastidiens aperiebat? voluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri eventilarentur. Jam si frequentes consederamus, officium audiendi omnibus, uni solum quem forsitan elegissemus, deputans 102 jus loquendi: viritim, vicissimque, non tumultuatim, nec sine schematis cujuspiam gestu artificioso doctrinae suae opes erogaturus. Dein quaecunque dixisset, protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus. Sed repellebat omnium nostrum temerarias oppositiones. Itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur. Hinc etiam illi apud nos maxima reverentia fuit, quod non satis ferebat aegre pigram in quibuspiam sequacitatem. Haec apud eum culpa veniabilis erat: quo fiebat, esset ut nobis patientia ejusdem sine imitatione laudabilis. Quis enim virum super abditis consuleret invitus, a cujus disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiaretur? Haec pauca de studiis. Caeterum caetera quis competenti praeconio extollat? quod conditionis humanae per omnia memor, clericos opere, sermone populares, exhortatione moerentes, destitutos solatio, captivos pretio, jejunos cibo, nudos operimento consolabatur. Pariter et super his plura replicare superforaneum statuo. Nam merita sua, quibus divitem conscientiam censu pauperatus locupletavit, spe futurae retributionis celare plus studuit. Episcopum fratrem majorem natu affectuosissime observans, quem diligebat ut filium, cum tanquam patrem veneraretur. Sed et ille suspiciebat hunc granditer, habens in eo consiliarium in judiciis, vicarium in ecclesiis, procuratorem in negotiis, villicum in praediis, tabularium in tributis, in lectionibus comitem, in expositionibus 103 interpretem, in itineribus contubernalem. Sic utrique ab alterutro, usque ad invidiam exempli, matura fide germanitatis officia restituebantur. Sed quid dolorem nostrum moderaturi causis potius doloris fomenta sufficimus? Igitur ut dicere institueramus, huic jam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato, id est gratiam non relaturo, naeniam condidimus tristem luctuosamque, propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem: nisi quod animum natura desidiosissimum, dolor fletu gravidus accendit. Ejus hoc carmen est. Germani decus et dolor Mamerti, Mirantum unica pompa episcoporum, Hoc dat cespite membra Claudianus. Triplex bibliotheca quo magistro Romana, Attica, Christiana fulsit: Quam totam monachus virente in aevo Secreta bibit institutione. Orator, dialecticus, poeta, Tractator, geometra, musicusque. Doctus solvere vincla quaestionum, Et verbis gladio secare sectas, Si quae catholicam fidem lacessunt. Psalmorum hic modulator et phonascus, Ante altaria, fratre gratulante, Instructas docuit sonare classes. Hic solemnibus annuis paravit, Quae quo tempore lecta convenirent. Antistes fuit ordine in secundo, 104 Fratrem fasce levans episcopan. Nam de pontificis tenore summi, Ille insignia sumpsit, hic laborem. At ut quisque doles, amice lector, De tanto quasi nil viro supersit, Udis parce genis rigare marmor; Mens et gloria non queunt humari. Ecce quod carmen, cum primum adfui, super unanimi fratris ossa conscripsi. Namque tunc abfui cum funeraretur; nec ob hoc tamen perdidi in totum desideratissimam flendi occasionem. Nam dum forte meditarer, lacrymis habenas anima parturiente laxavi: fecique ad epitaphium, quod alii fecerant ad sepulcrum. Haec ergo scripsimus tibi, ne forte arbitrarere solam nos colere vivorum sodalitatem, reique tuo judicio essemus, nisi amicorum vita carentum semper, aeque ut incolumium, reminisceremur. Namque et ex hoc, quod vix reservatur imaginaria fides vel superstitibus, non praeter aequum opinabere, si perpaucos esse conjicias, qui mortuos ament. Vale. Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem. Deus bone! quantum naufragioso pelago conformis est motus animorum, quippe cum nuntiorum turbinibus adversis quasi propria tempestate confunditur. Nuper ego filiusque communis Terentianae Hecyrae sales ruminabamus: studenti 105 assidebam naturae meminens, et professionis oblitus. Quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti, id est, Epitrepontem Menandri in manibus habebam. Legebamus pariter, laudabamus, jocabamurque: et quae vota sunt communia, illum lectio, me ille capiebat; cum repente puer familiaris astitit vultuosus: cui nos, quid ita? et ille lectorem, inquit, Constantem nomine pro foribus vidi a dominis Simplicio et Apollinare redeuntem; dedit, inquit, litteras quas acceperat, sed perdidit quas recepit. Quibus agnitis, serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti moeroris insorduit; tantamque mihi bilem nuntii hujusce contrarietas excitavit; ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim; laturus aegre, si mihi apices, aut quoscunque, aut quorumcunque non redderet; taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles judicabuntur. At postquam nostra sensim temporis intervallo ira defremuit, percontor num verbo quispiam praeterea detulisset. Respondit ipse, quanquam esset trepidus et sternax, et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent, fuisse mandatum. Quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas, et scripta rescribite. Tandiu enim aequanimiter admitto, ut desiderio meo sinister eventus officiat, donec ad vos 106 nostro sermone perveniat, ad nos vestrum non pervenisse sermonem, Valete. Sidonius Vectio suo salutem. Nuper rogatu Germanici spectabilis viri Cantillensem ecclesiam inspexi. Est ipse loco sitorum facile primus; quique post tergum cum jam duodecim lustra transmittat, quotidie tamen habitu cultuque conspicuo non juvenescit solum, sed quodammodo repuerascit. Enim vero vestis astricta, tensus cothurnus, crinis in rotae specimen accisus, barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forpicibus; ad hoc et munere superno membrorum solida conjunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae. Non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non jecur turget, non mollescit manus, non spina curvatur; sed praeditus sanitate juvenili, solam sibi vindicat de senectute reverentiam. Propter quae beneficia peculiaria Dei, quoniam vobis jura amicitiae grandia vigent, quippe vicinis; obsecro ac moneo ut consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis, nec nimis nimiae credat incolumitati: sed tandem professione religionis arrepta, viribus potius resurgentis innocentiae convalescat, 107 faciat se vetustus annis meritis novum. Et quoniam nemo ferme est qui plectibilibus careat occultis, ipse super his quae clam commissa reminiscitur, palam fusa satisfactione solvatur. Nam sacerdotis pater, filiusque pontificis, nisi sanctus est, rubo similis efficitur; quem de rosis natum, rosasque parientem, et genitis gignentibusque floribus medium, pungentibus comparanda peccatis dumorum vallat asperitas. Vale. Sidonius Polemio suo salutem. Tacitus e majoribus unus tuis, Ulpianorum temporum consularis, sub verbis cujuspiam Germanici ducis in historia sua retulit dicens: Cum Vespasiano mihi vetus amicitia, et dum privatus esset, amici vocabamur. Quo respicit, ais, ista praefari? ut scilicet memineris, eo tempore quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere. Biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum, non nova vestra dignatione, sed nostro affectu adhuc vetere gaudemus. Qui si Romanarum rerum sineret adversitas, aegre toleraremus, nisi singulae personae, non dicam provinciae, variis per te beneficiis amplificarentur. Et nunc cum id quod possibilitas tua non habet, verecundia non petatur: dicas velim, qualiter fueris futurus humanus in factis, qui perduras avarus in verbis. Nam tuorum peritiae comparatus, 108 non solum Cornelios oratores, sed Ausonios quoque poetas vincere potes. Si te hactenus philosophantem, nova subito ob jurisdictionem gloria capit, et nos aliquod nomenque decusque gessimus. At si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque medicaturo putrium conscientiarum cultro squalens ulcus aperimus: quod et in nostri ordinis viris et si adhuc aliquid de negligentia fetet, nihil jam tamen de superbia tumet: noveris volo, non ut est apud praesulem fori, sic esse apud judicem mundi. Namque ut is qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur; ita nobiscum qui eadem Deo fuerit confessus, absolvitur. Unde liquido patet, incongrue a partibus vestris nimis reum pronuntiari, cujus causa plus spectat tribunal alienum. Quapropter imminentem querelam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere; quia succedentibus prosperis, sive obliviscare, sive negligas gratiam antiquam, juxta est acerbum. Proinde si futura magni pensitas, scribe clerico; si praesentia, scribe collegae. Et hanc in te ipse virtutem, si naturalis est, excole; si minus, ut insititiam appone; qua sodales vetustos nunquam pro consequentum novitate fastidias. Porro autem videbere sic amicis uti quasi floribus, tandiu gratis, donec recentibus. Vale. Sidonius Elaphio suo salutem. Epulum multiplex, et capacissima lectisternia para; plurimis viis, pluribus turbis ad te venitur; ita bonorum contubernio sedit: quippe postquam omnibus tempus futurae dedicationis inclaruit. Nam baptisterium quod olim fabricabamini, scribitis jam posse consecrari. Ad quae festa vos voti, nos ministerii, officii multos, fidei totos causa sollicitat. Siquidem res est grandis exempli, eo tempore a vobis nova ecclesiarum culmina strui, quo vix auderet alius vetusta sarcire. Quod restat, optamus, ut Deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita voveatis reddenda: idque non solum religione celata, sed et conversione manifesta: mitigatoque temporum statu, tam desiderio meo Christus indulgeat, quam Ruthenorum; ut possitis et pro illis offerre sacrificia, qui jam pro vobis offertis altaria. De caetero, quanquam et extremus autumnus jam diem breviat, et viatorum sollicitas aures, foliis toto nemore labentibus, crepulo fragore circumstrepit; inque castellum ad quod invitas, ut pote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius ascenditur; nos tamen, Deo praevio, per tuorum montium latera confragosa venientes, nec subjectas cautes, nec superjectas nives expavescemus: quamvis jugorum profunda declivitas aggere cochleatim fracto saepe redeunda 110 sit: quia etsi nulla solemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur. Vale. Sidonius Ruricio suo salutem. Accepi per Paterninum paginam vestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est. Caeterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat, non vos manifesta modo, verum etiam furtiva quoque lectione proficere. Quanquam et hoc furtum quod deprecaris, exemplati libelli, non venia tam debeat respicere quam gloria. Quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis? Ego vero quidquid impositum est fraudis mihi ut pote absenti, libens audio, principalique pro munere amplector, qui quodammodo damnum indemne toleravi. Neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati; aut ad incrementa scientiae vestrae per detrimenta venistis alienae. Quin potius ipse jure abhinc uberi praeconio non carebis; qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es, de quo si quid demere velis, remanet totus qui transfertur. Unde jam parce trepidare, deque moribus amici plusculum recto secus credere. Namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus invidiae. Vale. Sidonius Arvogasti suo salutem. Eminentius amicus tuus, domine major, obtulit mihi, quas ipse dictasti, litteras litteratas, et gratiae trifariam renidentis cultu refertas: quarum utique virtutum caritas prima est, quae te coegit in nobis, vel peregrinis, vel jam latere cupientibus, humilia dignari: tum verecundia, cujus instinctu dum immerito trepidas, merito praedicaris; tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas, et Quirinalis impletus fonte facundiae, potor Mosellae Tiberim ructas: sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum; par ducibus antiquis lingua, manuque; sed quorum dextera solebat non minus stylum tractare quam gladium. Quocirca sermonis pompa Romani, si qua adhuc uspiam est, Belgicis olim sive Rhenanis abolita terris, in te resedit: quo vel incolumi, vel perorante, etsi apud limitem ipsum Latina jura ceciderunt, verba non titubant. Quapropter alternum salve rependens, granditer laetor, saltem in illustri pectore tuo vanescentium litterarum remansisse vestigia: quae si frequenti lectione continuas, experiere per dies, quanto antecellunt belluis homines, tanto anteferri rusticis institutos. De paginis sane quod spiritalibus vis ut aliquid interpres improbus garriam, justius haec postulabuntur a sacerdotibus loco propinquis, aetate grandaevis, fide claris, opere 112 vulgatis, ore promptis, memoria tenacibus, omni denique meritorum sublimium dote potioribus. Namque ut antistitem civitatis vestrae relinquam, consummatissimum virum, cunctarumque virtutum conscientia et fama juxta beatum, multo opportunius de quibuscunque quaestionibus tibi interrogantur inclyti Galliarum patres et protomystae, nec satis positus in longinquo Lupus, nec parum in proximo Auspicius: quorum doctrinae abundanti eventilandae, nec consultatio tua sufficit. Proinde quod super hac precum parte non parui, benignus quidem, sed et justus ignosce: quia si vos imperitiam fugere par est, me quoque decet vitare jactantiam. Vale. Sidonius Lucontio suo salutem Oblivisceris quod rogaris, eque contrario, si quid injungas, ex asse meministi repetere. Perlongum est, de cito reditu quae tu, tuique promiseritis mihi, meisque: quorum omnium non sunt vel minima completa. Quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reversuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graves sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus attrahebantur. Utque de matronalium partium nil querar fraude, quas cum expeditis tulistis impedimentis, tuque fraterque communis Volusianus, vix singulorum clientum 113 puerorumque comitatu ambiebamini: per quod sollicitudinem prosequentum vana mox recurrendi spe fefellistis; certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Bajocassina, totamque provinciam Lugdunensem secundam pervagaturus, exspectationem nostram specie brevioris itineris elusit. Et nunc tu ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus, ais tibi, si quas postea luserim metro nugas, mitti oportere. Annuo injunctis, quia dignus es ut talia legas. Nam carmen ipsum quod nunc e manibus elabitur, tam rusticanum est tamque impolitum, ut me non illud ad villam, sed potius e villa mittere putes. Basilicam sancti pontificis confessorisque Martini, Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore sucessor, multum priori, quae fuit hactenus, capaciorem novavit. Magnum est, ut ferunt, opus nominandumque; quod in honorem talis viri factum, talis vir fecisse debuerit. Hujus me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis; ut est in his quaecunque deposcit privilegio caritatis imperiosissimus. Atque utinam molis illius pompam, sive donaria, nil hujus obsequii turpet oblatio: quod secus fore plurimum timeo. Nisi forsitan inter omnia venusta sic epigrammatis istius foeditas placeat, ut niger naevus candido in corpore: qui quidem solet sic facere risum, quod accipere suffragium. Sed quid hinc amplius? pone fistulas ipse pastorias, et elegiae nostrae, quia pede claudicat, manum porrige. 114 Martini corpus, totis venerabile terris, In quo post vitae tempora vivit honor, Texerat hic primum plebeio machina cultu, Quae confessori non erat aequa suo: Nec desistebat cives onerare pudore Gloria magna viri, gratia parva loci. Antistes sed qui numeratur sextus ab ipso, Longam Perpetuus sustulit invidiam: Internum removens modici penetrale sacelli, Amplaque tecta levans exteriore domo. Creveruntque simul, valido tribuente patrono, In spatiis aedes, conditor in meritis: Quae Salomoniaco potis est confligere templo, Septima quae mundo fabrica mira fuit. Nam gemmis, auro, argento si splenduit illud, Istud transgreditur cuncta metalla fide. Livor abi mordax, absolvanturque priores, Nil novet, aut addat garrula posteritas. Dumque venit Christus, populos qui suscitet omnes, Perpetuo durent culmina Perpetui. Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obviam manui fuit; sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri: quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis. Namque efficacius, citius, ardentius natura mortalium culpat aliqua, quam laudet. Vale. Sidonius Florentino suo salutem. Et moras nostras, et silentium accusas: utrumque purgabile est; namque et venimus et scribimus. Vale. Sidonius Domitio suo salutem. Tu cui frequenter arma et armatum et armatos inspicere jucundum est; quam voluptatem putamus mente conciperes, si Sigismerem regium juvenem, ritu atque cultu gentilitio ornatum, ut pote sponsum, seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses? Illum equus quidem phaleris comptus, imo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant, vel etiam subsequebantur: cum tamen hoc magis ibi decorum conspiciebatur, quod praecursoribus suis, sive pedissequis, pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco, rutilus auro, lacteus serico, tum cultui tanto, coma, rubore, cute concolor. Regulorum autem, sociorumque comitantum forma et in pace terribilis: quorum pedes primi perone setoso talos adusque vinciebantur; genua, crura, suraeque sine tegmine. Praeter hoc vestis alta, stricta, versicolor, vix appropinquans poplitibus exsertis, manicae sola brachiorum principia velantes, viridantia saga limbis marginata puniceis: 116 penduli ex humero gladii balteis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus. Eo quo comebantur ornatu, muniebantur: lanceis uncatis, securibusque missibilibus dextrae refertae, clypeis laevam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus, ita censum prodebat, ut studium. Cuncta prorsus hujusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris. Sed quid haec pluribus? Spectaculo tali sola praesentia tua defuit. Nam cum spectarem quae tibi pulchra sunt non te videre, ipsam eo tempore desiderii tui impatientiam desideravi. Vale. Sidonius Apro suo salutem. Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa: sed tamen multum est quod debemus et matribus. Non enim a nobis aliquid exsilius fas est honorari, quod pondera illarum, quam quod istorum semina sumus. Sed originis nostrae definiendae materia vel ratio sit penes physicos: nos unde haec ista praemisimus persequamur. Heduus pater tibi, mater Arverna est. Primis Heduis deberis: ergo non solis, vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas sic habitus Arcas, quod pariter et Samnis, in Mezentium movere potuisset, ut peregrinus, arma Hetruscorum, ni mixtus matre Sabella, partem quoque 117 patriae inde traxisset. Ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna: nisi poetas, et cum ab historia non recedunt, mentiri existimabis. Igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim jure sibi vindicant, patienter admitte querimoniam desiderantum; qui tibi per unius oris mei officium, non unius pectoris profudere secretum. Quos palam et coram dicere puta: Quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias? Hic incunabula tua fovimus; hic vagientis infantiae lactentia membra formavimus; hic civicarum bajulabare pondus ulnarum. Hinc avus Fronto blandus tibi, sibi severus, qui exemplo esse potuisset his quos habemus nos in exemplo; hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbata decessum, dependit una curam duarum. Sed et matertera tua hinc, et hinc fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater, pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris ac fidei ingentis, sic Deum timens, ut ab hominibus timeretur. Hic te imbuendum liberalibus disciplinis, grammatici, rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt: unde tu non tam mediocriter institutus existis, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare. Taceo territorii peculiarem jocunditatem; taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae: quod industrius quisque quo plus 118 frequentat, hoc minus naufragat: viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum; quod montium cingunt dorsa pascuis, latera vinetis, terrena villis, saxosa castellis, opaca lustris, aperta culturis, concava fontibus, abrupta fluminibus; quod denique hujusmodi est, ut semel visum advenis, multis patriae oblivionem saepe persuadeat. Taceo civitatem ipsam, tui semper sic amantissimam, ut soli nobilium contubernio praeferre nil debeas; cui tu manu injecta feliciter raptus inserebare: sicque omnes praesentiae vestrae voluptas, quod tamen nullum satias cepit. Jam quid istic de re familiari tua dicam, cujus hic status est, ut tuam expensam hoc sit facilius toleratura, quod crebrius? Nam dominus agricola si larem hic foveat, sic facit sumptum, quod auget et reditum. Haec unus tibi omnium, certe bonorum civium voto, petitu, vice garrio: qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intelligi datur, gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum. Vale. Sidonius Leoni suo salutem. Vir magnificus Hesperius, gemma amicorum litterarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, praecipere te dixit, ut epistolarum curam, jam terminatis libris earum, converteremus ad stylum historiae. Reverentia summa, summo et affectu, 119 talem atque tantam sententiam amplector: idoneum quippe pronuntias ad opera majora, quem mediocria putas deserere debere. Sed quod fatendum est, facilius audeo hujusmodi suspicere judicium, quam suscipere consilium. Res quidem digna quam tu juberes: sed non minus digna quam faceres. Namque et antiquitus, cum C. Cornelius C. Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod injunxit arripuit: idque ab exemplo nunc melius aggrederis: quia et ego Plinio ut discipulus assurgo, et tu vetusto genere narrandi jure Cornelium antevenis; qui saeculo nostro si revivisceret, teque qualis in litteris et quantus habeare, conspicaretur, modo verius Tacitus esset. Itaque tu molem thematis missi recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem, scientiae ingentis magna opportunitas. Quotidie namque per potentissimi consilia regis, totius sollicitus orbis, pariter ejus negotia et jura, foedera et bella, loca, spatia, merita cognoscis. Unde quis justius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus, legationum varietates, facta ducum, pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse? quique praestanti positus in culmine, non necesse habet, vel supprimere verum, vel concinnare mendacium? At nostra longe conditio dispar, quibus dolori peregrinatio nova, nec usui lectio vetusta: tum religio professioni est, humilitas appetitui, mediocritas obscuritati; nec in praesentibus rei tantum, quantum in futuris spei locatum. 120 Postremo languor impedimento; jamque vel sero propter hunc ipsum desidia cordi aequaeva. Certe jam super studiis nulla laus curae, sed ne posthuma quidem: praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere fixum; quia per homines clericalis officii temerarie nostra, jactanter aliena, praeterita infructuose, praesentia semiplene, turpiter falsa, periculose vera dicuntur. Est enim hujusmodi thema, vel opus, in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur; si notabilium, maxima offensa. Sic se ille protinus dictioni color, odorque satyricus admiscet. Ilicet scriptio historica videtur ordine a nostro multum abhorrere, cujus inchoatio invidia, continuatio labor, finis est odium. Sed tunc ista proveniunt, clericis si aliquid dictetur auctoribus, qui colubrinis oblatratorum molaribus fixi, si quid simpliciter edamus, insani; si quid exacte, vocamur praesumptiosi. At si tu ipse, cui datum est saltibus gloriae proterere posse cervices vituperonum, seu supercurrere, materiae istius libens provinciam sortiare: nemo te celsius scripserit, nemo antiquius, etiam si placeat recentia loqui; quandoquidem sermonum copia impletus ante, nunc rerum, non reliquisti cur venenato morsu secere. Atque ideo te in posterum consuli utilitas, audiri voluptas, legi auctoritas erit. Vale. Sidonius Proculo suo salutem Filius tuus, imo communis, ad me cucurrit; qui te relicto deliquisse se moeret, obrutus poenitendi pudore transfugii. Igitur audito culpae tenore, corripui latitabundum verbis amaris, vultu minaci, et mea quidem voce, sed vice tua: dignum abdicatione, cruce, culeo clamans, caeterisque suppliciis parricidalibus. Ad haec ille confusus irrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem; sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae junxit comites lacrymas, ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint. Rogo ergo sis clemens in se severo: et dominum sequens, non habeas te judice reum se profitente damnabilem: quem si inaudita genera poenarum jubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore, quam per se pudore torqueri. Libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam, et pietatis paternae necessitate, si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico moerore conficitur: cui fecisse me constat plurimum injuriae; si tu tamen vel parum feceris: quam certe ut spero non facies, nisi scopulis durior duras, aut adamantibus rigidior perseveras insecabilibus. Ergo si de moribus tuis deque amicitiis juste meliora praesumo, excusato propitius indulge: quem 122 reconcilians fore fidelem constanter in posterum spondeo; quoque velociter culpa soluto, ego beneficio ligor: magnopere deposcens, non ut ignoscas modo, verum ut et protinus, et revertentem non domo solum, sed et pectore admittas. Deus magne! quam laetus orietur tibi dies, mihi nuntius, animus illi, cum paternis pedibus affusus, ex illo ore laeso, ore terribili convicium exspectans, osculum exceperit. Vale. Sidonius Turno suo salutem. Bene nomini, bene negotio tuo congruit Mantuani illud: Turne, quod optanti divum promittere nemo Auderet, volvenda dies en attulit ultro. Pecuniam pater tuus Turpio, vir tribunitius, mutuam pridem, si recordaris, a Maximo Palatino postulavit, impetravitque; nil quidem loco fiduciae pignorisque, vel argenti sequestrans, vel obligans praediorum: sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est feneratori: quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit. Sed cum pater tuus morti propinquae morbo incumbente succumberet; atque ob hoc ipsum publica auctoritas male valentem patremfamilias violentius ad reformandum debitum arctaret, nec sustineri valeret improbitas exsecutorum; proficiscenti mihi Tolosam, jam desperatus 123 litteris imperavit, ut me rogante creditor vester modicas saltem largiretur inducias. Precibus orantis citus annui: quia cum Maximo mihi non notitiae solum, verum et hospitii vetera jura. Igitur ad amicum libens ex itinere perrexi, quanquam villa non paucis aggere a publico millibus abesset. Ut veni, occurrit mihi ipse, quem noveram anterius corpore erectum, gressu expeditum, voce liberum, facie liberalem, multum ab antiquo dissimilis incessu. Habitus viro, gradus, pudor, color, sermo religiosus; tum coma brevis, barba prolixa, tripodes sellae, cilicum vela foribus appensa, lectus nil habens plumae, mensa nil purpurae; humanitas ipsa sic benigna, quod frugi, nec ita carnibus abundans, ut leguminibus. Certe si quid in cibis unctius, non sibi, sed hospitibus indulgens. Cum surgeremus, clam percontor astantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus; monachum ageret, an clericum, poenitentemne? dixerunt, nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset civicus amor. Luce revoluta, dum pueri clientesque capiendis animalibus occuparentur, secretae collocutionis peto copiam. Praestat: amplector nil opinantem, gratularique me primum pro sui status apice confirmo, tum consequentes misceo preces. Turpionis nostri rogata profero, allego necessitates, extrema deploro, quae duriora moerentibus amicis hinc viderentur, quod fenore ligatus corpore solveretur: meminisset ergo professionis suae novae, 124 sodalitatis antiquae, exactorumque circumlatrantum barbaram instantiam indultis tantisper induciis moderaretur: et si decessisset aeger, tribueret haeredibus annui luctus tempus immune: si, quod optarem, pristinam Turpio salutem recuperasset, indulgeret exhausto per otium facultatem convalescendi. Adhuc rogabam, cum repente vir totius caritatis flere granditer coepit non moram debiti, sed periculum debitoris; frenatoque singultu, Absit a me, inquit, ut haec reposcam clericos ab aegro, quae vix petissem miles a sospite. Sed et liberos ejus ita diligo, ut etiamsi quid adversum cesserit amico, nil sim ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit. Quapropter scribe sollicitis; quoque credant plus litteris tuis, meas junge, quisquis ille fuerit languoris eventus quod et annuum solutioni spatium prorogabo, et superpositam medietatem quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus. Egi ad haec gratias, Deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet. Ergo quod restat, enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur: sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum qui tibi germanitate conjuncti, fors per aetatem sapere non possunt quid muneris consequantur. 125 Non est cur dicere incipias, Habeo consortes, necdum celebrata divisio est; avarius constat me esse tractatum quam cohaeredes; frater et soror sub annis adhuc tutelaribus agunt; necdum sorori maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est; quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur. At cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, cum totum possit exigere; si moram patitur quidquid propter misericordiam concesserat pie, juste reposcit propter injuriam. Vale. Sidonius Domnulo suo salutem. Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii festinus impertiam: nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo, pariter et pontifex Patiens, Cabillonum profectus, more religionis, more constantiae suae fecerit. Cum venisset in oppidum suprascriptum, provincialium sacerdotum praevio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur: cujus ecclesiae disciplina nutabat, postquam junior episcopus Paulus discesserat decesseratque: exceperunt pontificale concilium variae voluntates oppidanorum, nec non et illa, quae bonum publicum semper evertunt, studia privata; quae quidam triumviratus accenderat 126 competitorum: quorum hinc antiquam natalium praerogativam reliqua destitutus morum dote ructabat: hic per fragores parasiticos, culinarum suffragio comparatos, Apicianis plausibus ingerebatur; hic apice votivo si potiretur, tacita pactione promiserat ecclesiastica plausoribus suis praedae praedia fore. Quod ubi viderunt sanctus Patiens et sanctus Euphronius, qui rigorem firmitatemque sententiae sanioris, praeter odium gratiamque, primi tenebant; consilio cum coepiscopis prius clam communicato, quam palam prodito, strepituque despecto turbae furentis, jactis repente manibus arreptum, nihilque tum minus quam quae agebantur optantem suspicantemque, sanctum Joannem, virum honestate, mansuetudine insignem , attamen hunc jam secundi ordinis sacerdotem, dissonas inter partium voces, quae differebant laudare non ambientem, sed nec audebant culpare laudabilem; stupentibus factiosis, erubescentibus malis, acclamantibus bonis, reclamantibus nullis, collegam sibi consecravere. Nunc ergo Jurensia si te remittunt jam monasteria in quae libenter solitus ascendere, jam coelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum vel patronorum, 127 seu sic sentiente concordia, seu sic concordante sententia. Illius quoque nomine exsulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, Patiens manu, ambo judicio. In quo fecit Euphronius quod conveniret non senectutis modo suae, verum etiam dignitatis longaevitati: fecit et Patiens vir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est civitati nostrae per sacerdotium, provinciae vero vestrae per civitatem. Vale. | (Hanc epistolam edidimus Patrologiae tom. LIII,
col. 779, ubi videsis.) (Hanc etiam epistolam videsis Patrol. tom. LIII, col. 781.) (Deus tribuat ut noster) (quem tamen fratri prosperum optamus) (lector hic primum, sic minister
altaris, idque ab infantia; post laborum temporumque
processu, archidiaconus; in quo seu gradu, seu
ministerio multum retentus propter industriam, diu
dignitate non potuit augeri, ne potestate posset absolvi) | http://viaf.org/viaf/89203537 | [] | ||
Sidonius Apollinaris | 1 | LIBER QUINTUS, 128 EPISTOLA PRIMA. EPISTOLA II. EPISTOLA III. 132 EPISTOLA IV. EPISTOLA V. 134 EPISTOLA VI. EPISTOLA VII. EPISTOLA VIII EPISTOLA IX. 140 EPISTOLA X. EPISTOLA XI. EPISTOLA XII. EPISTOLA XIII. EPISTOLA XIV. EPISTOLA XV. EPISTOLA XVI. 148 EPISTOLA XVII. EPISTOLA XVIII. 152 EPISTOLA XIX. EPISTOLA XX. 154 EPISTOLA XXI. | Sidonius Petronio suo salutem. | Audio quod lectitandis epistolis meis voluptuosam patientiam impendas. Magnum hoc est, et litterarum viro convenientissimum, cum studiis ipse maximis polleas, ea et in aliis etiam minima complecti. Sed ex hoc ipso consummatissima tibi gloria reponderatur, nam satis eminet meritis ingenii proprii, qui fuerit fautor alieni. Commendo Vindicium necessarium 129 meum, virum religiosum, et leviticae dignitati quam nuper indeptus est, accommodatissimum. Qui meis e pugillaribus transferre quae jusseras non vacans, per quam provinciam fuit, hic vobis aliquid naeniarum munusculi vice detulit: quanquam quae tua sanctitas, semper grandia litteras nostras praemia putes. Interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipartita conditio. Siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem, aut adeat haereditatem. Nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto, per agnationis praerogativam succedere parat; nisi tamen coeptis factiosa vis obviet. Contra quas tamen cunctas difficultates, solus post opem Christi supplici tuo sufficis: cujus confido, quod si meruerit persona gratiam, consequetur causa victoriam. Vale. Sidonius Nymphidio suo salutem. Librum de Statu animae, tribus voluminibus illustrem, Mamertus Claudianus, peritissimus Christianorum philosophus, et quorumlibet primus eruditorum totis sectatae philosophiae membris, artibus, partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas, disciplinas aperiens esse, non feminas. Namque in paginis ejus vigilax lector inveniet veriora nomina Camoenarum, quae propriam de se sibi pariunt nuncupationem. 130 Illic enim et grammatica dividit, et oratoria declamat, et arithmetica numerat, et geometria metitur, et musica ponderat, et dialectita disputat, et astrologia praenoscit, et architectonica struit, et metrica modulatur. Hujus lectionis novitate laetatus, excitatusque maturitate, raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras impetrasti, sub sponsione citae redhibitionis. Nec me falli, nec te fallere decet. Tempus est commodata restitui: quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit movere fastidium. Tu autem quidquid illud est, fidem tuam celeriter absolve: ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris amare, quam litteras. Vale. Sidonius Apollinari suo salutem. Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari. Sed quoniam perfecta dilectio non tam debet recolere quid officiorum solvat, quam meminisse quid debeat; etiam nunc laxatis verecundiae habenis obsequium alloquii impudentis iteramus. Cujus improbitas vel hinc maxime dignoscitur, quod tacetis. Ergo ne quid tempore hostilitatis ageretis, frater, nosse non merui? Dissimulastis trepido pro vobis amico vel securitatem prodere, vel timorem? Quid est aliud, si requirenti tuas supprimis actiones, 131 quam suspicari eum qui tui sollicitus existat, aut certe non gavisurum compertis prosperis, aut tristem, si diversa cesserint, non futurum? Facessat haec a bonis moribus impietatis opinio, et a candore suo vera caritas naevum tam miserae suspicionis eliminet. Namque, ut Crispus vester affirmat, idem velle, atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Interea si vel vos valetis, bene est. Ego autem infelicis conscientiae mole depressus, vi febrium nuper extremum salutis accessi; ut pote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est: qui miser ante compulsus docere quam discere, et ante praesumens bonum praedicare quam facere, tanquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis. Quod restat, orate, ut operae pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeavimus: ne si in praeteritis criminibus manserimus, incipiat ad animae potius mortem pertinere, quod vivimus. Ecce quod agimus indicavimus; ecce adhuc quid agatis inquirimus. Fit a nostra parte quod pium est: vos deinceps facite quod videtur. Illud sane velut Atticas leges ita aere credite incisum, nos sub ope Christi nunquam admissuros amoris terminum, cujus studuimus fundare principium. Vale. Sidonius Simplicio suo salutem. Quod non recepi scripta qui miseram, imputo amicitiae, sed deputo plus pudori. Nam, nisi praeter equum autumo, ut salutatio mihi debita dissimularetur, non illud contumacia, sed verecundia fuit. At si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis; quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inventurum me esse denuntio. Nam totam silentii vestri invidiam verti non injurium est ad superbiam filiorum, qui se diligi sentientes, quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium: quos monere pro patria auctoritate debetis, ut contractae apud nos offensae amaritudinem politis affatibus dulcare non desinant. Vale. Sidonius Syagrio suo salutem. Cum sis consulis pronepos, idque per virilem successionem ; cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent: quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur, a quo studia posterorum, ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt: immane narratu est, quantum 133 stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse. Atqui pueritiam tuam competenter scholis liberalibus memini imbutam, et saepenumero acriter eloquenterque declamasse coram oratore, satis habeo compertum. Atque haec cum ita sint, velim dicas, unde subito hauserunt pectora tua euphoniam gentis alienae; ut modo mihi post ferulas lectionis Maronianae, postque desudatam varicosi Arpinatis opulentiam loquacitatemque, quasi de Hilario vetere novus falco prorumpas? Aestimari minime potest, quanto mihi caeterisque sit risui, quoties audio, quod te praesente formidet facere linguae suae barbarus barbarismum. Astupet tibi epistolas interpretanti curva Germanorum senectus, et negotiis mutuis arbitrum te disceptatoremque desumit. Novus Burgundionum Solon in legibus disserendis; novus Amphion in citharis, sed tricordibus temperandis, amaris, frequentaris, expeteris, oblectas, eligeris, adhiberis, decernis, audiris. Et quanquam aeque corporibus ac sensu rigidi sint indolatilesque, amplectuntur in te pariter et discunt sermonem patrium, cor Latinum. Restat hoc unum, vir facetissime, ut nihilo segnius, vel cum vacabit, aliquid lectioni operis impendas, custodiasque hoc, prout es elegantissimus, temperamentum, ut ista tibi lingua teneatur, ne ridearis; illa exerceatur, ut rideas. Vale. Sidonius Apollinari suo salutem. Cum primum aestas decessit autumno, et Atvernorum timor potuit aliquantisper ratione temporis temperari, Viennam veni: ubi Thaumastum germanum tuum, quem pro jure vel sanguinis vel aetatis, reverenda familiaritate complector, moestissimum inveni. Qui quanquam recenti caelibatu granditer afficiebatur, pro te tamen parum minus anxius erat. Timebat enim verebaturque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus, aut militaris concinnaret improbitas. Namque confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum, tuo praecipue machinatu, oppidum Vasionense partibus novi principis applicari. Si quid hinc tibi tuisque suspicionis incutitur, raptim doce recursu familiarium paginarum; ne vobis sollicitudinis aut praesentiae meae opportunitas pereat. Curae mihi peculiariter erit, si quid tamen cavendum existimabis, ut te faciat aut gratia impetrata securum, aut explorata iracundia cautiorem. Vale. Sidonius Thaumasto suo salutem. Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui, et e diverso partium, novi 135 principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia. Hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se jam dudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit. Hi sunt quos timent etiam qui timentur. Hi sunt quos haec peculiariter provincia manet inferre calumnias, deferre personas, afferre minas, auferre substantias. Hi sunt quorum laudari audis in otio occupationes, in pace praedas, inter arma fugas, inter vina victorias. Hi sunt qui causas morantur adhibiti, impediunt praetermissi, fastidiunt admoniti, obliviscuntur locupletati. Hi sunt qui emunt lites, vendunt intercessiones, deputant arbitros, judicanda dictant, dictata convellunt, attrahunt litigaturos, protrahunt audiendos, trahunt addictos, retrahunt transigentes. Hi sunt quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere, pudet negare, poenitet praestitisse. Hi sunt quorum comparationi digitum tollerent Narcissus, Asiaticus, Massa, Marcellus, Carus, Parthenius, Licinus et Pallas. Hi sunt qui invident tunicatis otia, stipendia paludatis, viatica veredariis, mercatoribus nundinas, munuscula legatis, portoria quadruplatoribus, praedia provincialibus, flamonia municipibus, arcariis pondera, mensuras allectis, salaria tabulariis, dispositiones numerariis, praetorianis sportulas, civitatibus inducias, vectigalia publicanis, reverentiam clericis, originem nobilibus, consessum prioribus, congressum aequalibus, cinctis 136 jura, discinctis privilegia, scholas instituendis, mercedes instituentibus, litteras institutis. Hi sunt qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi. Nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias. Nullum illis genus hominum, ordinum, temporum, cordi est. In foro Scythae, in cubiculo viperae, in convivio scurrae, in exactionibus harpyiae, in collocutionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cochleae, in contractibus trapezitae; ad intelligendum saxei, ad judicandum lignei, ad succensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri. Spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera, ne discutiantur; bella, ne pugnent. Quorum si nares afflaverit uspiam rubiginosi aura marsupii, confestim videbis illic et oculos Argi et manus Briarei, et Sphingarum ungues, et perjuria Laomedontis, et Ulyssis argutias, et Sinonis fallacias, et fidem Polymnestoris, et pietatem Pygmalionis adhiberi. His moribus obruunt virum non minus bonitate quam potestate praestantem. Sed quid faciat unus undique venenato vallatus interprete? Quid inquam faciat, cui natura cum bonis, vita cum malis est? Ad quorum 137 consilia Phalaris cruentior, Mida cupidior, Ancus jactantior, Tarquinius superbior, Tiberius callidior, Caius periculosior, Claudius socordior, Nero impurior, Galba avarior, Otho audacior, Vitellius sumptuosior, Domitianus truculentior redderetur. Sane quod principaliter medetur afflictis, temperat Lucumonem nostrum Tanaquil sua, et aures mariti virosa susurronum faece completas opportunitate salsi sermonis eruderat. Cujus studio scire vos par est; nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni juniorum Cibyratarum venena nocuisse, neque quidquam nocitura; si modo quandiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit, nostrum suumque Germanicum praesens Agrippina moderetur. Vale. Sidonius Secundino suo salutem. Diu quidem est, quod te hexametris familiarius inservientem stupentes praedicantesque lectitabamus. Erat siquidem materia jocunda, seu nuptiales tibi thalamorum faces, sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur. Sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil ne tuo quidem judicio simile fecisti. Deus bone! quid illic inesse fellis, leporis, piperataeque facundiae minime tacitus inspexi? nisi quod ferventis fulmen ingenii, et eloquii salsa libertas, 138 plus personis forte, quam causis impediebantur: ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur, vel pupugisse versu gemello consul Ablavius, vel momordisse, disticho tali clam palatinis foribus appenso. Saturni aurea saecla quis requirat? Sunt haec gemmeà, sed Neroniana Quia scilicet praedictus Augustus, iisdem fere temporibus, exstinxerat conjugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni. Tu tamen nihilo segnius operam saltem facetis satyrarum coloribus intrepidus impende. Nam tua scripta, nostrorum vitiis proficientibus tyrannopolitarum, locupletabuntur. Non enim tam mediocriter intumescunt, quos nostra judicia, saecula, loca, fortunatos putant; ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura. Namque improborum probra, aeque ut praeconia bonorum, immortalia manent Vale. Sidonius Aquilino suo salutem. In meo aere duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias. Avitum est quod reposco: testes mihi impraesentiarum avi nostri super hoc negotio Apollinaris et Rusticus advocabuntur; quos laudabili familiaritate conjunverat litterarum, 139 dignitatum, periculorum, conscientiarum similitudo: cum in Constantino inconstantiam, in Jovino facilitatem, in Gerontio perfidiam; singula in singulis, omnia in Dardano crimina simul exsecrarentur. Aetateque media, patres nostri sub uno contubernio, vix dum a pueritia, in totam adolescentiam evecti, principi Honorio tribuni notariique militavere, tanta caritate peregrinante ut inter eos minima fuerit causa concordiae, quod filii amicorum commemorabantur. In principatu Valentiniani imperatoris unus Galliarum praefuit parti, alter soliditati. Sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderaverunt, ut prior fuerit fascium tempore, qui erat posterior dignitate. Ventum ad nos, id est, ventum est ad nepotes: quos nil decuerit plus cavere quam ne parentum antiquorumque nostrorum per nos forte videatur antiquata dilectio. Ad hoc in similem familiaritatem, praeter haereditariam praerogativam, multifaria opportunitate compellimur: aetas utriusque non minus juncta quam patria. Unus nos exercuit ludus, magister instituit; una nos laetitia dissolvit, severitas coercuit, disciplina formavit. De caetero, si Deus annuit, in annis jam senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, animus unus; imbuamusque liberos invicem diligentes, idem velle, nolle, refugere, sectari. Hoc patrum vero jam supra vota, si per Rusticum Apollinaremque, proavorum praedicabilium, tam reformentur corda quam nomina. Vale. Sidonius Sapaudo suo salutem. Si quid omnino Pragmatius illustris, hoc inter reliquas animi virtutes optime facit; quod amore studiorum te singulariter amat, in quo solo, vel maxime animum advertit, veteris peritiae, diligentiaeque resedisse vestigia. Et quidem non injuria tibi fautor est: nam debetur ab eo percopiosus litteris honor. Hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, socer eloquens ultro in familiam patriciam ascivit: licet illi ad hoc aetas, venustas, pudor, patrocinarentur. Sed ut comperi, erubescebat jam etiam tunc vir serius et formae dote placuisse; quippe cui merito ingenii suffecisset adamari; et vere optimus quisque morum praestantius pulchritudine placet. Porro autem praetervolantia corporis decoramenta currentis aevi profectu defectuque labascunt. Hunc quoque manente sententia, Gallis post praefectus Priscus Valerianus, consiliis suis tribunalibusque sociavit; judicium antiquum perseverantissime tenens, ut cui scientiae obtentu junxerat sobolem, jungeret et dignitatem. Tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis, gravitas Gallionis abundantia Delphidii, Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi, Adelphii teneritudo, rigor Magni, dulcedo Victorii, non modo non superiora, 141 sed vix aequiparabilia scribantur. Sane ne videar tibi sub hoc quasi hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque Palladii comparari non ambigo, sed potius acquiesco. Quapropter si quis post vos Latinae favet eruditioni, huic amicitiae gratias agit, et sodalitati vestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi. Quanquam quod est gravius, non sit satis ambitus iste fastidium vobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant. Simul et naturali vitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intelligunt artes, non mirentur artifices. Vale. Sidonius Potentino suo salutem Multum te amamus: et quidem hujusce dilectionis non est erroneus aut fortuitus affectus. Namque ut sodalis tibi devinctior fierem, judicavi. Est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post diligam. Quaenam, inquis, in me tibi probanda placuere? Dicam libenter et breviter: quorum unum fieri gratia, alterum charta compellit. Veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris. Colis ut qui solertissime, aedificas ut qui dispositissime, venaris ut qui efficacissime, pascis ut qui exactissime, jocaris ut qui facetissime, judicas ut qui aequissime, suades ut qui sincerissime, commoveris ut qui tardissime, placaris 142 ut qui celerrime, redamas ut qui fidelissime. Haec omnia exempla vivendi jam hinc ab annis puberibus meus Apollinaris si sequitur, gaudeo: certe, ut sequatur, admoneo. In quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi disposita succedant, plurimum laetor maximam me formulam vitae de moribus tuis mutuaturum. Vale. Sidonius Calminio suo salutem. Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia, sed aliena impotentia facit. Neque super his quidquam planius quaeras; quippe cum silentii hujus necessitatem par apud vos metus interpretetur. Hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti, mutuo minime fruimur aspectu. Neque unquam patriae sollicitis offerris obtutibus; nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni, vos loricae, nos propugnacula tegunt. Ubi ipse in hoc solum captivus adduceris, ut pharetras sagittis vacuare, lacrymis oculos implere cogaris; nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota, quam jacula. Sed quia interdum, et si non per foederum veritatem, saltem per induciarum imaginem, quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet: impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias; sciens tibi in animis 143 obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam. Vale. Sidonius Pannychio suo salutem. Seronatum Tolosa nosti redire: si nondum , vel per haec disce. Jam Clausentiam pergit Evanthius; jamque contractas operas cogit eruderare, si quid forte dejectu caducae frondis agger insorduit. Certe si quid voraginosum est, ipse humo advecta scrobibus oppletis trepidus exaequat, ut pote belluam suam de valle Tarmis ducaliter antecessurus; musculis similis inter saxosa, vel brevia, balenarum corpulentiam praegubernantibus. At ille sic ira celer, quod piger mole, seu draco e specu vix evolutus, jam metu exsanguibus Gabalitanis e proximo infertur: quos singulos sparsos, inoppidatos, nunc inauditis indictionum generibus exhaurit, nunc flexuosa calumniarum fraude circumretit; ne tum quidem domum laboriosos redire permittens, cum tributum annuum datavere. Signum et hoc certum est imminentis adventus, quod catervatim, quo se cunque converterit, vincti trahuntur vincula trahentes: quorum dolore laetatur, pascitur fame: praecipue pulchrum arbitratus, ante turpare quam punire damnandos: crinem viris nutrit, mulieribus incidit: e quibus tamen, si rara quosdam venia respexerit, hos venalitas solvit, 144 vanitas illos, nullos misericordia. Sed explicandae bestiae tali nec oratorum princeps Marcus Arpinas, nec poetarum Publius Mantuanus, sufficere possunt. Proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare praeveni morbum providentiae salubritate; contraque lites jurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus: ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat, vel quod praestet inveniat. In summa de Seronato vis accipere quid sentiam? Caeteri affligi per suprascriptum damno verentur; mihi latronis et beneficia suspecta sunt. Vale. Sidonius Apro suo salutem. Calenses nunc te Baiae, et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulphuris, atque jecorosis ac phtisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat. An fortasse montana sedes circum castella; et in eligenda sede perfugii, quamdam pateris ex munitionum frequentia difficultatem? Quidquid illud est, quod vel negotio vacas, in urbem tamen, ni fallimur, rogationum contemplatione revocabere. Quarum nobis solemnitatem primus Mamertus pater et pontifex, reverentissimo exemplo, utilissimo experimento, invenit, instituit, invexit. Erant quidem prius vagae, tepentes, infrequentesque, utque 145 sic dixerim, oscitabundae supplicationes; quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres, aut serenitatem deprecaturae; ad quas figulo pariter atque hortulano non oportuit convenire. In his autem quas suprafatus summus sacerdos et protulit pariter et contulit, jejunatur, oratur, psallitur, fletur. Ad haec te festa cervicum humiliatarum, et sternacium civium suspiriosa contubernia peto: et si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius venies, quod non ad epulas, sed ad lacrymas evocaris. Vale. Sidonius Ruricio suo salutem. Officii sermone praefato, bibliopolam vestrum non gratiose, sed judicialiter expertus insinuo: cujus ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem, circa dominum te mihi sibique communem satis abunde probavi. Librum igitur jam ipse deportat Heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore; quanquam et a nobis relectum et retractatum. Defert et volumen prophetarum, licet me absente decursum, sua tamen cura manuque de supervacuis sententiis eruderatum; nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam: credo quia infirmitas fuerit impedimento, quominus pollicita compleret. Restat ut exhortatio vestra, sive sponsio, famulum sic vel studentem 146 placere, vel meritum, gratia competenti remuneretur: quae utique pro tali labore si solvitur, incipiet vestram respicere mercedem. Sed cum hoc ego de sola gratia precer, vos quid mereatur aspicite, quem constat affectum domini magis ambire quam praemium. Vale. Sidonius Papianillae suae salutem. Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit, Alpe transmissa, Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicellorum, quorum in adventu, fratri etiam tuo Ecdicio, cujus aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit; celerrime, si cogites ejus aetatem; si merita, tardissime. Namque ille jam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance, sed in acie: aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis, sed manubiis locupletavit. Hoc tamen sancte Julius Nepos, armis pariter summus Augustus ac moribus, quod decessoris Anthemii fidem, fratris tui sudoribus obligatam, quo citerior, hoc laudabilior absolvit; siquidem iste complevit, quod ille saepissime pollicebatur. Quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere: quando quidem mortuo quoque imperatore, laborantum devotioni quidquid spoponderit princeps, semper redhibet 147 principatus. Interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis, magnum solatium inter adversa maxima capis: nec animum tuum a tramite communium gaudiorum vicinae quoque obsidionis terror exorbitat. Novi enim probe, ne meo quidem te, quem ex lege participas, sic honore laetatam: quia licet sis uxor bona, soror quoque optima es. Qua de re, propitio Deo Christo, ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem: quem nil de propria dignitate indicaturum, si verecundum forte nescires, nec sic impium judicares. Ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto impatientius praestolabare quantum concordia fruor: quam parem nostris, suisque liberis in posterum exopto; votis in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nacti, etiam patriciam divino favore reddidimus: ita ipsi quam suscipiunt patriciam, faciant consularem. Roscia te salutat, cura communis: quae in aviae amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alienis, et cum severitate nutritur: qua tamen tenerum non infirmatur aevum, sed informatur ingenium. Vale. Sidonius Eriphio suo salutem. Es, Eriphi meus, ipse qui semper: nunquamque te tantum venatio, civitas, ager avocat, ut non obiter voluptate litterarum teneare: fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, qui tibi, ut scribis, musas olemus. Quae sententia tamen large probatur vero carere: quanquam et apparet, aut ex joco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius. Caeterum a justo longe resultat, cum mihi assignas, quae vix Maroni, vix aut Homero competenter accommodarentur. Haec relinquamus, idque, unde causa, sermocinemur. Dirigi ad te praecipis versus, quos viri amplissimi soceri tui precibus indulsi: qui contubernio mixtus aequalium, vivit moribus ad jubendum obsequendumque juxta paratis. Sed quia scire desideras et locum et causam, quo facilius intelligas rem peregrinam, tibi potius vitio verte, quod loquacior erit opere praefatio. Conveneramus ad sancti Justi sepulcrum, sed tibi infirmitas impedimento, ne tunc adesses: processio fuerat ante lucana, solemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet, et quamlibet cincta diffusis crypta porticibus. Cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus; non procul tamen; ut pote ad tertiam praesto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda. De loci 149 sane turbarumque compressu, deque numerosis luminibus illatis, nimis anheli: simul et aestati nox adhuc proxima tacito clausos vapore torruerat; et si jam primo frigore tamen autumnalis aurorae detepescebat. Itaque cum passim varia ordinum corpora dispergerentur, placuit ad conditorium Syagrii consulis civium primis una coire, quod nec impleto jactu sagittae separabatur. Hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis cancellatimque pendentibus pampinus superducta texuerat; pars cespite in viridi, sed floribus odoro consederamus. Verba erant dulcia, jocosa, fatigatoria: praeterea nulla mentio de potestatibus aut de tributis; nullus sermo qui proderet, nulla persona quae proderetur. Fabulam certe referre dignam relatu, dignisque sententiis quisque potuisset: audiebatur ambitiosissime. Nec erat idcirco non distincta narratio, quia laetitia permixta. Inter haec otio diu marcidis aliquid agere visum. Mox bipertitis, ut erat aetas, acclamationibus afflagitata profertur his pila, his tabula. Sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur. Altera ex parte, frater meus Domnicius, homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque: quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores. Nos cum caterva scholasticorum lusimus abunde, quantum membra torpore statarii laboris hebetata, cursu salubri vegetarentur. Hic vir illustris Philematius, ut est illud Mantuani poetae: Ausus et ipse manu juvenum tentare laborem, 150 sparistarum se turmalibus constanter immiscuit. Pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores. Qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur; nunc quoque acceptus in aream, tam pilae coram praetervolantis, quam superjectae, nec intercideret tramitem, nec caveret; ad hoc per catastropham saepe pronatus, aegre de ruinoso flexu se recolligeret; primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus. Namque et jecusculi fibra tumente pungebant exercitatum crebri dolores. Destiti protinus et ipse, facturus communione cessandi rem caritatis, ne verecundiam lassitudo fraterna pateretur. Ergo ut resedimus, et illum mox aquam ad faciem petere sudor admonuit, exhibita poscenti est: pariter et linteum villis onustum, quod pridiana squama politum casu sub ipsis aediculae valvis bipatentibus de janitoris erecto trochleatim fune nutabat: quo dum per otium genas siccat. Vellem, inquit, ad pannum similis officii, aliquod tetrastichon mihi scribi juberes. Fiat, inquam. Sed quod meum, dixit, et nomen metro teneret. Respondi possibilia factu quae poposcisset. Ait et ipse, Dicta ergo. Tunc ego arridens, illico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem. Respondit ille violenter et perurbane, ut est natura vir flammeus, quidamque facundiae fons inexhaustus: Vide, domine Solli, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas. Jam potes nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commoverit. Nec plus 151 moratus, mox suo scriba qui pugillarem juxta tenebat, ad me vocato, subditum sic epigramma composui. Mane novo, seu cum ferventia balnea poscunt, Seu cum venatu frons calefacta madet. Hoc foveat pulcher faciem Philematius udam, Migret ut in bibulum vellus ab ore liquor. Epiphanius noster vix supra scripta peraraverat, et nuntiatum est, hora monente, progredi episcopum de receptorio: nosque surreximus. Da postulatae tu veniam cantilenae. Illud autem ambo, quod majus est, quodque me nuper in quemdam dies bonos male ferentem parabolice, seu figurate dictare jussistis, quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; et si placet, edentes fovete; si displicet, delentes ignoscitote. Vale. Sidonius Attalo suo salutem. Heduae civitati te praesidere coepisse, libens atque cum gaudio accepi. Laetitiae causa quadripartita est: prima, quod amicus; secunda, quod justus es; tertia, quod severus; quarta, quod proximus. Quo fit, ut nostris nostrorumque contractibus, plurimum velis, debeas, possis opitulari. Igitur amplectens in familiari vetusto novum jus potestatis indeptae, materiam beneficiis tuis jam diu quaero. Quibus me tantum fidere agnosce, ut et si non invenio quae poscam, quaesiturus mihi videaris ipse quae tribuas. Vale. Sidonius Pudenti suo salutem. Nutricis meae filiam filius tuae rapuit: facinus indignum, quodque vos nosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum. Sed conscientiae tuae purgatione praelata, petere dignaris culpae calentis impunitatem. Sub conditione concedo, si stupratorem pro domino jam patronus originali solvas inquilinatu. Mulier autem illa jam libera est: quae tum demum videbitur non ludibrio addicta, sed assumpta conjugio; si reus noster pro quo precaris, mox cliens factus e tributario, plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam. Nam meam haec sola seu compositio, seu satisfactio, vel non mediocriter contumeliam emendat: qui tuis votis atque amicitiis hoc acquiesco, si laxat libertas maritum, ne constringat poena raptorem. Vale. Sidonius Pastori suo salutem Quod die hesterno tractatui civitatis in concilio defuisti, ex industria factum pars melior accepit; quae suspicata est id te cavere, ne tuis humeris onus futurae legationis imponeretur. Gratulor tibi quod istis moribus vivis, ut necesse habeas electionem tui timere: laudo efficaciam, suspicio prudentiam, 153 prosequor laude felicitatem. Opto denique aequalia iis, quos aequaliter amo. Multi frequenter quos exsecrabilis popularitas agit, civium maximos manu prensant, aeque consessu publico abducunt, ac sequestratis oscula impingunt, operam suam spondent, sed non petiti. Utque videantur in negotii communis assertione legati, evectionem refundunt, ipsosque sumptus ultro recusant, et ab ambitu clam rogant singulos, ut ab omnibus palam rogentur. Sic quoque cum fatigatio illorum gratuita possit libenter admitti, libentius tamen atque amabilius verecundi leguntur, idque cum expensa: tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur. Proinde quanquam te non fefellit, quid boni quique meditarentur, redde te tamen exspectantium votis, expetentumque caritatem proba, qui jam probasti pudorem. Quod defuisti primum, modestiae ascribitur: ad ignaviam respicit secunda dilatio. Praeterea tibi Arelatem profecturo est venerabilis in itinere mater, fratres, amantes, redamantisque patriae solum, ad quod et praeter occasionem voluptuose venitur: tum domus propria, cujus auctorem, vineam, messem, olivetum, tectum quoque ipsum, vel dum praeterveharis, inspicere res commodi est. Quapropter missus a nobis et tibi pervenis. Namque erit talis viae tuae causaeque nostrae conditio, ni fallor, atque opportunitas, ut pro beneficio civitati posse imputare quandocunque videaris, quod tuos videris. Vale. Sidonius Sacerdoti et Justino suis salutem. Victorius patruus vester, vir ut egregius, sic undecunque doctissimus, cum caetera potenter, tum potentissime condidit versus. Mihi quoque semper a parvo cura musarum. Nunc vos parenti venitis haeredes, quam jure, tam merito. Ilicet ego poetae proximus fio professione, vos semine. Ergo justissimum est, ut die functo sic quisque nostrum succedat, ut jungitur. Ideoque patrimonia tenete, date carmina. Valete. | (quanquam id ad causam subjiciendam
minus attinet) (Deo propitiante) (ut sileam de
genere vel censu) (et
credo quod nondum) (cujus
proditionibus Deus obviet) (quod
salva fidei pace sit dictum) (ut nil amplius dicam) (quanquam iis quoque
granditer) (quod beatissimum) | http://viaf.org/viaf/89203537 | [] |